Ad Ephesios IV — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Ephesios IV

CAPUT IV

 

1-6. Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in charitate. Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.

 

Obsecro itaque. Hactenus ostendit omnia gratiae Dei tribuenda : hinc de moribus admonet, usque ad finem, et prius communiter omnes, postque singulos ordines. Quasi dicat : Quia Deus potest omnia facere, vel ut ei sit a vobis gloria, itaque obsecro vos ego Paulus vinctus, cui compatiendum est : vinctus, dico, in Domino, id est propter Dominum, ut ambuletis, de bono in melius proficiendo, digne vocatione qua vocati estis, id est ita ambuletis ut conveniat meae praedicationi ambulatio vestra,

[Haimo] ita, scilicet cum omni humilitate, id est interiori et exteriori, et cum mansuetudine, ut tractabiles sitis, et cum patientia adversorum, supportantes vos invicem, si a fratre oritur molestia : vel alter alterius onera portate.

Et hoc non ficte, non pro terreno commodo, sed in charitate. Ipsa est enim actio recti itineris, quae oculos semper ad Deum habet. Talis actio nec frangitur negotio, nec frigida est, nec turbulenta est ; nec marcida, nec audax, nec fugax, nec praeceps, nec iacens. Ita ergo ambulate, et sitis solliciti, id est studiosi, cauti, attenti, servare, ut sacrosanctum, unitatem spiritus, id est unitatem ecclesiasticam, quam facit Spiritus sanctus, scilicet ut unum corpus sitis opere Spiritus sancti. Vos, dico, degentes in vinculo pacis, id est pacem servantes : quae dicitur vinculum, quia pax ista est nutrimentum spiritualis unitatis. Haec autem pax est, si bona nostra invicem diligamus, si peccata quae sine damno tritici, aut cum spe salutis corrigendorum eradicari non possunt, usque ad messem ultimam toleramus ; si etiam perfectionis opera quae cum fieri et non fieri licet, ne infirmi scandalizentur, non facere dispensamus, et huiusmodi. Unum. Quasi dicat : Debetis servare unitatem spiritus, ita ut sitis unum corpus, subveniendo proximo, et unus spiritus, cum Deo idem volendo. Vel, unus spiritus, cum fratribus cum quibus idem velle et idem nolle debetis. Vel ita, debetis servare unitatem spiritus, quia unum corpus esse debetis multorum adunatione membrorum : potestis, quia unus spiritus scilicet habitat in vobis, quo unum corpus efficimur.

[Haimo] Unum corpus enim efficimur propter societatem quam facit Spiritus sanctus, non sine Patre et Filio.

Ecclesia utique accepit hoc donum, ut in Spiritu sancto fiat remissio peccatorum, quam remissionem cum Trinitas faciat, proprie tamen ad Spiritum sanctum intelligitur pertinere.

Ipse est enim Spiritus adoptionis filiorum, ipse Patris et Filii amor et connexio. Ad ipsum ergo pertinet societas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Sicut enim unum corpus hominis ex multis constat membris, et vegetat omnia membra una anima, faciens in oculo ut videat, in aure ut audiat, et sic in caeteris, ita Spiritus sanctus membra corporis Christi quod est Ecclesia, continet et vegetat. Et sicut humani corporis membrum praecisum formam quidem qua cognoscitur, retinet, sed nequaquam spiritus sequitur quo praeter unitatem vivat, sic quicunque a praedictae pacis unitate divisus est, sacramentum quidem tanquam formam retinet, sed spiritu praeter unitatem non vivit.

Frustra ergo foris de forma gloriatur, nisi intus spiritu vegetatur. Propter hanc societatem illi in quos primitus venit Spiritus sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti, quia per linguas consocietas humani generis constat, et sic per linguas gentium figurabatur ista societas membrorum Christi futura in omnibus gentibus, ut quemadmodum tunc ille apparebat accepisse Spiritum sanctum qui loquebatur linguis omnium gentium, ita nunc ille se cognoscat accepisse Spiritum sanctum qui in unitate Ecclesiae consistit, quae linguis omnium loquitur.

 

 Sicut voc[ati], etc., quasi dicat : Ita debetis esse unum corpus, sicut vocati estis. Addidit, scilicet in unam spem vocationis vestrae, id est ad unam rem speratam, quae est effectus vocationis unus Dominus. Quasi dicat : Debetis servare unitatem, quia vobis unus Dominus non tres pro quorum diversis voluntatibus vos oporteat discordare. Et una fides de Deo. Recole quia fides dicitur, et id quod creditur, et id quo creditur. Si ergo fides hic accipitur pro eo quod creditur, hic est sensus : Una est fides, id est idem iubemini credere, et eodem modo operari, quia unum et idem est quod creditur a cunctis fidelibus. Unde fides catholica dicitur universalis.

