Quaestio XXXVIII — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XXXVIII
Primo quaeritur an angeli in primo instanti quo meruerunt fuerint glorificati.
Dicunt enim quidam quod sic.
- Quia in eis nullum erat impediens aut retardans quin totum id quod mereri potuerunt meruerint in primo instanti quo mereri coeperunt, nec fuit in eis aliquis defectus volendi aut conandi, cum in eis nullus penitus fuerit defectus vitii aut peccati ; sed in eodem nunc in quo habuerunt meritum consummatum debuerunt praemiari, quia ex tunc nulla fuit ratio eorum praemium differendi.
- Item, secundum Augustinum, libro Super Genesim ad litteram, angeli in primo nunc suae creationis viderunt Deum et in Deo res flendas. Nam I libro dicit quod per factionem lucis significata est formatio angelicae creaturae per conversionem sui ad lucem sapientiae increatae, ita quod sua prior informitas nomine caeli prius significata non praecessit eam tempore, sed solum ordine naturali. Et IV libro, bene post medium, dicit hoc ipsum, addens quod quia caeterae creaturae infra ipsam factae non sunt sine angeli cognitione factae, quae cognitio vim diei habuit : ideo septem dies illius lucis significant septem cognitiones quibus angeli omnia fienda cognoverunt primo in Verbo ac deinde in ipsis- met rebus, ita quod primus dies fuit cognitio sui ipsius in Verbo ; et quia haec cognitio non praecessit factionem angeli, ideo hic inter fiat et factum est non interponitur et fecit, sicut fit de reliquis, quia Deus prius ordine causali fecit res in cognitione angelica quam essent factae in se ipsis. Ubi et subdit : Quapropter cum sancti angeli quibus post resurrectionem coaequabimur semper videant faciem Dei Verboque eius perfruantur, in quibus prima omnium creata est sapientia, procul dubio universam creaturam prius noverhnt in ipso Verbo Dei tanquam in eo per quod facta sunt omnia ac deinde in ipsa creatura. Ac deinde primam cognitionem vocat diem, secundam vero absolute sumptam vocat vesperam, eandem vero ut relatam ad laudem Dei vocat mane. Et vult quod omnes septem dies, id est, cognitiones sex operum et quietis diei septimae fuerunt in angelo simul et etiam quod dies et vespera et mane cuiuslibet diei fuerunt in eo simul, licet ibi fuerit ordo causalis, quem Scriptura per ordinem dierum et narrationis vult intelligi. Et idem dicit, XI De Civitate, capitulo 29 et 30. Ergo secundum eum angeli in primo nunc suae creationis per sui conversionem ad lucem aeternam qua facti sunt lux meruerunt Dei visionem et gloriam et obtinuerunt.
- Praeterea, mali angeli facti sunt ad bonum impossibiles et ad malum necessitati in primo instanti sui peccati ; sed huiusmodi prostratio potestatis eorum fuit quaedam damnatio eorum et praecipitatio ; ergo in primo instanti quo demeruerunt fuerunt damnati ; sed Deus est pronior ad praemiandum bonos quam ad damnandum malos aut saltem aeque pronus ; ergo saltem aeque cito fuerunt boni glorificati sicut mali damnati.
[Respondeo]
Alii vero dicunt contrarium, quia ut dicunt, impossibile est esse simul, in statu viatoris et promeritoris divinae visionis nondum habitae et habere praemium ipsius visionis ; sed positio praefata ponit hoc in eodem instanti fuisse in angelis, quia in primo instanti quo mereri coeperunt fuerunt in statu tendentium ad visionem Dei et quasi in termino a quo, ergo in illo eodem instanti non videbant Deum ; si ergo in eodem instanti ipsam visionem pro praemio acceperunt : ergo in illo eodem instanti Deum viderunt et non viderunt.
