Quaestio XXVII — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XXVII.
Quinto quaeritur an motus sit idem cum forma quae per motum educitur.
Et quod non videtur.
- Causa enim non est idem cum suo effectu ; sed forma huiusmodi est quodam modo effectus ipsius motus, cum per eum educatur in esse ; ergo et caetera.
- Item, illa quae sunt eadem simul educuntur in esse et etiam eodem modo ; sed forma et motus non educuntur simul, immo motus naturaliter praecedit ipsam formam, nec eodem modo educuntur in esse, quia forma educitur de potentia materiae, motus autem non ; si enim educeretur de potentia materiae, cum omne quod educitur de potentia materiae educatur per motum praecedentem et dependeat a subiecto quantum ad suum esse, ita quod potest conservari in absentia sui efficientis, hoc autem motui competere non potest ; ergo et caetera.
- Item, successivum et permanens non possunt esse idem per essentiam ; sed motus est successivum per essentiam, forma vero per ipsum causata est permanens ; ergo et caetera.
- Item, eorum quae sunt unum et idem, quando unum est, completius, et reliquum ; sed forma est maior et completior in fine motus quam in principio vel medio ; ergo idem esset de motu, et tunc sequeretur quod mobile summe moveretur in fine motus ; quod est manifeste contra experientiam sensus.
- Item, quaecunque sunt omnino eadem, a quo fit et conservatur unum, et reliquum, et quamdiu durat unum, et reliquum ; sed formaVemanet cessante motu et oportet quod tunc conservetur ab aliquo, et si conservatio est idem quod factionis iteratio, sicut in quaestione de conservatione videtur poni, oportebit quod tunc forma fiat ab aliquo efficiente, cum autem motus tunc non sit in actu, non poterit dici quod tunc fiat et conservetur ab eodem ; ergo et caetera.
- Item, continuum cum non continuo non potest esse omnino idem ; sed motus habet continuitatem et protensionem continuam secundum prius et posterius, in forma autem non est talem continuitatem dare ; ergo et caetera.
- Item, illud per quod aliquid substantialiter existit non potest esse idem cum illo per quod nullo modo substantialiter existit ; sed res substantialiter existit per formam, non autem per motum ; ergo et caetera.
- Item, nihil terminatur ad se ipsum ; sed motus terminatur ad formam ; ergo et caetera.
- Item, nulla passio vel actio potest esse aliquid quod sit de genere substantiae vel qualitatis ; sed motus est passio ; ergo non potest esse idem cum forma substantiali aut cum aliqua qualitate.
- Item, inter ea quae sunt omnino idem secundum rem non potest Deus facere separationem, ita quod possit facere unum sine alio ; sed omnem formam quae fit per motum potest Deus facere sine motu ; ergo et caetera.
Iuxta hoc quaero ad quae praedicamenta seu entia possit motus per se et imjnediate terminari. Ulterius quaero an motus immediate causetur a suo motore.
[Respondeo ad primam quaestionem]
Ad quaestionem primam dicendum sequendo opinionem multorum ad praesens mihi magis probabilem, quamvis oppositam aliquando tenuerim, quod de identitate motus et forinae genitae est loqui dupliciter : aut secundum rem aut secundum rationem, et iterum motus potest comparari ad formam quantum ad primum esse ipsius formae aut quantum ad ; suum esse iteratum seu continuatum et conservatum. Forma igitur sumpta secundum continuationem sui esse seu post primum nunc sui esse differt a motu, sicut perfectum et permanens ab imperfecto et successivo et sicut ens in secundo nunc differt a se ipso, prout fuit in primo nunc. Sumpta vero secundum suqm primum esse est idem cum motu secundum rem, etsi non omnino secundum rationem, quia forma dicit essentiam suam simpliciter, prout est simpliciter actus entis, motus vero dicit fieri ipsius formae seu essentiam eius, prout est in fieri ; motus enim per quem forma educitur non est aliud quam successiva et continua formae acquisitio et eductio ; unde non est aliud quam continuum fieri, ipsius formae ; fieri autem formae et primum esse partium eius idem sunt secundum rem. Si autem omnes partes ipsius formae simul et in eodem nunc introducerentur, sicut posset Deus miraculose facere, tunc fieri ipsius formae et partiuiii eius non esset motus, sed potius mutatio ; non enim esset successivum, sed instantaneum. Fieri igitur ipsarum partium cum hac conditione quod una pars fiat post alteram continue vel ante alteram et ita quod hoc non sit per simplicem influxum agentis sed potius per impulsum mobilis est idem quod motus. Tale autem fieri nihil reale addit ad ipsam formam et ad eius esse quod sit essentialiter diversum ab essentia ipsius formae aut ab eius esse. Si autem addit, tunc non erit fieri ipsius formae, sed solum illius essentiae quam addit ; tunc enim ipsum fieri non erit aliud quam novus exitus suae essentiae quae ponitur esse diversa ab essentia formae ; exitus autem unius essentiae non potest esse idem quod exitus alterius essentiae ; fieri autem formae non est aliud quam exitus ipsius formae.
