Quaestio CXVIII — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio CXVIII

QUAESTIO CXVIII

Deinde quaeritur an peccatum veniale sit contra Dei praeceptum.

 

Et videtur quod non.

  1. Multa enim venialia non possunt a nobis vitari ; sed Deus nihil praecepit nobis impossibile, unde Hieronymus, Ad Demetriadem epistola I, dicit quod nefas est dicere Deum aliquid impossibile praecepisse ; ergo et cetera.
  2. Item, Iohannes dicit, quod mandata eius gravia non sunt, et Christus dicit, iugum meum suave est, et illi adhaeret sedes iniquitatis qui fingit laborem in praecepto secundum Psalmistam ; sed si prohibentur ex praecepto venialia, mandata eius essent gravissima, quia gravissimum est vitare venialia ; ergo et cetera.
  3. Item, illud quod est contra Dei praeceptum infert maximam laesionem, aufert enim divinam amicitiam ; unde in Iohanne dicit Christus, qui non diligit me sermones meos non servat, et in Matthaeo, si vis ad vitam ingredi, serva mandata, quasi dicat, sine observantia eorum non potes intrare, et Iacobus dicit quod qui totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium, reus ; sed veniale non facit tantam laesionem, immo compatitur se cum caritate et cum vita gratiae neque inducit reatum totius legis ; ergo et cetera.
  4. Item, illud quod Deum inhonorat debet esse valde vile et deforme ; sed per praevaricationem legis Deus inhonoratur iuxta illud [ad] Romanos 2, per praevaricationem legis Deum inhonoras ; propter quod Anselmus, libro Cur Deus homo, dicit quod prius deberet homo permittere totum mundum deleri quam facere aliquid contra nutum voluntatis Dei ; sed per peccatum veniale Deus non inhonoratur, alias omnis sanctus habens veniale contemneret Deum et vituperaret ; ergo et cetera.
  5. Item, per praecepta non prohibentur nisi contraria virtutibus ; sed venialia non contrariantur eis, quia nec per venialia expelluntur aut diminuuntur ; ergo et cetera.
  6. Item, [ad] Romanos 7, super illud, non enim quod volo hoc ago, dicit Magister Sententiarum in Glossa, volens declarare quaedam verba Augustini praemissa : Attende quomodo dicat hic Augustinus legem nolle quod nolebat Apostolus ; illud enim quod Apostolus nolebat et tamen faciebat concupiscentia est, quae est in primo motu, quae est veniale peccatum. Si ergo lex dicitur illam nolle, id est, prohibere, tunc prohibet veniale peccatum et iubet aliquid quod omnino fieri non potest. Et respondet quod, concupiscentiam quae est in primo motu lex non vult, id est, reprobat, detestatur et peccatum esse ostendit, ut sit sensus, non concupisces, id est, carnis concupiscentiam omnino peccatum esse scito et, quantum vales, caveto, concupiscentiam vero delectationis et consensus non tantum ostendit esse peccatum, sed, etiam prohibet. Ergo Magister expresse tenet quod veniale non sit contra legis praeceptum.
  7. Item, super illud, irascimini et nolite peccare, dicit Glossa Cassiodori : Si motus animi surgit qui non est in potestate nostra non ei consentiat ratio, venialis enim ira est quae non ducitur ad effectum. Et sciendum quod motus animi non est in nostra potestate, sed Dei gratia contemperare possumus. Quod ergo consuetudinis est permittit, id est, non prohibet ; quod culpae est, scilicet, mortale prohibet. Ergo secundum hanc Glossam motus irae venialis non prohibetur, sed solum mortalis. Unde et Magister adducit pro se istam Glossam in dicto suo praemisso.
  8. Item, I [ad] Corinthios 7, indulget Apostolus coniugalem concubitum qui fit propter incontinentiam vitandam ; in quo secundum Augustinum, Enchiridion, capitulo 79, deordinationem coniugii venialem indulget ; sed quod indulgetur non prohibetur ; ergo et cetera.
  9. Item, non est dare contra quod praeceptum sint venialia peccata, ut verbi gratia, contra quod praeceptum sit dicere verbum otiosum et consimilia.
  10. Item, ubi divina lex non distinguit nec nos distinguere debemus ; sed in donatione praeceptorum non fit distinctio quod aliter ferantur super venialia, aliter super mortalia, immo simpliciter et uniformiter praecipitur aliquis actus vel prohibetur ; si ergo praecepta sunt contra venialia et non solum contra mortalia, ergo uniformiter sunt contra ea ; sed hoc est impossibile, quia tunc venialia essent aequalia mortalibus ; ergo et cetera.
  11. Item, si veniale est contra praeceptum, cum nullum peccatum sit mortale, nisi quia est contra Dei praeceptum, ergo omne veniale erit mortale, quoniam ubi eadem ratio, idem ius.

Forte dicetur quod non est mortale facere contra praeceptum in quocunque gradu, sed in aliquo gradu sic et in aliquo non. Contra : tunc non esset verum quod dicit Psalmista, mandasti mandata tua custodiri nimis. Praeterea, omissio illius gradus vel circumstantiae, in quo dicis quod facere contra praeceptum non est mortale, sed solum veniale, aut est contra praeceptum aut non. Si non : ergo nec veniale erit contra praeceptum. Si sic : sed peccare in primo gradu non ob aliud est mortale, nisi quia est contra praeceptum, ergo peccare in hoc secundo gradu, cum sit contra praeceptum sicut et peccare in primo, de necessitate est mortale.

Forte adhuc dicetur quod veniale, quamvis sit contra Dei praeceptum, est tamen factum in nobis veniale propter gratiam passionis Christi et propter imbecillitatem infirmitatis nostrae. Contra : propter primum enim esse non potest, quia eum efficacia gratiae et passionis Christi non sit in infidelibus nondum regeneratis, ergo omnia venialia in eis essent mortalia, et ita gravius incomparabiliter offenderent Deum dicendo unum verbum otiosum quam si unus sanctus diceret illud ; quod omnino contra commune iudicium. esse videtur. Praeterea, cum Christus non evacuaverit Dei praecepta, immo potius confirmaverit nec aliquo modo nobis indulserit posse transgredi Dei praecepta : ergo non minus malum nec minus peccatum est facere contra Dei praecepta post Christi passionem et gratiam quam prius, immo etiam peius. Contra secundum autem esse videtur : quia impotentia descendens ex peccato non excusat, immo potius accusat secundum Anselmum ; sed infirmitas nostra est huiusmodi ; ergo quicquid esset mortale in statu innocentiae seu in quocunque alio statu in quo huiusmodi infirmitates non essent erit nobis mortale.

  1. Item, ad tot extendit se nunc lex explicita sicut et quando erat implicita ; explicatio autem facta est in datione legis ; sed nunc non obligamur ad venialia ex tentionis necessitate ; ergo nec antea.
  2. Item, valde utile et necessarium est nobis scire distinguere inter venialia et mortalia ; certissima autem regula distinguendi inter ea videtur esse ista regula qua dicitur quod mortale est contra praeceptum, veniale autem non, et in tantum quod non videtur posse dari alia via certa distinguendi inter ea ; ergo negare hanc regulam est tollere certissimam et utilissimam regulam et sic per consequens est inducere in errorem.
  3. Item, peccatum veniale videtur esse in sola sensualitate, sicut sunt primi motus concupiscentiae ; sed divina praecepta non feruntur nisi contra id quod manat ex libero consensu ; ergo et cetera.
  4. Item, sicut se habet mortale ad veniale, sic veniale ad mortale ; sed mortalis deformitas nunquam potest aut potuit esse venialis, ergo nec e contrario ; sed si veniale est contra praeceptum, veniale potuit esse mortale, immo quantum est de se, semper est mortale, cum mortalissimum sit facere contra minimum nutum divinae voluntatis ; ergo et cetera.
  5. Item, quare esset mortale facere contra hoc praeceptum, non moechaberis, et non contra hoc, non dices verbum otiosum, vel non concupisces, nisi pro eo quod continet maiorem rectitudinem ? ergo tunc comedere de ligno scientiae boni et mali non esset mortale, quia illud praeceptum de se non continet magnam rectitudinem ; non autem videtur posse dari alia causa ; ergo et cetera.
  6. Item, secundum Apostolum, plenitudo legis est dilectio, et qui diligit proximum legem implevit ; ergo cum caritate non potest stare transgressio alicuius praecepti vel aliquis defectus impletionis eorum ; sed veniale stat cum caritate ; ergo veniale non est contra observantiam praeceptorum nec contra impletionem eorum.
  7. Item, veniale, quantumcunque augmentatum vel multiplicatum, non facit mortale, cum ipsa sint diversarum specierum et cum distent in infinitum ; sed si veniale est contra praeceptum et contra idem contra quod mortale, tunc per sui incrementum posset fieri mortale ; ergo et cetera.
  8. Item, secundum quosdam nihil est veniale uni quod non sit veniale alteri, nisi ex speciali voto ad illud obligetur, quia praecepta aequaliter et communiter feruntur ad omnes ; sed contrarium eius videtur sequi, si veniale sit contra praeceptum, quia aliqui ratione maioris gratiae et virtutis sibi datae tenentur ad maiorem et perfectiorem observantiam praeceptorum ; ergo et cetera.
  9. Item, peccatum originale est maius quam peccatum veniale ; sed originale non est contra praeceptum, quia anima, cum contrahit originale, nihil facit aut omittit contra praeceptum, alias non solum haberet peccatum originale, sed etiam actuale.

Praeterea, Deus non potuit sibi praecipere quod in primo instanti suae creationis habeat iustitiam originalem, quia si non potest eam habere a se, nec Deus vult eam dare sibi ; Deus a utem non praecipit alicui quod sit sibi simpliciter impossibile.

Praeterea, si faceret contra praeceptum, non solum amitteret visionem Dei, sed etiam incurreret tormenta inferni ; quia in boc praecepta non differunt, quod scilicet transgressioni aliquorum debeatur sola poena carentiae visionis Dei, aliorum vero transgressioni debeatur praeter hoc tormentum inferni.

 

[Respondeo]

Ad quaestionem istam quidam dicunt et omnino volunt quod veniale nullo modo sit aut esse possit contra praeceptum, moti quibusdam rationibus in opponendo tactis. Unde dicunt quod non sunt Dei lege prohibita, sed solum cohibita et detestata et ostensa esse peccata.

 

Alii vero dicunt quod de divinae legis praeceptis possumus loqui dupliciter. Primo modo, secundum quod data sunt naturae rationali secundum primarium ordinem rectae institutionis et conditionis, prout scilicet ipsa secundum legem naturalem est obligata ad rectitudinem innocentiae et originalis iustitiae. Et sic dicunt quod omne peccatum, quantumcunque nunc sit veniale, est absolute contra Dei praeceptum, sicut et contra rectitudinem innocentiae. Secundo modo possumus de eis loqui secundum hoc quod sunt data homini iam lapso et infirmo, prout scilicet est gubernandus a Deo ad bonum in statu huius miseriae, et maxime per medicinam gratiae Christi. Et tunc dicunt quod esse contra praeceptum potest intelligi dupliciter, aut scilicet contra praecepti obligationem strictam et necessariam, aut contra eius perfectam intentionem et observantiam. Primo modo dicunt quod veniale non est contra praeceptum, maxime in regeneratis. Secundo vero modo dicunt quod est contra praeceptum. Vel per alia verba, quod esse contra praeceptum potest sumi simpliciter et totaliter, ita quod enervat totam vel principalem observantiam praecepti. Et hoc modo non est veniale contra ipsum. Vel potest sumi secundum quid, ita quod non contrariatur totali eius observantiae, sed solum alicui gradui seu parti eius, illi scilicet, ad quam praeceptum non sub omnimoda necessitate astringit. Et hoc modo est contra praeceptam.

 

Ad hunc autem modum secundum donationis praeceptorum videntur tantum attendisse Magistri. Et de hoc solo videntur intendisse loqui, quando quaerunt de veniali, an sit contra praeceptum. Et iterum de isto quidam eorum distinxerunt modo praedicto de esse contra praeceptum.

 

Unde Frater Alexander, III libro Summae suae, in quaestione utrum mendacium sit prohibitum hanc opinionem ultimo post primam recitat, dicens quod fuit opinio quorundam quod omnis culpa, sive mortalis sive venialis, esset prohibita. Et sicut sunt quaedam mandata quae non implentur in via et omissio impletionis illorum non est damnabilis, sicut est illud praeceptum, diliges Dominum Deum tuum ex toto corde et cetera, ut dicit Augustinus : ita est prohibitio quorundam, quae quamvis servari non possint, non erit transgressio damnabilis. Et hoc modo dicunt venialia prohibita in iis quae sunt mala secundum se. Et hoc modo dicunt omne mendacium prohibitum, sive veniale sive mortale, quia est secundum se malum. Unde dicit Augustinus, super illud 19 Levitici, non mentiemini : Nunquid, ex quo in Lege dictum est, non mentiemini, ex illo tempore non licuit in tali casu vel tali mentiri ? Sed magis, quia iniustum erat mendacium, ideo prohibitum, non quia prohibitum, ideo iniustum. Haec Alexander. Et tunc per ista respondet ad argumenta.

Item, in principio quaestionis sequentis : Quaeritur, inquit, utrum mendacium in omni casu sit prohibitum, quamvis videatur relinqui ex praedictis, secundum quod prohibitio large se extendit non solum ad mortale, sed etiam ad veniale. Intendit enim in hac sequenti quaerere utrum sit nobis prohibitum hoc modo quod semper sit mortale. Ed ideo interposuit illud, ne iuxta illum modum iterum quaerere videatur.

Item, infra, ubi exponit praecepta per viam simplicis narrationis in praecepto illo, non occides, in isto, inquit, praecepto explicite prohibetur homicidium, implicite vero omnis motus irae contra proximum, secundam quod ipse Dominus explicat Matthaei 5 et cetera.

 

Ad hoc autem dicendum moventur isti, quia certitudinaliter videtur eis quod primum dictum, quod scilicet nullo modo sit contra praeceptum, includit intra se septem evidenter haeretica, immo et radices magnarum et multarum haeresum.

Est enim hoc, ut dicunt, contra divinorum praeceptorum tam vocalem quam realem legislationem.

Et contra originalis peccati corruptionem et Pauli ad Romanos fidelem ratiocinationem.

Et contra divinae maiestatis reverendam celsitudinem.

Et contra divinae voluntatis et iustitiae sincerissimam rectitudinem.

Est etiam in peccati venialis et suae punitionis totalem annullationem.

Et contra mortalis a veniali distinctionem.

Est etiam septimo contra status tam gloriae quam, innocentiae quam gratiae dignitatem et veritatem.

 

Est quidem primo contra praeceptorum vocalem et realem legislationem. Sicut enim in quaestione an vovens Evangelium vel aliquam Regulam teneatur observare omnino quae in eis sunt posita est abundanter ostensum, tam in Veteri Testamento quam in Novo multa praecepta vocaliter et realiter data sunt de multis quae hodie sunt nobis venialia, ita quod fere in ipsis praeceptis non solum mortalia, sed etiam venialia includuntur et prohibentur. Sicut enim ibi est ostensum, in Veteri Testamento obligabantur ad omnia tam moralia quam caeremonialia facienda quadrupliciter, scilicet, Dei praecepto et demandatione, firma promissione, circumcisionis susceptione et Dei maledictione. Et tamen non peccabant mortaliter faciendo contra multa illorum vel omittendo aliqua et praeter illa quae ibi sunt posita.

Quis dicet quod quando dicitur Deuteronomii 27, maledictus qui non honorat patrem suum et matrem, aut qui errare facit caecum in itinere, aut qui clam percusserit proximum suum, aut qui non opere perficit sermones legis, quod quaecunque omissio honoris paterni faciat hominem simpliciter maledictum a Deo et a lege eius, aut quaecunque inductio caeci in erroneum iter, aut quaecunque percussio proximi, vel quicunque defectus propter quem non usque ad ultimum iota perficiuntur opere sermones legis ?

Quis etiam dicet quod illud quod dicitur Ieremiae 17, maledictus vir qui confidit in homine, aut 48, maledictus qui facit opus domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine - loquitur enim ibi de opere occisionis Moab - aut illud Psalmistae, maledicti qui declinant a mandatis tuis, aut illud Ecclesiastici, maledictus a Deo qui exasperat matrem quod quaecunque confidentia vel quaecunque fraudulentia divini operis vel quaecunque declinatio a mandatis vel quaecunque exasperatio matris faciat hominem simpliciter maledictum a Deo, quamvis absolute et indistincte ipsa maledictio super totum feratur ?

 

Licet etiam Isaiae 6 dicatur, vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et 5, vae qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis, et 3, pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, decalvabit Dominus et cetera : non propter hoc oportet quod illa taciturnitas fuerit sibi mortalis aut quaecunque coacervatio domorum et agrorum vel quaecunque superba elevatio filiarum Sion.

Et idem est de multis consimilibus tam ibi quam alibi positis, cum etiam mandatum legis primum et maximum teste Christo sit, diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et cetera, et secundum, diliges proximum tuum sicut te ipsum. In quibus mandatis non qualiscunque, sed perfectissima in summo Dei et proximi caritas praecipitur.

Unde et Iohannes, in I canonica sua, dicit quod qui custodit mandata Dei et servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei perfecta est, manifeste supponens quod perfecta caritas intelligatur in mandatis, sicut et Apostolus ad Romanos 13, quando dicit quod qui diligit proximum legem implevit et quod dilectio proximi malum non operatur et quod plenitudo legis est dilectio.

 

Augustinus etiam, in libro De perfectione iustitiae, dicit quod praeceptum de caritate non implebitur in hac vita, nec quamdiu aliquid carnalis concupiscentiae est in nobis. Et idem dicit, Ad Hieronymum, De sententia Iacobi. Quod falsum esset, nisi perfectio eius in praecepto legis includeretur.

Libro etiam II De baptismo parvulorum, volens ostendere quod semper sumus in aliquo peccato, saltem veniali, aut quod nunquam possumus esse, certi quin in aliquo simus, probat inter alia per hoc, quia nescimus an tantum diligamus Deum et proximum quantum divina lex lata in praecepto de caritate praescribit nos debere diligere.

Immo quis sanae mentis diceret quod perfecta observantia mandatorum non includatur in mandatis Dei, cum Psalmista dicat, tu mandasti mandata custodiri nimis, et cum expresse hoc ponatur Deuteronomii 27, in fine, scilicet, quod non solum facere, sed etiam perficere mandata exigatur a lege, in tantum quod maledictum dicit qui non opere perficit ea. Et tamen ad perfectam eorum observantiam non sic astringimur quod eius omissio sit hodie nobis mortalis.

 

Quod etiam in Novo Testamento hoc idem fiat patet Matthaei 5, ubi dat leges suas quibus praemittit : Non veni solvere legem, sed adimplere, et quod qui solverit unum de mandatis minimis, minimus, id est, nullus vocabitur in regno caelorum. Quod non esset verum, nisi quodlibet minimum istorum praeceptorum intenderet ponere sub praecepto. Et tamen in prima lege prohibet omnem motum irae et omne signum et omne verbum, quantumcunque modicum, ita quod qui dixerit, fatue, quod est valde modicum irae verbum, reus est gehennae ignis.

Unde Anselmus, libro De concordia gratiae, ubi probat quomodo et quantum primi motus sint culpabiles, dicit : Cum de solo motu irae sine opere vel voce dicit Dominus, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio, aperte monstrat culpam esse non levem, quani tam gravis, scilicet mortis, sequitur damnatio, acsi dicat, qui facit quod homo non debet facere nec faceret, si non peccasset, auferri debet ex hominibus. Haec Anselmus.

Et Augustinus, XIX Contra Faustum, quia, inquit, non intelligebant homicidium nisi peremptionem corporis humani per quam vita privaretur, aperuit Dominus omnem iniquum motum in homicidii genere deputari.