Forte dicetur quod in eodem instanti fuerunt primo naturaliter et ex se non videntes nec beati, sed nihilominus ex divina influentia in eodem nunc facti sunt videntes, sicut et aer in primo nunc quo per solis irradiationem fit de non lucido lucidus fuit respectu eiusdem nuuc prius naturaliter non lucidus quam lucidus ; prioritas enim naturalis non contradicit simultati durationis vel temporis, et ideo non est contradictio, si inter aliqua duo est naturalis prioritas et posterioritas et durationis simultas. Unde et Augustinus dicit lucis igneae vel solaris splendorem vel radium esse sibi coaequum ; et tamen constat quod radius est naturaliter posterior luce ipsum gignente, sicut omnis effectus est posterior sua causa.
Sed contra hoc illi obiciunt tripliciter :
Primo quidem, quia quandocunque aliquis effectus habet sic obtineri per aliquem actum praevium quod oportet illum actum praevium prius finivisse et desiisse, antequam ille finalis actus adveniat : tunc impossibile est ambo illa esse simul ; sed sic est de actu intellectus et voluntatis tendentis in aliquid ut in absens, illius enim absentis praesentia non potest obtineri, nisi praevius actus tendentiae sit finitus, unde in tali casu talis causa non solum est prior naturaliter suo effectu, sed etiam tempore.
Secundo, quia sicut nullus ex se obtinet actum gloriae, immo prius naturaliter oportet in ipsum influi habitum gloriae : sic nec ex se habet actum meriti aut iustificantis gratiae, nisi prius naturaliter susceperit habitum gratiae. Aut igitur Deus in primo nunc meriti angelici dedit eis primo habitum gratiae sub illis proprietatibus sub quibus spectat ad solum statum viae et cum quibus est incompossibilis cum perfectione habitus gloriae aut dedit ab initio habitum : gratiae ut habentem in se perfectionem habitus gloriae. Si primo modo, tunc impossibile est quod in eodem nunc habuerint habitum gloriae ; si secundo modo, ergo non prius natura vel duratione habuerunt gratiam ad merendum quam ad Deum beate videndum et fruendum, immo secundum hoc nunquam habuerunt gratiam ad merendum et consequendum illnm habitum gloriae illis ab initio datum.
Tertio, quia secus est dicere istum nunc ex se et ex suis naturalibus non videre Deum et secus dicere ipsum nunc simpliciter non videre Deum. In primo enim negatio non fertur directe super actum videndi, sed solum super talem causam et modum ; negat enim tantum naturalem causam et modum, id est, quod videre Deum non procedit in isto a solis suis principiis naturalibus. In secundo vero simpliciter negatur actus videndi. Sed quando quis ponitur esse in statu et opere promerendi primum influxum habitus gloriosi et in statu et actu tendendi ad illum, eo ipso simpliciter ponitur in statu non videndi Deum et simpliciter ponitur non videre Deum, quia alias de quocunque, quantumcunque beato, potest semper dici quod ex se et ex solis suis naturalibus non videt nec videbit Deum ; et tamen propter hoc non dicuntur esse in statu non videndi, immo simpliciter in statu videndi. Quamvis igitur in eodem nunc possit Dei visio veraciter affirmari et naturalis causa videndi negari non tamen potest simul cum hoc ipsa visio simpliciter negari, nec de tali potest dici quod in uno et eodem nunc fuerit in statu non videndi et videndi Deum. Praeterea, ubicunque fit translatio de statu ad statum et maxime de statu imperfecto ad statum perfectum, semper fit aliqua mutatio tollens statum priorem et prius habitum ; sed non potuit simul haberi et tolli seu esse ablatus ; ergo impossibile est quod in eodem nunc fuerit habitus et ablatus. Ex his etiam respondent ad exemplum datum de aere quod pro illo nunc in quo factus est lucidus nunquam fuit non lucidus, quamvis possit dici quod tunc ex se non fuit lucidus, id est, quod ipse non fuit sibi causa efficiens suae luciditatis.