Praeterea, illa essentia quam addit fieri ad essentiam ipsius formae necessario erit aliqua forma, et ita adhuc sequetur quod fieri sit idem quod forma ; nihil autem est dicere quod una forma sit fieri alterius formae ; hoc autem oportet dicere, si fieri ipsius formae esset quaedam essentia formalis, diversa ab essentia formae ; qua etiam ratione esset idem cum forma illa quam ponitur addere, eadem ratione potest esse idem cum forma de qua intendimus, et maxime cum nullam aliam formam ponamus fieri nisi istam nec de fieri alterius formae loquamur, sed solum de fieri istius.
Praeterea, si forma tota a Deo vel ab altero agente fieret in instanti, tunc suum fieri non differet ab ea secundum rem, sicut nec creatio passio differt a re creata, sicut suo loco est ostensum ; sed ipsa non fit propter aliud in tempore, nisi quia una pars eius fit continue post alteram ; fieri autem ipsarum partium non est aliud quam nunc primo accipere essentiam et esse ; accipere autem essentiam et sua essentia omnino sunt idem secundum rem ; ergo qua ratione fieri instantaneum ipsius formae est idem cum ea, eadem ratione fieri ipsius successivum erit idem cum essentia suarum partium.
Forte dicetur quod fieri successivum addit ad essentiam partium formae rationem prioris et posterioris seu rationem et quidditatem successionis. Sed ei qui hoc dicit potest consimiliter dici quod fieri instantaneum ipsius formae addit rationem simultatis ad essentiam suarum partium ; fieri enim eius non est propter aliud instantaneum, nisi quia omnes partes formae quae pos&ent successive fieri fiunt simul.
Praeterea, eadem ratione posset hoc dici de partibus motus, et de partibus ipsius temporis, quod scilicet addant ad essentiam suarum partium rationem prioris et posterioris seu rationem successionis ; et tamen nemo sanae mentis dicet quod addant aliquam essentiam diversam super essentiam suarum partium. Quomodo autem hoc possit fieri ex iis quae dicta sunt in quaestionibus de tempore et aevo satis potest patere et in responsione argumentorum tangetur.
Forte adhuc iterum instabitur quod nec fieri instantaneum nec successivum sunt idem cum essentia formae, sed solum cum suo esse quod a multis ponitur differre realiter ab essentia eius. Ad quod potest dici quod posito quod esse formae realiter differat ab ipsa, tunc fieri sui esse et fieri suae essentiae realiter different. Unde et illi qui ponunt essentias omnium formarum educendarum in materia praeexistere ponunt eas creatas esse a Deo secundum suas essentias, sed non secundum suum esse actuale ; illud enim fit postea, quando per motum educuntur in esse. Quod autem hoc ita oporteat patet : quia secundum quod differunttermini factionum, sic differunt et ipsa fieri, et quot invenimus per se et secundum se facta, tot factiones passivas est dare ; sed si essentia et esse sunt realiter diversa, tunc in factione eorum erunt diversi termini et diversa facta ; ita enim erit per se essentia facta et terminus factionis sicut et ipsum esse ; haereticum enim esset dicere quod essentiae rerum non fiant a Deo per se, sed solum esse earum aut quod non ita per se fluant a Deo essentiae rerum sicut et earum esse ; et maxime hoc oportet secundum illos qui ponunt quod esse emanat ab essentia, quia tunc ipsa essentia fiet primo et per se a Deo, esse vero postmodum et hoc mediante essentia.
Praeterea, hic non est quaestio nisi an motus sit idem cum eo quod per se et proprie educitur per ipsum, ita quod si essentia formae per se educitur, sicut fit secundum illos qui non ponunt eam praeexistere in materia ante generationem, sit motus idem quod ipsa aut sit idem cum esse ipsius formae, si ipsum solum per se educitur in esse. Et breviter, intentio quaestionis est an eo modo quo formae convenit fieri eo modo sit motus idem quod ipsa ; sic enim Averroes et caeteri qui de hoc locuti sunt hoc intendunt. Si autem poneretur quod esse et essentia essent omnino idem secundum rem, tunc praedicta instantia esset nulla.
