Quaestio LXXXVIII — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
Quaestio LXXXVIII
QUAESTIO LXXXVIII
Secundo quaeritur an in ruotu corporis processivo seu voluntario moveatur aliqua una pars corporis ab appetitu primo et immediate et reliquae per primam ut motam ab eo.
Et quod non videtur.
- Primo, quia omnis pars corporis in qua est illud appetere per quod membra moventur habet moveri immediate ab illo, solum, omnino velit eam moveri ; sed actus appetendi est in omni parte in qua est actus dolendi vel delectandi, et ubicunque adest actus sensus communis, adest actus appetitus ipsum sequentis ; hoc autem est in omnibus partibus sensitivis ; ergo omnes illae primo et immediate ab appetitu moventur, quandocunque moventur.
- Secundo, quia videmus quod saepe inchoat motus ab extrema parte digiti, ut, cum per eam impellimus vel reicimus lapidem aut quando summitatem digiti flectimus versus palmam, motus etiam ambulandi incipit a pede ; si ergo extremae partes corporis possunt a voluntate primo et immediate moveri, ergo et omnes aliae.
- Tertio, quia cor, quod est prima sedes animae, extra primum locum suum totaliter non mutatur, nisi totus truncus corporis, pectus scilicet cum scapulis, mutet locum suum ; ergo totum in simul et aeque primo. movetur de loco ad locum.
Contra :
- Impulsus quo corpus ad motum localem impellitur non fit in omnes partes simul nec fit versus omnem situm, sed dirigitur solum in aliquam sex positionum, scilicet, in ante vel retro aut in sursum vel deorsum aut dextrorsum vel sinistrorsum aut in aliquam commixtam ex duobus, ut, cum simul movetur in sursum et in ante ; sed pars in qua primo fit impulsus primo movetur, et quando fit motus in ante, prius naturaliter movetur pars anterior quam posterior, et e contrario est, quando fit motus retrocessivus ; ergo et cetera.
- Item, sensibiliter videmus quod quando ambulamus, corpus non movetur totum simul, immo dum unus pes movetur, alter quiescit, saepe etiam nostris manibus movemus nasum vel alia membra, et constat quod tunc manus primo moventur a nobis, quaedam etiam non possunt a nobis moveri nisi aliis motis, ut, pilos non movemus nisi movendo caput vel cutem frontis et capitis ; ergo sensibiliter patet naturam aliquem ordinem fixisse in motu partium ; sed omnis talis ordo incipit ab aliquo uno primo ; ergo in omni motu corporis est dare aliquam partem primo motam per quam ceterae moveantur mediate vel immediate.
