Quaestio LXXIX — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio LXXIX

QUAESTIO LXXIX

Iuxta hoc quaeritur an actus scientiae vei amoris possit se ipsum habere pro obiecto, utpote, cum scio me scire vel amo seu volo me amare, an idem numero actus sit ille actus qui designatur per infinitivum cum illo qui designatur per indicativum.

 

Et videtur quod non.

  1. Quia aspectus potentiae super obiectum naturaliter praeit actualem apprehensionem obiecti ; sed aspectus potentiae mon potest praesentialiter figi super actu sciendi aut amandi, antequam sint actu ; ergo et cetera.
  2. Item, alius est aspectus quo potentia aspicit rem quae est eius obiectum primum, et alius ille quo aspicit actum per quem scit vel amat praedictum obiectum ; sed secundum diversitatem aspectuum est diversitas actuum sequentium aspectus ; ergo et cetera.
  3. Item, actus sciendi vel amandi protenditur ad suum obiectum et est totus inclinatus ad illum, ita quod eius inclinatio tota figitur et terminatur in obiecto ; ergo si idem actus est obiectum sui ipsius, idem secundum idem protenditur et inclinatur ad se ipsum ; quod non videtur esse possibile.
  4. Item, sicut primus actus, qui dicitur forma, non potest dici forma vel actus sui ipsius, immo differt realiter a materia vel potentia quam informat : sic actus secundus, qui dicitur actio vel operatio, oportet quod differat ab obiecto suo super quod fertur.
  5. Item, si potest se ipsum pro obiecto habere, ergo poterit in me esse actus sciendi absque hoc quod sciam aliquod aliud obiectum, quia ipse sibi sufficiet pro obiecto ; sed impossibile est quod ego sciam me scire aut velim me amare, nisi sit dare aliquid aliud scitum vel amatum praeter ipsum amare ; ergo et cetera.

 

Contra :

  1. Si actus quo scio me scire solem differt ab ipso scire solem, et iterum actus quo scio illud scire per quod scio me scire solem differt ab illo scire reflexo super scire solem, et sic in infinitum : tunc impossibile est quod homo actu sciat aut scire possit omnes suos actus sciendi quos praesentialiter habet, nisi habeat actu infinitos ; quia ultimus actus sciendi quo mens fertur super praecedentia scire non poterit esse actualiter scitus, nisi ipse sciret se ipsum,aut nisi esset post ipsum alius actus sciendi, et sic quod ipse non esset ultimus. Cuius probatio patet : quia impossibile est quod ego sciam me scire aliquid, nisi tunc sciam id, quia aliud est scire me scire, aliud scire me scivisse. Unde qui dicit scio me videre solem falsus est, si tunc non videt solem, quantumcunque antea viderit illum. Et idem est de dicente diligo amorem quo te actu amo. Ergo oportet quod sequens actus sciendi qui fertur super primum scire sit in eodem nunc, et consimiliter erit de tertio respectu secundi et de quarto respectu tertii et sic deinceps. Aut igitur ibi non est dare ultimum actum sciendi vel amandi, aut si ibi est ultimus, tunc ille non potest esse actu scitus vel amatus. Non est autem verisimile quod in me possit esset aliquis actus amandi quem ego non possim amare nec in illo mihi complacere, aut quod in me possit esse aliquis actus sciendi quem ego non possim scire ; quia potentia reflexa super se potest videre omne illud quod tunc praesentialiter fit et existit in ipsa et ab ipsa potentia, et quia eo ipso quod est conversa ad se, est conversa ad omnia illa, quae sunt vel fiunt in illa, sicut eo ipso quod aspectus oculi est conversus ad parietem et ad aerem circumstantem, eo ipso est conversus ad ea quae visibiliter fiunt vel transeunt per illa.

Praeterea, si nescio ultimum, tunc ego non possum computare numerum mearum reflexionum. Quod est contra experimentum et contra Augustinum dicentem quod possum dicere quod primum meum scire possum scire per secundum scire et secundum per tertium et tertium per quartum et sic deinceps, et maxime quia, si nescio ipsum, dum praesens est, nunquam postmodum sciam me habuisse ipsum, nisi fleret per divinam revelationem.