Patet igitur sic primo ex parte ipsius fieri quod motus est idem quod forma quantum ad suum primo esse.
Patet etiam hoc secundo ex parte ipsius motus. In omni enim motu sunt infiniti termini in potentia seu infinita mutata ; sed terminus motus est forma seu eductio formae ; ergo omnis forma quae per motum educitur habet infinitas partes in potentia ; sed si huiusmodi partes non continuantur, sed quaelibet stat in se quasi discreta ab alia, tunc non solum erunt infinitae in potentia, sed etiam in actu.
Nec erit dare quomodo constituant unam formam, nisi sub aliquo ordine in eadem materia concurrant et conveniant. Cum etiam termini qui sunt intra motum naturaliter se praecedant et sequantur sicut et ipsae partes motus : ergo in omni forma per motum educta est dare infinitas partes in potentia naturaliter se invicem praecedentes, ita quod una fuit prius natura et tempore educta quam alia ; ergo in eis est ordo et continuitas successionis ; sed motus non dicit aliquid aliud a conditionibus istis ; ergo et caetera. Cum etiam motus sit quidam actus materiae ac per consequens sit quaedam forma eius, partes motus non erunt aliud quam partes unius formae successivae et continuae quarum una pars fit continue post aliam. Huius autem rei exemplum quasi sensibile invenimus in motu locali qui non videtur esse aliud quam continua successio locationum mobilis seu suorum ubi ; unde si omnes termini motus localis possent remanere et conservari, ita quod in fine motus possent simul existere cum termino ultimo eius : tunc motus localis non esset aliud secundum rem ab illis ubi remanentibus, quamvis secundum rationem non esset idem quod illa nisi solum secundum suum esse primum quod non habuerunt nisi motu durante.
Item, terminus motus intrinsecus non videtur addere aliquam essentiam distinctam ab ipso, saltem ita quod posset cadere divisio inter ipsa ; unde nec Deus posset facere motum aut aliquod continuum sine termino intrinseco ; sed forma per motum educta est terminus motus intrinsecus ; ergo non dicit essentiam diversam ab eo sic quod possit unum ab altero separari ; sed si essentia formae est alia ab essentia motus, Deus optime posset facere essentiam motus absque hoc quod nihil fieret de essentia formae.
Nec potest dici quod essentia formae sit quaedam pars formalis ipsius motus eo modo quo quidam ponunt quod, punctus est pars formalis lineae. Si enim hoc esset, tunc oporteret quod motus esset quapdam forma tertia composita ex forma quae est terminus eius et ex aliquo alio formali, utpote ex partibus suis successivis terminatis ad formam ; hoc autem est impossibile ; unde in motu locali quasi sensibiliter videmus quod terminus ipsius motus non dicit aliquid distinctum a motu, ita quod dicat quandam formam aliam seu quiddam formale aliud a tota successione ipsorum ubi quae est idem quod motus ipse localis.
Forte dicetur quod forma non est terminus motus, sed introductio ipsius formae quae dicitur mutatio. Sed hoc nihil est, quia introductio formae non potest realiter differre a forma et ab eius esse ; si enim diceret aliud, tunc formam introduci non esset idem quod formam nunc primo esse, sed potius esset idem quod essentiam ipsius introductionis fieri.
Praeterea, secundum hoc nihil formae educeretur nisi in terminis motus et ita non continue educeretur magis et magis ; videmus autem quod in toto motu dealbationis continue magis ac magis albedo intenditur, alias non continue magis ac magis motum dealbationis subiectum, eius susciperet ; moveri etiam motu dealbationis aut quocunque alio motu non videtur esse aliud quam continue acquirere magis ac magis formam albedinis, nec moveri motu locali est aliud quam continue acquirere loca seu ubi.
Item, si forma non est idem quod motus, quaero qua ratione sequitur ad motum et quare non potuit fieri a motore absque intermedio motu ; et non videtur causa sufficiens posse dari.
Item, termini motus intrinseci, remanent post motum, quamquam sint aliquid eius ; ergo praeter formam remanebit aliquid de essentia motus in mobili post ipsum motum, utpote essentia ipsius introductionis quae secundum hanc viam ponitur esse alia ab essentia formae introductae.