Vel accipitur hic fides qua creditur. Aliud enim sunt ea quae creduntur, aliud fides qua creditur. Illa quippe in rebus sunt, quae vel esse, vel fuisse, vel futura esse creduntur. Haec autem in animo credentis ei tantum conspicua cuius est, quamvis sit et in aliis, non ipsa, sed similis. Una est ergo fides, non numero, sed genere, quia similis in omnibus : quemadmodum duorum idem volentium dicitur voluntas una, et duorum simillimorum facies una. Et unum baptisma, id est aequale a quocunque detur, nec potest iterari, et vobis est unus Deus, id est creator omnium et Pater, procurando et gubernando : et ideo nemo potest se alteri praeferre, quia unum habemus creatorem et recreatorem. Qui Deus est super omnes creaturas, id est praecedit omnes creaturas ; quasi dicat : Cuius dignitas vos invitat. Et per omnia diffusus, quia ubique est : et ideo timendus cum nusquam possit evitari. Et in omnibus nobis, per gratiam, qui unitatem servamus. Et nota non singulariter de aliqua persona, sed communiter de omnibus, id est de Trinitate haec accipi, iuxta illam quae praecessit expositionem.

[Haimo] Vel potest hoc legi ita ut fiat distinctio personarum. Qui, etc. quasi dicat : Unus est Deus et Pater, cum sint tamen tres personae, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et hoc est : Qui, scilicet Pater, est super omnes, quia nulli debet quod est, et omnes creaturas excellit, et Filius est per omnia, per quem reparatorem omnia opera nostra sunt, et per ipsum omnia facta ; et Spiritus sanctus est in omnibus nobis fidelibus per gratiam, et in omnibus creaturis per essentiam. Unde : Spiritus Domini replevit orbem terrarum.

 

 

7-10. Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit : Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Quod autem ascendit quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae ? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia.

 

Unicuique autem. Monuit servare unitatem qua omnes dicimur unum corpus, et ne unitas tollat subiectionem, subdit diversa esse dona in hominibus, quod non est contrarium praedictae unitati.

[Ambrosius] Quod enim diversa dona sunt in hominibus

non sicut unitati, sed facit quasi unum corpus esse debemus. Unicuique autem nostrum diversa data est gratia, id est gratuitum donum, secundum mensuram donationis Christi, id est secundum quod dator Christus mensurat, alii hoc, alii illud. Christus, cui ad mensuram non dedit Deus, quia gratia plenus est, ad mensuram dat hominibus. Mensura est divisio quaedam divinorum. Aliud enim habet ille, aliud iste : et quod habet iste, non habet ille. Propter quod, scilicet ad probandum quod Christus homo dat diversa dona, dicit Spiritus sanctus in Psalmo : Ascendens.

Quasi dicat : Vere Christus secundum hominem dat dona. Nam Propheta dicit, quod Christus ascendens in altum loco et dignitate, captivam duxit captivitatem, id est eos quos diabolus captivaverat a paradiso, et proprios mundi et inferni fecerat. Iterum captivos fecit Christus, dum ad caelum reducuntur. Ipsos itaque homines appellavit captivitatem, quia captivi tenebantur sub diabolo, sicut militia cum dicitur, intelliguntur qui militant. Eamdem captivitatem a Christo captivam dicit, ut sit captivitas felix. Possunt enim homines ad bonum capi. Unde Petro dictum est : Ex hoc iam eris homines capiens. Captivati ergo dicuntur quia capti, quia subiugati, sub leve iugum missi, liberati a peccato, servi facti iustitiae. Et dedit hominibus rationalibus dona, id est Spiritum sanctum.

Notissimum est Dominum Iesum, cum post resurrectionem ascendisset in caelum, dedisse Spiritum sanctum, quo impleti credentes loquebantur omnibus linguis. In Psalmo tamen ita legitur : Accepisti dona in hominibus.