  1. Item, sicut propositio qua dico ego scio solem continet in se tria, scilicet, suppositum actus et ipsum actum et eius obiectum : sic actus sciendi a quo haec dictio manat oportet quod feratur super haec tria, quia non possum scienter dipere ego scio solem, nisi sciam quid significatur per ego et per scio et pe.r solem ; ergo videtur quod per eundem actum sciendi scio illa tria.
  2. Item, eodem actu quo scio me scire solem scio ipsum solem, aliter enim non possum scire quod sol sit a me scitus, sicut nec possum scire me videre Petrum, nisi sciam Petrum esse obiectum praesentialiter visum a meo visu ; sed non videtur quod pluribus actibus sciendi sciam simul idem obiectum, et loquor de scire, prout est actus solius intellectus ; ergo et cetera.
  3. Item, sicut eodem habitu scientiae vel amoris possum scire vel amare extrinsecum obiectum et ipsum actum sciendi vel amandi et ipsum habitum : sic pari ratione possum hoc eodem actu ; sed eodem, habitu virtutis diligo habitum et actum et obiectum virtutis, nullus enim habet habitum virtutis, nisi habitualiter velit se habere illum, et cum hoc pro loco et tempore eius actum, nullus, etiam est habitualiter amicus alicuius, quin eo ipso habitualiter velit se esse amicum illius.
  4. Item, voluntas movet se per se ipsam ad liberum actum volendi ; non movet autem se ad actum volendi nisi per aliquod velle actuale ; ergo aut per idem aut per aliud ; sed si per aliud, tunc ibitur in infinitum, quia iterum per alium movet se ad illum et sic deinceps ; ergo videtur quod per eundem actum, per quem vult aliquid, vult se velle illud et movet se ad volendum illud.

 

Ad primam quaestionem dicendum

Quod sicut in substantialibus formis animae et in habitibus eius accidentalibus multiplex compositionis invenitur genus, unum scilicet ex pluribus formis diversarum rationum, ut sunt substantialis claritas intellectus et substantialis libertas affectus, aliud vero ex diversis gradibus intensionis, secundum quod eadem ratio magis intense participatur, aliud vero secundum dilatationem virtualis extensionis seu diffusidnis, iuxta quem modum, eadem potentia tactiva extendit se ad omnes partes corporis quibus inest sensus tactus : sic et in actibus animae huiusmodi triplex compositionis genus invenitur. Invenitur enim ibi compositio virtualis extensionis, et hoc non solum per modum quantitatis permanentis eo modo quo visio ligni cubitalis latior est quanr visio palmi et minor quam visio ligni tricubitalis, et praecipue, quando sub eadem distantia videntur, sed etiam per modum successionis, eo modo quo visio motus circularis completi diffusior est secundum successionem quam visio primae partis eiusdem motus. Nam sicut pars motus posterior succedit ; parti priori, sic visio partis posterioris succedit visioni partis prioris. Et idem est de auditione syllabarum dictionis vel orationis sibi succedentium aut etiam de auditione unius syllabae, pro quanto in sua formatione habet aliquam sucessionem. Invenitur etiam ibi compositio intensionis, iuxta quem modum unus videt solem clarius et intensius quam alter. Invenitur etiam tertio ibi compositio ex pluribus actibus diversarum rationum, ut, cum. sensus communis iudicat actum auditionis et sonum auditum differre a visione Ilicis. Actus enim iste ex tribus actibus est conflatus. Quorum duo sunt quasi materiales respectu tertii ; nam oportet quod sensus communis apprehendat utraque obiecta, visus scilicet et auditus, et actus eorum. Apprehensio autem unius est alia et alterius speciei ab apprehensione alterius. Et, praeter hoc est ibi apprehensio seu diiudicatio diversitatis quae est inter ea. Et sicut unio vel compositio extremorum non potest esse sine eis, quamvis realiter differat ab eis : sic nec apprehensio diversitatis aut convenientiae plurium obiectorum potest esse sine praefata duplici apprehensione ipsorum. Et hinc est quod illi duo actus, ut sunt sub tertio connexi, faciunt cum tertio unum totalem actum pleni iudicii.

 

Et secundum hoc ad quaestionem dicendum quod plures termini aut plures partes non sciuntur unico simplici actu, nisi actus dicatur simplex, pro quanto non habet compositionem quantitatis corporalis.

