Ad I Thessalonicenses II — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT II
1-8. Nam et ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit, sed ante passi multa et contumeliis affecti, sicut scitis in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo ; sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium ita loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo qui probat corda nostra. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis, neque in occasione avaritiae, Deus testis est : nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis, cum possemus vobis oneri esse ut Christi Apostoli. Sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos, ita desiderantes vos cupide, volebamus tradere vobis, non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras, quoniam charissimi nobis facti estis.
Nam ipsi. Hic de laboribus suis commemorat. Quasi dicat : Ideo dico qualem introitum habuerimus, et eius qualitatem non expono, quia non est necesse. Nam vos ipsi, o fratres, scitis introitum nostrum ad vos, hoc de illo scitis quia non fuit inanis, id est facilis, id est non fuit in prosperitate saeculari, quae inanis est ; sed fuit in multa sollicitudine pro adversis quae sustinuimus. Et propterea habuimus fiduciam, non in adversis qui fragiles sumus, sed in Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei, sic et vos facite. Confidite, scilicet in Deo non in vobis. Nos dico, antequam, ad vos veniremus passi multa, et contumeliis affecti in Philippis sicut scitis. Ecce antequam veniremus ad vos et post passi sumus, ut non liceret confidere in nobis, et ita esset labor noster inanis.
[Ambrosius] Hanc pressuram quam nunc memorat passus est in Philippis propter spiritum pythonem quem a puella deiecerat. Vel ita : Hoc de introitu modo scitis, quia non fuit inanis, id est propter nulla mala cessavi loqui verbum Dei, quod est signum devoti et fidelis praedicatoris, scilicet ne in pressura loqui verbum Dei timeat. Inanis enim est ille qui terrore praesenti, formidinem patitur praedicandi. Non fuit inanis, dico, sed, licet ante, essemus passi et contumeliis affecti in Philippis, sicut scitis, et apud vos in multa sollicitudine, id est multum solliciti : nec tamen extimuimus, sed habuimus fiduciam in Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei. Per haec de se relata, et per illorum bene coepta monet illos permanere in patientia. Exhortatio enim. Hic contra pseudoapostolos videtur incipere, commemorans de Evangelii veritate.
[Haimo.] Deinde de sua inter eos prudenti conversatione. Quasi dicat : Merito habuimus fiduciam in Domino, quia exhortatio nostra, id est praedicatio qua exhortamur alios, non est de errore, id est de mendacio, sed de veritate, neque de immunditia sicut sunt carnales observantiae post Christum, vel usus mulierum, et quorumdam aliorum : quae quidam praedicabant ; neque in dolo, id est in fraude, et astuta hypocrisi : etiam veritas est quandoque in dolo, quando, scilicet non amore veritatis et utilitate auditorum praedicatur, sed ut gloria vel quod lucrum acquiratur. Non in dolo, dico, sed potius ita vere et pura intentione loquimur, sicut probati et electi sumus a Deo, ad hoc ut crederetur nobis, sicut fidelibus, Evangelium.
Loquimur, dico, non quasi hominibus placentes, id est placere quaerentes, quia nec speciem placentis habemus, sed placentes Deo, quod probat corda nostra, id est probata facit, ut sibi non hominibus placeamus, quod nisi ipse operetur in nobis, vitare nequimus. Quas enim vires nocendi haberet humanae gloriae amor non sentit, nisi qui ei bellum indixerit, quia et si cuique facile est laudem non cupere, dum negatur, difficile est tamen ea non delectari cum offertur, et vere non quaero hominibus placere. Nec enim aliquando fuimus in sermone adulationis, per quod alii placent hominibus, sicut scitis. Et vere non est in dolo praedicatio nostra, quia neque in occasione avaritiae, non dico in avaritia, sed nec feci, nec dixi etiam in quo esset occasio avaritiae. Et inde Deus testis est mihi qui novit corda. Hoc enim non ita patet. Avaritiam non sectamur, nec gloriam, et hoc est, neque etiam sumus quaerentes gloriam ab hominibus, neque a vobis, neque ab aliis, sed a Deo tantum.
[Ambrosius] In hoc tangit pseudoapostolos, qui se potius quam doctrinam Domini commendari volebant. Apostolus autem qui gloriam non ad praesens, sed in futuro quaerebat, se humilem faciebat, ut Dei praedicatio exaltaretur. Cum possemus. Quasi dicat : Dico quod non in occasione avaritiae praedicavimus, cum, id est quamvis possemus, quod non pseudo, esse vobis oneri, ut nobis ministraretis necessaria. Possemus, dico, ut Christi apostoli.
