Quaestio C — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO C
Undecimo quaeritur an spiritualia sint peiora quam carnalia vel e contrario.
Dicendum quod illa quae sunt de supremo gradu spiritualium sunt ex suo genere peiora omnibus aliis, ex variis tamen circumstantiis possunt alia esse peiora. Dicitur etiam communiter quod carnalia habent ex suo genere vitiositatem viliorem, spiritualia vero peiorem, et quantum est ex se, culpabiliorem, et iterum, quod carnalia habent fortiorem inviscerationem et ut saepe peiorem sequelam praecipitiorum et plurium vitiorum.
Praeterea, quaedam carnalia dicunt ex sua specie quendam excessum enormitatis et apostasiae, ut est corruptio castitatis per votum et statum regularem vel sacrum ordinem Deo dedicatae vel ut est incestatio sanctimonialis et virginis consecratae. Et ideo praeter vilitatem carnalem important pessimum contemptum et horrendam conculcationem et contaminationem divinissimorum statuum et sacrorum ac Dei in eis, et pro tanto sunt de supremo gradu spiritualium.
