Quaestio XC — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio XC

De vitiis in communi quaeruntur viginti.

 

QUAESTIO XC

Primo enim quaeritur an species et genera vitiorum sumantur a positivo fundamento vitiorum vel a privatione ipsorum.

 

Videtur enim quod a sola privatione : Quia vitium, in quantum vitium seu in quantum malum, est tantum privatio boni.

 

Contra : Quia omnia vitia conveniunt in recessu a bono et aversione a Deo, differunt autem per positiva obiecta ad quae convertuntur et tendunt. Unde avaritia differt a luxuria et superbia, quia illa amat carnis delicias, haec vero divitias, superbia vero honores.

 

Dicendum quod quia vitium dicit negationem boni virtuosi in aliquo actu vel habitu fundatam vel ipsum actum vel habitum, in quantum in se habent talem negationem : ideo genera et species vitiorum non dicunt praecise et absolute solam negationem, sed ut relatam et annexam suo positivo in quo fundatur. Quia etiam talis negatio non potest specifice intelligi aut definiri sine positivo in quo primo et per se fundatur : ideo in eorum definitionibus oportet poni huiusmodi positiva.

Iterum, quia peccatum commissionis differt a peccato omissionis, sicut nolle differt a velle, vel sicut odium boni differt a sola negatione amoris boni, vitium enim odii et commissionis se habet ad bonum per modum contrarii et ideo maiorem elongationem dicit a bono quam faciat sola omissio seu negatio boni, huiusmodi autem contrarietas non potest explicite intelligi per solam negationem sumptam absque positivo in quo fundatur : idcirco genera et species vitiorum contrariantium virtutibus oportet quod in se includant negationem vitiosam.

 

Ad primum igitur dicendum quod licet vitium, in quantum vitium, sit tantum negatio boni virtuosi : nihilominus genus et species illius negationis est sic ex se indeterminatum quod non potest a nobis determinate sumi et apprehendi sine suo positivo.

Ad secundum etiam dicendum quod licet vitia conveniant in aversione a. Deo communiter sumpta : nihilominus differunt per diversos modos aversionis. Sicut enim caecitas differt a surditate, quia illa est privatio visus et alia auditus : sic malitia unius vitii differt ab alia per hoc quod una est privatio unius bonitatis et alia alterius, sic etiam unum vitium avertit ab una perfectione Dei et aliud ab alia.