[Augustinus] Sic enim plures codices habent, et maxime Graeci ; et ex Hebraeo sic interpretatum habemus. Dona autem dixit Apostolus sicut Propheta, non donum. Sed cum Propheta dixerit, accepisti in hominibus, Paulus apostolica auctoritate maluit dicere, dedit hominibus, ut ex utroque verbo, uno prophetico, altero apostolico, quia in utroque est divini sermonis auctoritas, sensus plenissimus redderetur. Utrumque enim verum est, et quia dedit hominibus, et quia accepit in hominibus : dedit hominibus tanquam caput membris suis, accepit in hominibus idem ipse utique in membris suis. Ipse ergo Christus et dedit de caelo, et accepit in terra, dedit quia Deus cum Patre, secundum quod ait, accepit, quia ipse in suis est in Ecclesia, in qua accipit. Hoc est in hominibus accipere. Nec moveat quod ait dona non donum, cui etiam concordat Propheta, procul dubio Spiritus sanctus donum Dei est : de quo Dominus ait Samaritanae : Si scires donum Dei, etc. Sed ideo pluraliter dona ambo dixerunt, quia per donum quod est Spiritus sanctus, multa dona quae quibusque sint propria, dividuntur. Non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa, alii alia, quamvis ipsum donum a quo unicuique propria dividentur, idem habent, id est Spiritum sanctum. Unde alibi : Omnia haec, inquit, operatur unus et idem Spiritus dividens singulis prout vult, ut una anima in omnibus membris agit omnia.

 

Quod autem, prosequitur superiorem probationem, scilicet quod Christus secundum hominem dat, quia Propheta dicit quod ascendens dedit, dixit Propheta ascendens. Sed quid est hoc quod ascendit, id est quod ascendisse dicitur, nisi quia et primum descendit, respectu cuius dixit ascendit.

[Haimo.] Descendit dico, in inferiores partes terrae, id est ad inferos, cuius probatio praemissa, quia duxit captivitatem quam inde traxit.

[Ambrosius] Ex sententia enim tenebantur apud inferos, quae sententia Salvatorem tenere non potuit, quia sine peccato fuit. Et est ordo probationis talis : Propheta dicit quod ascendens dedit, et ascendere dixit respectu descensionis, et ita innuit quod et descendens dedit.

[Haimo.] Et constat quod secundum humanitatem Christus descendit, et ascendit, ergo secundum humanitatem dedit. Secundum deitatem qui ubique est, non ascendit loco nec descendit, sed secundum animam ad inferos descendit, secundum corpus et animam ad caelos ascendit ; et ita secundum humanitatem dedit. Cave quomodo intelligas Christum secundum humanitatem dedisse, ne sit contrarium praedictae auctoritati, ubi dicitur quia secundum quod Deus dat. Ita ergo distingue : Dat Christus secundum humanitatem, id est homo ipse Christus dat, non tamen ex eo, quia homo, sed quia Deus qui descendit. Quasi dicat : Et quia ita innuunt verba Prophetae, ergo ipse qui descendit, est et qui ascendit, id est idem est qui descendit ad inferos, et qui ascendit super omnes caelos. Vel ita ab illo loco. Quod autem. Quasi dicat : Christus ascendens, quod est secundum humanitatem, dedit dona. Sed quid est quod humanitas ascendit, id est quomodo humanitas ascendere poterat ? Nisi quia, et deitas primum descendit in partes terrae, quae sunt inferiores aere, ut humanae naturae uniretur. Descendit quidem divinitas non localiter, sed per inexanitionem : et quia dixerat humanitas ascendit, et deitas descendit, ne ideo viderentur duo, subdit : Qui descendit, id est Deus, et qui ascendit super omnes caelos, id est homo, ipse Christus est, id est una et eadem persona est. Unde Dominus : Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, etc.

[Ambrosius] Ascendit, dico, ut adimpleret omnia, quae de se in lege et prophetis erant praedicta.

[Haimo.] Vel implentur omnia donis suis, et ita implevit omnia.

 

 

 11-14. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas : alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.

 

Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, scilicet vicarios praedicationis suae, quosdam prophetas, qui de futuris prophetarunt, vel potius Scripturarum interpretes.

[Ambrosius] In Novo enim Testamento prophetae dicuntur explanatores Scripturarum ; tamen fuerunt quidam primordio fidei futura praedicentes, sicut Agabus septemque filiae Philippi.

[Haimo] Alios vero evangelistas, ut fuerunt Marcus, et Lucas, et septem diaconi sub apostolis. Evangelistae enim diaconi sunt, quia et si non sint sacerdotes, tamen evangelizare possunt. Alios autem pastores et doctores, ut episcopos, qui verbo etiam et exemplo docere debent, et ideo coniunxit : quos tanquam unum aliquid duobus nominibus complexus est, ut intelligerent pastores ad officium suum pertinere doctrinam.

