Quaestio CIV — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO CIV
Quinto decimo quaeritur an in omni peccato sit privatio modi, speciei et ordinis.
Ad hoc dicitur communiter quod sic.
Ad huius autem in telligentiam sunt tria notanda : primo scilicet, quid per haec tria significetur, secundo, quomodo haec tria sint in omni essentia, quantumcunque simplici vel minima, tertio, qualiter per peccatum priventur.
Quantum ad primum sciendum quod modus est idem quod mensura, unde a modo sumitur moderari et moderatio et modestia. Quicquid enim habet quantum debet vel decet et non plus nec minus, habet modum debitum. Unde Augustinus, libro De beata vita, circa finem, dicit : Modestia dicta est a modo et a temperie temperantia, ubi autem modus est atque temperies,-nec plus est quicquam nec minus.
Species vero est idem quod forma vel formalis decor. Cuius nomen extendit Augustinus ad omnem entitatem. Unde in libro De vera religione dicit quod quicquid est, necesse est quod sit quantulacunque species. Et paulo post : Quod nullam speciem habet nullamque formam, nihil est ; nam illud quod in comparatione perfectorum informe dicitur, si habet aliquid formae, quamvis exiguum, quamvis inchoatum, nondum est nihil ac per hoc, in quantum est, ex Deo. Quapropter, si de aliqua informi materia factus est mundus, haec ipsa facta est de nihilo ; nam quod nondum informatum est, tamen aliquo modo ut formari possit inchoatum est, Dei beneficio formabile est, bonum est enim esse formatum. Nonnullum ergo bonum est et capacitas formae. Unde et Dionysius, capitulo 4 De divinis nominibus, dicit quod etiam non ens, id est, materia seu ens in potentia et non actu participat pulchro et bono. Et supra eodem dicit quod ipsum non ens appetit bonum. Et infra, eodem capitulo, dicit quod in materia, secundum quod materia, non est malum, immo ipsa participatio est ornatus et pulchritudinis et speciei ; alias nonesset ex se potens recipere aliquid ab agente nec haberet aliquid entitatis nec esset necessaria ad completionem omnis mundi. Quorum opposita ibi astruit.
Ordo autem dicit ordinatam collocationem entis respectu sui et ceterorum, id est, congruentem sibi et ceteris, dicit etiam ordinatam habitudinem sui ad se et ad cetera et specialiter ad Deum, dicit etiam congruum ordinem partium rei ad invicem.
Quantum autem ad secundum, an scilicet sint in omni essentia, quantumcunque minima, dicit Augustinus, libro De vera religione, circa principium, quod omnis essentia habet haec tria, scilicet, ut unum aliquid sit et specie propria discernatur a ceteris etrerum ordinem non excedat. Ibi enim appropriat modo rationem unius seu unitatis, et quia unitas dicit quandam rationem mensurae, qua unumquodque modificatur, ne sit plura et ne sit aliud a se.
Item, libro LXXXIII Quaestionum, quaestione 19, dicit : Omne quod est, aliud est quo constat, aliud quo discernitur, aliud quo congruit, et ideo oportet causam eius esse trinam, scilicet, qua sit, qua hoc sit, qua sibi amica sit. Causam autem creaturae dicimus Deum. Ideoque etiam, cum veritas quaeritur, non possunt esse plus quam tria genera quaestionum, scilicet, utrum sit, et utrum sit hoc an aliud, et utrum sit approbandum vel improbandum. Vult autem Augustinus dicere quod in omni ente sunt tres rationes, scilicet, suae essentiae integritas per quam constat, haec autem integritas est eius mensura seu modus ; est etiam in eo ratio suae speciei per quam discernitur, id est, intelligitur ; et est ibi ordo quo sibi et aliis congruit.