Et Bernardus, libro De praecepto et dispensatione, capitulo 10 : Quale, quaeso, definiemus esse crimen quod Veritate iudice reum tantum facit iudicio ? Nec tamen diffitebimur esse reatum quod vel hactenus reum statuit. Quodsi reatum, et peccatum. Porro omne peccatum contra Dei mandatum praesumitur. Quod autem contra mandatum praesumitur, inoboedientia dicitur. Hinc colligitur quod irasci fratri et inoboedientia sit et crimen non sit. En, unum inventum est monacho leve et veniale peccatum, quodque non humani sed divini mandati statuat transgressorem. In hoc genere transgressionis sunt nonnulla stultiloquia seu vaniloquia et quaeque otiose dicta, facta et cogitata ; huiusmodi enim nunquam nisi contra Dei mandatum usurpantur. Peccata quippe sunt et Deus prohibet omne peccatum, et tamen venialia, non criminalia reputantur.

 

Addit etiam Christus ibidem quod, si frater habet aliquid adversum te, quod, antequam reconcilieris ei, non offeras ante altare. Non dixit, si habet tantum vel tale quid adversum te, sed generaliter et absolute dixit, si habet aliquid adversum te, et ponit pro huius poena non exire de inferno, donec reddatur novissimus quadrans, id est, debitum minimi peccati. In quo expresse docet quod debitum minorum peccatorum, quantum est de se, exigitur a Deo aeternaliter in inferno.

In quarta etiam lege praecipit, non iurare omnino, id est, non sine causa rationali, et quod sit sermo noster est, est, non, non, id est, simplex assertio veritatis. Et tamen, quis dicet quod omne iuramentum sine causa factum aut omne mendacium vel duplicitas sit omnibus hodie mortalis ?

Sequentia vero praecepta in quanta perfectione ferantur, quis nisi caecus non videat ? Unde et in sexta lege mandat, estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est. Et tamen de omnibus in fine sermonis concludit quod omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto. In quo expresse docet quod illa omnia posuerat sub forti praecepto. Et quia in culmine suo ea praecipiebat et praecipere intendebat, ideo, postquam omnia mandata sua praemissa concluserat in illo mandato legis naturalis, omnia ergo quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis, haec est enim lex et prophetae, vocat suam legem in verbis praemissis datam arctam viam et angustam portam quam pauci inveniunt, et tamen omnibus mandat, intrate per eam.

Propter quod Hieronymus, Ad Demetriadem epistola II, generaliter, inquit, omnibus mandatur iustitia quam Salvator in Evangelio plenissime comprehendens ait, quaecunque vultis ut faciant vobis homines bona et vos faciatis eis, hoc est, ut nihil mali inferamus aliis, et praestemus omne quod bonum est. Haec sententia aequo iure praecepti universos tenet, nec ulli omnino transgredi licet quod omnibus imperatum est.

 

Lucae etiam 6, in sermone quem fecit turbis dicit, vae divitibus qui habent hic consolationem et vae vobis qui saturati estis et vae vobis qui nunc ridetis. Et tamen, quis dicet quod quaecunque consolatio et saturitas aut quicunque risus habeat hodie simpliciter vae damnationis aeternae ?

Matthaei etiam 12 videtur expresse innuere quod ex verbis, otiosis sit homo condemnandus. Nam cum dixisset quod de omni verbo otioso reddent homines rationem in die iudicii, quasi pro huius ratione immediate subiungit, ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis. Et tamen, quis dicet quod aliqua locutio otiosa non sit nobis hodie venialis ?

Apostolus etiam, [ad] Romanos 2, dicit, in quo iudicas alterum, te ipsum condemnas. Cuius simile dicit Christus Matthaei 7 et Lucae 6. Et tamen quis dicet quod omne iudicium sit hodie nobis mortale, quamvis huiusmodi leges absolute et indistincte ferantur ?

Christus etiam in sermone coenae ter praecepit discipulis suis, mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, altiorem formam, dilectionis proximi mandans quam fuisset in lege mandata. Ibi enim forma erat dilectio sui, scilicet sicut dilexi vos. In quo satis docet in quanta perfectione hoc praeceptum dare intendat.

Matthaei etiam 10, ubi dicitur, hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens, usque ad principium undecimi, cum consummasset Iesus praecipiens duodecim, quaedam ponuntur quorum transgressio non est modo semper mortalis, quamquam in principio et in fine ponatur, et vocaliter, verbum praecipiendi.

 

Apostolus etiam, I Ad Timotlieum 6, dicit Timotheo, praecipio tibi coram Deo, ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum et cetera. Et ibidem dicit, divitibus huius saeculi praecipe, non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum et cetera. Et tamen nemo dicet quod quaecunque reprehensibilitas seu macula in observantia mandatorum esset Timotheo mortalis, aut quaecunque spes et praesumptio de divitiis ipsis divitibus, 3 etiam capitulo, ubi dicit, oportet episcopum irreprehensibilem esse, omnes illas conditiones quas adiungit indistincte sub necessitate tentionis ponere videtur, non distinguens usque ad quem gradum oporteat eum esse sobrium, prudentem et cetera. [Ad] Ephesios etiam 5, inter prohibitiones connumerat stultiloquium et scurrilitatem, quae tamen non semper sunt mortalia.

Quod etiam dicitur I Ad Corinthios 14, mulieres in ecclesiis taceant, non enim per mittitur eis loqui, sed subditas esse sicut et lex dicit, nunquid hoc ita eis prohibetur quod quaelibet transgressio, quantumcunque modica, sit eis mortalis ?

Iohannes etiam Baptista, Lucae, 3, dixit turbis quaerentibus quid facere deberent, qui habent duas tunicas dent non habenti et cetera, indistincte omnem erogationem superfluorum eis praecipiens, quamvis aliqua huius omissio sit venialis, et idem est de praecepto quod dedit publicanis et de eo quod dedit militibus.

 

Et universaliter, in omnibus praeceptis quae in Lege vel Psalmis vel in Proverbiis vel in Evangelio vel in Epistolis ponuntur indistincte includitur observantia praecepti necessaria et observantia in summo perfecta. Et eodem modo indistincte exponuntur ab omnibus sanctis, sicut patet ex Augustino, in libro De sermone Domini in monte et alibi.

Quod autem Augustinus et alii sancti hoc ipsum expresse voluerint patet. Dicit enim Augustinus, libro II De baptismo parvulorum, capitulo 2 : Non est negandum Deum iubere ita nos in facienda iustitia debere esse perfectos ut nullum habeamus omnino peccatum. Nam nec peccatum est, si quid est, si non divinitus iubetur ut non sit. Quid hoc expressius ? Et sicut ibidem clarius patet, loquitur ibidem de peccato secundum illam viam qua ab eo ibidem docetur quod communiter non possumus hic esse sine peccato.

Libro etiam XXII Contra Faustum dicit quod lex aeterna est ratio divina vel voluntas Dei ordinem naturalem conservari iubens, perturbari vetans. Constat autem quod peccatum veniale et omnis offensa Dei, quantumcunque modica, et omnis rebellio virium est contra ordinem naturalem. : Unde XXVI Contra Faustum, dicit : Homo contra naturam nec quicquam facit, nisi cum peccat, qui tamen supplicio redigitur ad naturam. Ad naturalem quippe iustitiae ordinem pertinet, ut aut peccata non fiant aut impunita esse non valeant.

Item, libro XXII, peccatum in communi definiens dicit : Peccatum est factum vel dictum vel concupitum contra legem Dei. Et infra : Si nihil delectaret illicitum, nemo peccaret ; peccat ergo qui delectationem illicitam relaxat potius quam refrenat. Est autem illicitum quod lex illa prohibet qua naturalis ordo servatur. Haec Augustinus. Ubi expresse vult quod omne peccatum sit contra legem Dei et quod omne illicitum lege prohibetur.

 

Libro etiam De duabus animabus, capitulo 13, peccatum in communi definiens dicit quod peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat. Unde et paulo post dicit neminem esse vituperatione vel supplicio dignum qui aut id velit quod iustitia velle non prohibet aut id non facit quod facere non potest. Quod autem loquatur de peccato in communi patet ex hoc, quoniam, ut posset contra Manichaeos ostendere quod nullum malum erat ab aliquo deo summe malo et quod nullum malum est aliqua natura, sicut Manichaei ponebant in nobis unam animam, quae esset de natura mali : idcirco ponit hanc definitionem peccati, unde et totum librum contra hoc facit. Quod etiam de vitio in communi loquatur patet ex iis quae dicit de vitio existente in natura intellectuali, capitulo 4, 5, 6 et etiam 9.

Item, I libro De libero arbitrio, dicit quod per se mala non sunt mala, quia prohibita, sed potius a lege prohibentur, quia mala sunt. Ergo ubicunque erit invenire aliqua per se mala, quantumcunque sint modica, erunt a lege Dei prohibita.

 Item, in libro X Confessionum, a capitulo 16 et ultra, volens confiteri peccata venialia quae adhuc post perfectam sui conversionem sibi accidebant et specialiter circa concupiscentiam carnis et oculorum et circa ambitionem saeculi, volens ostendere primo suos defectus veniales circa continentiam, incipit ita loqui Deo : Continentiam iubes, da quod iubes et iube quod vis, iubes certe ut contineam a concupiscentia carnis et a concupiscentia oculorum et ambitione saeculi. Quo dicto ostendit quomodo venialiter deficit a continentia quam Deus iubet. Unde et capitulo 18 dicit : Audio vocem iubentis Dei, non graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Ebrietas longe est a me, crapula nonnunquam subripit servo tuo et cetera. Ubi expresse innuit quod crapula illa sua, quamquam venialis, erat coritra vocem iubentis Dei.

Item, capitulo 25, confitens peccata quae circa vanam gloriam seu ambitionem saeculi habebat, dicit quomodo tentatur quotidie his tentationibus laudum, et ut ostendat quomodo sunt contra Deum, immediate subiungit : Imperas nobis et in hoc genere continentiam, da quod iubes et iube quod vis. Tu nosti de hac re ad te gemitus cordis mei ; neque enim facile colligo quam sim ab ista peste mundatior et multum timeo occulta mea et cetera. Et capitulo 26, confitens quomodo perturbabatur, quia laudes alienae in bonis suis augebant sibi gaudium, vituperationes vero minuebant, adiungit : Quia enim nobis imperasti non tantum continentiam, id est, a quibus rebus amorem cohibeamus, verum etiam iustitiam, id est, quo eum conferamus et cetera. Subiungit enim post aliqua bona ad quae ratione huius praecepti conabatur, simul cum hoc confitendo quomodo ab observantia eius plena deficiendo peccabat.

 

Item, libro I Retractationum, capitulo 18, tangens quiddam quod in libro De sermone Domini in monte exposuerat, scilicet, illud, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant, dicit enim se ibi exposuisse quod per hoc vult Christus intelligi vehementem expressionem perfectionis divinae legis. Ne autem ex illa expositione posset credi quod totaliter posset a nobis perfici in vita ista, sicut et credi potuerat ex quibusdam quae dixerat super illud verbum, beati pacifici, sicut supra eodem capitulo tangit, dicit hic quod non potest sic intelligi, quin oporteat omnem utentem voluntatis arbitrio non posse vivere sine peccato. A quo enim, inquit, usque ad unum apicem lex perfici potest, nisi a quo fiunt universa divina mandata ? Et paulo post subiungit volens ostendere per quam viam possunt hic impleri : Omnia ergo mandata facta deputantur, quando quicquid non fit ignoscitur. Vult ergo hic Augustinus quod propter peccata venialia sine quibus non ducitur haec vita non possunt totaliter hic perfici divinae legis mandata, et quod defectus plenae observantiae eorum nobis ignoscatur per illam orationem, dimitte nobis, ita quod ratione huius indulgentiae et non aliter possint dici a nobis facta et impleta.

Item, libro De perfectione iustitiae, volente adversario allegare testimonia quibus probatur praeceptum esse homini ut absque peccato sit, subdit Augustinus : Ad hoc inquit, respondemus, non utrum praeceptum sit, quia hoc valde manifestum est, sed hoc ipsum quod praeceptum esse constat utrum in corpore mortis huius possit impleri, ubi caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, ut non ea quae volumus faciamus ? Et post dicit quod hoc non possumus implere et ideo nec sine peccato esse, quia quamdiu habemus aliquid concupiscentiae carnalis, non possumus implere praeceptum de caritate. Unde, ut ibidem dicit, non implebitur a nobis nisi in patria.

 

Item, Hieronymus, Ad Demetriadem : Prohibentur, inquit, mala, praecipiuntur bona, suadentur perfecta. In duobus primis peccatum omne concluditur, reliqua vero in nostra sunt posita potestate, ut aut cum minori gloria utamur concessis ac licitis aut ob maius praemium ea quae nobis permissa sunt respuamus. Vult ergo hic expresse Hieronymus quodomne peccatum includatur in praeceptis negativis et affirmativis, sola vero illa quae licite potest homo agere et non agere in consiliis includantur.

Et idem vult Bernardus, in epistola Ad Adam monachum, ubi distinguit quaedam esse pura bona, quaedam pura mala, quaedam media, et vult quod omne purum malum Deus interdicit, propter quod in istis non est oboediendum praelato, quia hoc esset solvere oboedientiam divinam propter humanam. Et quidem quod ita sit sicut Hieronymus dicit et Bernardus, adhuc in sequentibus per rationes plenius ostendetur.

 

Item, Anselmus, I Cur Deus homo, capitulo 20 : In oboedientia vero quid Deo das quod non debes tibi iubenti ? Totum quod es et quod habes et quod potes debes. Et subiungit Boso, discipulus eius : Nihil iam audeo in omnibus his dicere me dare Deo quod non debeo. Ex quo concludit quod nihil possumus solvere pro peccato nostro, quia totum prius sibi debebamus quicquid sibi dare possumus. Sed praeceptum est legis naturalis et Christi dicentis, reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo, quod unicuique reddatur quod suum est. Ergo semper facimus contra iustitiam divinae legis, quando non totum quod a Deo habemus sibi reddamus per perfectissimum amorem et honorem. Unde et ipse dicit, capitulo 24, in principio : Si homo dicitur iniustus qui homini non reddit quod debet, multo magis iniustus est qui Deo non reddit quod debet. Et statim post ostendit quod impotentia reddendi nullum excusat a culpa.

 

Si quis autem contra hoc dicat quod tam secundum eum quam secundum alios virginitatem et alia consilia Deo ex praecepto non debemus et ita non totum quod possumus : si bene advertatur, non est contra hoc, quia diversitates statuum istorum sunt a Deo homini concessae, ita quod licite et de eius licentia possit quemcunque assumere. Qui autem facit de rebus domini secundum eius voluntatem et concessionem non usurpat res eius, sed potius beneplacito suae voluntatis eas reddit. Nullum autem peccatum est a Deo concessum ; impossibile est enim quod Deus velit aliquam offensam fieri contra se aut quod Deus se velit ab homine diligi minus quam possit. Unde in per se malis et in illis per se bonis quorum oppositum de necessitate semper est malum et Deo displicens tenet dictum Anselmi praemissum, nec enim aliter ista contrarietas solvi potest. De aliis autem bonis in sua libertate a Deo positis satisfacere non poterat dando ea Deo ; quia nullum valorem habent, nisi pro quanto a primis bonis procedunt et perficiuntur, scilicet, a caritate et aliis virtutibus quae sunt sub praecepto. Praeterea, in istis homo deberet reddere Deo illum statum qui omnibus circumstantiis pro tempore pensatis Deo magis placeret, nisi post lapsum ratione infirmitatis humanae aliquid ultra hoc concessum fuisset sicut alibi habet ostendi et ex inferioribus amplius patebit. Et ita secundum rectitudinem originalis iustitiae homo semper debuisse treddere Deo quicquid omnibus pensatis Deus ipsum magis facere voluisset.

 

Item, capitulo 21 eiusdem libri, probat quod omne peccatum, quantum cunque modicum, est infiniti ponderis et per solam infinitam satisfactionem expiabile ; quia solus unus aspectus contra voluntatem Dei fieri non deberet, si per hoc totum mundum et quicquid Deus non est possemus a periculo annihilationis liberare. Quod autem istum aspectum contra voluntatem Dei sumere intendat, prout nunc imputaretur nobis pro veniali peccato, patet ex eo quod in fine capituli subiungit, ubi et verba ponit quae directe sunt pro principali proposito. Sic inquit graviter peccamus, quotienscunque scienter aliquid, quamlibet parvum, contra voluntatem Dei facimus, quoniam semper sumus in conspectu eius et semper ipse praecipit nobis ne peccemus. Unde et Boso subiungit : Ut video, nimis periculose vivimus. Patet etiam, quia aliter sua ratio nihil valeret ad concludendum suum intentum, vult enim concludere quod pro nullo peccato penitus possit homo satisfacere. Unde et in principio capituli praemisit : Ponamus omnia illa quae modo posuisti pro peccato posse solvere et ea antea non debere, et videamus utrum possint sufficere ad satisfactionem unius tam parvi peccati sicut est unus aspectus contra voluntatem Dei. Et quia Boso advertebat quod de minimo peccato quod in nobis esse possit loquebatur, respondit ei : Nisi quia video te hoc ponere in quaestione, putarem me hoc peccatum una sola compunctione delere. Cui Anselmus respondet : Nondum considerasti quanti ponderis sit peccatum. Non dicit quanti ponderis sit mortale peccatum, quia hoc satis ille noverat, sed absolute et generaliter dicit quanti ponderis sit peccatum. Et hoc est quod per rationem praedictam vult ostendere.

 

Quaecunque etiam ex regulis sanctorum patrum probata sunt in quaestione praedicta de vovendo regulam sunt contra istud, immo fere omnia quae in illa quaestione sunt ostensa. Si enim agere contra praeceptum quocunque modo esset mortale, tunc non video quomodo vovens Evangelium vel Regulam, faciendo qualitercunque contra regulam, non peccaret mortaliter, cum eiusdem gravitatis sit agere contra votum et contra praeceptum. Tunc etiam vovens se servare sobrietatem vel humilitatem semper peccaret mortaliter, faciendo aliquid, quantumcunque modicum, quod contrarietur sobrietati vel humilitati. Scimus autem quod, sicut omnis pars nigredinis contrariatur albedini et omnes gradus suae intensionis et remissionis secunduna quos aliquid est magis nigrum vel minus, sic et omnes partes superbiae et incommensurationis et omnes gradus earum contrariantur sobrietati et humilitati.

 

Quod etiam aliquid hoc modo possit esse contra praeceptum vel regulam, quod tamen non est contra totalem existentiam eius, sed solum contra partialem puritatem et perfectionem eius, patet ex regula beati Francisci, ubi praecipit quod ministris oboediamus in omnibus quae non sunt contra animam et regulam nostram. Si enim le « contra animam et regulam » non intelligatur, nisi sit totaliter exterminativum gratiae et regulae : ergo in omni peccato veniali et in omni impuritate regulae, solummodo non sit mortalis, tenebor oboedire ministris. Quod insanum est dicere. Unde patet quod le « contra animam » supponit ibi pro mortali et veniali, et « contra regulam » supponit ibi tam pro iis quae sunt de necessaria integritate regulae quam pro iis quae sunt de eius perfectione et puritate, sicut in quaestione de oboedientia evangelica plenius est tactum.

Unde Bernardus De praecepto et dispensatione, capitulo 13, postquam distinxit regulares observantias in praecepta et remedia, sic, inquit, utraque ista complectitur nostra professio, ut professus quisque, cum in aliquo forte regularium mandatorum deliquerit, si ad remedium aeque regulare confugerit et si convincitur transgressor mandati, non tamen pacti praevaricator. Solum itaque censuerim fregisse votum, violasse propositum, qui et praeceptum contempserit et remedium. Et infra : Fateor sane impossibile cuivis mortalium vel venialiter interdum non delinquere in praeceptis oboedientiae. Et paulo post : Quod ergo dicitis a nullis posse observari ad integrum quicquid a magistris praecipitur, verum est, sed levis culpa inoboedientiae est et facilis cura eius invenitur in regula, si sit absque contemptu.