Sed adhuc fortasse dicetur quod sicut Christus in primo instanti suae incarnationis meruit et habuit substantialem gloriam redemptoris, id est, illam quae sibi nunquam potuit competere ac per consequens nec dari, nisi voluisset pati et mori pro humano genere redimendo : sic videtur in angelis posse fuisse meritum cum suo praemio simul.
Ad quod respondetur quod secus est de Christo et de quacunque pura creatura. Sicut enim in magna quaestione de merito Christi est tactum, Christus potuit mereri per habitum gloriae, in quantum erat connexus statui viae, potuit etiam per unum actum suae caritatis mereri id quod sibi alias competebat et etiam quasdam rationes triumphalis gloriae absque hoc quod radicalis actus suae caritatis per quem radicaliter omnia merebatur tenderet in correspondens substantiale praemium tanquam in absens ; altiores enim et nobiliores modi merendi fuerunt in eo quam esse potuerint aut debuerint in aliqua pura creatura. Unde et forte idem actus secundum diversos sui respectus et rationes fuit in eo meritum et sui meriti praemium ; in quantum enim ad passionem efficaciter volendam erat applicatus, habuit rationem meriti, in quantum vero hoc ipsum volendum Deo erat gloriosum et triumphalem redemptoris coronam et gloriam in se gerens, habebat rationem praemii. Nec de hoc mireris, quia etiam peccatum potest esse culpa et suae, culpae poena, et secundum Boethium, libro De consolatione, omne bonum virtutis et meriti est sui ipsius praemium, pro quanto scilicet magna perfectio hominis et multa gaudendi ratio et materia consistit in sola participatione ipsorum ; quamvis et forsitan possit dici quod habitus gloriae Christi habet et habuit plures partiales actus, et unus plus habuit rationem meriti, alter vero praemii ; velle enim pro redemptione mundi pati plus habuit de ratione meriti, simul vero cum hoc iucundari et in Deo singularem iucunditatem recipere de primo velle plus habuit de ratione praemii.
[Solutio obiectorum]
Ad primum dicendum quod si per impedimentum retardans intelligatur aliquid reale contrarium menti aut virtuti angelicae, retardans eam a quocunque profectu sibi mox competenti : sic nullum habuit retardans. Si vero per hoc intelligatur naturalis limitatio et defectus secundum quem non potest sic omnia in primo nunc consummare sicut facit Deus : sic habuit retardans.
Quod autem post aliquam morulam sui actus meritorii potuerit plus mereri et etiam per totam successionem et successivam continuationem illius actus plus meruerit triplici ratione probatur. Prima est, quia eadem causa caeteris paribus plus potest cum alio sibi cooperante quam sine illo ; sed mens angelica per actum bonum in se praeinchoatum aggeneravit in se aliquam bonam dispositionem quae sibi ad eiusdem actus ulteriorem consummationem aut ad alterius productionem habuit cooperari ; ergo cum illa perfectius potuit producere illa ulteriora quam praeinchoata. Declaratio autem minoris est : quia qua ratione mens nostra, dum est in statu viae, potest per actus se ipsam magis ac magis afficere et acuere ad eundem sive consimilem actum et ad eius obiectum, eadem ratione potuit hoc et angelus ; et etiam tanto magis, quanto fuit potentior ad viandum et quanto eius actus fuit efficacior ad imprimendum et assimilandum et quanto eius subiectum fuit capacius et purius ad suscipiendum. Nec potest contra hoc dici quod ideo nulla habilitas potuit in ipso per eius actus ag- generari, quia in primo nunc suae creationis vel primae susceptionis gratiae ad merendum fuit in omni habilitate et habitu consummatus, quantum citra gloriam potuit consummari, quia tunc in initio termini a quo debuit proficisci fuisset positus in termino ad quem et hoc absque suo merito, quod quidem meritum debuit esse medium perducens a termino a quo ad terminum consummationis in gratia et merito.