Item, si forma est aliud per essentiam ab essentia motus : ergo ipsa sequetur ordine naturali totam essentiam motus et ita naturaliter sequetur suam introductionem de qua ad minus constat quod est terminus intrinsecus motus ; ergo naturaliter prius erit totus motus finitus et prius naturaliter erit forma introducta quam sit in actu essentia ipsius formae ; et ita, antequam sit albedo in actu, erit ipsa educta, et ante erit motus dealbationis finitus, ante dico natura, etsi non tempore ; quod manifeste est impossibile.
Item, illud quod de materia educitur non videtur esse aliud quam forma per motum seu cum motu educta ; quicquid etiam fit ab agente absque hoc quod educatur de potentia materiae videtur esse simplex influxus agentis et de genere primarum impressionum quae primo manant ab agentibus ; ergo omnis effectus qui non est primus influxus agentis est eductus de potentia materiae ; sed motus est primus influxus agentis, sicut infra plenius tangetur et sicut ostendit ipsa ratio eductionis de potentia materiae ; illud enim vocamus educi de potentia materiae ad quod non solum requiritur agens nec solum patiens, prout est recipiens, sed etiam praeter hoc requiritur mobilitas materiae, sicut in quaestionibus de rationibus seminalibus est tactum ; haec autem tria praeexiguntur ad motum. Secundum hoc igitur sequitur quod motus educatur de potentia materiae ac per consequens quod sit forma educta.
[Solutio obiectorum]
Ad primum igitur dicendum quod forma non est effectus motus ; dicitur autem causari per motum eo modo quo agens dicitur agere per actionem, sicut dicimus quod movens movet mobile per motum ; non enim per hoc volumus aliud significare nisi quod forma non sit per simplicem influxum agentis in patiens, sed potius per impulsum datum materiae et quod non exit in esse tota simul, sed potius successive acquiritur a materia.
Ad secundum dicendum quod forma et motus simul educuntur in esse ; quantum enim fit de motu, tantum fit de forma et e contrario, et tunc et non antea est motus perfectus, nisi quando forma est totaliter educta ; quia tamen motu durante nunquam est motus consummatus, inde est quod quamdiu durat motus, semper restat aliquid formae educendum, et pro tanto motus videtur praecedere formam, quia nomine formae ut plurimum accipimus ipsam, prout est in termino et statu completo, motum autem non sic.
Quod autem subditur quod scilicet motus non educitur de potentia materiae sicut et forma, quia non potest educi per motum praecedentem nec dependet a subiecto : dicendum, sicut iam dictum est, quod eodem modo educitur motus per motum sicut et forma. Quod autem motus non videtur dependere a subiecto sicut et forma, non est ex hoc quod sint diversa, sed ex hoc quod dicunt idem secundum diversas rationes ; motus enim nominat formam quantum ad rationem sui fieri seu quantum ad primum esse suarum partium, forma vero dicit essentiam suam simpliciter, et prout ponitur remanere post motum, nominat eam quantum ad suum esse iteratum et continuatum ; et ideo sicut esse continuatum est idem cum esse primo et tamen non possunt existere simul - quando enim aliquid est in suo primo nunc, nondum eius esse est continuatum, ex quo autem est continuatum, necessario desiit esse in primo nunc - : sic et in proposito.
Ad tertium dicendum quod in prima propositione petitur propositum quod debet probari ; ponamus enim quod forma angeli quae in primo nunc fuit creata tota simul fuisset influxa seu facta a Deo successive, sicut ponimus quod formam caritatis in multis augeat successive : constat quod non propter hoc esset per essentiam alia ab ea quam nunc habet. Dicendum igitur quod successivum et permanens possunt esse idem per essentiam, sub diversis tamen rationibus realibus. Quod planius esset, si vera esset opinio de aevo quam in quaestione de aevo ultimo recitavi, quod scilicet esse angeli iteratum seu continuatum sit idem cum esse quod primo habuit, sed sub alia ratione ; et inde est, sicut ibi tangebamur, quod in aevo potest esse prius et posterius absque aliqua diversitate essentiali, quamvis non absque continua factione et renovatione eiusdem esse. Motus igitur non differt a forma post eum permanente, nisi sicut differunt partes formae, prout sumuntur in suo fieri seu in suo primo nunc, a se ipsis, prout sumuntur post totale fieri omnium earum ; et quia in suo fieri non sunt omnes simul, sed una accipit esse continue post alteram, post totalem vero factionem sunt omnes simul existentes : inde est quod ipsae sumptae primo modo differunt a se ipsis sumptis secundo modo secundum rationem successionis et simultatis et permanentiae. Si autem successio et simultas earum adderent aliquas diversas essentias super essentias earum, tunc quoad ista addita differrent in eis successivum et permanens. Si autem successio aliquid adderet super partes formae, successive eductas, tunc eadem ratione aliquid adderet super partes motus, quia et motus quaedam forma est, cum sit actus et perfectio mobilis.