[Ambrosius] In tantum gravat pseudo causam, ut se abnuere dicat, cum liceret illi subsidia requirere ad comprimendum illos, quibus non facultas erat, nec pudor poscendi. Apostolicae autem potestatis debitum vocat onus, propter pseudoapostolos, qui illud indebite usurpantes importune a plebibus exigebat. Sed facti. Quasi dicat : Nihil horum quaerimus, sed potius facti sumus parvuli, id est humiles, in medio vestrum, id est communiter ad omnes vos.
[Haimo.] Et hoc pro bono ; et ita sollicite fecimus tanquam si nutrix foveat filios suos, non alienos. Alienos enim quandoque nutrit mulier pro mercede, non ex amore ; proprios vero ex dilectione. Ideo congrue ait, tanquam si nutrix foveat filios suos. In hoc enim notatur labor, et humiliatio, et dilectio, quia non pro mercede fit. Hoc autem ad intelligendam charitatem suam erga eos se dixisse significat, dicens : ita nos in toto labore nostro desiderantes, non vestra, sed vos, id est vestram salutem cupide volebamus tradere vobis, non solum Evangelium Dei, sed et etiam animas nostras, pro assertione Evangelii. Et hoc ideo quoniam charissimi nobis facti estis, fidem Dei recipiendo, et vos bene nobis applicando. Et recte dico quod facti sumus parvuli, sicut nutrix.
9-20. Memores enim facti estis, fratres, laboris nostri et fatigationis, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis Evangelium Dei. Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine querela vobis qui credidistis affuimus, sicut scitis qualiter unumquemque vestrum sicut pater filios suos deprecantes vos et consolantes, testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei, qui operatur in vobis qui credidistis. Vos enim imitatores facti estis, fratres, Ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu, quia eadem passi estis, et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur, prohibentes nos gentibus loqui ut salvi fiant, ut impleant peccata sua semper. Pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio, quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus et semel et iterum, sed impedivit nos Satanas. Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae ? Nonne vos ante Dominum nostrum Iesum Christum estis in adventu eius ? Vos enim estis gloria nostra et gaudium.
Memores enim estis, o fratres, laboris nostri et fatigationis. Hoc addidit, quia est labor sine fatigatione. Et recte dixi fatigationis et laboris, quia praedicavimus vobis Evangelium Dei operantes manibus nostris nocte et die, ne quem vestrum gravaremus, accipiendo aliquid ab eo. Hoc etiam faciebat ut pseudo repelleret a praedicatione. Vos enim. Quasi dicat : Ita ante conversionem nos habuimus erga vos sicut et post conversionem. Vos estis enim, et testis est Deus quam sancte, quantum ad vos, et iuste, quantum ad proximum, faciendo debita, et sine querela, scilicet non faciendo indebita, affuimus vobis qui credidistis, quando adhuc erant educandi. Et ita hoc scitis sicut scitis, hoc aliud, scilicet qualiter vos deprecantes unumquemque vestrum, deprecantes, dico, tanquam pater filios suos, id est tanto affectu, quanto pater filios, et consolantes vos, si quis vestrum de peccato, vel de alio sollicitus erat. Testificati sumus, id est sub testimonio ipsorum sanctorum adiuravimus, ut ambularetis, proficiendo, digne Deo, sequentes in operibus voluntatem eius. Quod utique debetis, quia ipse est qui vocavit, vocatione quae est secundum propositum.
[Augustinus] Vos, cum essetis adversi in suum regnum et gloriam, scilicet ut essetis de regno suo quos hic regeret, et post in gloria coronaret.
Ideo, scilicet quia vocavit nos, et nos, non solum vos, agimus gratias Deo, quia hoc fecit Deus, agimus, dico, sine intermissione. Vocavit, dico, quia vos cito et firmiter recepistis. Quod ita ait : Quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, id est cum accepissetis solo auditu verbum quod, de Deo est. Vel, verbum auditus Dei, id est quod audivimus a Deo loquente in nobis, vel, in quo auditur Deus. Cum, inquam, accepistis illud, non ut verbum hominum, scilicet quasi a sapientibus esset, sed sicut verbum Dei, ut vere est.