Item, libro IV Super Genesim ad litteram, circa principium, pertractans illud Sapientiae 11, omnia in mensura et numero, et pondere disposuisti, dicit quod secundum quod mensura omni rei modum praefigit et numerus omni rei speciem praebet et pondus omnem rem ad quietem et stabilitatem trahit : sic Deus est singulariter ista tria, quia ipse terminat et format et ordinat omnia. Est autem ipse mensura et numerus sine numero et pondus sine pondere ; non enim sunt solum in corporalibus, immo et in spiritualibus. Est enim mensura aliquid agendi, ne sit immoderata progressio ; est enim numerus affectionum animi et virtutum quo a deformitate stultitiae ad formam et decus sapientiae colligitur ; est etiam pondus voluntatis et amoris ex quo apparet quanti pendatur, id est, quantum appretietur quicquid in appetendo et fugiendo praeponitur et postponitur. Et subdit : An forte putabimus ita dictum esse, omnia in mensura et numero et pondere disposuisti, acsi diceretur, omnia disposuisti, ut haberent mensuram, numerum et pondus ? Et subdit quod sic est fatendum, quia omnia habent proprias mensuras et proprium numerum : et proprium pondus. Per numerum autem Augustinus more Platonico intelligit formam, quia res distinguuntur per suam formam seu,per suam quidditatem ab aliis, partes etiam rei distinguuntur ab invicem per suas partiales species seu quidditates.
Item, libro De natura, boni, loquens de modo, specie et ordine, dicit : Ubi haec tria sunt magna, magnum bonum est, ubi parva, parvum, ubi nulla, nullum bonum est, nulla natura est. Omne autem quod est, in quantum est, bonum est.
Item, libro LXXXIII Quaestionum, quaestione 6, dicit : Omne quod est, non est sine aliqua specie, ubi autem est dliqua species, est necessario aliquis modus, modus autem aliquid boni est. Et ex hoc concludit quod summum malum non est, quia nullum habet modum et nulla specie continetur, totum autem nomen mali de speciei privatione repertum est. Patet igitur quod Augustinus posuit haec tria esse in omni essentia, quantumcunque minima, et etiam quod realiter essent id ipsum, prout sic generaliter sumuntur. Unde supra dixit quod ubi est aliqua species, est necessario aliquis modus, et libro De vera religione dicit quod nihil est ordinatum quod non sit pulchrum.
Potest etiam hoc faciliter trahi ex rationibus ipsorum superius explicatis. Si enim species stat pro quacunque entitate, prout ex se se exhibet ut formosam : oportet quod sit in omni positiva ratione entis. Constat etiam quod omnis commensuratio et ordinatio dicunt ex se quid speciosum, et omnis commensuratio est quaedam ordinatio commensuratorum, et ordinatio est quaedam commensuratio et regulatio ordinatorum. Et saltem, prout in omni essentia, quantumeunque simplici, includuntur, oportet quod sint idem per essentiam, licet dicant diversas rationes ipsius.
Quidam autem dicunt per ista significari tres respectus omnis essentiae creatae ad Deum tanquam ad principium effectivum omnia. modificans et tanquam exemplar omnium species exprimens et tanquam ad finem ad quem omnia ordinantur.
Quamvis autem isti tres respectus sint in tribus praedictis, tamen primi, duo respectus non significantur expresse per modum et speciem, nec omnis ordo est ille qui proprie est in ultimum finem, quamvis omnis ordo dependeat ab illo.
Sciendum etiam quod verbum praedictum de libro Sapientiae potest ibi alium sensum habere. Loquitur enim ibi de iudiciis Dei quibus punivit Aegyptios non per grandes bestias, sed per minutas, ut quia per quae peccat quis per haec et torquetur, et in huius rationem subdit quod omnia disposuit in mensura et numero et pondere. Et secundum hoc possunt haec tria significare idem, scilicet, debitam proportionem poenae ad culpam, ut culpae grandioris ponderis detur poena gravior et culpis pluribus plures poenae et magnis magnae. Significantur enim per haec tria genera mensurarum, scilicet, quantitatis extensae cui ibi appropriatur nomen mensurae, et quantitatis discretae quae numero mensuratur, et quantitatis ponderum, id est, gravitatis et levitatis quae per certa pondera in stateris posita mensuratur. Secundum hoc autem non oportet intelligi quod in omni re sit numerus, sed quod Deus omnibus operibus suis praefigat certum numerum sicut et certum valorem qui potest ibi designari per pondus, praefigit etiam eis certam magnitudinem, intelligibilem vel sensibilem.