Posito etiam quod aliquid adderet, non adderet nisi quoddam accidens, et illud non posset esse aliud quam tempus seu quam prius et posterius secundum tempus ; et tunc partes formae, ut sunt sub successione, non differrent a se ipsis, ut sunt permanentes, nisi solum secundum diversas durationes suas. Ergo ex diversitate successionis et permanentiae non posset amplior diversitas probari inter motum et formam manentem post eum nisi solum quod differrent secundum diversas durationes ; ex hoc autem nulla probatur diversitas essentiae inter ipsa.
Si quis autem quaerat quomodo eadem pars potest esse aliquando prior altera et postea simul cum ipsa, nulla facta diversificatione essentiali vel accidentali circa ipsas : dicendum quod hoc contingit, quia una pars potest fieri sine alia et eadem sic facta absque aliquo alio sibi addito potest conservari et continuari, dum autem continuabitur, poterit fieri alia pars et sic alia et alia deinceps. Hoc autem posito sequitur quod absque aliquo alio eis addito eadem pars sit prior alia et tandem simul cum illa, quia pro suo primo esse erit prior, pro secundo vero esse erit simul cum ea ; et idem potest inveniri in omnibus sequentibus respectu omnium priorum. Et sic patet quod absque aliqno alio eis addito potest in eis esse successio et simultas seu permanentia.
Ad quartum dicendum quod non omnibus quae sunt eadem secundum rem possunt semper attribui eadem ; diversitas enim attributionum seu praedicationum sequitur diversitatem rationum et praecipue rationum realium. Quia igitur motus dicit essentiam formae non secundum omnem modum, sed solum prout est in fieri et prout materia eam successive acquirit, successio autem dicitur esse maior, aut quia est velocior aut quia plura pertransiit, forma vero dicit simpliciter suam essentiam, secundum quod simpliciter est actus entis, actus vero entis tunc dicitur esse maior, quando plus habet de entitate et actualitate : ideo, quamvis motus sit idem quod forma, nihilominus motus secundum rationem motus in casu poterit dici maior in quo forma non poterit dici et e contrario. Semper tamen id quod est motus poterit dici maius et perfectius, quandocunque id quod est forma erit maius et perfectius.
Ad quintum dicendum quod quamvis motus sit idem cum forma, potest tamen transire forma remanente ; sicut esse angeli quod habet in primo nunc est idem cum esse quod habet in sequenti nunc et tamen transit quoad primum nunc et manet quoad sequens. Unde totum id quod est motus transit secundum unam rationem et totum manet secundum aliam ; transit enim secundum rationem qua est successivum et secundum rationem suae primae existentiae, manet autem secundum rationem qua est permanens et totum simul et secundum rationem esse iterati seu continuati.
Quando autem dicitur quod ea quae sunt omnino idem semper ab eodem fiunt et conservantur, istud aliquo modo est verum et aliquo modo non verum. Ponatur enim quod sol annihiletur remanente radio qui, ab eo gignebatur : constat quod iste radius semper est in se idem et tamen primo flebat et conservabatur a sole, postmodum vero fit et conservatur a solo Deo. Eadem igitur res pro suo primo nunc potest fieri ab aliqua causa creata, pro sequenti vero nunc vel tempore poterit esse et conservari absque ea et absque omni adiutorio suo, sicut patet in omnibus rebus durantibus in absentia suarum causarum efficientium.