 

[Solutio obiectorum]

Ad primum dicendum quod, si relatio esset scibilis sine suis extremis, tunc posset sciri unico actu simplici. Quia vero eius ratio, ut differt a ratione extremorum, est quidem scibilis, sed non sine rationibus extremorum : ideo ipsa sic apprehenditur unico actu simplici quod tamen ille est connexus et compositus cum duobus actibus per quos proprie rationes extremorum sciuntur.

Ad secundum dicendum quod, sicut alibi est ostensum, multa in creatis nobiliora sunt compositiora, sicut patet in corpore humano, quod est nobilius quam simplex terra vel aqua. Sciendum etiam quod loquendo de simplicitate maioris collectionis et counitionis, sic iudicium ex pluribus actibus conflatum est simplicius, quia in ipso partiales apprehensiones, obiectorum sunt sub tertio actu quasi in uno centro radicali fortius et altius recollectae.

Ad tertium dicendum quod aliud est apprehendere aliquid implicite et ut in alio, et aliud explicite et in se ipso. Unde aliter apprehenduntur plures effectus, prout uniuntur et implicite continentur in una sua causa, et aliter, prout sunt explicite in se ipsis. Et secundum hoc aliter apprehenduntur mille unitates, prout sunt in se ipsis distinctae, et aliter, prout sub uno signo significantur implicite et indistincte. Et ut breviter me expediam, si plura apprehendantur sub una simplici ratione et sic quodammodo potius apprehendantur ut. unum quam ut plura : pro tanto nihil inconveniens ipsa apprehendi uno simplici actu. Unde hoc modo dicimus quod infinitae propositiones particulares simul sciuntur in sua universali, ut, in hac omnis binarius est par scitur hoc de infinitis binariis, cum tamen infiniti binarii non possint distincte et in particulari simul cogitari a nobis.

Ad quartum dicendum quod aliud est videre aliquod quantum simul, et aliud videre illud uno simplici actu ; nam constat quod visio illius quanti est composita ex visionibus partium eius, nam visio unius partis eius non est visio alterius partis. Nec intendo per hoc quod partes illae videantur ut actu divisae aut quod omnes videantur ut actu distinctae et determinatae, sed sufficit mihi quod eo modo sunt in suo toto sicut apprehenduntur a visu.

 

Ad secundam quaestionem dicendum

Quod omisso illo genere scientiae quo beati in Deo vident suum scire et suum videire sicut et cetera creata : de aliis, est sententia Augustini quod idem actus sciendi non habeat se ipsum pro obiecto. Unde, XV De Trinitate, capitulo 12, dicit quod huiusmodi actus reperiuntur per infinitum numerum tendere. Qui enim dicit scio me vivere unum aliquid scire se dicit, proinde si dicat scio me scire me vivere duo sunt iam, hoc vero quod scit haec duo tertium scire est. Sic potest addere et quartum et quintum et innumerabilia, si sufficiat. Sed quia innumerabilem numerum vel comprehendere singula addendo vel dicere innumerabiliter non potest, hoc ipsum certissime comprehendit ac dicit. Vult ergo Augustinus quod differant et quod, quantum est ex natura reflexionis et consequentiae actuum aut ex natura scibilitatis uniuscuiusque eorum, possent in infinitum posteriora prioribus superaddi, sed ex limitatione nostrae intellectivae potentiae non possunt ultra aliquem finitum numerum ire.

Et ideo concedo rationes primae partis quae hoc satis efficaciter probant, quamvis ultima pro tanto non sit necessaria, quia quaedam sunt scibilia quae non. possunt sciri sine suo extremo vel correlativo a quo dependent. Et hoc modo actus sciendi non potest sciri absque suo obiecto primo.