Pastor enim non est nisi habeat doctrinam, qua pascat gregem. Ecce quomodo alii plus, alii minus dedit. Hominibus dat ad mensuram ; ipse vero non ad mensuram accipit. Hos autem omnes dedit in opus ministerii, scilicet ut quisque posset plene facere opus ministrationis sibi creditae. Si enim unus omnia non perfecte ageret singula, et hoc ministerium erat necessarium ad consummationem sanctorum, id est ut consumment qui iam sancti sunt, et in aedificationem corporis Christi, id est ut aedificent eos in corpus Christi qui adhuc alieni sunt. Donec omnes, etc. Quasi dicat : Tandiu durabit ista praelatio et ordinatio, donec in die iudicii nos omnes, qui sumus in unitate fidei, id est in una, et non discrepanti fide, et unitate agnitionis Filii Dei, id est in una et non differenti agnitione Filii Dei. Vel, in unitate agnitionis Filii Dei, id est virtutibus quibus agnoscitur Filius Dei esse in nobis, vel quibus agnoscemus eum in futuro, donec, inquam, nos omnes occurramus nobis invicem de diversis partibus mundi, vel ipsi capiti Christo. Quasi dicat, desiderio currentes ad gaudium. Et donec idem fiat, durabit praelatio, non post, et ideo non est graviter ferenda. Nos dico, proficientes et crescentes in virum perfectum et in mensuram plenitudinis Christi, id est vestram, crescentes, ut unusquisque sit perfectus vir. Omnes autem dicit provehendos in virum non sexu, sed perfectione virtutis. Hi enim parvuli sunt viribus corporis et animi. Et sit unusquisque habens aetatem eamdem, in qua aetate Christus plenitudinem annorum et corporis habuit, in qua de hoc mundo exivit ; quae est mensura et meta aetatis, ultra quam nec accrescit naturaliter aliquid homini.

[Haimo.] Omnes enim in eadem aetate resurgent in qua Christus mortuus est et resurrexit, cuiuscunque aetatis mortui fuerint. Et nomine viri comprehenduntur mulieres, cum ait in virum perfectum.

 

Et quia in eadem aetate omnes resurgent qua Christus mortuus est, ideo convenienter non ait, in mensuram corporis staturae, sed aetatis, quia unusquisque recipiet suam mensuram corporis, vel quam habuit in iuventute etiam, si senex obiit, vel habuit, vel fuerat habiturus, si ante fuerat mortuus. Aetas vero erit illa ad quam pervenit ipse Christus, id est iuvenis, ut circa XXX annos. Non est autem fas dicere quod in resurrectione accedat corpori magnitudo quam non habuit, nec maiora corpora redigenda sunt ad modum Dominici corporis. Periret enim multum de illis corporibus cum nec periturus sit capillus, sicut Dominus ait : Nec capillus de capite vestro peribit.

Nihil enim detractum quolibet modo de corpore humano periturum est, ita enim modificabitur illa in unoquoque corpore materies, ut aliquid ex ea non pereat, et quod alicui defuerit, ille suppleat qui de nihilo fecit quod voluit ; et si quid in parte aliqua enormiter abundavit, per totum spargetur. Indecorum quippe ibi nihil erit, sed quidquid futurum erit, hoc decebit. Resurgent sanctorum igitur corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate neque illa terrena materies, quae discedente anima fit cadaver, ita resurrectione reparabitur, ut ea quae dilabuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt, redire necesse sit. Alioquin capillis et unguibus immoderata et indecens magnitudo redderetur. Vel ita potest intelligi, virum perfectum appellat Christum cum omni corpore suo, quod non erit perfectum quousque omnes electi compleantur. Completo autem numero electorum fiet, quod hic dicitur, donec occurramus, capiti Christo in virum perfectum, id est ita quod nos omnes, scilicet, caput et membra simus unus perfectus vir cui nihil desit, et nihil plus addendum sit. Ideo perfectus, quia tunc proficiemus in mensuram aetatis plenitudinis Christi, id est quia erit mensura et meta aetatis : meta, ut nihil prius addatur numero vel viribus ; mensura, quia tunc erit plenius Christus omnes habens quomodo per singulos omnes scit, et omnes in eo erunt immortales, et beati cum eo, et tunc non erit necessaria praelatio. Sed usque ad illud tempus hos praedictos ministros dedit : ad hoc utique, ut iam, sicut olim, non simus parvuli sensu et fluctuantes, id est titubantes vestra debilitate, et non circumferamur, alio urgente omni vento doctrinae, id est prava doctrina. Doctrina pravorum est quasi ventus et tempestas.