Si autem quaeratur a quo conservatur forma, postquam motus cessat et an possit dici quod tunc fiat ab aliquo : dicendum quod sicut forma in principio non accepit esse per creationem, quamvis in principio accepit esse a Deo ita perfecte sicut si crearetur ab eo nec acceperit esse per simplicem influxum, quia tunc non fuisset educta, de materia nec per impulsum materiae, nec tunc eius factio, quamquam esset successiva, posset dici motus, sicut nec productio radiorum solarium successiva debet dici motus : sic nec post suum primum esse conservatur aut fit per creationem aut per simplicem influxum, sed potius sicut ad impulsum datum materiae sequebatur motus et ipsa forma seu fieri ipsius formae, sic ad conservationem materiae in eodem statu sequitur forma seu conservatio formae. Materia autem conservatur a Deo in statu suo per hoc quod continue est ab eo ; non enim materia accipit esse absolutum a Deo, sed potius accipit esse aci formam relatum, accipit enim esse ut ad formam et ut sub forma ; accipit etiam esse a Deo ut substratum et mobile seu mutabile a suis motoribus ; quando igitur a motore aliquo est posita sub tali forma seu sub tali termino, tunc accipit esse a Deo, prout est sub tali forma et in ordine ad talem formam. Hoc autem facere non solum est facere materiam esse, sed etiam est facere materiam esse formatam ; facere autem materiam esse formatam hoc est facere formam non per creationem nec per simplicem influxum, sed potius ut de materia prodeuntem ; non enim est aliud formam prodire aut educi de materia quam eius factionem inchoare ab ipsa materia, per hoc scilicet quod materia impellitur ad formam aut per hoc quod tenetur in termino ad quem impulsus motorum finaliter diriguntur. Et hoc quasi sensibiliter videmus in motu locali : ipsum enim esse ubi seu ipsa existentia localis non est talis res quae posset per simplicem influxum dari mobili ; oportet enim quod eius productio semper incipiat ab ipsa re locata ; ipsum enim ubi fit per hoc quod res locata seu localis applicatur tali loco. A quocunque igitur tenetur materia in termino et sub termino motus, ab illo conservatur et fit ipse terminus. Unde et elementa per gravitatem et levitatem dicuntur stare in suis locis, sicut et per eas dicuntur moveri ad sua locis ; quod non est verum, nisi ipsum ubi seu ipsa actualis locatio per quam formaliter existunt in suis locis ita causetur ab eis sicut et motus causabatur. Nec mirum : si enim terminus formalis dicitur factus a motore, quia per suum impulsum movet mobile ad ipsum, multo magis aut aeque bene poterit dici fieri et in esse continuari ab eo qui tenet ipsum mobile in ipso termino ; quando autem nullum agens creatum est dare quod teneat mobile in ipso termino, tunc tenetur a solo Deo.
Forte autem aliquis obiciet quod ex praedictis sequitur quod agens creatum possit aliquando formam educere de materia sine motu, tunc videlicet quando educet eam per hoc quod tenet mobile in termino ; qua autem ratione potest eam tunc educere sine motu, eadem ratione, ut videtur, hoc ab initio potuit.
Dicendum quod nullum agens creatum potest formam prius non existentem in materia educere de materia nisi cum motu, quia tunc materia erat in alio termino opposito. seu sub alia forma destruenda ; ab ista autem non potuit recedere et sub alia fieri nisi impellendo eam ab ista ad illam ; hoc autem non potest fieri in instanti ab agente creato, sicut in sequentibus ostendetur ; sed postquam materia successive et cum motu pervenit ad formam perfectam, qua ratione potuit ad hoc pervenire per virtutem agentis creati, potest postea et in eodem conservari, nisi aliud repugnet quam ratio obiectionis praedictae ; conservare autem formam in esse iam primitus accepto non potest fieri per hoc quod moveatur materia ad ipsam, quia motus praesupponit defectum et absentiam eius ad quod tendit et praesupponit quod mobile distet ab eo.
Forte adhuc instabitur quod ex praedictis videtur sequi quod conservatio formae non sit aliud quam conservatio materiae ; dictum est enim supra quod tenere materiam sub forma est formam conservare et quod Deum tenere materiam sub ea non est aliud quam essentiam materiae continue fluere a Deo ; ex iis autem sequitur quod Deum facere vel conservare formam non est aliud quam materiam continue fluere a Deo.
Item, aliud inconveniens videtur sequi, quia tunc qua ratione ex factione seu conservatione materiae sequitur factio seu conservatio talis formae, eadem ratione sequetur ex hoc factio formae oppositae, et ita simul erunt in ea opposita, quia semper ad factionem talis materiae sequetur necessario talis forma, et ita non poterit sequi eius opposita.
Item, videtur sequi quod materia sit causa efficiens ipsius formae ; alias ad materiae factionem vel tentionem non necessario sequeretur factio et conservatio ipsius formae.