 

Patet igitur ex omnibus his quod in praeceptis non solum prohibentur mortalia, sed etiam venialia, et sic per consequens quod venialia sunt aliquo modo contra praecepta.

Si autem obiciatur quod ex praedictis videtur sequi quod etiam venialia sunt mortalia, quoniam maledictiones et vae comminatur Scriptura non solum mortalibus, sed etiam venialibus : sciendum quod ideo tam in Novo quam in Veteri divinae leges et comminationes, etiam poenarum aeternarum, feruntur indistincte contra mortalia et contra ea quae nunc sunt venialia, ut ostendatur quod praecepta secundum suam primam intentionem exigunt a nobis rectitudinem originalis iustitiae, et ut sic per consequens ostendatur originalis corruptio humanae naturae et necessitas gratiae Christi, et ut sic etiam ostendatur quod venialia, quantum est de sua natura, sunt simpliciter mortalia. Fit etiam hoc, ut ostendatur quod in praeceptis et comminationibus quae ad naturam iam imbecillem factam diriguntur includitur simul observantia necessaria et perfecta et gravis eorum transgressio et levis et gravis poena et levis. Hoc enim est consonum humanae consuetudini quod sub eodem verbo mandati ista intendunt includere secundum diversas circumstantias causarum et personarum. Unde de transgressione earundem legum vel praeceptorum non sic puniunt parvulum sicut grandaevum aut stultum sicut sensatum aut infirmum sicut fortem aut necessitate inductum sicut eum qui ex sola improba cupiditate est motus.

 

Est etiam secundo contra originalis peccati corruptionem et Pauli ad Romanos fidelem ratiocinationem. Si enim praecepta divinae legis non feruntur ad nos per respectum ad rectitudinem naturae primitus institutae, ita quod ad nos dirigantur, sicut si eam haberemus et habuissemus, et a nobis exigant tam ipsam quam opera eius : tunc originalis corruptio nullo modo imputari nobis poterit ad mortale peccatum nec quantum ad habitum nec quantum ad actus ipsius, quoniam nullo modo est contra Dei praeceptum. Si autem modo iam praedicto contra nos feruntur, tunc quicquid est in nobis, sive habituale sive passionale sive actuale, quod sit contra originalem iustitiam, totum erit contra praeceptum quod exigit eam a nobis. Constat autem quod tota habitualis infectio nostrae naturae et omnes passiones vitiosae quae sunt in nobis etiam post baptismum et omnes actus vitiosi sunt contra iustitiam originalem, et in tantum quod non possunt se compati cum ea. Ergo, de necessitate oportet quod haec omnia sint contra praeceptum.

 

Et ideo Apostolus in sexta, septima, octava et nona ratione seu via per quam probat quod Iudaeis et gentibus sit aequaliter necessaria gratia Christi, quae durat ab illo loco quinti capituli, propterea sicut per unum hominem, usque fere ad nonum capitulum, sumens rationes suas ex comparatione originalis corruptionis ad primum hominem qui fuit eius principium et ad Christi gratiam et donum et ad divinae legis praeceptum et ad supplicium sibi debitum, nititur ostendere, quod originalis corruptio et omnes actus eius vitiosi, etiam illi qui in baptizatis contingunt, sunt contra legem et eius praecepta. Et ideo capitulo 7 ponit unum praeceptum decalogi ; scilicet, non concupisces, in quo generaliter et absolute actus et habitus concupiscentiae prohibentur, ut ostendendo quomodo per corruptionem nostrae naturae illud transgredimur, etiam quando tanti ac tales sumus quod mente divinae legi consentimus, qualis et ipse tunc erat, evidenter concludat quod digni sumus morte et damnatione, nisi per Christi gratiam liberemur. Et ideo lex ab eo vocatur lex mortis et mandatum seducens et occidens, quia prohibendo nobis omnem concupiscentiam quantum ad habitum et actum et exigendo a nobis debitum non concupiscendi seu originalem iustitiam facit per accidens nos reos et damnatione dignos.

 

Forte dicet quis quod non loquitur nisi de transgressibne mortalium ad quae originalis concupiscentia nos inclinat, quae vitare plene non possumus sine gratia Christi, ita quod loquitur de homine nondum sub gratia existente. Forte etiam dicetur quod in illo verbo legis quod assumit, scilicet, non concupisces, non prohibetur quicunque actus concupiscentiae, sed solum actus, deordinatus qui exit a consensu liberi arbitrii.

Sed contra hoc est ipse textus Apostoli. Concludit enim ex praedictis quod nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Iesu, si non secundum carnem ambulant. Quae conclusio nulla est, si sola praedicta intendebat, quia etiam illi qui non sunt in Christo Iesu, si non secundum carnem ambulant, id est, si concupiscentiae non consentiunt, nullam habent damnationem ex illo praecepto sic intellecto, cum ipsum non transgrediantur.

Propter quod Anselmus, libro De concordia gratiae, hanc conclusionem cum praecedentibus sic accipit, tanquam veraciter in illo praecepto Apostolus velit prohiberi primos motus concupiscentiae. Unde ait : Cum Paulus de illis qui carnem et concupiscentias sentiunt nolentes ait, nihil damnationis, est iis qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant, hoc est, voluntati non consentiunt, sine dubio significat eos qui non sunt in Christo sequi damnationem, quotiens sentiunt carnem, etiamsi non secundum carnem ambulent, quoniam sic factus est homo ut eam sentire, sicut de ira dixi, non deberet. Haec Anselmus.

 

Et per eundem modum exponit Augustinus hanc conclusionem, libro De nuptiis et concupiscentia, capitulo 25, sicut ibidem luce clarius patet. Ipse etiam in multis locis dicit quod probabilius debent haec verba intelligi de homine existente in gratia, qualis tunc erat Paulus. Unde II Retractationum, capitulo 1, dicit, retractans quiddam quod dixerat, libro I Ad Simplicianum, in I quaestione de ista materia sibi facta ab eo, illa, inquit, Apostoli verba, lex spiritualis est, ego autem carnalis sum et cetera, quibus caro contra spiritum confligere ostenditur, eo modo exposui, tanquam homo describatur sub lege, nondum sub gratia constitutus. Longe enim postea spiritualis hominis, et hoc probabilius, esse posse illa verba cognovi. Et idem penitus dicit libro I, capitulo 22, ubi dicit quod, postquam legit libros quorundam divinorum tractatorum, advertit quod haec verba debebant de spiritualibus viris et de ipso Apostolo intelligi, sicut et postea se dicit ostendisse in libris contra Pelagianos, ostendit enim hoc libro VI Contra Iulianum. Unde in eodem capitulo concludit : Propter hanc itaque concupiscentiam motusque ipsos, quibus ita resistitur ut tamen sint in nobis, potest quisque sanctus iam sub gratia positus dicere ista omnia quae hic esse dixit verba hominis non sub gratia positi, sed sub lege. Idem dicit 23 capitulo, retractans quiddam simile quod dixerat super epistola ad Galatas. Idem etiam capitulo 25, retractans similia quae de hoc dixerat libro LXXXIII Quaestionum, quaestione 66. Sed praedicta non possunt exponi de homine existente sub gratia, quin semper supponatur quod primi motus concupiscentiae qui in eis sunt sunt contra illud praeceptum, non concupisces, ita quod occasione huius transgressionis ipsa lex et hoc mandatum sit ei mandatum mortis seducens eum et occidens, et quod ipsa transgressio sit tanta ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.

 

Et indubitanter ipsa verba Apostoli hunc intellectum magis sonant, tum quia ipsa verba in persona sua loquitur, tum quia dicit quod condelectatur legi Dei secundum interiorem hominem et quod mente servit legi Dei, et quia malum quod facit dicit se odire et nolle et non intelligere, id est, non approbare, et quod ipse non operatur illud malum, sed peccatum quod habitat in eo. Si autem de transgressione quae est in consensu liberi arbitrii loqueretur, tunc omnia huiusmodi verba potius essent falsa quam vera. Quamvis enim quidam exponant quod per quandam naturalem rectitudinem voluntatis hi qui non sunt sub gratia consentiunt legi Dei et odiunt malum consensum quem faciunt et etiam opusdexterius quod ab eo procedit : dicere tamen sic simpliciter sicut ipse ibi dicit, condelector, consentio legi Dei et odio et non operor illud malum, falsa essent, sicut expresse dicit Augustinus, libro De nuptiis et concupiscentia XXI, exponens ista verba. Multum, inquit, fallitur homo qui consentiens concupiscentiae carnis suae et quod illa desiderat decernens facere et statuens putat sibi adhuc esse dicendum, non ego operor illud, etiamsi oderit quia consentit. Praeterea, secundum hunc sensum potius debebat Apostolus exclamare : Infelix ego homo, quis me liberabit de isto consensu in concupiscentiam tam mortali quam, quis me liberabit de corpore mortis huius. Praeterea, saltem secundum hoc nullus consensus in concupiscentiam, quantumcunque modicus vel circa modicum et leve, esset nobis venialis, ex quo solus consensus liberi arbitrii prohibetur. Et tamen consentire in aliquam concupiscentiam cibi vel in aliquem carnalem aspectum vel ludum - omnia enim haec et consimilia sub illo verbo, non concupisces, intelliguntur secundum Augustinum - non est nobis mortale.

 

Forte dicetur, sicut Magister dicit in Glossa et est supra in argumentis tactum, quod quando dicit lex, non concupisces, non intendit hoc dicere prohibendo, sed solum detestando et ostendendo malum concupiscentiae. Sed hoc non solum est contra omnia praedicta, sed etiam contra intentionem Apostoli et contra expressa eius verba. Intendebat enim probare per illud mandatum, non concupisces, quod omnes filii Adae, etiam infans unius diei, sunt digni morte et damnatione propter transgressionem huius mandati, ita quod non possunt liberari nisi per gratiam Christi. Si autem illud verbum non erat dictum praeceptive nec Apostolus hoc intendebat, falsissimum est quod transgressio eius sit ita omnibus mortalis. Est etiam contra eius verba expressa, quia postquam posuerat illam legem, non concupisces, in sex locis vocat eam mandatum. Quis etiam dicet quod praecepta decalogi non sint data praeceptive, et maxime praecepta negativa, quale est, non concupisces ? Unde signanter Apostolus accepit unum de mandatis decalogi et hoc de negativis, ut nemo posset dubitare quin praeceptive loqueretur.

 

Est etiam contra Augustinum, libro De nuptiis et concupiscentia, capitulo 22. Ad hoc, inquit, dixit lex, non concupisces, ut nos in hoc morbo iacere invenientes medicinam gratiae quaereremus et in eo praecepto sciremus quo debeamus in hac mortalitate proficiendo conari et quo possit a nobis in illa immortalitate beatissima perveniri, nisi enim quandoque perficiendum esset, nunquam iubendum esset. In quibus verbis patet quod Augustinus vocat hanc legem praeceptum et dicit eam fuisse iussam seu iubendam etiam illo modo quo non potest a nobis perfici nisi in vita aeterna. Et etiam, sicut patet ex immediate praecedentibus et subsequentibus, loquitur de ea, prout per eam prohibentur primi concupiscentiae motus, et etiam hoc facit exponendo ista verba Apostoli.

Item, super illud [ad] Romanos 7, nam concupiscentiam nesciebam, dicit Glossa Augustini ad probandum per, legem cognosci peccatum : Hoc elegit Apostolus quod est generale peccatum, scilicet, concupiscentia, unde omnia mala veniunt. Bona est ergo lex, quae, dum hoc prohibet, omnia mala prohibet.

Item, ibidem Glossa : Quaeritur quaesit ista concupiscentia. Dicunt quidam illam esse quae prohibetur in decalogo, cum dicitur, non concupisces rem proximi tui, alii vero generaliter quamlibet concupiscentiam quorumlibet prohibitorum. Haec Glossa. Uterque ergo vult quod concupiscentia generalis quae est fomes et radix omnium malorum sit ibi prohibita.

Quomodo etiam hoc sit contra rationem infra adhuc magis ostendetur.

 

Est etiam tertio contra divinae maiestatis celsitudinem et reverentiam. Si enim bene pensetur Dei immensitas in omni genere bonitatis et sanctitatis et in omni virtute dominii et potestatis, si etiam pensetur immensitas sui amoris et suae beneficentiae erga nos et e contra pensetur nostra nihilitas et debitorum quibus sibi obligati sumus innumerabilis et irrecompensabilis multiplicitas : clarissime videbimus quod omnis offensa eius, quantumcunque modica, habet in se reatus infinitissimam gravitatem, ita quod nulla poena nobis irrogata posset eius iniuria recompensari nec aliquo dono finiti valoris posset sufficienter solvi. Detur enim minima offensa contra aliquem hominem vilem : constat quod, si eadem esset facta contra nobiliorem, quanto ille esset nobilior, tanto illa esset maioris reatus, et sic semper ascendendo in nobilitate, semper ascenderet reatus. Si igitur esset infinitissimae nobilitatis ille qui offensa illa esset offensus, esset illa infiniti reatus. Et idem sequitur ex omnibus aliis divinis proprietatibus, ut, de sanctitate, dominio et amore et consimilibus. Idem enim actus tanto est gravior, quanto contra sanctiorem est factus, et quanto contra maiorem et principaliorem dominum, et quanto contra maiorem amicum, et quanto contra magis beneficum, et quanto a viliori persona et magis obnoxia ei qui est offensus actus ille processit. Sed omni peccato veniali Deus offenditur. Alias mentitur Iacobus dicens, in multis offendimus omnes, non enim potuit hoc dicere nisi de venialibus. Facere etiam in praesentia summi imperatoris quod ipse odit et detestatur est offendere faciem eius, et quantum in se est, facit displicentiam aspectui et voluntati eius. Deus autem odit et detestatur omne malum. Unde, [ad] Romanos 12, praecipit nobis per Apostolum, odientes malum, adhaerentes bono. Et, Amos 5, dicit, odite malum et diligite bonum. Zachariae etiam 8 dicitur, postquam locutus fuerat contra aliqua mala et etiam contra malum in generali dicendo, unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis, subiungit, omnia haec sunt quae odi, dicit Dominus. Et Habacuc 1, dicitur, mundi sunt oculi tui, ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris ; loquitur enim de visu et respectu non simplicis notitiae, sed approbationis.

 

Praeterea, si per peccatum veniale nullo modo Deus offenderetur, nullam haberet penitus rationem culpae quoad Deum nec aliqua poena puniretur ab ipso, cum poena irrogetur ab eo in vindictam et recompensationem iniuriae sibi factae. Sequitur igitur quod omne peccatum, quantumcunque sit modo veniale, sit infiniti reatus et ideo non immerito Psalmista refugit iudicium merae et exactae iustitiae dicens, non intres in iudicium cum servo tuo, Domine, quia non iustificabitur et cetera. Constat autem quod omne peccatum infiniti reatus, secundum quod huiusmodi, est mortale ac per consequens contra Dei praeceptum. Patet igitur quod omne veniale est contra Dei praeceptum.

Item, quod nullo modo Deum inhonorat aut offendit est faciendum ad vitandam infinitam Dei offensam et contumeliam et ad vitandam proximorum damnationem. Si ergo peccatum veniale Deum non inhonorat nec offendit, tota die erit ab homine fiendum, ne a proximis cum eorum damnatione Deus mortaliter offendatur. Quod est contra omnium doctorum sententiam et contra Augustinum, I De doctrina Christiana, circa finem, ubi probat quod nulla ratione potest aliquando esse utile mendacium per hoc quod nulla iniquitas potest esse aliquando utilis, unde, sicut ibidem dicit, melius est iniquitatem pati quam facere. In libro etiam Contra mendacium vult quod nullo mendacio, quantumcunque officioso, est aliquando mentiendum, etiamsi per hoc violationem proprii corporis cogeremur incurrere et talem et tantam in qua posset esse dubium seu periculum de castitate amittenda.

 

Est etiam contra Apostolum qui, Romanorum 3, de quibusdam dicentibus apostolos dicere, faciamus mala, ut veniant bona, ait, quorum damnatio iusta est, quoniam, sicut ibidem dicit, hoc erat apostolos blasphemare. Quod non esset verum, nisi huiusmodi dictum esset pessimum et haereticum.

Sequeretur etiam quod, dum fieret peccatum veniale, nullum omnino fieret peccatum, sed potius opus valde rectum et valde meritorium, quoniam quicunque facit quod debet et quod Deo placet et quod bonum et utile est fieri, recte et bene et meritorie facit. Sed si peccatum veniale deberet fieri pro quacunque causa, tunc in illo casu esset bonum et utile et Deo placens, immo esset debitum fieri, ita quod Deus exigeret illud tanquam quoddam debitum. Ergo tunc facere peccatum veniale non esset facere peccatum, sed potius oppositum, Quod est contradictio expressa, et est haec ratio sumpta ab Augustino. Patet igitur quod peccatum veniale Deum inhonorat et offendit ac per consequens quod est contra Dei praeceptum.

 

Est etiam quarto contra divinae voluntatis et iustitiae Sincerissimam rectitudinem. Idem enim est aliquid praecipere et fortissime illud velle, et idem est aliquid prohibere et fortissime illud odire et nolle. Constat autem Deum fortissime et immobiliter nolle aliquod peccatum, ita quod in infinitum plus odit omne peccatum quam aliquis iustus aut beatus, quanto plus in infinitum est omni creatura iustior, et quanto eius iustitia seu voluntas plus repugnat omni peccato quam aliqua iustitia creata seu creabilis. Ergo dicere quod veniale non sit contra praeceptum non est aliud quam dicere quod Deus minus odit peccatum veniale quam unus homo odiat contrarium eius quod praecipit et quod etiam minus odit illud quam unus beatus aut quam anima Christi. De quibus constat quod pro infinitis mundis non facerent unum minimum peccatum, quantumcunque veniale, propter ineffabile odium quod habent contra omne peccatum et contra omnem offensam Dei.

Item, divina lex aut divinum praeceptum non est aliud quam Dei iusta voluntas. Ergo idem sunt aliquid esse contra Dei voluntatem et esse contra Dei legem seu praeceptum. Constat autem quod peccatum veniale est contra Dei voluntatem, etiam secundum Magistrum, qui in verbis in opponendo praeallegatis dicit divinam legem nolle concupiscentiam, ita quod detestatur eam.

Et praeterea, quandocunque fit illud quod homo vult non fieri et ita quod odit ipsam factionem et impugnat eam poenis, tunc dicimus quod illud fit et est contra voluntatem eius. Sed ita se habet Deus contra peccatum veniale. Ergo est contra voluntatem eius.

 

Item, si non esset idem esse contra Dei voluntatem et esse contra eius praeceptum, tunc praecepta divinae legis et maxime decalogi indebito modo nobis darentur per verba designantia solam Dei voluntatem vel noluntatem, immo debuisset ibi apponi praecipio aut prohibeo vel consimilia. Sed praecepta decalogi data sunt per solum futurum indicativi modi, ut est illud, non adorabis deos alienos, non concupisces, non furaberis et cetera, aut per simplex verbum imperativi modi, ut est illud, honora patrem tuum. Non est autem ibi positum praecipio vel prohibeo.

Christus etiam consimili modo per verba simplicia leges suas dedit, sicut patet Matthaei 5, ubi frequenter replicat, audistis quia dictum est antiquis, ego autem dico et cetera. Ex quo manifeste apparet quod idcirco hoc factum est, ut omnino imprimeretur nobis tanta reverentia divinae voluntatis quod certitudinaliter constaret nobis quod idem est facere contra eius voluntatem quod contra eius praeceptum.

Unde et Anselmus, I Cur Deus homo, capitulo 21, quando dixit quod minimus aspectus contra voluntatem Dei non deberet fieri pro toto mundo, non dixit quod, si ille aspectus esset contra praeceptum Dei, non deberet hoc fieri, sed suffecit sibi dicere contra voluntatem Dei.

