Quaestio XXIV — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XXIV
Secundo quaeritur an species seu similitudo agentis quae ipsius impressio dicitur educatur de potentia materiae seu patientis vel fiat solum, per simplicem influxum agentis.
Quod autem educatur de potentia materiae videtur.
Aut enim educitur de potentia patientis aut de substantia agentis aut de nihilo ; de nihilo, est impossibile, quia tunc virtutes creatae crearent vere suas species ; de substantia, etiam agentis est impossibile, quia tunc forma mutaret suum subiectum et agens agendo perderet aliquid quod prius, erat in ipso ; ergo oportet quod fiat de potentia patientis.
Contra : Omne quod educitur de potentia materiae educitur pro motum ; sed motus non educitur per motumr quoniam motus non est motus ; ergo nullus motus educitur de potentia materiae ; sed impressiones agentium aut sunt motus aut praecedunt eos ; ergo et caetera.
[Respondeo]
Ad quaestionem istam quidam dicere voluerunt quod omnis impressio agentium et universaliter omne quod fit per agens creatum educitur de potentia materiae iiinitentes praemissae rationi. In tantumque positionem suam praetenderunt quod dixerunt species colorum et luminum vere in medio misceri mixtione naturali, quemadmodum in mixta miscentur primae qualitates, et quod omnes formae substantiales corporum caelestium, mineralium et corporum animatorum educunt de potentia medii sibi similes, ita quod in aere est dare aliquid de veritate omnium formarum quae speciem suam in eo imprimere possunt, non tamen complete, et hoc non est nisi propter defectum patientis.
Via autem ista aliis sapientioribus non placet communiter :
Primo quidem : quia patiens ab agente non movetur ad formam educendam nisi per inclinationem seu im pulsum per quam patiens inclinatur et impellitur ad terminum seu formam per motum introducendam, sicut videmus in proiectis et in motu elementorum in quibus sequuntur motus quasi per naturalem resultantiam ad inclinationes naturales seu impulsus eis datos a generante, quae sunt gravitas et levitas ; et ita motus proiectorum sequuntur necessario ad impulsus seu inclinationes violentas datas a proiciente. Inclinationes igitur illae impossibile est quod sint eductae de potentia materiae quae praecedunt omnem motum ; quas oportet esse plures, alias omnem motum praecederet alius motus, et sic in infinitum. Si enim est dare motum quem in eodem mobili non praecedit alius motus tanquam eius causa : multo magis oportet dare inclinationem causantem motum, non causatam per motum sui mobilis. Illud autem solum de potentia materiae educitur quod fit per motum ; non enim fiunt istae eductiones nisi movendo materiam de una forma ad aliam. Cum igitur impressiones agentium sint illud quod primo fit ab agente in patiens et per quod movetur ad formam : necesse est quod non sint eductae de potentia materiae.
Secundo patet hoc idem : quia omne quod fit per motum habet aliquo modo oppositum ; terminus enim a quo incipit motus semper est aliquo modo contrarius termino ad quem ; si enim mobile a pura privatione seu negatione ducatur ad formam, hoc non poterit fieri nisi in instanti, quoniam inter formam et puram privationem seu negationem non est dare medium. Omnis autem motus dicit medium inter terminum a quo et terminum ad quem. Nihil autem quod educitur de potentia materiae per agens creatum potest fieri in instanti, quoniam in instantaneis fieri noii praecedit esse nec est aliud ab eo. In omnibus autem quae de potentia materiae fiunt fieri est causa esse et habet se ad ipsum sicut ad suum terminum et est aliud ab eo ; fieri enim talium non est, nisi quamdiu agens agit ; esse vero talium manet, postquam agens cessat agere ; ergo actio quam tunc faciebat agens erat aliud quam esse ipsius formae eductae. Cum etiam esse ipsius formae non fluat ab agente : oportet quod per aliquid aliud quam per fluxum causetur ab agente ; et quicquid illud sit, non erit esse ipsius formae nec aliquid eductum de potentia materiae. Cum etiam materiam tendere ad esse formae sit aliud quam ipsum esse et tale quod, quamdiu est, nondum est actu ipsum esse : oportet quod ipsum tendere praecedat ipsum esse non solum natura sed etiam tempore. Omnia igitur quae contrarium non habent in materia in qua fiunt fiunt aliter quam per eductionem de potentia materiae ; et omnia quae ab agente [fiunt] fiunt in primo instanti suae actionis, quae plura sunt, sicut in alia quaestione ostendetur.