Ad primum dicendum quod essentia materiae non est tale quid quod possit sola fieri absque aliquo esse determinato et formali sibi addito ; unde quandocunque fit, oportet quod fiat formata per aliquod esse formale. Non ergo fuit supra intentio dicere quod factio materiae sit factio formae, sed potius quod materia non potest fieri, nisi ipsa fiat sub aliqua forma aut sub aliquo esse formali ; ac per consequens in eius factione concomitatione includitur factio formae aut alicuius esse formalis. Dico autem sub disiunctione forma vel esse formale , quia quidam volunt quod quamvis Deus non possit facere materiam sine esse formali, potest tamen eam facere sine forma, sicut in quaestionibus de materia recitavi.
Ad secundum dicendum quod ad factionem materiae non sequitur in omnem eventum factio talis formae, nisi solum quando materia sic fit quod flendo ponitur sub tali forma et hoc sic quod de ea prodit ipsa forma ; et ita non sequitur quod ad factionem materiae semper necessario sequatur factio talis formae, sed solum ad factionem materiae sub hoc modo.
Ad tertium dicendum quod factio formae dicitur sequi ad factionem materiae, non quia materia sit eius causa efficiens, sed quia forma fit per quandam applicationem et inclinationem et collationem materiae. Formae enim quae de materia educuntur non solum se habent ad eam sicut receptum ad recipiens aut sicut delatum ad deferens, sicut se habet radius solis ad aerem in quo recipitur, non enim radius fit in eo per aliquam applicationem ipsius aeris, sed solum absolute substernitur ipsi radio et receptioni eius ; immo ultra hoc se habent ad eam sicut subiectum applicabile et applicatum se habet ad suam actualem applicationem aut ad terminum suae applicationis ; ut verbi gratia posito quod Deus materiam terrae subito formet in urceum, hoc non posset fieri nulla facta variatione in partibus materiae, si enim aliter non situarentur in suo toto quam prius, nunquam posset eis dari forma urcei. Quando autem haec nova forma datur eis successive, vocatur motus ; sed si a Deo daretur in instanti, vocaretur mutatio seu subita formatio earum. Posito autem quod in ipsa prima creatione materiae Deus daret sibi hanc formam, nihilominus daretur tunc eius partibus haec situatio et applicatio nec differret a modo formationis praecedentis nisi solum in hoc quod in priori modo aufertur situatio seu formatio opposita, hic vero nulla aufertur.
Ad sextum dicendum quod in forma per motum introducta contingit dare aliquando quadruplicem modum continuitatis. Si enim est corporalis, est in ea dare continuitatem extensionis ; estque secundo in ea dare continuitatem intensionis, quia semper durante motu continue aliquid de eius essentia noviter introducebatur, ex quo oportet quod, partes huiusmodi habeant inter se ordinem cuiusdam continuae unionis in infinitum divisibilis, sicut et ipse motus cuius partibus partes formae parificantur ; est etiam tertio in ea dare continuitatem successionis partium diversarum quantum ad suum fieri sibi succedentium ; quarto vero est ibi dare continuitatem successionis eiusdem totalis formae semper conservatae et in sua identitate continuatae. Istae autem tres ultimae non dicunt diversas essentias, sed solum diversas rationes reales eiusdem formae et partium eius.
Si quis dicat quod Aristoteles non posuit quantitatem intensionis in suis praedicamentis : dicendum quod similiter non posuit ibi quantitatem motus, qui in sua essentia sic includit quantitatem sicut et successionem, nec Deus posset facere motum non quantum seu non protensum secundum prius et posterius et ita parum potest intelligi sine huiusmodi protensione sicut et tempus. Estque periculosus modus arguendi in fide dicere, Aristoteles non posuit hoc, ergo non est ita, aut, Aristoteles hoc dixit, ergo est ita ; hoc enim est occulte et etiam aperte astruere quod Aristoteles est regula infallibilis omnis veritatis. Et tamen hoc in Metaphysica satis innuit, quando dicit quod inter contraria est quaedam distantia intelligibilis quam percurrit motus qui est inter ea, sicut videmus quod inter terminos motus localis est quaedam distantia sensibilis quam ipse pertransit ; ubi autem distantia, ibi et quantitas.
Ad septimum dicendum quod motus dicit essentiam formae secundum rationem fieri et successionis ; per hanc autem rationem forma non facit rem substantialiter existere, sed potius per hoc quod est actus entis, inde quod, licet forma et motus idem sint, per motum tamen, in quantum motus est, res non existit, licet bene existat per id quod est motus, quando est in gradu actualitatis completo. Praeterea, haec ratio nihil concludit de forma accidentali et de motu per quem fit, utrumque enim est accidentale.