 

Si autem contra hoc dicatur quod secundum hoc facere contra Dei consilia est idem quod facere contra eius praecepta, quia non consulit Deus nisi ea quae diligit, quae alitem diligit vult, et ita facere contra consilium eius est facere contra suam voluntatem : sciendum quod non sic vult Deus consilia sua a nobis fieri quin etiam oppositum placeat ei. Unde non sic vult virginitatem vel paupertatem quin status matrimonii et dispensationis temporalium ad suum cultum placeat ei. Non etiam vult consilia a nobis fieri nisi sub conditione, scilicet, si placuerit nobis. Et ideo voluntas Dei respectu consiliorum non est ad alteram partem praecise determinata nec absoluta, sed potius conditionalis. Non est autem sic de voluntate qua vult non fieri venialia aut qua vult fieri et impleri sua praecepta.

 

Quod autem dicitur quod Deus non consulit nisi ea quae diligit, si loquamur de obiecto consiliorum absolute, scilicet, non referendo ea ad nostram factionem, sic bene Deus ea diligit absolute sicut quaedam bona obiecta. Sed talem modum dilectionis hon vocamus velle. Alias posset dici quod Deus vult esse vel fieri omnia bona creabilia seu agibilia, quia forte aliquo modo potest dici quod diligit ea tanquam quaedam bona obiecta habentia rationem boni, in quantum talia. Si autem loquamur de eis referendo ea ad nostrum fieri, ut sit sensus, quod Deus vult absolute quod a nobis fiant, non sic Deus diligit ea. Et hinc est quod, Matthaei 19, proponitur consilium paupertatis sub conditione, si scilicet placuerit nobis, unde praemittitur, si vis perfectus esse. Et supra eodem, relinquit consilium castitatis in libertate nostra, dicendo, qui potest capere capiat. Hinc etiam est quod, I [ad] Corinthios 7, Apostolus dicit de virginibus, praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. Et supra eodem, de consilio cohabitationis cum viro infideli praemittit, nam ceteris dico ego, non Dominus, si quis frater et cetera. Constat autem quod Dominus consulebat hoc ipsum quod Paulus, sed quia Dominus non hoc praecise et absolute volebat, ideo ait quod non Dominus hoc dicit. Ostendatur autem ubi in Scriptura dicatur de peccatis venialibus, praeceptum Domini non habeo, aut quod Dominus non dicat ea esse vitanda, sed solum quod Paulus hoc consulat.

 

Est etiam quinto in peccati venialis et suae punitionis totalem annullationem. Quod enim nullo modo est contra Dei legem nullam habet rationem culpae vel peccati,, quoniam faciendo illud in milio errat homo a lege nec in aliquo offendit legem. Si ergo veniale nullo modo est contra legem : faciendo venialia in nullo errat homo a lege nec aliquid habet culpae.

Item, qui habet perfectissimam caritatem et totam legis plenitudinem et perfectissimam usque ad summum observantiam mandatorum, nullum penitus habet peccatum. Sed si veniale nullo modo est contra praeceptum : faciendo aut habendo omnia venialia quae unquam cogitari possunt, potest homo habere praedicta, scilicet, perfectissimam observantiam mandatorum et perfectissimam caritatem, quanta potest intelligi in illo praecepto, diliges Dominum Deum tuum et cetera, et in illo, mandatum novum do vobis et cetera, et quanta est illa de qua dicitur, plenitudo legis est dilectio et cetera. Non enim veniale in aliquo repugnabit eis, cum in nullo repugnet mandatis aut perfectioni mandatorum, et ita sequitur quod veniale non sit peccatum.

 

Item, qui facit contra consilia, nisi voto se astrinxerit ad ea, non peccat, etiam venialiter, teste Apostolo, I [ad] Corinthios 7, si nupserit virgo, non peccat, quin potius secundum eum, qui iungit matrimonio virginem suam, bene facit. Sed si veniale in nullo est contra praecepta, non est nisi solum contra consilia, quia divina lex, secundum quod ordinat de agendis, non dividitur nisi in praecepta et consilia. Unde nec a sanctis invenitur positum medium inter ea nec etiam commnniter a magistris. Ergo secundum hoc sequitur quod facere venialia non sit peccatum, sicut nec nubere, et tunc iterum sequitur quod sit indifferens vel sit bonum.

Item, qui perfecte implet legem in nullo faciens contra eam nulla dignus est poena, et maxime aeterna et infinita. Ergo secundum hoc pro solis venialibus quantiscunque nulla erit homo dignus poena et maxime aeterna. Quod est contra Apostolum, I [ad] Corinthios 3, ubi dicit de superaedificantibus ligna, foenum, stipulam quod detrimentum patientur et salvi, erunt, sic tamen quasi per ignem et contra Christum Matthaei 5, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem, ubi significat quod multi in inferno punientur aeternaliter non solum pro suis mortalibus, sed etiam pro annexis venialibus. Et hoc ipsum est communis opinio doctorum. Qua etiam iustitia pro venialibus punitur homo tantis poenis purgatorii, quae quoad aliquas sunt secundum Augustinum maiores omni poena huius vitae ? Qua etiam ratione duris flagellis et etiam corporali morte, mulctaretur homo pro venialibus, sicut vult Augustinus, I De civitate, capitulo 9, quod bonis Romanis qui tempore suo multam persecutionem passi sunt simul cum malis potuerunt eis illa mala iuste a Deo irrogari propter aliqua peccata venialia eorum, etiamsi nulla alia causa vel ratio ibi foret ?

 

Est etiam sexto contra distinctionem mortalis a veniali. Cum enim nullus praecipiendo consulat nec e contrario : quicquid penitus erit contra ea quae in serie praeceptorum divinae legis ponuntur, et hoc sub eisdem verbis omnino, erit secundum istam viam mortale. Et tunc secundum hoc nullum erit dare veniale, quin sit eodem modo mortale etiam nunc, sicut sunt illa quae hodie nobis censentur esse mortalia, et ita nulla erit distinctio inter veniale et mortale.

Item, si aequaliter vult legislator nos modo obligari ad perfectam observantiam praeceptorum sicut et ad quamcunque observantiam non plene perfectam : ergo, quandocunque praecipitur aliqua, virtus vel eius actus haberi aut quandocunque prohibetur vitium sibi contrarium non haberi, aequaliter erimus astricti ad virtutem perfecte habendam sicut et ad virtutem imperfectam, et similiter erit de exclusione vitii. Sed venialia sunt contra perfectionem virtutum et actuum earum.

 

Unde Augustinus, Ad Hieronymum, De sententia Iacobi, dicit quod minoritas caritatis semper inest nobis ex vitio. Unde vult ibi quod, quamdiu hic potest augeri in nobis, habet annexum vitium, et ideo, sicut ibidem dicit, tanto est quis in peccato committendo maior, quanto in diligendo Deo et proximo minor, et rursus tanto minor in peccati perpetratione, quanto maior in Dei et proximi dilectione.

Item, ibidem : Plenissima caritas, quae iam non possit augeri, quamdiu hic homo vivit, est in nemine, quamdiu autem augeri potest, profecto illud quod minus est ex vitio est. Ex quo vitio non est iustus in terra qui faciat bonum et non peccet.

Item, ibidem : Quanto minus est virtus, caritatis scilicet, tanto maius est vitium ; ubi ergo illa plena et perfecta erit, nihil ex vitio remanebit.

Item, ibidem : Pudicitia coniugalis, cum virtus sit, non tamen secum habet omnes virtutes. Nam si omnes ibi essent, nullum esset vitium, nullum omnino peccatum. Quis autem sine aliquo peccato, quis ergo sine aliquo vitio, id est, fomite quodam vel quasi radice peccati ?

Et sicut ibi patet, loquitur de fidelibus coniugatis, de quibus immediate praemisit quod sunt plurimi eorum pudici, quorum sine aliquo peccato esse neminem dixerim. Et utique, illud qualecunque peccatum ex aliquo vitio venit. Ex qua causa immediate concludit unde pudicitia coniugalis et cetera, verba scilicet iam praemissa. Ex quo patet quod peccata venialia et ipsum fomitem peccati vult esse contra perfectionem virtutum. Unde et paulo post adducit ad hoc illud Iacobi, in multis offendimus omnes.

Item, libro De natura et gratia, loquens de sanctis patribus ait : Verum, quia saepe in levissimis et aliquando incautis obrepit peccatum, et iusti fuerunt et sine peccato non fuerunt. Postremo, si in Abel iusto caritas Dei, qua una vere iustus est quicunque iustus est, adhuc erat quod posset et deberet augeri, quicquid minus erat ex vitio erat. Et cui non minus sit, donec ad illam eius fortitudinem veniatur ubi tota hominis absorbeatur infirmitas ?

Libro etiam LXXXIII Quaestionum, quaestione 26, dicit quod nutrimentum caritatis est imminutio cupiditatis, perfectio nulla cupiditas. Sequitur igitur ex praemissis quod aequaliter erimus obligati ad venialia sicut ad mortalia, et ita quod nulla sit in eis distinctio. Aut oportet dicere quod non aequaliter obligemur ad perfectam observantiam praecepti et ad imperfectam, sed potius sic quod facere contra perfectam inducat veniale, contra vero imperfectam mortale.

 

Item, secundum istos mortale distinguitur a veniali, quia mortale per hoc quod est contra praeceptum est contra caritatem Dei et proximi et contra virtutum rectitudinem et contra animam, et includit in se contemptum Dei et aversionem ab ipso et perversionem a fine et fruitionem boni commutabilis et amorem eius supra Deum, veniale autem nullam illarum conditionum habet secundum eos. Idem autem est secundum eos esse contra praeceptum et habere praedictas conditiones vel quamcunque illarum, et e contrario. Si igitur probatum fuerit quod veniale habet aliquo modo praedictas conditiones, probatum erit istis quod veniale est contra praeceptum et quod in nullo distinguitur a mortali. Quod autem veniale eas habeat probo.

 

Et primo quod est contra caritatem. Dicit enim Augustinus, De sententia Iacobi, Ad Hieronymum, quaerens quare dicatur omnium reus qui in uno offendit, et post recusationem duarum sententiarum subiungit tertiam. In qua finaliter sistit dicens : An forte, quia plenitudo legis est caritas, merito fit omnium reus, qui contra illam facit, in qua pendent omnia. Nemo autem peccat nisi adversus illam faciendo. Et paulo post movens quaestionem contra hoc dicit : Cur ergo non dicantur paria peccata ? Et respondet ad hoc : An forte, quia magis facit contra caritatem, qui gravius peccat, minus qui levius ? Et hoc ipso quod admittit, flt quidem omnium reus, sed gravius peccans vel in pluribus peccans magis reus, levius vel in paucioribus peccans minus reus, tanto maiore scilicet reatu, quanto amplius, tanto minore, quanto minus peccaverit ; tamen etiam, etsi in uno offenderit, reus omnium, quia contra eam fecit in qua pendent omnia. Quae si vera sunt, eo modo et illud absolvi potest quod ait homo apostolicae gratiae, in multis offendimus omnes. Omnes enim offendimus, sed alius gravius, alius levius, quanto quisque maius minusve peccaverit. Haec Augustinus. Vult igitur hic quod nemo peccat nisi faciendo contra caritatem, sive leviter sive graviter peccet, etiamsi peccet illo genere peccatorum, pro quibus dicitur, in multis offendimus omnes. Quod constat dictum esse de venialibus, alias omnes apostoli multa mortalia faciebant. Vult etiam quod levitas et gravitas peccatorum distinguatur per hoc quod est esse contra caritatem parum vel multum. Non autem dicit quod hoc fiat per esse contra caritatem et per non esse contra eam. Si quis etiam diligentius videat omnia verba eius ibidem, videbit plenius quod omne peccatum, tam veniale quam mortale, vult esse contra caritatem, quamvis non aequaliter, sed secundum magis et minus.

 

Praeterea, quandocunque aliquid secundum suam speciem vel genus contrariatur alicui alteri, quicquid erit de essentia illius speciei, contrariabitur necessario illi alteri ; unde quicquid est de specie nigredinis vel caloris, contrariatur albedini vel frigori. Quicquid igitur erit dare quod sit de essentia et specie habituum et actuum vitiosorum qui caritati contrariantur erit caritati contrarium. Et inde est quod Paulus, [ad] Galatas 5, dicit quod concupiscentia carnis, etiam secundum illam partem quae remanet in sanctis, adversatur spiritui, quando ait, caro concupiscit adversus spiritum et cetera, et iterum, quando ait, haec enim sibi invicem adversantur et cetera.

Praeterea, quaecunque habent actus et terminos specificos ad invicem contrarios, ipsa sibi contrariantur. Sed partes habituum vitiosorum habent actus et terminos specificos contrarios actibus et terminis specificis caritatis et ceterarum virtutum, sicut et ipsi habitus perfecti, cum habeant terminos et actus eiusdem speciei, ut verbi gratia, modica affectio habitualis superbiae aut intemperantiae vel avaritiae et sic de aliis eadem habet obiecta et actus secundum speciem sicut et eorum habitus completi, et idem est de concupiscentia carnis remissa et intensa. Ergo contrariabuntur caritati et virtutibus, Nec valet quod quidam forte ad hoc dicerent quod huiusmodi affectiones modicae non sunt partes habituum nec habituales, sed solum sunt quaedam passiones ; quia clarum est quod ita possum habere habituales consensus ad modicam superbiam ve! ad modicam otiositatem sicut et ad magnam, et sicut patet in iis qui ex electione et consensu consuetudinario multa peccata venialia faciunt et cum proposito eadem iterum faciendi et frequentandi. Quod non potest fieri, quin sit in corde aliquod habituale vitium, non mortale, sed veniale. De hoc autem plenius in quaestionibus sequentibus de veniali tangetur. Quis etiam dicet quod concupiscentia in sanctis remissa non fuerit pars concupiscentiae eorum intensae ?

 

Praeterea, quod contrariatur parti alicuius accidentis seu speciei contrariatur et toti, nisi illud accidens vel illa species poneretur heterogenea. Sed partes habituum veniales et eorum actus contrariantur alicui parti caritatis et ceterarum virtutum, scilicet, in cuius adventu consistit earum consummatio seu finale augmentum, contrariantur enim ultimatae perfectioni virtutum. Impossibile est enim esse in aliquo perfectum virtutis habitum cum hoc quod ibi sit aliquid, quantumcunque modicum, de contrario vitio. Et constat quod habitus caritatis et virtutum habent partes homogeneas, saltem illas secundum quas recipiunt magis et minus. Ergo peccata venialia contrariantur toti speciei virtutis illius cuius parti contrariantur, et ita potest dici quod sunt contra caritatem et contra virtutes.

Praeterea, quis dicet quod offendere proximum aut quomodocunque odire eum non sit contra caritatem proximi ? Quis etiam dicet quod offendere et scienter se retrahere aut nolle insisteread obtinendum perfectissimam caritatem Dei non sit contra eam ? Et tamen constat quod haec omnia fieri possunt et fiunt per peccata venialia.

 

Forte dicetur, sicut quidam, dicunt, quod id quod est modicum tale censetur, quasi non esset, sicut gutta aquae in camino ignis. Et ideo modicum odium vel nocumentum contra proximam in eo, qui habet alias caritatem erga eum, quasi nihil debet censeri.

Debet autem scire qui hoc dicit quod hic differunt nihil et quasi nihil et esse secundum rem vel secundum omnium aestimationem. Et quando ipsi ponunt differentiam mortalis a veniali per esse et non esse contra caritatem, aut sumunt esse et non esse contra eam secundum rem aut secundum aestimationem. Et credo quod dicent quod secundum rem. Praeterea, forma caritatis ad proximum posita est in illo praecepto legis naturae in quo Christus concludit omnes leges suas, Matthaei 7 et Lucae 6, scilicet, illud, omnia ergo quae vultis ut faciant votis homines et vos facite illis, haec est enim lex et prophetae. Ergo quicunque facit proximo aliquid quod contrarietur seu displiceat voluntati eius rectae rectitudine naturae vel gratiae, est contra formam illius praecepti, et sic per consequens contra caritatem proximi, immo etiam si omiserit facere alteri quod sibi rationabiliter vellet fieri in casu consimili.

 

Quod autem sit contra animam, ex eisdem potest ostendi et ex eo quod supra tactum fuit quod, quando in Regula beati Francisci dicitur quod oboediant in omnibus quae non sunt contra animam : constat quod per hoc venialia ab oboedientia excluduntur. Alias enim ex vi praedictorum verborum in ipsa includerentur, et hoc esset inconveniens maximum.

Praeterea, Psalmista generaliter dicit quod qui diligit iniquitatem odit animam suam. Et Iohannes, in I canonica sua, dicit quod omne peccatum est iniquitas et quod omnis qui facit peccatum iniquitatem facit. Ergo pro quanto quis diligit peccatum, etiam veniale, pro tanto odit animam suam.

 

Quod etiam omne peccatum sit iniquitas ex ipsa ratione nominum colligi potest. Quod enim privat in se ordinem et aequalitatem et rectitudinem iustitiae et est obliquatum a regula voluntatis divinae, constat quod hoc iniquum vocamus. Omne autem peccatum, etiam veniale, est huiusmodi, alias nec rationem peccati aut culpae haberet, cum peccare sit idem quod deficere ab aliqua regula actionis, culpa vero addat rationem indebiti seu vituperabilis. Constat autem, quod pro quanto homo vult alicui malum et specialiter tale, quod pro tanto odit eum. Ergo pro quanto quis sibi vult peccatum, etiam veniale, pro tanto odit se et pro tanto vult aliquid nocivum animae suae et sic per consequens contrarium, quia nocivum et contrarium idem sunt.

Praeterea, si quis vellet sibi abscissionem oculi, quamvis forte ad hoc motus aliquo pruritu delectabili, diceretur velle aliquid contra se. Sed maius est illud bonum quod privatur per peccatum quodcunque quam sit privatio cuiuscunque membri, sicut probat Augustinus, libro De duabus animabus, capitulo 6, quia per peccatum privatur bonum intelligibile, per huiusmodi vero privantur solum bona, sensibilia. Ergo qui vult peccatum, etiam veniale, magis vult aliquid contra se quam sit abscissio membri, in quantum talis. Quod addo, quia non loquor de ea, in quantum in ipsa potest includi peccatum, sed solum prout dicit nocumentum corporis.

 

Quod autem includat in se contemptum Dei ostenditur sic. Dicit enim Anselmus, Cur Deus homo, libro I, capitulo 11, volens ostendere quid est peccare, quod non est aliud peccare quam non reddere Deo debitum, unde si angelus et homo semper redderet Deo quod debet, nunquam peccaret. Et paulo post dicit quod hoc debitum reddere est solus et totus honor quem debemus Deo et quem a nobis exigit Deus. Et paulo post : Honorem hunc debitum qui Deo non reddit aufert Deo quod suum est et Deum exhonorat, et hoc est peccare. Et capitulo 15 : Cum rationalis natura vult quod debet, Deum honorat, non quia illi aliquid confert,sed quia sponte se eius dispositioni et vo-luntati subdit, et in rerum universitate ordinem suum et eiusdem universitatis pulchritudinem, quantum in ipso. est, servat. Cum vero non vult quod debet, Deum, quantum ad illam pertinet, inhonorat, quoniam non se sponte subdit ipsius dispositioni et universitatis ordinem et pulchritudinem, quantum in se est, perturbat. Patet igitur ex Anselmo quod omne peccatum Deum inhonorat, inhonoratio autem includit in se cqntemptuifi, saltem interpretative.

Praeterea, ex verbis, eius potest una ratio ad hoc trahi. Quicquid enim est in universo, quod secundum se non est subditum divinae voluntati nec ei conforme nec servat ordinem debitum partibus universi nec est ordinatum nec potest recte ordinari in finem ultimum, illud, quantum est in se, dehonorat Deum et totum opus suum, totum scilicet universum. Sed peccatum, etiam veniale, habet omnia ista. Impossibile enim est quod aliquod peccatum, quantumcunque modicum, possit divinae voluntati placere aut subdi aut conformari aut in finem ultimum seu in quemculnque finem bonum recte ordinari, et sic de aliis.