Quantum, autem ad tertium, an scilicet privatio trium supradictorum sit in quolibet peccato, patet ex praemissis quod sic. Deficit enim ibi mensura seu modus ; tum quia est ibi minus boni quam debet et quia plus mali quam debet ; tum quia non servat mensuram divina lege praefixam nec est subiectum voluntati Dei. Deficit etiam ibi species et decor virtutis et est ibi deformitas maculans mentem. Deficit etiam ibi ordo ad finem rectum et ultimum et ad divinae voluntatis et causalitatis imperium et etiam ad totum universum.
Non est autem intelligendum quod illud positivum in quo fundatur privatio significata per nomen peccati vel mali careat omnino tribus praedictis, quia tunc sequeretur quod omnino esset nihil. Unde quantum est ibi de essentia et essentiali bonitate, tantum est ibi de modo, specie et ordine. Sed de specie et modo et ordine morali seu virtuali non est in peccato, in quantum tale.
Si vero obiciatur quod Augustinus, libro De natura boni, dicit quod est malus modus et mala, species et malus ordo, ex quo videtur quod malum, in quantum malum, non privet haec tria, immo supponat : dicendum quod, prout Augustinus ibidem dicit, malus modus vel mala species vel malus ordo non significant aliud quam negationem boni modi et bonae speciei et boni ordinis, et praecipue, prout haec negatio est fundata in contrario praedictorum. Dicit enim quod sic dicuntur, aut quia minora sunt quam esse debuerunt aut quia, non iis rebus accommodantur quibus accommodanda sunt, ut ideo dicantur mala, quia sunt aliena et incongrua, ut, si aliquis dicatur non bono modo egisse, quia minus bene egit quam debuit vel quia ita egit sicut in re tali non debuit vel amplius quam oportebat vel non convenienter, ut non ob aliud iuste reprehendatur, nisi quia ibi non est servatus modus. Item, species mala dicitur vel in.comparatione formosioris et pulchrioris, aut quia non congruit huic rei cui adhibita est, immo est ei inconveniens ; sicut si nudus in foro deambulet, qui tamen non turpiter stat in balneo nudus. Similiter et ordo dicitur malus, cum minus quam debet ordo servatur. Unde non ibi ordo, sed potius inordinatio est mala, cum aut minus ordinatum est quam debuit aut non secundum quod debuit.
Dicendum ergo quod sicut cum dicitur homo mortuus, per mortuum privatur homo seu negatur, non autem supponitur nisi secundum quid : sic cum dicitur malus ordo vel malus modus, per malum negatur ordo et modus, non autem supponitur nisi secundum quid.
Si autem quaeratur an omne peccatum sic privet tria praedicta quod sic semper auferant voluntati seu menti aliquam habilitatem ad bonum : dicunt aliqui quod sic. Quod probant per Augustinum, libro De vera religione, dicentem. quod si subiecta vitii non privarentur aliqua salute, non eis noceret vitium, sed si non noceret vitium, nullo modo esset vitium.
Attamen dicendum quod aliquando sufficit quod actus peccati privet actum virtuosum qui loco eius debuit fieri, non autem oportet quod semper de novo privet aliquem habitum virtutis vel aliquam partem eius aut aliquam habilitatem seu habitualem dispositionem ad bonum ; sicut nec oportet quod claudicatio tollat semper claudo aliquam habitualem rectitudinem vel dispositionem suae habituali tortuositati oppositam, sed sufficit quod tollat ei rectitudinem quae debuit inesse illi ambulationi. Et ideo frustra quidam laboraverunt reddere rationem quomodo finita habilitas voluntatis creatae potest per infinitam successionem actuum vitiosorum semper in infinitum magis ac magis minui et nunquam per hoc totaliter tolli.
Ad illud ergo Augustini dicendum quod vitium semper nocet ; tum quia privat perfectionem actualem actus contrarii seu illam quae actui vitioso inesse deberet ; tum quia sola sua praesentia est nociva seu est ipsum nocumentum tanquam actualis seu actionalis deformitas, sicut et quaelibet forma sola sua praesentia et informatione proficit ei cuius est forma, quamvis nullum alium profectum daret ei.