[Ambrosius] Tanta enim devotione susceperunt verbum ut probarent se intellexisse Dei esse doctrinam. Qui Deus operatur in vobis, quotidie opera bona, qui credidistis, venturi per fidem in idipsum, quod credidistis. Vos enim. Multa dixit contra pseudo : hic iam monet ne pro sua vel apostolorum tribulatione moveantur. Quasi dicat : In vobis operatur, et hoc effectus indicat : vos enim, o fratres, facti estis imitatores Ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea, aedificatae in Christo Iesu, id est in fide et institutione ipsius Christi, imitatores facti estis, in hoc utique, quia eadem passi estis, et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi, qui in Iudaea sunt, passi sunt a Iudaeis, qui, Iudaei adeo asperi fuerunt, quod et Christum Dominum occiderunt, et prophetas ; et nos apostolos Christi persecuti sunt. Nos, dico, in quo putant se obsequi et placere Deo. Et tamen Deo non placent, et omnibus hominibus, id est saluti omnium hominum, adversantur prohibentes nos loqui gentibus, ut salvae fiant. Ideo hoc faciunt ut semper impleant peccata sua, id est ut in peccatis permanendo ipsa peccata sua et parentum consumment, secundum illud : Qui in sordibus est, sordescat adhuc, et vindictam peccatis suis et parentum debitam in se provocent.
Quadraginta quidem annos post passionem Domini dedit Deus Iudaeis ad poenitentiam. Illis transactis cum nollent credere, completa sunt peccata eorum. Unde dixit eis Dominus : Implete mensuram patrum vestrorum. Quando autem haec dixit Apostolus, Ierusalem necdum erant impleta peccata, sed completa sunt venientibus Romanis. Unde subdit : Pervenit enim, quasi dicat : Quod impleverunt peccata, effectus indicat, quia pervenit ira Dei, id est vindicta Dei, super illos, scilicet opprimens illos usque in finem. Ira Dei est adventus Romanorum, quando perditi sunt gladio, fame, pestilentia, captivitate, quae ira durat eis usque in finem saeculi, quia semper erunt captivi. Vel sicut quidam codices habent, praevenit ira Dei, id est vindicta Dei ante venit in hoc saeculo super illos, quae durabit usque in finem, quae ideo dicitur praevenire, quia vindictam futuri iudicii in qua illi aeternaliter puniantur, praevenit haec temporalis poena, et post sequitur aeterna. Vel de vindicta interiori agit, qua Deus punivit eos excaecando. Quasi dicat : Ideo implent, id est consummant peccata, quia pervenit ira, id est vindicta caecitatis super illos, opprimens illos ut excaecentur : et hoc usque in finem, id est usque in aeternam poenam, vel, usque in finem saeculi, quia in fine saeculi convertentur Iudaei, quando Abraham revertetur ad pueros exspectantes cum asino. Nos autem. Hic commemorat quanto affectu eos videre desideraverit. Quasi dicat : Vos multa passi estis. Nos autem, o fratres desolati a vobis, id est causa vestra, non nostra, ad tempus, id est antequam sciremus constantiam vestram. Nos dico, remoti a vobis, ore, id est sermone, aspectu, id est praesentia corporis ; non corde, id est dilectionis affectu. Quasi dicat : Os et aspectus cessant, quia vos alloqui non possum, nec videre ; sed cordis affectus et sollicitudo nunquam cessat. Nos, dico, desolati abundantius, quam si nihil pateremini, festinavimus, et ideo state, videre faciem vestram, propter maiorem instructionem, ut plene vos instruam, in quo vobis mala fierent. Festinavimus videre, dico, cum multo desiderio, exhortandi vos. Et vere festinavimus, quoniam quidem, nos omnes voluimus venire ad vos. Ego quidem Paulus, qui plus aliis curo, et semel et iterum, volui venire, sed Satanas, qui saluti adversatur, impedivit nos. Ideo magis cavete et timete, quod Deus permisit Apostolum impediri, ne veniret ad eos. Ad maiorem istorum est, si steterint eo absente. Quae enim. Quasi dicat : Ideo venire volui, vel ideo Satanas impedivit, quia quae est spes nostra, hic in praesenti, aut in futuro quod erat, gaudium, scilicet praemium, quod erit commune omnium bonorum, aut corona gloriae, scilicet praemium quod tantum erit victorum ? Nonne vos, si steteritis ante Dominum nostrum Iesum Christum, id est in beneplacito Dei. Vel quia vos estis ante Dominum nostrum, bene firmati. Nonne, inquam, estis, id est eritis, corona nostra in adventu eius, id est quando Dominus venerit. Quasi dicat : Eritis. Manifestum enim est quod perfectio discipulorum gaudium et corona est magistrorum.
[Ambrosius] Hi sunt enim qui labores fructuum suorum edituri sunt. Fructus enim magistri est obedientia discipuli, cuius bona conversatio, coronam dat magistro iudice Christo. Et vere tunc eritis corona nostra. Enim, id est quia et modo vos estis gloria nostra, apud alias Ecclesias, et estis gaudium nostrum apud nos. Et si modo gloria nobis estis, quid eritis nobis apud verum iudicem ?