[Ambrosius] Doctrinae dico, factae in nequitia hominum, pro qua creati sunt. Et factae in astutia, id est per homines malignos in se, et ad supplicum deceptionem astutos, quorum doctrina fit ad circumventionem erroris, ut sub praetextu veritatis magis decipiat trahens ad errorem.

 

 

15-22. Veritatem autem facientes in charitate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit, in aedificationem sui in charitate. Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum, qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis, in avaritiam. Vos autem non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu. Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris.

 

Veritatem autem. Quasi dicat : Non tales simus, sed potius facientes actu, veritatem, id est bona secundum doctrinam et hoc in charitate, id est non ficte, vel ex timore, crescamus, assertione fidei, per omnia, id est in omni spirituali dono. Et hoc in illo, id est illo operante, qui est caput nostrum, id est nobis praevidens, et Christus, id est regere potens. Christus enim dicitur unctus, et in veteri testamento reges ungebantur. Dico, in illo, et bene, ex quo, id est per quem, totum corpus, id est Ecclesia, est compactum, per fidem, et connexum, vinculo charitatis. Unde subdit : Per omnem iuncturam. Quasi dicat : Compactum est et connexum. Et hoc per omnem iuncturam subministrationis, id est per fidem et charitatem quae coniungant et faciant sibi invicem membra ministrare. Subministrationis dico, exhibitae, non solum voluntate, sed etiam secundum operationem factae, in, id est iuxta, mensuram uniuscuiusque membri, scilicet quod unum quodque membrum potest operari per gratiam sibi datam. Et vere, per Christum corpus est compactum et connexum, quia ipse facit augmentum corporis, id est augmentat illos qui iam sunt corpus. Ipse dico, tantum Dominus in aedificationem sui, quia illos qui non sunt corpus, aedificat in suam civitatem vel societatem, et hoc totum facit in charitate, id est ex dilectione. Quo peracto erit mensura aetatis. Hoc. Hic admonet Ephesios ut caveant sibi a consuetudine antiquae gentilitatis. Quasi dicat : Quia Deus tot auxilia dedit ad custodiam unitatis, et quia crescere potestis et ei occurretis, ergo dico, non obsecro, ut superius, sed dico, et testificor in Domino, id est praecipio sub testimonio Domini, hoc scilicet ut iam, scilicet a tempore fidei, non ambuletis, id est vivatis, sicut gentes ambulant, quae scilicet ambulant in vanitate sensus sui, quia transitoria amant : quae sensualitas suggerit.

 

Habentes intellectum naturalem obscuratum a tenebris, id est non parum obscurum. Et ideo minus mirum est si in vanitate ambulant, quam de vobis qui estis illuminati, et spiritum vitae habetis.

Omnis qui intelligit quadam luce interiore, illustratur. Est ergo quaedam lux intus, quam non habent qui non intelligunt. Gentiles, dico, alienati a fide Dei, id est sine spe immortalitatis. Vel a vita Dei, id est et a Deo qui est animae vita, quia Deus deserit eos.

Duae quippe sunt vitae, una corporis, altera animae : et sicut vita corporis est anima, sic animae vita est Deus : et quomodo si anima deserat, moritur corpus ; sic anima moritur si deserat Deus. Anima recedens a luce iustitiae quanto magis quaerit quid inveniat contra iustitiam, tanto plus repellitur a lumine veritatis, et in tenebrosa demergitur.

[Ambrosius] Alienati dico, per ignorantiam, id est quia ignorant vitam Dei quae ignorantia est permanens in illis, propter caecitatem vel duritiam cordis ipsorum, quia praedicationi oculos cordis clauserunt, qui etiam pro sua turpitudine desperantes de futura vita. Vel, indolorii, alia littera quae ex Graeco trahitur, id est ex peccato non dolentes semetipsos tradiderunt per voluntatem, ad malitiam liberam, impudicitiae, id est fornicationi. Et deinde tradiderunt se in operationem immunditiae omnis, ut nihil omnino quod immundum sit, praetermiserunt.

