Quaestio CXV — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO CXV
Post hoc igitur videndum quomodo originale peccatum probari valeat per Vetus et Novum Testamentum.
Et primo de Veteri videamus.
Ex quo potest assumi in genere duplex modus probandi. Primus est ex verbis expressis simpliciter sumptis. Secundus est ex verbis vel factis includentibus in se rationes probativas huius articuli.
Secundum ergo primum modum ponantur verba simplicia currendo per ordinem librorum.
Dicitur enim Genesis 17 de parvulo infra octo dies circumcidendo quod, si non fuerit circumcisus, peribit anima eius cie populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Certum est autem quod, si pactum naturalis legis non irritavit, quod nullum aliud pactum Dei irritavit.
Item, Iob 13 : Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? Constat enim quod Iob ibi loquitur de munditia virtutis et de immunditia vitii, sicut patet ex praecedentibus et subsequentibus.
Etiam capitulo 15 : Quis est homo, ut immaculatus sit et iustus appareat natus de muliere ?
Et capitulo 25 ; Nunquid potest homo comparari Deo aut apparere mundus natus de muliere ? et cetera usque ibi, quanto magis homo putredo et filius hominis vermis.
Et capitulo 4 : Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et cetera, quanto magis ii qui habitant domos luteas et cetera.
Item, David in Psalmis.
Et primo, in illo cuius titulus est, Psalmus David, cum venisset ad eum Nathan propheta, quando ingressus est ad Bethsabee, ubi postquam dixerat, tibi soli peccavi et cetera, volens exaggerative ostendere se esse peccatorem dicit : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccato peperit mater mea. Et volens ostendere quod hoc erat magnum arcanum subdit : Ecce enim veritatem dilexisti, absconditum et arcanum sapientiae tuae manifestasti mihi. Et nota quod non subdit aliquid de mundatione peccati materni vel paterni, sed solum de suo, dicens : Asperges me hyssopo et mundabor et cetera.
Item, in psalmo : Si vere utique, dicit : Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero.
Item, in Credidi, dicit : Ego dixi in excessu meo vel in extasi mea, omnis homo mendax.
Item, in Dixit insipiens, dicit de filiis hominum : Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum et cetera.
Item, in Domine exaudi, ultimo : Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Item, in Dixi, custodiam : Universa vanitas omnis homo vivens.
Item, Salomon Proverbiorum 20 : Quis potest dicere, mundum est cor meum, purus. sum a peccato ? quasi dicat : Nullus.
Item, Isaiae 48 dicitur toti populo Iudaeorum : Neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua, scio enim quia praevaricans praevaricaberis, et transgressorem ex. ventre vocavi te.
Et 43 : Narra, si quid habes, ut iustificeris, pater tuus primus peccavit et cetera. Quod nihil est dictu, si in peccato illius non peccavimus.
Et 63 : Facti sumus ut immundi omnes nos et velut pannus menstruatae omnes iustitiae nostrae.
Item, Osee 6 : Ibi autem sicut Adam trangressi sunt pactum, ibi praevaricati sunt in me. Ergo vult quod in Adam omnes peccavimus.
Item, Ezechielis 16, dicitur ad Ierusalem : Radix tua et generatio tua de terra Chanaan. Et post : Quando nata es in die ortus tui, non est praecisus umbilicus, tuus, usque ibi, transiens autem per te vidi te conculcari in sanguine tuo. Ubi plura dicuntur designantia corruptionem nostrae originis.
Item, I Esdrae, capitulo 6, dicitur de accipientibus uxores alienigenas : Et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum. Ergo supponit semen aliorum esse naturaliter malum, licet suum dicat sanctum quoad quid, pro quanto scilicet a cultoribus Dei, mox cum erant nati, per circumcisionem sanctificabantur.
Item, Ecclesiastici 25 : A muliere initium peccati et per illam omnes morimur.
Et Sapientiae 12 dicitur de gentibus : Quoniam nequam est natio eorum et naturalis malitia illorum, semen enim erat maledictum ab initio.
Iuxta autem secundum modum sumitur probatio ex septem viis.
Prima est ex generalibus iudiciis et poenis humano generi inflictis, scilicet, iudicium mortis cum omnibus aegrotationibus humanis et iudicium diluvii et excaecationis in idolatriam et in haereses ac errores contra Deum multiplices et captivitatum et servitutis seu venditionis in servos et bellicorum exterminiorum. Ex omnibus autem et ex unoquoque eorum potest formari duplex modus arguendi.
Primo sic : Filius enim non debet portare iniquitatem patris, nec e contrario, sicut dicitur Ezechielis 18, quia quantum est ex se, non vult Deus mortem morientis, sicut ibi dicitur. Ergo si infantes ex proprio peccato non meruerunt mori nec in diluvio submergi nec in errores idolatriae et haeresum necessario praecipitari et bellis exterminari et occidi vel captivari et servituti adici : omnia iudicia quibus hoc factum est et expresso Dei mandato ac iudicio factum esse legitur sunt impiissima.