 

[Solutio obiectorum]

Ad primum igitur in contrarium dicendum quod ultimus actus sciendi, qui est post tot reflexiones, quot intellectus est capax, non potest per ulteriorem reflexionem sciri. Quod non contingit ex defectu scibilitatis suae, sed ex defectu potentiae ad ulteriorem reflexionem simul cum praecedentibus faciendam. Sed nihilominus de omni suo actu sciendi potest aliquis dici certus et certitudinaliter scire illum ; tum quia habet in habitu certitudinalem scientiam eius ; tum quia in certitudine de obiecto quodam modo continetur certitudo de actu, quia certitudo unius infert necessario et infallibiliter veritatem alterius ; tum quia scitur in regula seu in principio universali quo in universali scimus omnem actum sciendi esse certum et quod scire est idem quod esse certum ; tum quia, pro quanto actus sciendi exit ab intellectu ut actualiter coordinato ad scire quod exit ab eo, pro tanto potest dici quod scit ipsum actum sciendi, id est, quod per modum scibilem et scitivum generat et continet ipsum. Non est autem verum quod subditur, scilicet, quod potentia super se reflexa possit videre quaecunque fiunt in illa, nisi illa reflexio sit talis quod actu aspiciat omnia tanquam obiecta. Quamvis autem potentia sit conversa ad actum quem efficit tanquam causa ad suum effectum : ex hoc tamen non est conversa ad ipsum tanquam ad obiectum actualiter cogitabile et cogitatum.

Ad illud vero quod de computatione reflexionum subditur : dicendum est quod aliud est huiusmodi computare et scire per generalem regulam qua scimus nos hoc posse modo praedicto multiplicare, aliud facere hoc per praesentialem et visibilem reflexionem aspectus nostri super unumquemque actum. Primo autem modo possumus computando scire ultimum, non autem secundo modo, et loquor de ultimo respectu capacitatis nostrae.

Et per hoc patet ad id quod iterum subditur, quia eo modo, quo possum scire me nunc habere aliquem ultimum actum sciendi, possum postmodum scire hoc me pro illo nunc habuisse. Nec mirum, quia per generalem rationem universaliter scimus quod quandocunque aliquid actu cogitamus vel scimus nos scire, semper est in nobis aliqua ultima reflexio et ultimus actus.

 

Ad secundum dicendum quod sicut alius actus sciendi est scire solem esse et alius scire se hoc scire : sic alia dictio est dicere quod sol est, et alia dicere ego scio solem esse. Et prima dictio formatur a primo actu sciendi, secunda a secundo cum primo. Secundus autem actus iuxta modum in praecedenti quaestione praemissum continet in se plures actus sciendi, scilicet, actum quo scio me, et actum quo scio scire solem, et actum quo scio me esse suppositum illius actus. Quamquam forte : in proposito hic tertius non differat realiter a secundo, quia hoc vel illud scire sic est essentialiter relatum ad suum suppositum vel subiectum quod non potest sciri nisi in relatione ad ipsum.

 

Ad tertium est duplex responsio. Prima est, quod nihil inconveniens idem obiectum simul pluribus actibus sciendi sciri, sub diversis modis tamen et rationibus, sicut eadem conclusio potest per diversa media concludi et sciri. Secunda est, quod secundus actus sciendi non attingit obiectum primum, nisi solum pro quanto attingit primum actum sciendi, eo modo quo et actus per quem scitur compositio extremorum non apprehendit ipsa extrema nisi per actus sibi praevios et materialiter subnexos.

 

Ad quartum dicendum quod non est simile de actu et habitu, quia eo ipso quo potentia est sufficienter affecta et habituata ad aliquod obiectum, eo ipso est sufficienter habituata ad actum respectu illius obiecti, quia idem sunt secundum rem et habituari ad obiectum et habituari ad actum respectu talis obiecti. Rursus, ad habitualem amorem sui non requiritur actualis conversio sui super se, sed sufficit quod potentia sit ad hoc potentialiter et habitualiter potens. Vel secundum aliquos potest dici aliter quod plenus habitus virtutis est ex multis compositus, quia in ipsa caritate alia affectio est qua diligit Deum, alia qua diligit se, et alia, qua diligit naturam sui subiecti, et alia qua diligit proximum, et alia qua diligit creaturas irrationales, et alia qua diligit suos actus. Sed secundum istum modum nulla habitualis affectio potest se ipsam diligere, sed oportebit quod per unam partialem affectionem caritatis diligantur aliae partes eius et ista per aliam et sic in infinitum. Propter quod primus modus sanior esse videtur.

