Quaestio XCVIII — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio XCVIII

QUAESTIO XCVIII

Nono quaeritur an distinctio septem capitalium seu principalium vitiorum data a Gregorio, XXXI libro Moralium, super illud Iob, 39 capitulo, procul odoratur bellum exhortationem, ducum et adulatum exercitus, an, inquam, sit solius congruentiae vel necessitatis nequeuntis dividi in plura capitalia vitia vel pauciora.

 

Dicendum quod eorum principalitas respectu multorum vitiorum illa sequentium quasi suas causas vel duces habet rationem necessariam, quod vero non ponantur plura vel pauciora quam septem potius habet rationem congruentiae quam realis necessitatis. Nam haeresis vel infidelitas habet magnum principatum ad multa vitia ipsam sequentia, et tamen non ponitur a Gregorio inter septem principalia.

 

Ad videndum autem mentem Gregorii sciendum primo quod ipse non vocat ea principalia, quasi omnia contineantur in speciebus illorum, sicut quidam erronee aestimant, sed solum ponit illa sicut duces multorum aliorum vitiorum quae se habent ad illa sicut exercitus ad suos duces, in eo scilicet quod sequuntur duces et secundum eorum imperium moventur et reguntur. Non enim ponit superbiam inter illa septem, sicut quidam falso credunt, sed potius ponit illam super ipsasicut regem vel reginam super duces. Ait enim sic : Tentantia vitia quae regnante super se superbia contra nos militant, alia more ducum praeeunt, alia more exercitus subsequuntur. Non enim omnes culpae simul cor occupant, sed primo maiores et paucae ac deinde minores et innumerae. Ipsa namque vitiorum regina, superbia, dum plene cor ceperit, mox illud septem principalibus vitiis devastandum tradit. Quos duces exercitus sequitur, quia ex eis importunae vitiorum multitudines oriuntur, initium enim omnis peccati est superbia. Primae autem eius soboles, unde scilicet principalia vitia de hac virulenta radice proferuntur, scilicet, inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria.

 

De inani autem gloria oritur inoboedientia qua scilicet quis spernit subesse superiori nolens apparere subditus vel despectus, et iactantia qua quis propter gloriam iactat se de magnis, et hypocrisis et contentiones quae sunt propter gloriam victoriae et ne in disputando appareant victi vel minus periti, et pertinaciae quibus scilicet quis est in sua sententia pertinax nolens eam pro meliori mutare nec meliorum sententiam sequi. Oriuntur etiam inde discordiae et novitatum praesumptiones, quia scilicet propter,amorem gloriae praesumunt novos errores adinvenire et novas et varias singularitates vivendi.

 

De invidia autem nascitur odium, susurratio, detractio, exultatio in adversis proximi et dolor de prosperis eius. Sed nunquid gaudium de adversis proximi et dolor de prosperis sunt idem quod invidia, ita quod haec simul sumpta sunt definitio eius ? Nunquid etiam invidia est quoddam odium proximi ? Dicendum quod invidia proprie est idem quod impatiens seu implacabilis displicentia de superioritate proximi, non ut absolute sumpta, sed ut comparatur ad gloriam propriam cui invidus eam aestimat derogare, odium vero proximi est absolute velle sibi malum. Quia vero faciliter transit a praefata displicentia comparativa in absolutam : ideo absolutum odium et absolutum gaudium de eius malo et absolutus dolor de eius bono oriuntur a vana gloria. Et per hoc patet ad obiectum : quia gaudium de malo proximi et dolor de eius bono, prout tantum feruntur comparative in bonum et malum proximi, in quantum scilicet bonum eius accipitur ut derogans propriae gloriae et malum eius ut conferens propriae gloriae, sic sunt idem quod invidia vel proprii actus eius. Unde idem Gregorius, V Moralium, in fine, super illud Iob, parvulum occidit invidia,dicit : Invidere enim non possumus nisi eis quos nobis meliores putamus. Parvulus ergo est qui livore occiditur, quia minorem se aestimat eo cuius invidia torquetur. Et paulo post : Cum devictum cor livor corrumpit, ipsa quoque exteriora indicant. Color quippe pallore afficitur, oculi deprimuntur, mens accenditur et membra frigescunt, fit in cogitatione rabies, in dentibus stridor, cumque in latebris cordis crescens absconditur odium, dolore caeco terrebat conscientiam vulnus inclusum. Unde bene per Salomonem dicitur, putredo ossium invidia.