[Hieronymus.] Et hoc in avaritia, id est vehementi et insatiabili desiderio, quia nunquam luxuriando satiantur, quorum voluptas termino caret, ut etiam ultra concessos nuptiarum fines turpitudinem operentur. Vel, sicut alii dicunt, et avaritiae, vel, in avaritia, et accipitur per se de alio vitio, ut sit sensus : Tradiderunt semetipsos in operationem omnis immunditiae, et tradiderunt se avaritiae. Vel ita : Ipsi dico degentes in avaritia, vos autem. Quasi dicat : Gentes ita ambulant, vos autem non didicistis Christum ita esse imitandum : sed tamen illud audistis, id est eius praedicationem intellexistis, vel eum interius loquentem audistis, et in illo docti estis, id est si illum ita audistis quod in illo veritatem edocti estis vel sitis, sicut veritas est in Iesu.

[Ambrosius] Hoc ideo dicit, quia sunt quidam in Ecclesia qui sub nomine Christi non sequuntur veritatem Christi quam docuit, scilicet hanc deponere, id est ut deponatis vos, etc. Vel secundum aliam litteram. Quasi dicat : Haec est veritas quam docuit ut deponatis vos. Et ideo deponite vos, non secundum substantiam corporis vel animae, sed secundum pristinam conversationem, scilicet deponite veterem hominem qui corrumpitur, et si delectetur. Corrumpitur, dico, secundum desideria, non solum secundum opera. Et ideo deponite etiam desideria quae sunt erroris, id est ab errore veniunt, vel ad errorem ducunt. Nonnulli putant quod vetus homo corpus sit, et novus anima. Sed corpus, exterior homo est : anima, interior, et interiori agitur haec novitas et vetustas. Cum ergo dicit, deponite vos, etc., non hoc iubet ut corpus deponatur, sed ut vita in melius commutetur. Homo itaque si vitia pristina sequitur, vetus dicitur ; si autem in novitate vitae ambulat alienus a saeculi errore, novus dicitur : eo igitur qui corrumpitur, veterascit. Ideo ait, deponite veterem hominem, id est vetustatem, quia hoc interior fit vetus et corrumpitur. Unde addit, quia et si delectetur, tamen corrumpitur secundum interiorem, per desideria erroris, haec est vetustas. Hanc igitur vetustatem quatenus vobis datur deponite.

 

 

23-27. Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. Irascimini et nolite peccare. Sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare diabolo.

 

Renovamini autem quotidie spiritu mentis vestrae,

[Haimo.] id est per Spiritum sanctum qui ducit ad rationem. Vel, per spiritum, id est mente vestra, id est in mente spirituali. Vel, per spiritum mentis vestrae, id est spiritu qui est mens, vel ratio, vel intelligentia, vel si quo alio vocabulo commodius appellatur.

Imago Dei est qua praeest homo caeteris animalibus, quae creata in agnitione Dei, postquam peccato desipuit in eadem renovatur, ut incipiat illa imago ab illo reformari, a quo formata est.

Non enim reformare seipsam potest, sicut potuit deformare : quae in ipsa agnitione Dei creata est antequam delicto veterasceret, sed post lapsum peccati in eadem reformatur.

Satis ergo ostenditur ubi homo sit creatus ad imaginem Dei, scilicet non in corporis lineamentis, sed forma quadam intelligibili mentis illuminatae.

Cum ergo dicit, spiritu mentis vestrae, non ibi duas res intelligi voluit, quasi aliud sit mens, aliud spiritus mentis, sed quia mens spiritus est. Simile dictum est in exspoliatione corporis carnis, id est carnis quae corpus est. Et induite opere novum hominem,

[Haimo.] id est assumite similitudinem novi hominis, id est Christi, de quo alibi : Induimini Iesum Christum.

[Ambrosius] Quo vere induitur quicunque mentis informatione ei conformatur. Christo enim induitur qui per fidem in Christo renascitur, vitae aemulus quam tradidit Christus. Qui, novus homo, scilicet Christus, est creatus secundum Deum, id est non humana natura, sed Dei potentia.

[Haimo.] Conceptus enim in utero virginali opere Spiritus sancti de semine mulieris, sine semine viri. Hoc novum fuit. Unde Ieremias : Novum faciet Dominus super terram. Mulier circumdabit virum gremio uteri sui. Creatus est, dico, in iustitia, scilicet in communi operatione et sanctitate perfecta, veritatis, ut hypocrisis, sed quia iustus est, communiter omnibus bona praestanda. Et vere sanctus ut sit etiam ipsa sanctitas, sicut iustitia et veritas. Vel ita, qui secundum Deum, quasi dicat : Renovamini spiritu, qui spiritus creatus est secundum Deum, id est ad imaginem Dei, in iustitia scilicet, et veritatis ; sed peccando iustitiam et sanctitatem veritatis amisit. Propter quod haec imago deformis et decolor facta est, sed formam recipit cum formatur et renovatur. Propter quod, exsequitur per partes veteris et novi hominis.