 

Ad quintum dicendum quod ad primum actum volendi non movet se voluntas effective per aliquem actum volendi, quia tunc oporteret quod primus actus volendi esset causa efficiens sui ipsius. Sed nihilominus voluntas movet se libere ad illum, quia per imperiosam et dominativam libertatem in se ipsa efficit illum. Voluntas, tamen movetur formaliter per illum, quia suum moveri est suum actuale velle.

 

Haec dicta sunt prosequendo sententiam Augustini.

Quibusdam tamen aliter visum est quod, sicut eo ipso quo habitualiter amo Deum vel aliquod aliud, eo ipso habitualiter amo ipsum amorem et eius actum, et eo ipso quo habitualiter scio aliquod obiectum, eo ipso habitualiter scio habitualem et actualem scientiam illius obiecti : sic eo ipso quo quis actualiter amat aliquid, eo ipso actualiter amat suum a mare, et eo ipso quo quis delectatur in aliquo delectabili obiecto, eo ipso delectatur in ipsa delectatione, et qupd consimiliter eo ipso quo intelligibiliter scit se vel alia, eo ipso scit suum scire, ita quod hoc scire non differat ab illo secundum rem, sed solum secundum rationem.

 

Dicunt enimquod sicut lux non fit per aliam lucem lucida nec albedo per aliam albedinem alba : quod sic non oportet quod actualis scientia per aliam scientiam fiat scita.

Dicunt etiam quod si quis in sua delectatione per aliam delectationem delectatur, quod per solas continuas reflexiones sui super suos actus poterit in immensum augere suam totalem delectationem absque incremento obiecti delectabilis et delectationis immediate ex ipso acceptae. Cuius contrarium experimur.

Dicunt etiam quod cum certior sit de re scita ille, qui non solum scit rem, sed etiam scit se scire eam, quam ille, qui sic ponitur scire eam quod tamen nescit se scire, quod secundum hoc, immediata scientia rei non aucta, posset homo per continuas reflexiones sui super suo scire augere in se scientiam et certitudinem rei.

Dicunt etiam quod poterit contingere quod qui actu scit rem nescit eam actu, quia nullus scit aliquid, nisi cum certus est se scire illud.

Item, dicunt quod idem est scire et dicere hoc certitudinaliter est hoc quod scire vel dicere ego scio quod hoc certitudinaliter est hoc. Unde et omnis dicens primum intendit realiter dicere secundum, et eo ipso quo dicit primum, apprehendimus quod ipse scit vel aestimat se scire illud, quia et constat quod scit se dicere illud.

 

[Solutio obiectorum]

Et respondent ad primum in contrarium quod ad sciendum proprium actum sciendi non exigitur alius aspectus quam ille quo intellectus aspicit obiectum illius actus ut sciendum et tandem ut scitum per illum actum ; quia et per eundem aspectum causat - et hoc non intra se, sed extra se - praedictum actum, causando autem illum intra se non minus experitur ipsum quam suum obiectum.

Et per hoc patet ad secundum.

Ad tertium dicunt quod actus, plene intellectivi aut plene liberi non possunt fieri nisi cum reflexione potentiae superse et super suum actum. Super se autem dico, prout est subiectum et principium actus. Et ideo actus tales essentialiter continent in se vim praedictae reflexionis. Nec mireris, si actus praedicti possunt hoc habere, quia etiam omnes actus apprehensivi et appetitivi continent in se plures reales respectus absque diversitate reali. Nam alius est respectus quo referuntur ad suum subiectum, in quantum subiectum, et alius quo referuntur ad, ipsum, in quantum est eorum principium effectivum, et alius quo referuntur ad suum principale obiectum. Dicunt autem quod non oportet quod actus sciendi vel amandi habeat se pro scito vel pro amato per quandam novam protensionem sui super se, quasi postquam est factus, ad se ipsum apprehendendum virtualiter convertatur et prptendatur. Sed potius in sua essentia includit habitudinem sui ad se tanquam scitivi ad scitum, et haec ipsa habitudo finaliter defigitur in principali obiecto, quia ipse actus non est scibilis nisi in relatione sui ad suum obiectum et ad suum intrinsecum principium et subiectum.