Secunda est, quia ordo divinae gratiae et sapientiae dictat quod bene merenti per donum gratiae prius datae paulative magis et magis amplior gratia adderetur ac per consequens quod circa terminum sui meriti esset in gratia cumulatior et in actu merendi potentior et efficacior.
Tertia est, quia saltem continuatio actus meritorii cum facultate oppositum agendi et volendi erat magis meritoria quam sola inchoatio eius ; ergo saltem ad aliquam maiorem consummationem sui meriti ac per consequens et praemii debuit sibi dari non solum unum nunc, sed etiam aliquod tempus merendi. Praeterea, si vera est positio quod nihil possit durare aut existere per solum unum nunc aut. saltem non aliqua actio agentis creati : tunc actus angeli meritorius duravit plus quam per unum nunc ac per consequens et suus status merendi ; sed status gloriae non introducitur nisi in ultimo termino meriti ; ergo saltem ante statum gloriae suum meritum plus quam per unum nunc perduravit et crevit.
Ad secundum dicendum quod licet Augustinus opinative posuerit angelos, in primo nunc suae creationis Deum vidisse et res.flendas in Deo et etiam fuisse beatos, sicut praeter loca praedicta dicit XI De civitate, capitulo 12 : nihilominus voluit eos postmodum meruisse suam confirmationem et certam scientiam ac securitatem ipsius. Et ideo adhuc ex dicto suo non sequitur quod in eodem instanti quo talem confirmationem mereri coeperunt obtinuerint ipsam. Prima enim Dei visio et beatitudo. quam secundum eum in primo nunc habitualiter acceperunt praecessit in eis causaliter et naturaliter omnem actum eorum meritorium et ideo illa secundum eum non fuit praemium sui meriti, Ulterius dicendum quod beatus Augustinus tanquam in parte sequens dogma Platonicum credidit omnem intellectum in actu intelligentiae immediate illustrari a luce aeterna et immediate contueri aliquas aeternas regulas eius ac deinde caetera in regulis illis. Propter quod hoc multo fortius credidit de primo homine ante lapsum et adhuc multo altius de angelis. Nos autem sequentes sententiam Dionysii. et etiam Scripturae Sacrae dicentis Deum dixisse Moysi faciem meam videre non poteris, non enim videbit me homo et vivet et dicentis per Paulum videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem et quod quamdiu sumus in hoc mortali corpore, peregrinamur a Domino, per fidem, enim ambulamus et non per speciem et quod spe, non autem re salvi facti sumus, quod enim videt quis, quis sperat ? et iterum quod fides est substantia rerum sperandarum et argumentum non apparentium, id est, rerum non visarum et dicentis, per Iohannem scilicet, Deum nemo vidit unquam, nemo scilicet huius vitae, de his enim solis ibi loquitur : hoc, inquam, sequentes pro certo tenemus quod nullus angelus vidit facialiter Deum in primo nunc suae creationis nec quamdiu fuit in, statu viatoris sive tendentis et inhiantis ad Dei visionem sibi absentem.
Ad tertium dicendum quod illa prostratio daemonum quae fuit facta per solum actum sui peccati non fuit eorum damnatio, sed potius illa aeternitas reiectionis et poenae quae est eis a Deo propter eorum priorem culpam postmodum inflicta et adhuc amplius infligenda. Praeterea, non est simile de casu peccati et de profectu meriti, quia facilius est se ipsum repente occidere et occidendo se, quantum est ex se, ad resurgendum impossibilitare et ad semper esse mortuum necessitare quam se ipsum conservando immobilem perpetuitatem vitae sibi dare. Licet autem Deus sit pronior ad miserandum, nihilominus non est contra rationem suae misericordiae naturas permittere agere cursus suos et permittere eis proprietates ipsis connaturales.