Secundo sic : Omnis anima innocens et nulla peccati labe infecta est a Deo regenda et tractanda ut Dei imago et filia et ut templum et sponsa et ut in aeternam Dei beatitudinem ordinata et ut persona intellectualis et bona. Ergo quod talis necessario praecipitetur in omnia praedicta est impiissimum. Sed certum est tam ex Scripturis quam ex generalissimo cursu humani generis quod filii infidelium et multi filii fidelium necessario praecipitantur et praecipitati sunt in praedicta. Ergo si non fuit in eis peccatum propter quod hoc fieri deceat : Deus est impiissimus in eos et in omnibus iudiciis suis tam circa infantes quam circa adultos respectu actualium peccatorum satis innocentes impiissimus esset.
Quod autem praedicta iudicia ex speciali Deo mandato vel iudicio facta sint patet, ex Scripturis. Nam in Genesi mors, in omnes legitur inflicta ex Dei sententia propter solum peccatum primorum parentum. Et ubi loquitur de diluvio, dicit se detestari totum humanum genus, acsi poeniteret se fecisse illud.
Quando etiam Deus subvertit Sodomam et Gomorrham, ita occidit infantes sicut et alios.
Quando etiam praecepit filiis Israel, ut destruerent gentes terrae Chanaan, mandavit interfici omnes, etiam infantes, sicut habetur Deuteronomii 20, et sic de Iericho legitur fuisse impletum Iosue 6. Et tamen, Deuteronomii 9, dicitur quod propter impietates suas deletae sunt nationes illae.
Et Ezechielis 9, ad sex viros sequentes virum illum qui signabat thau super frontes gementium dicit Dominus : Non parcat oculus vester neque misereamini, senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite, omnem autem super quem videritis tliau, ne occidatis.
Et consimiliter Exodi 12, significatur quod angelus esset exterminaturus omnia primogenita, cuiuscunque essent aetatis, nisi ubi esset sanguis agni paschalis in signum. Mirabile est autem quod apud Deum plus valeret signum sanguinis vel thau quam decor suae imaginis, scilicet, naturae rationalis nunquam infectae peccato.
Item, in Psalmo contra Babylonem dicitur : Beatus qui allidet parvulos suos adt petram.
Item, Deuteronomii 28, dicitur : Si audire nolueris vocem Domini Dei tui et cetera, venient super te omnes maledictiones istae. Inter quas ponitur : Maledictus fructus ventris tui, et filii tui et filiae tuae tradentur alteri populo, et filios generabis et filias et non frueris eis, quoniam ducentur in captivitatem et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum et comedes fructum uteri tui et cetera. Constat autem quod, quando infantes fidelium per captivitatem ad gentes idolatras ducebantur ubi a nullo docebantur veram fidem Dei, quod habebant necessitatem errandi ac per consequens et faciendi multa contra Dpi praecepta.
Sed forte dices contra me duo.
Primo scilicet, quod secundum hoc infantes circumcisi vel baptizati, in quibus secundum fidem nostram est reatus culpae originalis remissus, non debuerunt nec deberent in consimiles mortes et captivitates tradi, in quibus haberent necessitatem cadendi in haereses et errores.
Secundo, quia non videtur ex Genesi necessario tenendum quod mors fuerit homini inflicta propter peccatum, quia illud quod ibi de hoc legitur videtur potius mysticum quam historicum, in designationem scilicet quod qui vera sapientia Dei relicta declinat ad scientiam et experientiam vanam incurrit mortem vitiorum. Quod enim ibi dicitur de ligno scientiae boni et mali non videtur litterale, aut quod serpens loqueretur Evae, aut quod ipsa creata fuerit ita fatua quod potuerit credere per comestionem illius cibi se posse obtinere scientiam Dei vel angelorum. Praeterea, mors videtur esse homini naturalis, ita quod corruptibilitas videtur esse essentialis corpori suo, et eodem modo videtur quod concupiscentia sensualis sit sibi naturalis, sicut est ceteris animalibus.
Ad primum dicendum primo quod illa instantia non evacuat rationem praedictam, sed solum auget difficultatem et addit ad profunditatem divini iudicii. Et quomodocunque sit, nos pro certo tenemus quod nullatenus hoc Deus permitteret, si nulla culpa in eis praecessisset.
Secundo dicendum quod quantum ad infantes hactenus circumcisos vel Uunc baptizatos quidam dicunt praedicta iudicia exerceri tanquam poenas quodam modo iam inflictas ante remissionem culpae eorum, iuxta exemplum Anselmi de servo pro sua culpa a domino verberato cui post remissionem culpae non tolluntur plagae prius inflictae. Sed istud habet locum in morte quae in ipsa necessitate moriendi est prius inflicta, sed de ceteris iudiciis non videtur hoc ita posse dici.