Si vero instetur quod sicut alia est tam numero quam specie ratio et quidditas obiecti a ratione et quidditate actus sciendi, sic oportet quod alia, sit in intelligendo similitudo et ratio utriusque - unde et homo bene scit actum suum sciendi differre a suo obiecto - : respondent quod sicut imago Caesaris per eandem essentiam est similis Caesari et sibi ipsi, sed aliter et aliter, quia sibi ut sibi, Caesari vero ut alteri a se, sic dicunt quod actus sciendi per eandem essentiam suam est actualis expressio et imago obiecti et sui ipsius, sed obiecti ut alterius a se, sui vero ut eiusdem sibi ipsi, et ideo se scit ut se, obiectum vero ut alterum a se. Et consimiliter dicunt quod amor est actualis unio ad rem amatam ut ad alterama se, ad se vero ut ad se ipsam et ut existens ipsa unio.

Ad quartum dicunt quod non est simile de actu respectu obiecti et de forma respectu informati, quia obiectum non informatur realiter ab actu sciendi vel amandi. Unde et Deus et suum scire est obiectum sui scire, nunquam autem potest esse informatus aut informabilis a suo scire.

Ad quintum dicendum quod scire est ita essentialiter impendens alicui principali obiecto alteri, a se quod non est scibile nisi in relatione ad illud nec potest fieri aut esse nisi in relatione ad illud. Et ideo non scit nec potest scire se nisi in relatione ad illud.

 

Si vero instetur quod secundum hoc sequitur quod eodem actu credendi, quo quis credit aliquod credibile, credat vel sciat suum credere, constat autem quod nemo opinative credit, sed potius scit se credere illa quae credit, cum autem credere non sit de genere actuum scitivorum, non poterit scire se ipsum : respondent ad hoc dupliciter.

Primo, quod idem actus potest esse scitivus respectu sui, quamvis non sit scitivus, sed solum creditivus respectu exterioris obiecti : quia, ad obiectum illud se habet ut ad absens, ad se ipsum vero se habet ut ad praesens et ut ad suam potentiam ut ad experimentaliter sibi notum.

Secundo dicunt quod quamvis credere sciatur per alium actum, pro eo quod credere non est actus scitivus : non ex hoc sequitur quod actus scitivus oporteat sciri per alium actum ; sicut nec sequitur quod quamvis actus voluntatis sciantur per actus alterius potentiae, per actus scilicet intellectus, quod propter hoc actus intellectus sciantur per actus alterius potentiae quam intellectivae.

 

Quae autem istarum opinionum verior sit non est mihi facile iudicare, probabilior tamen videtur prior sententia Augustini. Aliter enim dicitur lux lucida vel candor candidus et aliter scire dicitur, scitum. Nam in primo sensus est quod lux habet in se formam lucis, hic vero sensus est quod scire est obiectum ab aliquo actu sciendi scitum et apprehensum. Aliud est autem idem sibi ipsi esse unum et idem, et aliud quod sit sibi ipsi per intermediam unionem unitum et quod sit ad se ipsum realiter inclinatum, in quo oportet quod unio et inclinatio realiter differant a termino ad quem inclinantur. Non etiam oportet quod delectari in delectatione praevia semper intensive augeat delectationem personae, quamvis semper augeat extensive seu numerose, aut si auget, est respectu priorum quasi insensibile. Et consimile est de certitudine scientiali. Quamvis enim primae et plenae reflexiones super suos primarios actus multum faciant ad completionem scientiae et amoris et delectationis, pro eo quod aliter non se habet homo ad eas ut plenus dominus et possessor et diiudicator : ulteriores tamen reflexiones non multum conferunt, immo potius videntur distrahere a plena attentione et fruitione primi obiecti et primi actus, pro quanto scilicet mentis intentionem distrahunt magis ac magis ad actus et reflexiones ulteriores. Quamvis etiam intellectus et voluntas non exeant in actus plene perfectos, nisi exeant cum reflexione sui super se et super suos primos actus : non ex hoc habetur quod eius plenus et perfectus actus sit simplex, sed sufficit quod sit compositus ex actu primo attingente obiectum et ex plena reflexione super utrumque. Solius enim Dei est habere plenitudinem perfectionis absque omni compositione, solius etiam eius est quod omne suum scire et amare plena et simplici reflexione attingat, creaturae autem non est sic super se et super omnes suos actus esse reflexam.