Ad octavum dicendum quod motus dicitur terminari ad formam, quia in termino motus forma est completa et non ante ; et ideo in termino motus habet simpliciter nomen et rationem formae, ante vero secundum quid. Unde non debemus imaginari quod forma sit terminus motus eo modo quo punctus dicitur esse terminus lineae, acsi tota forma subito sequeretur post motum, ita quod nihil eius fieret simul cum motu.
Ad nonum dicendum quod passio non differt essentialiter ab actione nec a qualitate recepta, sive illa qualitas sit accidentalis sive substantialis ; dicit tamen aliam rationem realem ab eis, et ideo non multum proprie praedicaretur de eis nec e contrario ; unde prima est neganda.
Ad decimum dicendum quod inter ea quae sunt eadem non potest fieri separatio ; sed bene potest fieri quod utrum que totum transeat secundum unam viam et totum maneat secundum aliam, sicut fit in esse angeli sibi ipsi succedente. Potest etiam contingere quod unum et idem ens possit fieri diversis modis, ita quod illi modi nihil addent ad essentiam eius ; et tunc aliquando unus illorum modorum poterit esse absque altero, quamvis essentia unius modi non possit esse sine essentia alterius modi ; ut verbi gratia in proposito : ecce enim quod Deus potest unam et eandem formam facere totam simul, et tamen simultas et successio nihil addunt super essentiam partium, et ita, licet essentia successionis et simultatis sit eadem, non tamen habet semper utramque istarum rationum. Sciendum tamen quod hoc dictum hic et alibi quidam erronee intellexerunt ; crediderunt enim quod una ratio realis posset tolli ab essentia in qua per omnimodam indifferentiam includitur et quod posset ei de novo advenire, acsi esset aliquod accidens eius ; unde et dixerunt quod per motum aliquem posset sibi dari et per motum alium tolli, sicut infra in quaestione de ubi seu de esse in magis tangetur. Hoc autem est impossibile, sicut ibidem ostendetur ; nunquam enim talis ratio realis potest tolli aut de novo fieri, quin tota essentia tollatur aut fiat. Unde in esse angeli ratio existentiae quam habuit in primo nunc non posset ab eo transire, posito quod sit totaliter idem cum ipso, nisi ipsum esse respectu illius nunc totum in praeteritum transiret ; et eodem modo ratio existentiae quam habet in sequenti niinc non posset de novo fieri, nisi ipsum esse totum iterum fleret, sicut in quaestione de aevo plenius recitavi. Ut igitur in proposito videamus quomodo eadem essentia possit in suis partibus habere aliquando rationem successionis et aliquando rationem simultatis : sciendum quod eam habere successionem in suis partibus non est, aliud quam quod dum una pars primo accipit suum esse, sequens non tunc sibi addatur, sed potius post primum esse primae partis sequens pars accipiat suum primum esse ; eandem vero formam totam simul fieri non est aliud quam quod dum una pars accipit suum primum esse, sequentes similiter accipiant. Ratio ergo simultatis tollitur a forma per hoc quod essentia partium sequentium tollitur seu non adiungitur primae parti, quando ipsa primo fit, et idem de secunda et tertia et sic deinceps. Ratio vero successionis tollitur per hoc quod essentia partium sequentium tunc fit, quando prima accipit suum primum esse. Patet igitur quod rationes istae non adveniunt partibus formae nisi per factionem vel non factionem essentiae earum, et ita nunquam fiunt de novo nisi per novam factionem essentiae in qua fundantur. Quia ergo una pars potest fieri, quando alia fit aut postquam alia facta est, non faciendo aliquam aliam essentiam praeter essentiam ipsarum partium : ideo eadem forma potest fieri duplici modo ac per consequens aliquando habere unam rationem realem, aliquando vero habere non illam sed aliam, nulla essentia per hoc addita vel ablata essentiae suarum partium.
Quoniam autem totus iste modus de identitate motus et formae et de identitate successivi et permanentis multis videtur esse impossibilis et ridiculosus : ideo cui praedicta non placent potest dicere, sicut et alias dixi, quod motus addat super formam quandam essentiam imperfectam et successivam ; et tunc habet pro se omnes rationes in arguendo factas.
Quae autem istarum sit verior non est meum certitudinaliter definire ; fateor tamen me non posse videre quomodo rationes factae pro altera parte in principali responsione non sint verae ; si enim hoc possem, hunc secundum modum libentius tenerem.