 

De ira autem oritur rixa et tumor mentis quo quis iracunde contra alium inflatur, et contumeliae et clamor, et indignatio et blasphemiae quibus scilicet blasphematur proximus vel Deus. Nota autem quod ira non sumitur hic pro simplici et absoluto odio, sed pro turbulento et relativo ; refert enim iniuriam sibi factam ad vindictam quam turbulente expetit de eo a quo reputat se offensum. Blasphemiam autem proximi distinguit a contumelia, quia blasphemia est maior incriminatio, puta, de iis quae magis sunt contra Deum, iuxta illud Apostoli [ad] Romanos 3 : Sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere, faciamus mala, ut veniant bona.

 

De tristitia autem nascitur malitia, id est, maligna amaritudo animi contra bonum vel contra proximum, et rancor qui proprie oritur ex tristitia quae remanet post iram, et pusillanimitas, id est, formido consternans animum ad peragendum ardua vel ad consistendum in eis, et desperatio et torpor circa praecepta scilicet peragenda, et evagatio mentis circa illicita.

 

De avaritia autem oritur proditio, fraus, fallacia, periuria, inquietudo, violentiae quibus quis rapit bona aliorum vel occidit eos pro rapina, et obduratio cordis contra miseriam.

 

De ventris autem ingluvie seu de gula oritur inepta laetitia et scurrilitas, id est, verba trufatoria et ioculatoria, immunditia scilicet luxuriae vel turpiloquii, multiloquium, id est, nimia garrulatio et hebetudo sensus circa intelligentiam. Nimia enim incrassatio camis et sensuum ingrossat ingenium et spiritualem sensum.

 

De luxuria autem generatur caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi, horror vel desperatio futuri. Quod dicit, quia totum cor absorbet et immergit in sensum et affectum carneum et ad omne bonum reddit inconsideratum et in omnibus instabilem et ad concupiscentias et iras impetuosum et praecipitem. Sed quomodo amor sui oritur ex luxuria, cum inordinatus amor sui sit radix omnium, peccatorum ? Dicendum quod amorem sui accipit hic pro nimia et carnali cura sui corporis.

 

Nota autem quod praedicta non sic oriuntur ex uno vitio quin possint oriri ex alio ; nam et supradicta principalia aliquando oriuntur vel augentur ex iis quae dicuntur nasci ab eis, desperatio enim causat tristitiam. Gregorius etiam ibidem subdit quod secundum principale oritur ex primo et tertium ex secundo et sic per ordinem ; nam amor vani nominis generat invidiam, et haec generat iram seu immititatem, ira vero generat tristitiam. Per tristitiam autem videtur Gregorius intelligere quandam malam et amaram et ponderosam et assiduam cordis molestiam qua sibi desipit omne bonum et per quam gravatur inchoare bonum vel persistere in ipso. Ex tristitia vero oritur avaritia, quia dum confusum cor bonum laetitiae in semetipso intus amiserit, quaerit foras unde debeat consolari. De ventris etiam ingluvie luxuria nascitur, iuxta quod et ventri genitalia subnectuntur, attamen per alios modos luxuria accendit gulam tanquam suum fomentum, et utraque accendit avaritiam per quam foveantur. Item, haec saepe inducunt circa spiritualia torporem et acediam. Et sic de aliis. Item ; avaritia saepe parit invidiam. Unde Gregorius, Moralium V, in fine, dicit : Difficile est ut hoc alteri non invideat quod adipisci alter exoptat, quia quicquid temporale percipitur, tanto fit minus singulis, quanto plus dividitur in multis, et idcirco desiderantis mentem livor excruciat, quia hoc quod appetit, aut funditus alter accipiens adimit aut a quantitate restringit.