 

Praeterea, qui thalamum seu lectum unius regis multum amantis munditiam et decorem scienter foedaret, etiam modicis maculis, aut si idem faceret in sponsa sibi carissima, aut potius si quis in eius visu limpidissimo ipsas maculas anteponeret aut in eius odoratu fortissimos foetores, quantumcunque parvos, scienter vel etiam ex negligentia ingereret, non est dubium quin in hoc contemptum aliquem sibi faceret. Ergo multo magis hoc erit in summo rege Deo nostro. Sed haec omnia fiunt, quando in anima nostra, quae est eius sponsa et lectus et thalamus, qui secundum Psalmistam vehementer concupiscit eius decorem, maculas veniales ponimus. Et cum eius visus et odoratus et gustus sint omnibus intimi et in apprehendendo efficacissimi, facere huiusmodi peccata est ea secundum rem statuere in eius intimo visu, odoratu et gustu. Etsi hoc non fiat ex intentione, nemo tamen ignorat aut ignorare debet hoc ita se habere. Propter quod bene dicit beatus Bernardus, Epistola 20, quod cum Deus sit pura castitas et iustitia et sobrietas et sic de aliis virtutibus, quae de se nihil dicunt imperfectionis, quandocunque habemus alios motus seu affectus concupiscentiae seu quorumcunque aliorum vitiorum, quasi quaedam, sputa et convitia proicimus in faciem divinae castitatis et sobrietatis nobis intime praesentis et in nobis requiescere desiderantis.

Praeterea, si pensentur ea quae dicta sunt in tertia parte, scilicet, contra divinae maiestatis reverendam celsitudinem, poterit ex omnibus quae ibi dicta sunt propositum evidenter concludi.

Praeterea, quomodo potest cogitari quod : velle Deum offendere aut scienter facere aliquid unde ipse offendatur possit fieri a nobis sine eius contemptu ? Nunquid, si timerem eum et revererer intime, quantum ratio naturalis dictat quod creatura debet timere et revereri creatorem suum, auderet homo vel modicum tale aggredi ?

 

Praeterea, ponatur quod ego habeam aliquos primos motus de expresso contemptu Dei vel legis eius, utique isti primi motus habebunt in se contemptum Dei, sicut primi motus infidelitatis habent aliquid in se de infidelitate aut primi motus intemperantiae aliquid de intemperantia. Et tamen nemo dicet quod, primi motus contemptus vel blasphemiae sint nobis mortalia.

Praeterea, non omne mortale peccatum includit in se expressum Dei contemptum seu illum actualem affectum qui proprie dicitur contemnere seu contemptus, sed habent hoc interpretative, quia quamvis non intendatur Dei contemptus, realiter tamen cedit in eius contemptum quod homo audeat aliquid facere contra eius praeceptum. Sed in omni peccato veniali quod homo libere vitare potest - sicut sunt illa quae fiunt ex libero consensu, sicut sunt multi ludi et multa verba otiosa, et sicut sunt multa habitualia proposita mala quae quis faciliter posset a se amovere, si vellet - potest eadem ratione, etsi non aequali, inveniri huiusmodi interpretativus contemptus. Quod enim homo audeat aliquid contra voluntatem Dei facere, in contemptum Dei cedit, etiam posito quod in eo differrent voluntas et praeceptum, sicut differunt in nobis.

 

Quod autem includat ih se aliquam aversionem sic ostenditur. Augustinus enim, I De libero arbitrio, in fine, definiens quid est male facere, dicit quod male facere est neglectis rebus aeternis temporalia quasi magna sectari. Et volens ostendere quod haec definitio est generalis ad omne malum, immediate subiungit : Nam hoc uno genere omnia male facta, id est, peccata videntur includi. Et respondet sibi Adeodatus : Est ita, ut dicis, et assentior peccata omnia hoc uno genere contineri,-cum quisque avertitur a divinis vereque manentibus et ad mutabilia atque incerta convertitur. Vult ergo hic Augustinus expresse quod in omni peccato sit conversio cum aversione et neglectu a divinis et aeternis.

Praeterea, cum quis convertitur ad creaturam non referendo eam in Deum, convertitur ad eam propter aliquem finem creatum tantum. Sed converti ad creaturam propter se et sicut ad finem ultimum avertit mentem a Deo, quantum ad illum aspectum tam habitualem quam actualem secundum quem conversa fuisset ad Deum, nisi esset tunc actu huiusmodi conversio illi conversioni contraria. Unde et Augustinus dicit, X Confessionum, capitulo 16 : Minus te amat qui tecum aliquid amat quod non propter te amat. Dixit autem hoc ad ostendendum quod in omni conversione est aliquid de aversione. Cum enim immediate praemisisset, per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum a quo in multa defluxeramus : tunc quasi pro huius ratione immediate subdidit, minus enim te amat. Sed in peccato veniali, saltem in illo quod fit ex libero consensu, est communiter talis conversio non relata in Deum nec recte ordinabilis in eum. Ergo et cetera.

 

Praeterea, omnis conversio ad aliquem terminum includit in se recessum a termino sibi opposito. Sed terminus conversionis quae est in peccato veniali est consimiliter oppositus Deo sicut et terminus mortalis peccati, alias non esset contrarius divinae voluntati. Sequitur enim homo in huiusmodi conversione propriam voluntatem quasi primam causam et primam regulam eius et accipit finalem terminum illius conversionis sicut finem eius ultimum. Quorum primum contrariatur Deo, prout est primum principium et prima regula seu exemplar, secundum vero, prout est ultimus finis.

Praeterea, nemo dubitat quin peccando venialiter mens faciat contra voluntatem Dei et quin tunc deserat eam, sive in actu sive in modo agendi, in quibus debebat eam sequi. Ergo in omni peccato veniali avertitur mens, ab aliqua voluntate Dei, scilicet ab illa, quae huiusmodi peccatum nolebat, sed potius eius oppositum.

 

Praeterea, per quodlibet mortale non avertitur mens totaliter a Deo, cum multi existentes in mortali possint habere multum amorem et adhaesionem ad Deum propter se, nec mortale tollit totam essentiam habituum virtuosorum. Non enim omnis qui facit unicum actum luxuriae aut mortalis superbiae, est penitus omni amore castitatis et omni gradu humilitatis privatus, quamvis non habeat eas in tali gradu quod possint dici casti et humiles, nisi forte solum secundum quid. Et tamen nihilominus dicimus quod mortale avertit a Deo. Quamvis enim non contineat in se aversiones omnium mortalium nec totam aversionem mortalis in eadem specie gravioris aut multiplicioris, quia tamen continet aliquam, dicimus quod avertit. Sed veniale habituale, quale est consensus venialis qui habitualiter in mente manet, includit in se minoritatem habitus caritatis, sicut supra probatum est. Actus vero venialis includit in se privationem aut minorationem alicuius actus caritatis seu alicuius actualis conversionis in Deum. Aversio autem est idem quod privatio conversionis seu eius minoratio. Ergo potest dici quod veniale aliquo modo avertit mentem a Deo, etsi non tantum quantum mortale. Quis etiam dicet quod scienter ab oratione recedere et multa opera pietatis et puritatis dimittere et sic de aliis, et hoc convertendo se ad truffas et somnolentias et ad nimium amorem sui et temporalium, sicut fit saepissime a multis quos non iudicamus esse in mortali, quis, inquam, dicet quod in omnibus iis nulla sit aversio, cum etiam ipsa nomina communia praedictorum defectuum hoc expresse significent ?

 

Quod etiam in se includat perversionem finis ex eisdem potest ostendi et etiam.ex omnibus supradictis. Multa enim diligimus propter se, ubi non est peccatum nisi veniale. Unde et Augustinus, libro I De sermone Domini in monte, exponens illud, qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, ubi exponit quomodo peccatum impletur suggestione, delectatione, consensu, dicit quod in delectatione quae est circa consensum est fruitio. Unde dicit quod si frui delectaverit, delectatio illicita refrenanda est, huic tamen non consentimus, si eam et cetera.

 

Si dicatur quod voluntas, saltem bona, non potest habere nisi unum finem ultimum propter quem vult omnia alia : sciendum quod in eadem persona possunt esse voluntates bonae et malae, et quamvis omnes bonae habeant unum finem, non oportet quod malae referantur ad finem bonarum nec e contrario. Non etiam oportet quod omnes malae voluntates habeant unum finem ultimum, nisi pro quanto omnes referuntur ad amorem sui vel propriae voluntatis, sicut in quaestionibus de beatitudine magis habet tangi.

Praeterea, cum nullum malum, etiam veniale, sit in rectum finem ordinabile nec communiter faciat quis venialia in laudem Dei aut propter eius amorem, non potest esse quin in eis sit aliqua perversio finis.

Praeterea, dicere quod deordinatio finis semper sit mortalis est communiter omnem hominem ponere in mortali, quia vix aliquis est qui non diligat aliquod creatum propter se solum. Quis etiam potest dicere quod deordinatio in iis quae sunt ad finem nunquam sit nisi venialis aut quod in praeceptis non praecipiatur nobis ordo in iis quae ad finem, sed solum ordo ipsius finis ultimi, cum secundum hoc nullus defectus spectans ad vitam activam esset mortalis nec contra praeceptum ?

Praeterea, secundum istos idcirco Adam non potuit in statu innocentiae peccare venialiter, quia aut deordinaretur a fine, et sic secundum eos peccaret mortaliter, aut in iis quae ad finem, et tunc secundum eos sequeretur quod deordinaretur a fine, quia finis est primum principium in operabilibus. Igitur eadem ratione nec nunc poterimus deordinari in iis quae ad finem, quin deordinemur a fine, cum finis sit principium in nostris operationibus, sicut et esset tunc ; semper enim operamur propter aliquem finem, sive bonum sive malum.

 

Quod etiam includat in se aliquam fruitionem boni commutabilis potest ex omnibus praedictis probari. Frui enim secundum Augustinum est amore inhaerere alicui rei propter se ipsam. Sed in multis venialibus adhaeret homo bonis creatis propter se, sicut ex praedictis patet.

 

Quod autem dicunt quod in mortali includitur dilectio boni creati supra Deum, in veniali vero citra Deum : aut intendunt dicere quod nunquam est mortale, nisi plus diligatur bonum creatum quam Deus, et ita quod nullus sit in mortali, nisi prius vellet Deum non esse quam bonum creatum quod sibi praediligit. Qui modus est falsissimus, cum videamus quod multi grandes peccatores pro nulla re possent sustinere Dei blasphemias et ante vellent mori quam Deum negare aut blasphemare seu odio habere. Aut intendunt quod praediligunt bonum illud creatum supra illam voluntatem qua Deus prohibet illud peccatum. Quod non est aliud dicere nisi quod plus diligunt bonum creatum quam facere in hac parte Dei praeceptum. Sed tunc eadem ratione, etsi non tanta, potest consimile dici in venialibus, quia ille qui peccat venialiter praediligit bonum ad quod convertitur supra illam voluntatem qua Deus non vult seu odit illud ; plus enim volunt facere illud peccatum quam in hac parte Dei voluntatem implere. Aut intendunt quod qui committit mortale plus velit illud quam Dei gratiam et quam vitam aeternam, quae Deus est, parvipendens separationem ab eo aeternam. Quod quidem est, aliquo modo verum in iis qui scientes gravitatem mortalis peccati scienter peccatum mortale committunt. Hoc tamen non est verum simpliciter in omnibus mortaliter peccantibus ; multi enim faciunt aliqua mortalia, quae nullo modo facerent, si scirent ea esse mortalia, multi enim peccant mortaliter ex ignorantia et infirmitate. Et tamen distinctio de supra Deum et citra Deum sic intellecta non aliud sonat, nisi quod peccatum mortale est contra gratiam et praeceptum simpliciter, veniale vero contra perfectionem eius. Si igitur hae probationes verae sunt, non potest dari distinctio per praedictos modos inter mortale et veniale, nisi solum secundum plus et minus, ac per consequens nec in hoc quod est esse et non esse contra praeceptum.

 

Est etiam septimo contra status tam gloriae quam innocentiae quam gratiae, dignitatem et veritatem. Posito enim quod aliquis beatus aliquid quod in nobis est hodie de genere suo veniale committeret, non per hoc repelleretur a statu gloriae nec per hoc minueretur in eo habitus caritatis gloriosae nec peccasset per hoc mortaliter, si vera esset positio praedicta. Si dicatur quod impossibile est eos committere aliquid tale, et ideo non est mirum, si ex antecedente impossibili sequatur aliquod impossibile : sciendum quod in ratione praemissa non fit vis de possibilitate antecedentis, sed solum de necessitate consequentiae.

Praeterea, si peccatum veniale potest se compati cum habitu gloriae, non est impossibile ea esse simul. Sed si veniale non repugnat ei, potest se compati cum eo. Ergo secundum hoc poterunt simul esse.

Item, secundum fidem nostram nullus habens habitum aut reatum venialis peccati potest intrare gloriam, nisi sit prius sibi remissum et nisi sit purgatus ex eo. Sed hoc non potest esse, nisi manifestam repugnantiam et incompossibilitatem habeat cum statu gloriae et cum perfectione caritatis ut gloriosae.

Praeterea, quicunque ex caritate implevit Dei praecepta sufficienter et perfecte, nihil est dare rationabile per quod possit sibi praemium suorum meritorum et operum denegari. Sed habenti veniale potest denegari, usquequo sit sibi a Deo indultum. Nullum autem peccatum astringitur Deus necessario indulgere ; hoc enim esset mirabile quod offensas in eum factas ipse non posset secundum ordinem suae iustitiae non indulgere, saltem in illo casu in quo quis moritur in veniali cum habituali et actuali voluntate manendi in ipso et reiterandi ipsum.

 

Si dicatur quod secundum hoc morienti in Christi gratia posset perpetuo denegari aditus gloriae, quia cum Christi gratia potest mori in veniali : quomodo hoc non sequitur, quamquam ratio praemissa stet in suo vigore, infra tangetur.

Praeterea, Dionysius dicit, Angelicae Hierarchiae capitulo 3, quod si angeli non facerent operationes virtuosas secundum mensuram virtutis et ordinis sibi dati, caderent a statu suo, sicut et si praesumerent aliquid facere ultra mensuram virtutis et potestatis suae. Ergo videtur quod eis sit in praecepto non solum bene operari, sed etiam operari perfecte et intense, quantum possunt. Ergo remissio habituum et actuum, quae in nobis est modo venialis, esset in eis mortalis et contra praeceptum. Sed si absolute non prohiberetur in praeceptis rationali naturae datis, non esset sub praecepto prohibita beatis, cum ibi non sint praecepta caeremonialia nec praecepta disciplinae alia a moralibus.

 

Est etiam contra statum innocentiae. Si enim perfectio praeceptorum non erat in illo statu in praecepto, posset quis Deum et proximum minus intense diligere quam perfectio illius status exigeret absque peccato mortali, et sic de actibus et habitibus aliarum virtutum, et ita posset ibi peccare venialiter tantum. Sed nemo innocens est nec dignus felicitate status innocentiae, ex quo habet peccatum, quantumcunque veniale, maxime cum nihil habeat in se per quod possit satisfacere de illo, cum secundum Anselmum, libro I Cur Deus homo, nemo satisfaciat non dando aliquid quod prius dare non debeat. Tunc autem non posset homo reddere Deo pro peccato aliquid quod prius non debebat, nisi forte mortem et poenas redderet, quae illi statui contrariabantur. Ergo sequeretur quod per solum veniale posset cadere a statu innocentiae.

Forte dicetur quod actus virtutum et iustitiae non potuerunt ibi esse remissi et imperfecti, nisi prius ipsi habitus totaliter amitterentur, et ita non potuit ibi esse veniale ante mortale. Sed contra hoc, si quis bene attendat, est libertas arbitrii seu voluntatis. Non enim esset dare per quid liberum arbitrium esset necessitatum ad agendum in tanta intensione et non minori, quandocunque ageret secundum talem habitum, sicut et hodie hoc ipsum experimur in nobis. Qua enim ratione posset tunc ab habitu recedere, eadem ratione posset actum remittere. Cum enim nihil sit magis in facultate liberi arbitrii quam actualis consensus, constat quod posset libere consensum virtuosum remittere.

 

Item, quis dicet quod Adam non posset velle aliquantulum otiari et otiose ludere, aut aliquod mendacium iocosum vel officiosum dicere, aut in cibis plus aliquantulum debito delectari, aut in aliquantulam impatientiam se ipsum turbare, non motus ad hoc ex expressa contumelia Dei, sed solum amore alicuius boni creati, ut verbi gratia, posito quod non esset ei prohibitum comedere de ligno scientiae boni et mali per speciale praeceptum disciplinae, nunquid posset velle extraordinarie de eo comedere, sicut et tunc voluit, nunquid ille specialis modus prohibendi novas vires attulit voluntati eius ? Sed ista hodie non imputantur communiter hominibus nisi ad venialia. Si igitur omnia illa essent ei mortalia, ergo ea quae sunt hodie venialia essent ei mortalia ac per consequens contra praeceptum.

Si dicatur quod nec in his nec in aliis posset peccare, nisi primo totaliter averteretur ab ultimo fine : hoc unde probari possit quaero. Nec enim invenietur unicus sanctus hoc dixisse, nec oportet credere quod etiam Adam, quando peccavit, sic totaliter fuerit aversus ab ultimo fine quod nihil penitus de aliqua actuali vel habituali adhaesione habuit ad ipsum. Ratio autem unde hoc dictum a quibusdam philosophantibus emanavit modusque dicendi eorum quam falsa sint quamque in fide periculosa, alibi ostendi.

Item, proprium habere, bella facere, homines pro servis habere et causa concupiscentiae cum uxore concumbere in statu innocentiae erant prohibita. Unde post lapsum tantum concessa sunt et indulta. Ergo apparet quod primarius ordo praeceptorum aliter fertur ad naturam humanam ut recte institutam, aliter ut ad iam corruptam. Sed constat quod a nobis exigitur primarius ordo praeceptorum Adae datus, alias, transgressio eius et originalis corruptio per eum facta nobis non imputaretur nec alias rectitudo originalis iustitiae a nobis exigeretur. Ergo patet quod praecepta divinae legis secundum hanc duplicem viam duplici modo ad nos feruntur. Nec mirum, quia de iure innocentes esse deberemus, de facto vero corrupti invenimur.

 

Est etiam contra statum gratiae Christi. Dicit enim Augustinus, libro De nuptiis et concupiscentia, capitulo 27, quod lavacro regenerationis et verbo sanctificationis omnia prorsus mala regeneratorum mundantur, non solum peccata quae omnia nunc remittuntur in baptismo, sed etiam quae posterius humana ignorantia vel infirmitate contrahuntur, non ut baptisma totiens repetatur, quotiens peccatur, sed quia ipso quod semel datur fit, ut non solum antea, verum etiam postea quorumlibet peccatorum venia fidelibus impetretur. Et idem dicit capitulo sequenti, ubi et ponit quod nec oratio dominica nec eleemosynae haberent efficaciam ad mundanda nostra peccata, nisi praecessisset efficacia baptismi. Si ergo secundum Augustinum nullum peccatum esset veniale nec veniam consequeretur sine baptismo - unde et per baptismum venia peccatorum fidelibus impetratur - : patet quod nullum peccatum de se est veniale, sed potius irremissibile.

Item, Bernardus, in Sermone de conversione Sauli : Ne quis ergo reputet parva quaelibet parva, nemo dicat in corde suo, levia sunt ista, non curo corrigere, non est magnum, si in his maneam venialibus minimisque peccatis. Haec enim impoenitentia est, haec blasphemia est in Spiritum Sanctum, blasphemia irremissibilis. Et post : Aliquando vanitati, aliquando voluptati, aliquando curiositati plus quam oportet ceditur vel ad horam, in multis enim offendimus omnes, verumtamen nemo contemnat aut parvipendat. Impossibile est enim cum eis salvari, impossibile dilui nisi per Christum et a Christo.