Tertio patet hoc : quia ea quae educuntur de potentia materiae non dependent ab agentibus quantum ad permanentiam sui esse nisi propter contrarium, quando scilicet est continua necessitas impedire actionem contrariam ; sed impressiones primae agentium non manent nec manere possunt, nisi quamdiu agens agit ; non enim sunt aliud quam prima actio eorum, sicut infra ostendetur ; ergo et caetera.
Quarto patet hoc : quia nullum eorum quae educuntur de potentia materiae potest destrui nisi per generationem alicuius alterius ; alias eius corruptio esset pura ipsius annihilatio, nisi haberet aliquo modo aliquod ens pro termino ; non ens enim non potest esse terminus motus vel mutationis nisi per accidens, cum terminus motus semper sit aliquid intrinsecum ipsius motus et plus habens de entitate quam ipse motus ; contrarius autem motus vel mutatio non potest esse per se nisi a contrario agente. Igitur si lux et caeterae primae impressiones agentium fierent de potentia materiae, non possent destrui nisi, per contrariam generationem et contrarii nec nisi per contrarium agens ; quorum contrarium communiter experimur.
Illud autem quod de mixtionibus dicunt non videtur, etiam aliis, aliquo modo verum et multo minus illud quod dicunt quod in aere sit aliquid de veritate omnium formarum corporalium eductum de potentia eius. Quod quia non est omnino directe de materia praesentis quaestionis, ad praesens pertranseo.
Dicunt igitur isti quod omnes primae impressiones agentium sic sunt ab agentibus quod non educuntur de potentia subiectorum recipientium nec de substantia agentium materialiter vel substantialiter seu per aliquem defluxum seu transmigrationem alicuius quod prius per essentiam in agente exstiterit. Quod qualiter esse possit sine hoc quod earum productio non sit creatio in responsione argumenti facti ad oppositum iam tangetur.
[Solutio obiectorum]
Dicendum enim ad ipsum quod creatio non dicit factionem alicuius de non ente seu de nihilo secundum omnem modum, sed secundum certas circumstantias ; negat enim non solum aliquid materiale seu quasi materiale de quo id quod producitur fiat, sed etiam necessitatem subiecti recipientis actionem, eo modo quo agentia creata non possunt agere, nisi virtutes eorum activae sint conversae et inclinatae ad subiecta recipientia. Unde creatio est opus virtutis absolutissimae, non exigentis necessario nec materiam de qua nec materiam , in qua. Impressiones igitur agentium creatorum non fiunt per creationem ; quoniam etsi actio eorum non exigat materiam de qua, exigit tamen materiam in qua. Alias, si omne quod sic producitur quod eius essentia et quidditas secundum se nullo modo prius erat nec in se nec in altero dicitur creari - quia pro tanto fit de nihilo quod ipsum secundum se nullo modo prius erat - : hoc non esset aliud dicere quam quod omnis actio esset creatio et sic quod nullum creatum aliquid agere posset ; quia terminus omnis actionis nullo modo secundum se prius erat, in quantum terminus nec secundum id quod per se est terminus, alias terminus factionis, in quantum talis, prius esset ens, quod est manifeste contra rationem factionis. Unde etiam illi qui ponunt quod essentiae formarum quae per motum educuntur erant prius in materia omnino negant, sicut et negare coguntur, quod ipsae essentiae quae prius erant in materia non sint per se terminus eductionis formarum, sed solum esse ipsarum seu formae quantum ad esse solum ; quod esse omnino negant fuisse prius in materia secundum se, nisi pro tanto solum dicatur ibi fuisse, quia poterat inde educi. Quodsi omnino aliquis quaerat de quo fit vel est talis impressio vel talis forma, in quaerendo ridiculosus est, cum de nullo esse ponatur, nisi solum pro tanto quod est effective ab agente creato et ad eius productionem et esse concurrit subiectum recipiens ; unde talis quaerit meram falsitatem quaerendo illud quod omnino inveniri non potest ; sic enim et posset quaerere : de quo est substantia rerum creatarum.
Quidam tamen nisi sunt aliquando evadere ad praedictum argumentum ad illud dicendo quod erat ab agente originaliter ; et videbantur velle dicere quod esse ab aliquo originaliter aliquid amplius dicat quam esse ab aliquo effective. In hoc tamen statim ridiculosa apparebat eorum assertio, quia non poterant respondere quid addebat aut in quo differebat.