[Augustinus] Propter quod, quia scilicet vetus homo deponendus et novus induendus, vos deponentes mendacium, quod est pars vetustatis, loquimini veritatem, quae est pars novitatis, unusquisque cum proximo suo, id est cum quovis homine, etiam cum gentili vel Iudaeo ; quia omnis homo proximus conditione primae nativitatis, vel spe conversionis omnis homo antequam sit Christianus debet putari proximus. Si enim nosti qualis sit futurus apud Deum, forte qui modo Iudaeus est, vel paganus, vel haereticus, per misericordiam Dei ita convertetur ad Deum, ut inter sanctos recumbat.

 

Quoniam sumus, etc. Quasi dicat : Decet loqui veritatem, quoniam sumus membra, alter alterius invicem, subserviendo. Deinde multas veteris hominis a quibus dehortatur, et econtrario multas novi ad quas hortatur, partes enumerat, dicens : Irascimini et nolite peccare. Quasi dicat : Invitus tolero quod vitari non potest, scilicet de ira ne veniatis ad actum peccandi. Si ergo surgit motus animi qui iam propter poenam peccati non est in potestate nostra, saltem ei non consentiat ratio. Permittit quidem Apostolus irasci quod est humana tentatio, sed prohibet iram ad effectum deducere.

[Haimo.] Vel ita, irascimini, contra peccantes, quod est naturalis motus animi qui solet ad profectum pertinere delinquentium. Ideo irascendum esse dicit, ostendens hanc iram esse bonam, sed monet ne modum excedendo peccent, subdens : Nolite peccare, asperius arguendo et onerando peccantem. Unde Salomon : Noli nimis iustus esse, quia est qui perit in iustitia sua. Temperanda est ergo iustitia ut imitemur Deum qui suffert iniquos, ut aliqui ex eis corrigantur. Et sol non occidat super iracundiam vestram, id est ipsa ira non duret ad occasum solis. Intelligitur quidem simpliciter et secundum tempus, quia si ex ipsa infirmitate quam portamus subrepit ira Christiano, non debet diu teneri et fieri pridiana : eiicienda est de corde antequam occidat lux ista invisibilis.

[Ambrosius] Vult ergo Apostolus ut ira non duret, quia si durat, datur occasio diabolo. Iratus enim male cogitat, et sic diabolus se inserit ut mala peragat. Unde subdit : Nolite locum. Vel ita melius, sol, id est splendor rationis ; vel, Christus, non occidat super iracundiam vestram, id est non per iram, quasi per montem interpositum obscuretur vobis. Noster sol iustitiae et veritatis Christus est, cuius veritate anima illustratur cum in homine habitat per fidem. Ideo ait, sol non occidat super iracundiam vestram, id est cavete ne Christus, qui est sol iustitiae, per iracundiam mentem vestram deserat, qui cum ira nunquam habitat. Et si quis etiam vos irritat, quod est tentatio diaboli, nolite locum dare diabolo, perseverando in ira.

[Augustinus] Vel ita, ut et de bona ira intelligatur. Irascimini vobismetipsis de praeteritis peccatis quod est poenitentiae, et nolite peccare, id est ulterius peccare desinite. Quasi dicat : Volo vos irasci ut non peccetis. Ut autem non peccetis quibus habetis irasci, nisi vobis ? Quid est enim homo poenitens, nisi homo sibi ut accipiat veniam, de seipso exigit poenam ? Et est sensus : Irascimini et nolite peccare, id est indignamini vobisipsis tanta vehementia ut peccare desistatis, quia super hanc iram non occidit sol iustitiae, sed potius illi irradiat. Unde subdit : Sol non occidat super iracundiam vestram, id est sol non occidet super iracundiam vestram, et nolite locum, etiam intrandi ad vos, dare diabolo, per malam cupiditatem, vel timorem.

Duae enim sunt portae per quas diabolus intrat, scilicet cupiditas et timor. Si cupis aliquid terrenum, hac intrat diabolus ; si times aliquid terrenum, et hac intrat : eisdem in contrario versis, Deus intrat. Si enim cupis regnum caelorum, et times ignem gehennae, aperis valvas Christo, et intrat Christus. Illi ergo sunt claudendae, isti aperiendae.