 

Item, constat secundum fidem catholicam quod Christus satisfecit pro omnibus peccatis nostris universaliter.

Unde et Iobannes, in I canonica sua, postquam dixerat, si dixerimus quod peccatum non habemus et cetera, dicit : Si confiteamur peccata nostra, fidelis et iustus est, ut remittat nobis peccata nostra et emundet nos ab omni iniquitate. Et infra dicit : Advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et iterum infra : Scibo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius.

Et Petrus, in I epistola sua, dicit simpliciter et absque determinatione quod peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum et quod Christus semel pro peccatis nostris mortuus est.

Et Apostolus, ad Romanos, in hoc ostendendo laborans dicit quod nihil damnationis est iis qui in Christo Iesu sunt qui non secundum carnem ambulant, manifeste tam secundum Anselmum quam secundum Augustinum, sicut supra probatum est, supponens quod concupiscere etiam absque consensu aliis est damnabile. Sed si aliquod peccatum est de natura sua simpliciter veniale, non fuisset necessaria satisfactio Christi pro illo. Ergo dicere quod veniale non sit contra praeceptum et etiam de sua absoluta ratione mortale non est aliud dicere nisi quod universalis causa nostrae redemptionis et expiationis omnis peccati non est passio seu meritum Christi.

 

Item, magistralis opinio est quod peccatum veniale, nisi per gratiam remittatur, punietur poena aeterna. Sed hoc esset iniustum, nisi poena aeterna ex se sibi deberetur. Sed illud peccatum mortale vocamus quod obligat ad poenam aeternam, fere enim idem sunt poena aeterna et mors aeterna.

Forte dicetur, sicut et a quibusdam dicitur, quod veniali non deberetur poena aeterna, nisi quando ponitur aeternaliter durare, ita quod pro omni hora pro qua durat habet poenam finitam sibi correspondentem, pro tota vero duratione, quia est aeterna, habet poenam aeternam. Quod autem aeternaliter duret, non inest sibi, ut dicunt, per se, sed per accidens, quia non ponit obicem gratiae lavanti per se, sed solum ratione peccati mortalis annexi.

Sed contra hoc est, quia quaedam sunt peccata venialia quae non sunt, nisi dum fiunt, utpote, actus veuiales qui non relinquunt habitus post se, et qui, posito quod relinquerent, alium reatum haberent ipsi actus, in quantum actus, a reatu habitus vitiosi. Unde et ex uno habitu multi actus peccatorum, quorum quilibet habet suum proprium reatum, possunt exire. Praeterea, si sibi ex se non debetur poena aeterna, ergo per poenam finitam eius reatus tolletur, nisi ponatur quod continue acquirat novum reatum, et ita quod in inferno continue homo acquirat nova demerita per peccata venialia quae fecit in vita ista. Quod valde videtur absurdum, quia et tunc hoc multo magis deberet dici de peccatis mortalibus. Tunc etiam sequeretur quod, quantum durarent venialia in purgatorio vel in statu amentiae vel in somno, tantum acquirerent de novo reatu seu demerito. Quod etiam dicitur quod, quia per se non ponit obicem gratiae, ideo per se non competit sibi poena aeterna : non videtur aliud dictu quam quod per se non debeatur sibi poena aeterna, quia non per ipsum nec per aliquid sui, sed per solam gratiam Christi potest fieri quod non habeat poenam aeternam. Quod dictum sic intellectum vel implicat opposita vel est ridiculosum. An autem praedicta opinio sit vera vel non, non curo, nisi solum quod ex ea videtur propositum astrui posse.

 

Patet igitur ex omnibus praedictis quam multipliciter praedicta opinio evertat fundamenta fidei Christianae.

 

[Solutio obiectorum]

Ad primum igitur in contrarium dicendum quod impossibile praecipi per se et ex intentione aut improvisione Dei praecipientis est blasphemum dicere. Praecipere tamen aliquid quod hoinini bene condito prius erat possibile, per eius vero culpam est sibi factum impossibile non est inconveniens, immo hoc negare est expresse negare fidem et dicta sanctorum et etiam communem hominum conceptum. Nemo enim sentit quin servo sano possit praecipi a domino suo quod ducat equum in stabulum, et quamquam postea per culpam suam ipse se reddiderit impotentem, utpote, praecipitando se et equum in aliquam foveam, nihilominus iuste poterit ab eo exigere mandati impletionem aut satisfactionem pro transgressione eius. Propter quod Anselmus dicit quod impotentia ex peccato descendens non excusat, immo potius accusat.

Et haec est sententia Augustini, libro De natura et gratia, per totum. Unde et circa principium dicit quod non solum infantes qui non poterunt baptismum consequi damnantur, quamvis aliud esse non potuerint, sed addit quod, si iuvenis vel senex in ea regione defunctus est ubi non potuit Christi nomen audire, non habuit unde posset iustificari. Et ideo ibidem reprehendit eum contra quem scribit, dicens quod, si audet, absolvat eum secundum sententiam suam qua dicebat quod, si ille ideo talis fuit, quia aliud esse non potuit, culpa caruit. Et infra eodem, allegat pro hac parte illud Iacobi quod linguam nullus hominum domare potest. Et circa finem libri ubi respondet ad quasdam auctoritates sanctorum ab adversario falso introductas dicit sic : Item, inquit, quod ait a presbytero Hieronymo dictum esse quod liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad virtutem nec ad vitia necessitate trahimur, alioquin ubi necessitas, nec corona est, respondendo subiungit : Quis hoc non agnoscat ? quis aliter conditam neget humanam esse naturam ? Sed in recto faciendo ideo nullum est vinculum necessitatis, quia libertas est caritatis. Et paulo post : Quod autem ex vitiis naturae, non ex conditione naturae sit quaedam peccandi necessitas audiat homo, de necessitatibus meis educ me, Domine. Et iterum infra : Sunt quaedam necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte facere et non potest ; nam unde sunt illae voces, non enim quod volo facio bonum, sed quod odi malum hoc ago ?, Vult ergo hic Augustinus quod verbum Hieronymi sit intelligendum respectu naturae bene conditae aut respectu gratiae nostram impotentiam tollentis. Quod autem huiusmodi velit esse sub praecepto, patet ex eo quod post huiusmodi responsiones subiungit : Valde autem bona sunt praecepta, si legitime iis utamur. Et statim post ostendit quomodo sunt impossibilia et quomodo non.

 

Patet etiam ex eo quod circa medium libri dixit quod ille semivivus qui vulneratus est a latronibus non ita potest ad iustitiae culmen ascendere sicut potuit inde descendere. Et ideo immediate concludit : Non igitur Deus impossibilia iubet, sed iubendo admonet et facere quod possis et petere quod non possis. Et iterum supra, prope principium, postquam dixerat, conetur ergo anima linguam domare, et dum conatur, poscat auxilium, subiungit : Itaque praecepto facere commonemur, quod conantes et nostris viribus non valentes adiutorium divinum precemur. Et ibidem paulo post ait : Haec est fides ad quam praecepta compellunt, ut lex imperet, fides impetret ; per linguam enim, quam nullus hominum domare potest, sed sapientia desursum descendens, in multis offendimus omnes. Et iterum paulo post tractans illud, da mihi intellectum, ut discam mandata tua, contra adversarium dicentem quod ignorantia non est culpanda, nisi quia procedit ex negligentia quam per propriam diligentiam potuerat repulisse, dicit quod immo quaedam mandata volumus intelligere nec possumus, et facimus contra legem non intelligendo quid fieri velit, unde admonemur petere a Deo sapientiam qui dat omnibus affluenter. Patet etiam per hoc quod non solum loquitur de venialibus, sed etiam de mortalibus, sicut patet per id quod supra dixit de damnatione iuvenis vel senis, qui non habuit unde credere posset in Christum.

Item, XV Contra Faustum : Si praecepta, inquit, possent impleri, ita quod non facerent reum, quamvis non acquireret meritum, frustra essent verba Apostoli, lex subintravit, uti abundaret delictum et cetera. Et libro XIX : Antequam spiritualem gratiam humilitatis reciperemus, nihil nisi mortificabat nos littera, iubens quod non poteramus implere, unde Paulus dicit, littera occidit, spiritus autem vivificat.

Item, libro De perfectione iustitiae, dicente adversario, quomodo Deus potest imputare alicui peccatum quod vitari non potest, respondendo dicit inter cetera Augustinus : Peccatum est, cum vel non est caritas quae esse debet, vel minor est quam debet, sive hoc vitari voluntate possit sive non possit, quia, si potest, praesens voluntas hoc fecit, si autem non potest, praeterita voluntas hoc fecit. Et tamen vitari potest, non quando voluntas superba laudatur, sed quando humilis adiuvatur.

 

Sic igitur patet quod minor praedicti argumenti, nisi praedicto modo accipiatur, habet haereticum intellectum, unde miror quomodo quidam ausus est contra propositum eam inducere.

Maior etiam qua dicitur quod multa venialia non possunt a nobis vitari apud plerosque est dubia, sicut in sequenti quaestione plenius tangetur.

 

Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Augustinus, libro De natura et gratia, in fine, mandata Dei gravia non sunt caritati, maxime quando est perfecta et consummata, gravia vero sunt, ut ibidem ait, ei qui non diligit. Alias secundum eundem contra hoc esset quod alibi dicitur, propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Unde distinguit quod durae sunt timori, leves amori. Et idem dicit libro De perfectione iustitiae, ante medium.

Contra hoc etiam esset quod dicitur Matthaei 8, quam, angusta porta et arcta, via quae ducit ad vitam, et quod dicit Apostolus [ad] Romanos 7, quod vult perficere legem et tamen perficere eam non potest. Miranda est autem caecitas eius qui contra propositum hoc induxit et alicubi scripsit, acsi multis, non dicam peccatoribus, sed etiam gratiam Christi habentibus non sit gravissimum vitare omnia mortalia et maxime in omni casu. Unde et Christus dicit : Quam difficile qui pecunias habent intrabunt in regnum caeli, facilius enim est camelum per foramen acus transire et cetera.

 

Ad tertium dicendum quod illud, quod est contra Dei praeceptum simpliciter et totaliter, infert maximam laesionem, tale enim constituit hominem in Dei ira simpliciter. Et hoc modo veniale, in quantum tale, non est contra praeceptum. Quod autem est contra Dei praeceptum secundum quid seu contra perfectam observantiam eius non oportet quod inferat maximam laesionem, nisi pro quanto omnis offensa Dei, quantumcunque modica, maxima debet reputari. Hoc autem modo est veniale contra praeceptum, unde non compatitur se cum caritate perfecta in summo.

Quod autem dicitur quod non inducit reatum totius legis : contrarium dicit Augustinus, De sententia Iacobi, Ad Hieronymum, sicut habitum est supra responsionis parte sexta. Verum est tamen quod, sicut ibidem fuit dictum, inducit reatum totius legis levem, non gravem. Haec autem dixi de veniali secundum ordinem et intentionem praeceptorum secundariam et praesupposita redemptione Christi, alias enim mortale est nec se compatitur cum caritate.

 

Ad quartum dicendum quod, sicut supra ostensum est et specialiter parte responsionis prima circa finem, per peccatum veniale, quantumcunque modicum, Deus inhonoratur. Et hoc ipsum per rationes probatum est parte tertia et parte sexta in illo loco ubi est titulus quod autem includat in se contemptum Dei. Verum est tamen quod huiusmodi irreverentiam venialem communiter non vocamus Dei contemptum. Non etiam propter hoc homo sanctus debet dici contemnere Deum simpliciter et absolute, sed magis debet dici quod simpliciter honorat Deum, secundum quid autem eum inhonorat, unde nec debet dici irreverentia gravis, sed potius levis. Hoc autem dico secundum intentionem praeceptorum secundariam et praesupposito merito Christi.

 

Ad quintum dicendum quod immo secundum quosdam per venialia possunt virtutes diminui. Unde et contrariantur consummatae perfectioni earum, sicut patere potest ex iis quae dicta sunt sexta parte per totum et sicut in quaestione de diminutione caritatis plenius est tactum. Sicut enim ibi ostensum est, actus veniales semper minuunt actus caritatis, sive ab ea elicitos sive imperatos. Habitus vero seu dispositiones veniales, minuunt aut minuere possunt habitum caritatis, actus autem non hoc semper faciunt, et quando hoc faciunt, non hoc faciunt formaliter, sed solum effective. Ad hoc etiam faciunt auctoritates Augustini et Gregorii quae in responsione ad duodevicesimum ponentur.

 

Ad sextum patet per ea quae dicta sunt supra parte responsionis secunda. Expositio enim Magistri est expresse contra verba Augustini et Apostoli. Potest etiam dici quod Magister intendit ibi loqui de concupiscentia per respectum ad secundarium ordinem praeceptorum et praesupposita satisfactione facta per Christum, intendit etiam quod non prohibeatur prohibitione astringente ad mortale. Si autem ultra ista aliquid amplius sensit, contra fidem et sanctos sensit.

 

Ad septimum dicendum quod peccatum veniale permissum est quantum ad secundarium ordinem praeceptorum et hoc modo solum quod non incurrat homo per solum ipsum mortem aeternam. Et sic intendit loqui Glossa illa. Alias contraxiaretur superioribus, ubi ex verbo Christi et sanctorum ostensum est quod qui irascitur fratri suo reus erit iudicio, sicut prima parte abundantius est ostensum.

 

Et per hoc patet ad octavum. Verbum enim indulgendi positum ab Apostolo utique dispensationem sonat, qua non existente illud super quod indulgentia fertur non esset indultum. Magistralis etiam opinio est quod huiusmodi peccatum fit veniale propter bona matrimonii. Quae si vera est, sequitur quod, quantum est de natura sua, non sit veniale, alias non oporteret quod per aliud fieret veniale.

 

Ad nonum dicendum quod verbum otiosum est contra praeceptum de omni inutili otio vitando, pro quo dictum est, multa mala docuit otiositas, et sicut parte prima fuit tactum, prohibitum est specialiter Matthaei 12. Unde et ibidem posita est auctoritas Bernardi quae de eis specialiter dicit quod semper sunt contra Dei mandatum. Qui autem vult universaliter videre de quolibet veniali, contra quod praeceptum sit, videat contra cuius praecepti et virtutis perfectionem existat.

 

Ad decimum dicendum quod hoc argumentum magis facit pro nobis quam contra. Ex hoc enim quod praecepta indistincte feruntur super venialia et mortalia patet quod utriusque prohibitionem includunt. Sciendum tamen quod licet indistincte quoad verba ferantur super utrumque, non propter hoc sequitur quod quoad intentionem et modum obligandi omnino uniformiter ferantur super utrumque, sicut ex iis quae dicta sunt prima parte responsionis patet et ex iis quae dicta sunt in quaestione an vovens regulam teneatur ad omnia aequaliter.

Quando autem dicitur quod, ubi divina lex non distinguit, nec nos distinguere debemus : verum est, ubi nec voce tenus nec secundum intellectum sui intrinsecum aliquo modo distinguit, alias est falsum et totius intelligentiae profundae Scripturarum subversivum.

 

Ad undecimum dicendum quod facere contra praeceptum non est completa ratio peccati mortalis, sicut ex distinctione data in principio responsionis principalis satis patet.

Quod autem dicitur ex Psalmo, tu mandasti mandata tua custodiri nimis, magis est pro nobis quam contra, quia sensus est quod Deus mandavit ea custodiri perfecte. Nimis enim in Scripturis sonat idem quod valde seu perfecte, et ita est sensus quod in mandato praecipitur perfecta observantia eius in summo, et sic per consequens sequitur quod venialia per ipsum prohibeantur.

Quod etiam postea dicitur quod peccare in primo gradu non ob aliud est mortale, nisi quia est contra, praeceptum : non est simpliciter concedendum, nisi subintelligatur, nisi quia tali modo et tali excessu est contra praeceptum. Et tunc non sequitur quod peccare in secundo gradu sit mortale, sicut et peccare in primo.

 

Quod autem postmodum obicitur contra hoc quod dictum est, veniale factum esse veniale propter meritum passionis Christi et propter infirmitatem fragilitatis nostrae : dicendum ad primum quod, licet quidam magni aliquando dixerint quod infidelibus non baptizatis omnia venialia erant mortalia, sumentes occasionem ex dictis Anselmi, libro De concordia, credo tamen verius quod venialia possunt dupliciter considerari. Uno modo, per respectum ad debitum originalis iustitiae et per respectum ad radicem originalis infectionis seu in respectu ad primarium ordinem praeceptorum. Et hoc modo omne veniale est mortale. Sed tunc non dicit simpliciter aliam mortem seu alium mortalem reatum a reatu originalis peccati. Et hoc modo loquitur Anselmus. Unde ipse dicit ibidem quod corruptio et primi motus qui remanent post baptismum non sunt per se peccata, sed propter causam suam, scilicet, propter iniustitiam quae sola est per se peccatum iudicantur peccata, donec ipsa remittatur. Et paulo ante dicit quod, sicut originalis iniustitia dimittitur in baptismo, ita omnis culpa impotentiae et totius corruptionis, quam propter peccatum primi parentis incurrerunt et per quam inhonoratur Deus, ignoscitur. Et ideo dicit quod, licet appetitus vitiosi remaneant post baptismum, ex tunc tamen non imputantur homini ad peccatum. Secundo modo possunt considerari per respectum ad personalem seu actualem consensum ipsius peccantis seu per respectum ad secundarium ordinem praeceptorum. Et sic habent rationem venialitatis ex duplici causa.

 

Prima quae est quasi materialis est nostra infirmitas. Quamvis enim infirmitas descendens ex peccato non excuset hominem ab iis quae primitus erant sibi praecepta tanquam ei qui erat recte et absque omni infirmitate conditus : ea tamen quae praecipiuntur ei, infirmitate eius iam praesupposita, excusationem seu alleviationem recipiunt ex praeexistenti infirmitate, ut verbi gratia, ponatur quod dominus servo suo sano praecipiat rectum incessum, si, culpa sua fiat claudus et impotens ad recte incedendum, in nullo per hoc excusabitur aut alleviabitur transgressio praecepti prius dati. Si autem, postquam iam claudus factus est, iterum dominus praecipiat ei rectum incessum, constat quod eius claudicatio quoad aliqua alleviabitur et quoad quid totaliter excusabitur. Quoad illud enim quod est sibi totaliter impossibile totaliter excusabitur, quoad illud vero quod non est sibi omnino impossibile, est tamen valde difficile eius culpa alleviabitur. Sic autem est in proposito. Prout enim nos tenemur ad praecepta implenda, acsi in Adam conditi sani et recti, in nullo ex nostra infirmitate excusamur ; prout vero iterum post infirmitatem iam contractam Deus exigit a nobis bonam vitam, quoad quid per eam totaliter excusamur et quoad quid alleviamur.

 

Secunda vero causa quae est quasi formalis est meritum Christi. Quod quidem actualiter non attingitur nisi a fidelibus, in potentia vero attingitur ab omnibus qui sunt in hac vita seu in statu merendi. Et ideo in infidelibus non baptizatis venialia sunt mortalia, sumpta mortalitate, qualis est in peccato originali, pro eo quod originalis infectio nec impotentia ex ea descendens non est per Christi baptismum seu gratiam dimissa. Ipsa autem venialia, in quantum talia, non sunt proprie peccata actualia seu personalia. In quantum enim sunt actualia, sunt eis venialia propter infirmitatem iam prius contractam, et quia possunt ad gratiam Christi recurrere per quam prius facta totaliter dimittantur, sequentia vero mitigentur. Quod autem per Christi gratiam hoc fiat patet ex omnibus supradictis et specialiter ex iis quae in parte septima. Unde Augustinus, libro XIX Contra Faustum, circa principium, quia, inquit, sub gratia positis in hac mortali vita difficile est omni modo implere quod in lege scriptum est, non concupisces, ille per carnis suae sacrificium sacerdos effectus impetrat nobis indulgentiam, ut quod per nostram infirmitatem minus possumus, per illius perfectionem recuperetur, cuius capitis membra effecti sumus. Unde Iohannes, si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem. Haec Augustinus.

