Quaestio XCV — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO CXV
Sexto quaeritur an omne vitium sit extremitas opposita medio alicuius virtutis et hoc sic quod extremitas illa remisse sumpta sit pars medii ipsius virtutis, ut medium illud componatur ex pluribus extremis, sicut mixtum dicitur componi ex quatuor elementis vel rubeum ex albo et nigro.
Dicendum quod omne vitium aut dicit nimium excessum aut nimium defectum, nam aut in eo est plus quam debet aut minus quam debet. Virtus vero ei opposita dicit modum seu mensuram habentem quantum debet et non plus nec minus. Non tamen dicit hoc in puncto indivisibli, sed in latitudine competenti. Quae tamen, pro quanto magis accedit ad centrale punctum eius, tanto est perfectior in specie illius virtutis. Iste igitur modus non habens plus quam debet nec minus dicitur medium inter plus et minus, et plus et minus dicuntur extrema vitia ei opposita. Hoc ergo modo omne vitium est extremitas secundum plus vel secundum minus opposita medio virtutis.
Quod quidem medium non componitur ex vitioso excessu vel defectu praedictorum extremorum, sed solum ex aliquo materiali utrorumque, prout sunt reducta ad moderatum et prout sunt remota ab immoderato excessu vel defectu. Iuxta quod largitas dat danda, in quo materialiter convenit cum prodigalitate, et retinet retinenda, in quo materialiter convenit cum tenacitate. Sed in his non convenit formaliter cum eis, quia largitas dat danda et retinet retinenda, prout debet et quantum et qualiter debet et propter finem propter quem hoc debet, vitia vero faciunt modis et causis oppositis. Non ergo componitur virtus ex vitiis extremis, sicut mixtum componitur ex elementis, sed solum eo modo quo ignis ex terra genitus componitur ex priori materia terrae et ex forma ignis, expulsa forma terrae ab ipso.
Sciendum autem quod non omni virtuti opponitur extremitas vitiosi excessus, quia in quibusdam non est dare superfluum excessum, utpote, cum obiectum actus est sic per se bonum, quod quanto actus plus in ipsum tendit, tanto est melior. Et sic est de amore Dei, nisi forte dicatur amari improprie, puta, propter id propter quod non debet amari, ut, si ametur pro sola mercede temporali vel si ametur iis quibus non debet optari, puta, damnatis.
Sciendum etiam quod non omnis extremitas vitii est sequestrabitis a forma vitiositatis ac per consequens reducibilis ad medium virtutis. Unde Aristoteles, II Ethicorum, dicit quod non omnis operatio vel passio suscipit medium, quiaquaedam ex ratione sui nominis sunt semper convoluta cum malitia, ut, inverecundia et invidia et adulterium et furtum. Ista enim, quantumcunque remittantur vel augeantur, non possunt bene fieri.