 

 

28-32. Qui furabatur iam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.

 

Qui furabatur, quod item pars est veteris hominis, iam non furetur, id est non aliquo dolo quid auferat : magis autem laboret unusquisque operando, non solum per servos, sed etiam manibus suis. Operando dico, non prava opera lucri, sed quod bonum est, ut habeat, non tantum unde iuvet, sed etiam unde tribuat necessitatem patienti. Omnis sermo malus non procedat de ore vestro, etsi fuerit corde conceptus. In Dei namque servo omnia bona debent videri, nec ex aliqua parte puritas eius debet maculari. Sed si quis. Quasi dicat : Malus sermo non debet procedere de ore, sed nec etiam sermo bonus inutiliter dicendus est, et hoc est quod ait, sed si quis sermo bonus est valens ad aedificationem fidei, ita optime et circumscripte procedat ut det gratiam, id est ut sit gratus audientibus. Et nolite contristare per inobedientiam Spiritum sanctum Dei, id est praedicatorem veritatis, quod est Spiritum sanctum contristare, quantum ad vos.

Nam Spiritus sancti substantia qua est quidquid ipse est, non potest contristari cum ipsa sit aeterna et incommutabilis beatitudo ; sed quodam locutionis tropo usus est Apostolus, quo ea quae non accidunt Deo tanquam illi accidant, loquimur, figurantes eum facere ut nobis accidant. Non ergo tenendum est aliquid tale accidere Spiritui sancto, qui in se immutabilis est, sed in sanctis habitat, ut eos impleat charitate, qua facit eos gaudere de profectibus aliorum, et contristari de lapsibus vel peccatis eorum, de quorum fide et pietate gaudebant : quae tristitia laudabilis, quia venit ex charitate, quam infundit Spiritus sanctus. Et ideo dicitur contristari, quia hoc facit in suis, cuius dono tam boni sunt ut eos moestificent mali, et hi maxime quos bonos fuisse vel noverunt, vel crediderunt. Hoc locutionis modo dicitur Deus scire, quando nos scire facit, et quiescere ab operibus, quae valde fecerat bona, quia nos facit requiescere cum bona fecerimus. Vel ita, nolite contristare Spiritum sanctum Dei, id est a vobis per mala opera fugare : Cum bene agimus gaudet in nobis Spiritus sanctus, datus nobis, videns monita sua proficere utilitatibus nostris. Gaudet ergo, id est habitator manet in nobis, si de eo proficimus. Aliter tristatur, id est deserit nos. Non enim sic tristatur ut patiatur, cum impassibilis sit, sed tristari dicitur, quia a nobis recedit. Sicut contristatur homo cum de propria domo expellitur quam sibi aedificavit, ita Spiritus sanctus contristari dicitur cum de homine quem sibi mundavit in baptismo, per prava opera eiicitur, in quo. Quasi dicat : Nolite contristare Spiritum sanctum, quod non debetis, quia ipse est in quo, id est cuius gratia vos, estis signati, quasi dicat : Cera in sigillo eius imagine vobis relicta, id est forma novitatis impressa vobis.

[Haimo, Ambrosius] Vel, estis signati, id est discreti a malis. Et hoc in die redemptionis, id est baptismi.

Omnis etiam amaritudo, in dictis vel in factis mordacibus, et ira, id est subitus furor, et indignatio, quae est si minor sublimatur : haec de ira venit, et clamor, id est contentio, quae venit de indignatione, et est vox quasi insani : et blasphemia, quae fit in Deum vel in sanctos : blasphemia est per quam de Deo falsa dicuntur. Haec, inquam, omnia tollantur a vobis, quia perniciem possunt praestare, nisi amoveantur. Haec etiam, si fiant accidentibus causis, tamen temperanda sunt. Et quia illis pressis poterat malum in corde retineri, addit, tollantur cum omni malitia cordis. Estote. Item partem novi hominis hic ostendit. Quasi dicat : Illa tollantur a vobis, estote invicem benigni, id est largi de facultatibus vestris, et misericordes, affectu et compassione mentis. Etsi non est quod detur, et donantes invicem, in vos commissa, scilicet si alter in alterum peccet condonate, alioquin Deus repetit remissa. Si enim in his contemptus fuerit, sine dubio revocabit sententiam, per quam misericordiam dederat, sicut in Evangelio de nequam servo legitur, qui in conservum suum impius deprehensus est.