 

Quod autem supra dixi, quod venialia, prout sunt mortalia, magis habent reatum originalem et naturalem quam actualem seu personalem : verum est simpliciter, vocando venialia primos motus quibus nullo modo consentimus, sicut in sequenti quaestione plenius tangetur. Loquendo vero de venialibus quae fiunt ex pleno consensu, ut, quando scienter otiosa dicimus vel facimus : haec quidem simpliciter sunt peccata actualia et personalia. Pro tanto tamen possunt dici includi in peccato originali, quia per ipsum factum est nobis difficile vitare huiusmodi universaliter et perfecte, et quia per eius infectionem multas habemus inclinationes et occasiones faciendi ipsa. Haec igitur sunt simpliciter venialia, prout referuntur ad secundarium ordinem praeceptorum, prout scilicet ab homine iam lapso Deus exigit quiddam rectitudinis non tanquam a recto, sed tanquam a iam lapso. Relata vero ad primum ordinem praeceptorum, secundum quem Deus exigit a nobis rectitudinem innocentiae in pleno rigore suae iustitiae, sic et non aliter sunt mortalia. Et ideo pro tanto solum sunt mortalia, pro quanto naturae rectae et sanae essent mortalia seu pro quanto illam rectitudinem cui essent mortalia exigit Deus a natura nostra. Quia ergo solo isto modo sunt nobis mortalia, transgressio autem isto modo facta non est aliud quam corruptio originalis iustitiae facta in nobis per Adam : ideo reatus eorum mortalis non est alius a reatu originalis. Et ideo reatus eorum in quantum talis, universaliter. solvitur in baptismo,, sicut et reatus peccati originalis. Et haec est expresse sententia Augustini et Anselmi, immo et Pauli, sicut patet ex verbis eorum suprapositis diligenter pensatis.

 

Ex his igitur patet qualiter huiusmodi sint simul mortalia et venialia in infidelibus non baptizatis et qualiter non sint nisi venialia in baptizatis ; quia in infidelibus habent duplicem reatum secundum duplicem respectum ad duplicem ordinem praeceptorum, in fidelibus vero non habent nisi unum reatum, quia mortalis reatus qui eis competit per respectum ad primum ordinem praeceptorum est in eis excusatus et ablatus per satisfactionem factam pro nobis a Christo.

 

Ex his etiam patet ad id quod ibidem secundo et tertio obiciebatur. Verum est enim quod Christus non evacuavit transgressionem praeceptorum quam in se includit originalis corruptio satisfaciendo pro ea. Verum est etiam quod non indulsit nobis posse transgredi Dei praecepta, ubi cum communi gratia eius possumus ea implere, licet impetraverit nobis veniam pro imperfectione impletiohis eorum. Ubi vero secundum communem statum huius vitae non possumus ea implere, dispensatum est nobiscum quantum ad secundum ordinem praeceptorum, si tamen hoc dispensatio dici debeat et non potius iuris regula, quia lex et ratio naturalis in tali casu huiusmodi dispensationem dictat esse fiendam et factam.

 

Quod etiam tertio dicitur quod impotentia peccati non excusat : in quo casu sit hoc verum et in quo non patet ex praedictis.

Quod etiam dicitur quod secundum hoc minus peccaret unus sanctus faciendo aliquod veniale quam unus infidelis, cum tamen e contrario. videamus quod perfectio personae aggravat culpam et multiplex receptio gratiarum auget ingratitudinem : dicendum quod secundum illam viam, secundum quam venialia sunt mortalia, venialia non sunt in sancto, sunt autem in infideli non baptizato. Quantum autem ad aliam viam habent se sicut excedentia et excessa, quia in sanctis mitigantur per meritum Christi et per habitualem seu actualem poenitentiam qua poenitent de eis aut prompti sunt poenitere potius quam infideles et ratione multorum aliorum bonorum quae ad honorem. Dei faciunt, quod non faciunt isti. Aggravantur autem in sanctis ex duplici causa in arguendo praedicta potius quam in istis.

 

Ad duodecimum dicendum : concedo enim quod aliter noli obligamur ad venialia ante legem Moysi quam post ; ante enim et post obligamur ad ea secundum duplicem ordinem praeceptorum supra frequenter tactum. Quantum autem ad primum ordinem eorum est minor falsa, quantum vero ad secundarium est conclusio vera, sicut et ipsa minor.

 

Ad decimum tertium dicendum quod satis miranda est caecitas eius qui minorem ita asseruit quod oppositum dixit esse ductivum in errorem. Sicut enim patet ex omnibus supradictis, et maxime ex sexta parte, non potest sumi distinctio inter mortale et veniale ex esse et non esse contra praeceptum. Et posito quod ex hoc posset sumi, quaero ab isto ex quibus locis Scripturarum potest esse semper certissimus de omni peccato quod censemus esse veniale, quod non sit contra aliquod praeceptorum, cum apud omnes certissimum sit de multis nos esse dubios, et hoc merito, an sint mortalia vel venialia. Unde et sapientiores et sanctiores frequenter in huiusmodi plus dubitant quam alii.

Quod autem iste dicit esse periculosum et ductivum in errorem : Augustinus dicit esse expediens, XXI libro De civitate Dei, capitulo ultimo, circa finem. Ubi. dicit quod quae sint illa peccata quae ita impediunt perventionem ad regnum Dei, ut tamen merita sanctorum amicorum, quos sibi per eleemosynas de mammona iniquitatis fecerunt, impetrent indulgentiam, difficillimum est invenire, periculosissimum est definire. Ego certe usque ad hoc tempus, cum inde satagerem ad eorum indaginem pervenire, non potui. Et fortassis propterea latent, ne studium proficiendi ad omnia cavenda peccata pigrescat. Et paulo post : Nunc vero, dum venialis iniquitatis, etiamsi perseveret, ignoratur modus, profecto et studium in meliora proficiendi orando et iiistando vigilantius adhibetur et faciendi de mammona iniquitatis sanctos amicos cura non spernitur.

Praeterea, ex quibuscunque poterit ipse certus esse quod nullo modo sint contra praeceptum, et nos poterimus esse certi quod non sint contra strictam, sed solum contra perfectam observantiam praecepti. Et tunc aeque certa erit eorum distinctio per hanc viam sicut et per suam.

 

Ad decimum quartum, dicendum quod, sicut ex sequenti quaestione plenius patebit, nihil imputatur nobis ad peccatum, etiam veniale, nisi aliquo modo attingat liberum consensum, praeter peccatum originale et corruptiones in ipso inclusas, quamvis et originale quodammodo, licet diverso, liberum arbitrium attingat. Et ideo maior est neganda.

 

Ad decimum quintum dicendum quod, quando dicitur quod mortale non potest esse veniale : potest esse sensus de mortali quod nunc est actu mortale, quod non possit fieri veniale amittendo mortalitatem iam habitam. Aut potest esse sensus quod aliquid, quod de se et ex suo genere seu ex aliqua circumstantia est mortale, potest fieri veniale per adventum vel amotionem alicuius circumstantiae. Primo modo est verum, praeterquam in casu in quo idem actus vel habitus peccati refertur ad duplicem ordinem praeceptorum. Et secundum primum est mortale, secundum alterum est veniale. Tunc enim per Christi passionem potest sibi auferri reatus mortalis absque hoc quod tollatur sibi reatus venialis. Nec tamen tunc venialitas succedit mortalitati, sed fit quod excusatur ab uno absque hoc quod excusetur ab altero. Secundo vero modo est falsum. Eisdem autem modis veniale potuit esse mortale et non aliter. Et ideo maior est neganda.

 

Ad decimum sextum dicendum quod facere contra praeceptum de non moechando est semper mortale secundum utrumque ordinem praeceptorum, non autem facere contra praeceptum de non concupiscendo. Sed hoc non est propter hoc quod primum contineat maiorem rectitudinem quam secundum, sed propter hoc quod transgressio primi semper deviat enormiter a rectitudine ad quam necessario obligamur, etiam post lapsum. Non autem est sic de transgressione secundi, huiusmodi enim praecepta negativa sunt prohibitiva alicuius obliquitatis, quae quanto maior est, tanto praecepti transgressio peior est. E contrario vero est de praeceptis affirmativis, in illis enim praecipitur aliqua rectitudo. Deficere autem ab apice rectitudinis non est tanti reatus sicut deficere a fundamento rectitudinis, quia hoc est deficere a tota rectitudine praecepti vel a maiori parte eius.

Quod autem dicit quod praeceptum de ligno scientiae boni et mali non continebat magnam rectitudinem : si de materia extrinseca praecepti loquitur, verum est, si autem de actu interiori qui est voluntatem oboedire praecepto Dei falsissimum est, et multo magis, si de actu Dei praecipientis loquatur.

 

Ad decimum septimum dicendum quod legem impleri potest dupliciter intelligi, aut secundum possibilitatem infirmitatis nostrae, aut simpliciter et absolute. Et primum iterum dupliciter, quia aut potest a nobis impleri quantum ad hoc quod Deus a hobis exigit sub tentione necessario astringente ad mortale, aut potest intelligi quod impleatur secundum totam possibilitatem quam nunc habemus aut quam nunc habere possemus, nisi sit negligentia nostra. Et secundum hoc potest poni triplex perfectio caritatis. Quarum prima vitat omne mortale, secunda vitat omnem negligentiam seu defectum. possibilem a nobis vitari - haec autem non creditur fuisse, ad minus per totam vitam, nisi in sola Virgine -, tertia non potest esse in aliquo habente aliquid de corruptione originali vel vitiosa. Et hinc est quod secundum Augustinum, libro De natura et gratia, praeceptum de caritate non implebitur a nobis nisi in patria. Et haec est sententig, Augustini, libro De perfectione iustitiae et libro De natura et gratia, in fine, ubi ostendens quomodo caritas legem implet ait : Caritas ergo inchoata inchoata iustitia est, caritas provecta provecta iustitia est, caritas magna magna iustitia est. Et bene ante dicit : Aliud est implere quod praeceptum est, non concupisces, aliud per quendam abstinentiae conatum saltem id agere quod,idem scriptum est, post concupiscentias tuas ne eas. Et ideo subdit quod facere iustitiam est cum malo concupiscentiae pugnare, perlicere vero est omnino adversarium non habere. Multaque de hoc tam ibi quam alibi et supra plura tacta sunt. Potest etiam poni quarta perfectio. Quae etsi non vitat omnem negligentiam usque ad unum iota, vitat tamen in magna eminentia. Et talis fuit in apostolis et in apostolicis viris.

 

Secundum hoc igitur potest poni quadrupliciter transgressio contra impletionem praeceptorum quadruplicem et contra perfectionem quadruplicem caritatis. Et es his potest videri quae transgressio compatitur se cum aliqua perfectione caritatis et quae non. Prima enim transgressio non compatitur se cum prima perfectione, sequentes vero compatiuntur se cum ea. Et per consimilem modum est de sequentibus.

 

Ad duodevicesimum dicendum quod quidam negant maiorem. Dicunt enim quod actus vel habitus veniales in tantum possunt augeri vel multiplicari quod faciunt mortale. Unde Augustinus, libro De poenitentia, dicit quod quamvis singula venialia non letali vulnere ferire videantur, tamen omnia simul congregata, velut scabies, quo plura sunt, necant aut nostrum decus ita exterminant ut ab illius sponsi speciosi forma prae liliis hominum castissimis amplexibus separent.

Item, in Sermone de purgatorio dicit quod non solum maiora peccata, sed etiam minuta, si plura, sint, mergant.

Item, Homilia I super I canonicam Iohannis, super illud, si dixerimus quia peccata non habemus, volens ostendere quam sit metuenda multitudo venialium dicit : Multa levia faciunt, unum grave, multae guttae implent fluvium, multa grana unam faciunt massam.

Item, Super Psalmum Exspectans, super illud, multiplicati sunt super capillos capitis mei, dicit : Cave, si vitasti grandia, ne obruaris arena minorum peccatorum.

Item, in quadam Homilia de oratione dominica dicit : Ipsa peccata levia vel minuta non contemnantur, de minutis guttis flumina implentur, non contemnantur vel minora, per angustas rimulas insudat aqua et navis impletur sentina, et si contemnatur sentina, etiam mergitur navis.

Idem per omnia dicit in Epistola ad Seleucianum.

Item, in libro De sententia Iacobi, Ad Hieronymum in fine, dicit quod quia Iacobus paulo ante dixerat quoniam in multis offendimus omnes, suggerit dominicam tanquam quotidianam quotidianis, etsi levioribus, tamen vulneribus medicinam, dicens, iudicium sine misericordia ei qui non facit misericordiam, superexaltat autem misericordia iudicium. Et paulo post : Denique sanctus Iacobus iam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur, ut quos vehementer illa sententia terruerat consoletur, cum admonet quomodo etiam peccata quotidiana sine quibus non hic vivitur quotidianis remediis expientur, ne homo, qui cum in uno offenderit fit omnium reus - in multis enim offendimus omnes -, propter magnum aggerem reatus sui minutatim collectum ad tribunal tanti iudicis perveniens eam quam non fecit misericordiam non inveniat. Ecce quod hic vult quod peccata venialia minutatim collecta faciunt magnum aggerem reatus et talem quod nisi misericors misericordiam de eis non inveniat.

Et idem exponens illud Iohannis, qui incredulus, est Filio non videbit vitam, peccata, inquit, minima, id est, venialia occidunt, si negligantur.

Item, Sermone de purgatorio dicit quod iracundia, si diu teneatur, et ebrietas, si assidua sit, sunt crimina capitalia seu mortalia.

 

Item, Gregorius, in Pastorali 1 capitulo, in quo docet qualiter admonendi sunt, qui, licet minima, crebro tamen, illicita faciunt, dicit quod si despiciunt ea timere, cum pensant, debent formidare, cum numerant ; altos quippe gurgites fluminum parvae, sed innumerae replent guttae pluviarum. Et hoc agit stilla latenter crescens quod patenter procella saeviens. Et minuta sunt quae erumpunt membris per scabiem vulnera, sed cum multitudo eorum innumerabiliter occupat, sic vitam corporis sicut unum grave inflictum pectori vulnus necant. Hinc scriptum est, quis pernit modica paulatim decidet. Qui enim peccata minima flere ac devitare negligit, a statu iustitiae non quidem repente, sed partibus totus cadit.

 

Item, Augustinus, Sermone de decem chordis, noli, inquit, illa contemnere, quia minora sunt, sed time, quia plura sunt. Attendite, fratres, minuta sunt, non sunt magna, non est bestia quasi leo, ut tino morsu guttur frangat, sed plerumque et bestiae minutae multae necant. Si proicitur quisquam in loco pulicibus pleno, uunquid non moritur ibi ? Non sunt quidem maiores, sed infirma est natura humana, quae etiam minutissimis bestiis interimi potest. Sic et modica peccata. Attenditis, quia modica sunt, cavete, quia plura sunt. Quam minutissima sunt grana arenae, quae, si amplius in navi mittantur, mergunt illam, ut pereat. Ergo ista nolite contemnere.

Item paulo post : Quotidiana sunt ista quae dico, sed tamen peccata sunt et non sunt levia, quia plura. Quia vero sunt quotidiana et plura, timenda est ruina multitudinis sive magnitudinis. Haec Augustinus.

 

Item, Beda, in Commentario super Apocalypsim, libro V, in fine, super illud 21 capituli, et omnibus mendacibus : Ecce mendacium tuum leve esset, si tarde accidisset, verum ex iugi continuatione gravissimum atque importabile efficitur. Nam sicut lutum levius est quam plumbum, sed ex multiplicatione sua gravius et periculosius fit, ut in eo saepe pecora demergantur : sic et quaedam levia peccata. Ex con[… ?] sua graviora quibusdam quae gravia aestimantur efficiunt.

Item, Isidorus, De summo bono, libro II, capitulo 18 : Non solum gravia, sed etiam levia cavenda sunt peccata, multa enim levia unum grande efficiunt, sicut solent parvis, et minutis guttis immensa crescere flumina, numerositas enim in unum coacta exundantem efficit copiam.

 

Dicunt igitur isti quod, licet unumquodque venialium per se acceptum non faciat mortale, tamen prout est adiunctum pluribus aliis, potest hoc facere. Et dant huius rei multiplex exemplum. Licet enim nulla unitas per se accepta constituat aliquam speciem numeri, tamen ut adiuncta aliis hoc facit, unde unitas addita ternario variat speciem numeri. Videmus etiam quod, licet homo possit portare tantum pondus, utpote, centum librarum infinities multiplicatum, si quodlibet per se accipiatur, aggregatim tamen hoc non poterit, immo opprimeret virtutem eius. Sicut etiam videmus quod ultima gutta ut praecedentibus adiuncta cavat lapidem, quamvis nulla per se hoc posset : sic multa vasa simul assumpta sic replent unam domum, quamvis nullum per se hoc posset, sic multae maculae parvae vel multae pustulae simul aggregatae reddunt faciem aspectui aliorum horribilem et intolerabilem, quamvis nulla per se hoc facere possit, sic multae parvae offensae provocant amicum ad iram, quamvis nulla per se hoc faceret. Consimiliter etiam dicunt quod, licet peccatum veniale, prout est modicae quantitatis et intensionis, non possit esse mortale, tamen tantum potest augeri et intendi quod est mortale. Et dant etiam huius rei multiplex exemplum. Quamvis enim modicum de veneno sumptum non exstinguat vitam, idem tamen in magna quantitate acceptum exstinguit eam. Sic calor febrilis in eadem specie manens in aliquo gradu augmentatus exstinguit vitam, qui citra illum hoc facere non posset. Sic et nigredo in certo gradu intensa facit subiectum suum esse et dici simpliciter nigrum et simpliciter non album, quae citra illum gradum ; non faceret nisi solum secundum quid. Sic et cibus eiusdem speciei, qui sub certa quantitate et proportione proficit, sub maiori nocet et sub maxima opprimit et exstinguit. Sic iux eiusdem speciei in certo gradu demulcet visum et sub maiori offendit et in maxima excaecat. Et idem est de obiectis aliorum sensuum.

 

Isti autem respondent ad medium quod contra hoc fit. Quod enim dicitur quod ipsa sunt diversarum specierum, nulla autem species per sui augmentum vel intensionem transit in aliam : respondent dupliciter. Uno modo quod idem actus, quando de veniali fit mortale, non variat speciem, sed solum variat proportionem et respectum ad vitam gratiae et ad Dei voluntatem seu legem, sicut de calore febrili et de aliis exemplis per simile factum est. Unde dicunt quod mortale et veniale non dicunt differentias reales et essentiales eiusdem actus, sed solum dicunt diversas proportiones seu quantitates sui reatus. Et ideo non est mirum, ut dicunt, si actus venialis per sui augmentum potest fieri mortalis, quamvis in eadem specie semper manens.

 

Alio etiam modo respondent quod, posito quod veniale et mortale dicant diversas differentias specificas secundum genus moris, ita quod, sicut quidam dicunt, actus qui secundum viam naturae est eiusdem speciei remissus et auctus erit diversae speciei secundum viam moris : adhuc sequitur quod veniale possit fieri mortale, non per hoc quod, maneat aut intendatur sua venialitas, sed potius quia amittit differentiam venialitatis per hoc quod augetur natura et naturalis species ipsius actus. Dicunt enim quod sicut multae circumstantiae diversificant speciem actus secundum genus moris quae non diversificant ipsum secundum viam naturae suae : sic facit quantitas seu intensio eius, quia quantitas, est circumstantia non modicum pensanda a ratione vel lege. Unde et aliquando aggravatur vel alleviatur idem actus quasi in infinitum ratione diversae quantitatis eius et aliarum circumstantiarum suarum, ut, percussio tanta quod occidit in infinitum quasi aggravatur plus quum percussio eiusdem speciei non occidens, quamvis in neutra non intenderet percutiens occidere, sed solum graviter, laedere. Unde dicunt falsum esse dictum quorundam qui volunt quod quantitas sola non possit mutare actum de veniali ih mortale.

 

Si dicatur quod nullus actus habet speciem nisi illam quae est species suae naturae, et ita actus qui erit idem in specie secundum naturam erit et secundum viam moris : respondent quod quidam actus sunt qui per se sunt morales ut sunt actus voluntatis interiores, quidam vero non per se, sed per alios, ut sunt actus extrinseci. In secundis sensus praedictae distinctionis est quod essentia eorum secundum se et absolute accepta est in tali specie, respectus vero quem habet ad actus primos dat eis rationem virtuosi vel vitiosi, meritorii vel demeritorii, sicut et dat eis rationem voluntarii. Unde in istis genus moris non dicitur esse genus naturae, quia genus moris non attribuitur naturae eorum ut tali naturae, sed solum prout est relata aut apta referri ad primos actus moris. Et ideo intensio naturae istorum non variat speciem naturae eorum, variat tamen aliquando speciem moris, pro eo quod aliquando respectu voluntatis et rationis et respectu meriti vel demeriti magna est differentia, si sunt parvi vel magni. In primis vero dicunt quod proprie non mutatur species moris per intensionem vel remissionem, sicut nec species naturae, quoniam ita sunt per essentiam suam in specie moris sicut in specie naturae, immo natura et mos non differunt realiter in eis. Unde actus vel habitus humilitatis, quantumcunque intensi et remissi, semper sunt in eadem specie, nisi forte aliquis omnino velit quod diversa gravitas reatus, qualem nominant venialitas et mortalitas, debeant dici diversae differentiae specificae peccatorum in genere moris, quod tamen quidam alii negant. Quicquid tamen de hoc sit, ad propositum non refert.

 

Si etiam dicatur quod, quamvis intensio eiusdem actus possit variare speciem moris aut facere deveniali mortale, non tamen videtur quod multiplex additio diversorum venialium hoc possit, tum quia ex eis non potest fieri aliquod unum peccatum, tum quia cuilibet veniali non debetur proprie poena nisi temporalis, mortali vero debetur poena aeterna, poenae autem temporales, in quantocunque numero acceptae, non faciunt poenam aeternam nec aequivalent ei, immo distant ab ea in infinitum : respondent uno modo quod, quamvis constituant unum peccatum, reatus tamen unius aggravatur ex coexistentia alterius. Vel alio modo dicunt quod voluntas consentiens in omnibus ipsis in simul acceptis vel negligentia vitandi tantum numerum ipsorum est peccatum mortale. Et ita, quamvis ipsa per se non faciant unum peccatum, implicant tamen, prout sunt in simul sumpta, coexistentiam unius peccati mortalis a quo eorum aggravatio dependet. Vel dicunt quod, sicut diversae maculae faciei non faciunt unam maculam numero quantum ad realem unitatem unius essentiae, quantum vero ad unitatem ordinis et aggregationis unam totalem maculam faciei quodammodo integrant, sicut et duodecim denarii, quamvis inter se distincti, unum solidum integrant et viginti solidi unam libram et multi milites unum exercitum et multi lapides unam domum : sic suo modo dicunt esse et in proposito. Unde et videmus quod plures actus ad unam plenam ratiotionem peccati concurrunt ; actus enim exterior non dicitur aliud peccatum a peccato actus interioris a quo dependet. In genere enim moris non exigitur tanta unitas sicut in genere naturae. Per hoc enim quod plura referuntur ad unum finem et ad unam causam voluntariam possunt sortiri quandam unitatem in genere moris, quamvis secundum viam naturae nullo modo sint unum ens. Nec intendunt isti quod poenae temporales ipsis venialibus debitae constituant unam poenam aeternam, sed potius quod, sicut eorum venialitas transit in mortalitatem, sic debitum poenae temporalis mutatur in debitum poenae aeternae.

 

Quod autem in argumento quasi pro ratione includitur quod veniale et mortale distant in infinitum, et ita non videtur quod per augmentum possit veniale fieri mortale : dicunt quod quidditas et essentia ipsius mortalis non est infinita nec in infinitum excedens essentiam suam remissam secundum quam est veniale. Si enim hoc esset, tunc bene ratio valeret. Sed dicitur excedere ipsum per respectum ad vitam gratiae quam simpliciter tollit, facit enim de grato non gratum. Quod non facit veniale nisi secundum quid et per respectum ad poenam aeternam quam meretur, quae maior est in infinitum poena debita veniali, in quantum veniale est. Nihil autem inconveniens, si per augmentum suae essentiae finitum pertingat ad istos effectus seu respectus, sicut in exemplo de calore febrili supra dato patet. Isti igitur hoc modo intelligunt auctoritates Augustini praedictas.

 

Forte adhuc dicetur, sicut et a multis dicitur, quod cum actus venialis fiendo pertranseat, et ita non sit actu, nisi dum fit, quod non est possibile quod actus venialis idem manens fiat mortalis.

Ad hoc autem respondent praedicti quod, licet actus pro hora pro qua est venialis non possit simul pro eadem hora esse mortalis, tamen si in hora, qua factus est, voluntas produxisset eum maiorem in tanta quantitate in quanta posset, posset pro eadem hora fuisse mortalis. Constat autem quod voluntas hoc potuit. Dicunt etiam quod posito quod transeat, nihilominus pro tota duratione, pro qua successive durare dicitur, dicitur esse idem actus non solum specie, sed etiam idem numero. Quamdiu enim actus visus vel alterius potentiae absque intercisione super idem obiectum continuatur, dicitur esse idem numero, et nemo dubitat quin saltem sit idem specie. Secundum ergo talem identitatem dictum est supra quod idem actus qui prius erat venialis per hoc quod postea fit maior potest fieri mortalis.

 

Dicunt etiam quod non omnino est certum an actus potentiarum sic transeat sicut transit motus, immo quidam volunt quod tota essentia actus quae fuit in primo nunc eadem semper duret, quamdiu ipse actus durat aequaliter intensus.

Praeterea, dicunt quod haec instantia non habet locum in illis peccatis venialibus, quae non sunt actus, sed sunt passiones seu consensus habituales seu.quasi habituales. Unde et dormiens potest habere aliquid de avaritia vel de superbia vel de proposito otiandi vel de aliquo amore carnali et sic de aliis, quae non erunt in eo mortalia, sed solum venialia. Immo vix est aliquis bonus, quin hoc habeat. Huiusmodi autem affectus habituales tantum possent intendi quod facerent plenum habitum avaritiae et aliorum vitiorum mortalium. Isti igitur sic dicunt et sic intelligunt, verba Augustini.

 

Quidam vero dicunt quod veniale nunquam potest fieri mortale, sed dicitur aliquando fieri mortale, quia disponendo est occasio quod homo cadat in perpetrationem alicuius mortalis. Et ad hunc sensum nituntur retorquere verba Augustini, quamvis superficie tenus magis sonent alium sensum praemissum.

 

Ad undevicesimum dicendum quod multi meliores volunt maiorem esse falsam. Dicunt enim quod mendacium, quod vulgo est veniale, perfectis est mortale, et quod rancor potest imperfectis esse venialis, qui perfectis esset mortalis. Dicit enim Augustinus, Enchiridion, capitulo 73, quod diligere inimicum et benefacere iis qui oderunt nos et orare pro eis perfectorum sunt filiorum Dei ; non tamen est hoc bonum tantae multitudinis quantam in oratione credimus exaudiri, cum in oratione dicitur, dimitte nobis et cetera. Et post : Procul dubio verba sponsionis huius implentur, si homo qui nondum ita proficit ut etiam diligat inimicum, tamen, quando rogatur ab homine qui peccavit in eum, ut ei dimittat, dimittit ex corde. Et post dicit quod quando talis parcit sic roganti, non debet propter hoc dici inimicum diligere, quia rogans non exercet iam inimicitias, sed potius dolet de eis. Unde dicit quod non est sic difficile diligere istum, sicut esset, quando erat inimicus. Et tamen, libro I De sermone Domini in monte, super illo praecepto, diligite inimicos vestros, dicit : Dilectionem inimici etiam in tota sua perfectione acceptam ponit in hoc praecepto.

 

Fundant autem isti se super quatuor. Primo, super diversa proportione diversarum personarum ad eundem actum seu eiusdem actus ad diversas personas et ad diversos status earum. Sicut enim videmus quod percussio, quae est aequalis et uniformis secundum se, accipit notabilem differentiam gravitatis et levitatis ex diversa proportione personarum percutientium et percussarum - patrem enim percuti a filio multo gravius est ceteris paribus quam filium percuti a patre, et idem est de subdito et praelato, et sic de aliis - : sic similiter videmus quod idem actus ludi vel venationis qui in milite censetur esse levis reatus, in beato Petro vel Francisco esset quasi crimen enorme. Quod enim ipsi luderent ad aleas vel taxillos aut quod cum magnis clamoribus vel saltibus venarentur esset in eis enorme, pro eo quod huiusmodi actus summam distantiam et disconvenientiam habent cum excessivo statu et gradu talium personarum ; sicut et sedes rustici multum distat a throno regali, qui solus regem decet, quamvis ipsi rustico satis conveniat. Et hoc est quod dicit Isidorus, libro X De summo bono, capitulo 18 : Peccata quae incipientibus levia sunt perfectis viris gravia deputantur. Tanto enim maius cognoscitur esse peccatum, quanto maior qui peccat habetur. Crescit enim delicti cumulus iuxta ordinem meritorum, ut saepe quod minori ignoscitur maioribus imputatur. Huius autem evidens signum est quod populus communiter scandalizatur ex huiusmodi, quando sunt in personis gravibus et perfectis, non autem, quando sunt in imperfectis. Nullusque etiam perfectus potest hoc videre in eis sine gravi indignatione et commotione animi. Quod quidem provenit ex eo quod omnes sentiunt haec in eis valde esse enormia. Alias, si scandalum eorum esset irrationabile, non esset necesse quod propter tale scandalum essent huiusmodi mortalia in viris perfectis, quia posset eis ostendi quod irrationabiliter turbantur. Miror autem, si aliquis sanae mentis irrationabiliter turbetur, si deprehendat fratrem minorem vel praedicatorem scienter et frequenter mentiri aut ludere ad scaccos vel aleas et sic de aliis.

 

Secundo fundant se super donis maioribus datis a Deo ipsis perfectis. Teste enim Christo, cui plus datum est plus exigetur ab eo, et secundum Gregorium, cum crescunt dona, rationes etiam crescunt donorum, et ideo secundum eum tanto humilior debet esse quisque ex munere, quanto ex eo obligatiorem se conspicit in reddenda ratione. Ergo maius exercitium actuum perfectorum et altior impletio praeceptorum, fortius exigitur ab eo qui ad huiusmodi peragenda maiores gratias et virtutes accepit. Detur ergo gratius impletionis praeceptorum ad quem imperfecti de necessitate tenentur : utique amplius aliquid exigetur de necessitate a perfectis. Et tunc sequitur quod in illius amplioris transgressione perfectus peccet mortaliter, imperfectus vero venialiter.

 

Tertio fundant se super maiori difficultate et facilitate perfecte implendi praecepta. Si enim, sicut supra tactum est, infirmitas nostra nos excusat quantum ad secundum ordinem praeceptorum et quoad quid nos alleviat : constat quod ubi maior erit potestas et facilitas implendi data a Deo ex speciali gratia, tanto magis cessabit ratio praedictae excusationis et alleviationis, nisi forte homo ex magna culpa sua hanc gratiam abiecisset vel respuisset. Sed perfecti habent huiusmodi super imperfectos. Ergo et cetera.

 

Quarto fundant se super maiori apprehensione et super maiori sensu et horrore gravitatis offensae et damni et deformitatis quam habent in se peccata tam mortalia quam venialia. Constat enim quod, quanto clarius et efficacius est dictamen conscientiae et gratiae et quanto fortius remurmurat malo et retrahit ab eo, tanto ceteris paribus gravius peccatur committendo peccata. Sed in perfectis sunt haec incomparabiliter plus quam in imperfectis. Ergo et cetera. Potest enim conclusio deduci tam in hoc quam in tertio, sicut factum fuit in secunda ratione.

Ex omnibus autem istis rationibus dicunt quod nihil potuit in statu innocentiae esse veniale.

 

Praeter haec autem est quinta ratio quae specialiter spectat ad professores religionum et praecipue sublimiorum. Sicut enim in quaestione de vovendo simpliciter regulam fuit tactum, professor religionis non solum obligat se ad illa tria consilia magis vulgata, sed etiam ad perfectiorem cultum Dei condecentem altitudini sui status. Et ideo in declinando a perfectione praeceptorum posset citius peccare mortaliter quam alii, tanquam agens non solum contra praecepta, sed etiam contra votum suae professionis. Unde negligentia orandi et prolixitas otii et sic de aliis citius ceteris paribus esset sibi mortalis quam saecularibus.

 

Est et aliquando sexta ratio, propter quam quod est aliis veniale est alicui mortale, scilicet, propter erroneam conscientiam, quando scilicet aliquis credit aliquid sibi esse mortale quod secundum veritatem non erat sibi nisi veniale. Tunc enim, si contra talem conscientiam illud committat, erit sibi mortale, nisi forte conscientia illa esset potius quaedam vacillatio et turbatio mentis quam firma sententia.

 

Ad vicesimum dicendum quod dicere quod originale non est contra praeceptum est simpliciter haereticum, et secundum veritatem hoc non est aliud dicere quam quod originale non est peccatum, saltem mortale, sicut ex iis quae supra dicta sunt et specialiter parte prima et secunda satis patet, nec hoc est aliud dicere quam quod nos non nascamur filii irae Dei et filii mortis aeternae. Si enim nihil est tunc in nobis quod sit contra Dei fortem voluntatem, non habet causam quare nobis sit iratus et maxime tam gravi ira, nec habet causam condemnandi nos ad tam grandem mortem.

Praeterea, illud quod sapienti et iusto fortiter displicet, dum est in fieri vel facto esse, aeque fortiter volebat ne fieret ; sed originale, dum est in fieri vel facto esse, in tantum displicet Deo quod ira aeterna odit nos propter ipsum ; ergo aeque fortiter volebat ipsum non fieri in nobis ; sed ita fortis voluntas non est aliud quam prohibitio vel praeceptum.

Praeterea, constat secundum Anselmum quod Deus exigit a nobis ex debito vel tentione necessitatis originalem iustitiam ; sed eam sic exigere. non est aliud quam praecepto nos astringere et astrictos nos esse velle ad ipsam habendam ; ergo eam non habere est contra praeceptum.

Praeterea, constat quod omni naturae rationali praeceptum est quod diligat Deum ex toto corde, et naturalis lex et ratio dictat quod omnis creatura rationalis debeat soli Deo adhaerere tanquam fini ultimo ; si igitur contraria horum sunt in habentibus solum originale, constat quod ipsum est contra, praeceptum. Quia autem de his plura habent tangi in tractatu de originali, ideo hic omitto.

 

Inter cetera enim, per quae Augustinus probat parvulos habere peccatum, probat per illud Genesis 17 : Masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit deleatur anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Dicit enim quod animae etiam infantum pactum divinae legis transgressae sunt in Adam. XVI enim De civitate, capitulo 27, movens quaestionem quare anima masculi non circumcisi octavo die debebat perire de populo suo, quia testamentum Dei dissipavit, respondet sic : Nisi quia etiam parvuli non secundum suae vitae proprietatem, sed secundum communem humani generis originem omnes in illo testamentum Dei dissipaverunt in quo omnes peccaverunt. Et iterum infra : Cum enim lex evidentior postea data sit et dicat Apostolus, ubi non est lex, nec praevaricatio, quo pacto in Psalmo quod legitur verum est, praevaricatores aestimavi omnes peccatores terrae, nisi quia omnes legis alicuius praevaricatae sunt rei qui aliquo peccato tenentur obstricti ? Quamobrem, si parvuli - quod vera fides habet - nascuntur non proprie, sed originaliter peccatores, unde illis gratiam remissionis peccatorum necessariam confitemur : profecto eo modo quo sunt peccatores, et praevaricatores legis quae in paradiso data est agnoscuntur, ut verum sit utrumque quod scriptum est, praevaricatores aestimavi omnes peccatores terrae, et ubi non est lex, nec praevaricatio. Haec Augustinus. Qui ergo contrarium scripsit et dixit, rem diabolicam scripsit et dixit.

 

Ad primum igitur medium quod pro se adducit dicendum quod aliud est peccatum facere, aliud peccatum contrahere. Et ideo aliud est facere aut omittere aliquid contra praeceptum, aliud contrahere aliquid quod sit contra praeceptum. Qui igitur contrahit originale, non facit aliquid contra praeceptum, sed contrahit aliquod peccatum quod est contra praeceptum. Hanc autem distinctionem ignoravit iste tanquam caecus in divinis.

 

Ad secundum dicendum quod, si mens Augustini et Anselmi vera est, omni homini praeceptum est quod in primo instanti suae creationis habeat iustitiam originalem. Quod quantum fuit ex parte Dei, fuit homini simpliciter possibile, quia talem condidit naturam in Adam quod ad omnes veniret munda, nisi per Adam vel per sequentes voluntarie corrumperetur. Non est igitur verum quod dicit quod Deus noluit eam dare sibi. Licet enim naturae, ut iam est infecta, nolit eam dare, tamen eidem, ut fuit condita recte, voluit eam dare et dedit Adae, et ita daret unicuique nostrum, nisi ipsa infectio, quam tunc contrahit anima, Dei voluntati obviaret. Qui autem hoc argumentum facit ad probandum quod originale non sit contra praeceptum, si bene adverteret, aeque bene posset per hoc probare quod originalis corruptio non potest nascentibus imputari ad culpam. De his autem suo loco magis tangetur.

 

Ad tertium dicendum quod, secundum Chrysostomum, maior omnium poenarum quae pro peccatis dentur est carentia visionis Dei. Et ideo, cum originali haec poena detur, magis posset per hoc probari quod sit contra praeceptum quam quod non. Praeterea, dicere quod nulla poena sensus eidem debeatur est contra fidem, secundum quam tenemus quod mors et aliae poenalitates infantum sunt poena originalis. Quomodo autem illud sit contra fidem et contra sanctos in tractatu de originali plenius ostendetur. Posito autem quod nullam poenam sensus habeant in inferno, non propter hoc sequitur quod non sit contra praeceptum, sicut nec propter hoc sequitur quod non sit mortalis offensa Dei. Nemo enim sanae mentis dicet quin ceteris paribus longe gravius debeat puniri qui fecit contra praeceptum quam ille in quo fit aliquid quod est contra praeceptum absque hoc quod ipse per consensum proprium faciat illud. Talis autem differentia est inter mortale actuale et inter mortale originale.

 

Si autem quis obiciat quod non videtur posse dari praeceptum speciale contra quod sit peccatum originale magis quam contra alia : dicendum quod originalis corruptio non solum est contra unum praeceptum, sed contra multa et quasi contra omnia. Sicut enim rectitudo originalis rectificabat omnes potentias, sic e contrario ista obliquat omnes potentias. Pro quanto autem includit in se corruptionem concupiscibilis, est contra praeceptum de non concupiscendo, et cum in hoc praecepto prohibeatur generaliter omnis intemperantia, eo ipso est contra omnia praecepta de temperantia data, eo modo tamen quo nos inclinat ad omnem intemperantiam vel eo modo quo necessitatem vel pronitatem habet ad huiusmodi inclinationes et gravitatem seu tarditatem ad omnem amorem sobrietatis. Pro quanto autem includit in se corruptionem, irascibilis, est contra praeceptum decalogi, non occides, et contra praeceptum Christi, quicunque irascitur fratri suo et cetera. Et universaliter, quot corruptiones vitiorum aut quot inclinationes ad vitia diversa habet, contra tot praecepta est, contra quot sunt illa vitia.