Propter quod dicunt alii quod poenae temporales et corporales possunt infligi filiis pro patribus, non autem poenae aeternae aut spirituales. Sed ab istis adhuc quaeritur quare novae poenae temporales possunt eis infligi propter patres, cum secundum eosmet constet quod, si nullam culpam aliquando habuissent, nunquam hoc iuste permitti posset. Praeterea, duci in necessitatem errandi a fide aut saltem in tantam occasionem quae fere est necessitas nunquid est maxima poena spiritualis redundans in aeternam ? Nonne multos filios schismaticorum et haereticorum prius per baptismum mundatos videmus quasi necessario trahi ad schismata et haereses suae gentis parentumque suorum ?
Propter quod videtur aliis dicendum quod, licet in baptismo remittatur tota culpa et poena aeterna, non tamen restituitur homo ad illum modum gubernationis qui competit illis qui nullam culpam penitus habuerunt, quia non fuit intentio Dei nec esse decuit quod status iste per gratiam omnino mutaretur, sed solum quod secundum exigentiam suae proportionis gubernaretur. Et ideo concupiscentia et mors remanent ad exercitium et proelium conveniens huic statui. Et quia ipsa concupiscentia est aliquo modo iuris diabolici : ideo peiv mittitur diabolus plus posse in eam et in nos per eam, quam permitteretur, si nulla huiusmodi infectio remaneret in nobis.
Huius autem ordinis ratio ex pluribus sumitur.
Primo, ex ratione iam dicta.
Secundo, quia administratio gratiae Christi debuit habere modum medicinae curantis morbum cum cooperatione ipsius qui est sanandus.
Tertio, ne, si subito fieret curatio totalis, tolleretur meritum fidei in accedentibus ad Christum.
Quarto, quia redemptio Christi praesupponit omnes fuisse damnatos et infectos ac per consequens nullum posse gignere aut gigni sine infectione.
Quinto, ad eliciendum inde triumphum maioris meriti.
Sexto, ad formandum varios gradus et ordines gratiarum ac spriritualium proeliorum.
Septimo, ut sicut Christus cum forti agone pro nobis mortuus est, sic nos cum forti certamine moriamur vitiis nostris.
Octavo, ut ostendatur quod haec gratia datur omnino indignis et inimicis et ideo datur sub proportione placita danti.
Nono, ut in expurgatione vitii nostri cum misericordia servetur aliqua censura iustitiae. Et ideo non debet quis mirari, si multiiam iustificati permittuntur tam a vitiis suis quam ab exterius fortissime tentari, etsi ex hoc multi ruunt, quamvis hoc fiat sub miro moderamine providentiae Dei.
Ad illud autem de inductione in errorem quaedam a quibusdam dicuntur quae in tractatu de gratia Christi data in baptismo magis habent tradi.
De novis autem poenis corporalibus respondetur, et bene, quod licet quoad modum inferendi videantur aliquam novitatem addere super iudicium mortis et passibilitatis primo inflictum, non tamen quantum ad reale gravamen ; quia ei qui iuste et necessario est moriturus et poenis suae passibilitatis relinquendus non refert quomodo sibi mors vel dolor inferatur, an scilicet violenter vel cursu naturali, et modus executionis poenae iam per sententiam inflictae spectat ad iudicem.
Ad secundum autem dicendum quod magna dementia est dicere quod illud non sit historicum, quamvis ibi aliqua sint mystice dicta, quia non erant facta ad historiam spectantia, sicut est illud de gladio flammeo et versatili aut de poena diaboli sub figura serpentis data, quando dicitur, super pectus tuum gradiaris et cetera, talia enim iudicia solet Scriptura mystice tradere. Sed si creatio Adae et formatio Evae et cetera quae sequuntur non fuerunt ad litteram facta : eadem ratione nec creatio mundi nec generatio Cain et Abel omniumque sequentium, et tunc perit tota veritas litterae et historiae super quam tota fides nostra fundatur.
Praeterea, si lignum vitae stat ibi solum pro sapientia aeterna et lignum scientiae pro scientia et experientia vana : tunc falso dicitur quod Deus produxerit utrumque horum de humo, et impium est dicere quod Deus aliquam vanitatem aut scientiam vanam produxerit.
Praeterea, nunquid ad litteram fuerunt creati nudi ? Quid est ergo dicere quod primo de eo non erubescebant et postea erubuerunt ? Et certe, totus ordo operum ibi narratorum, aperte clamat illa quae de homine,dicuntur esse historica.
Praeterea, ex aliis locis patet hoc esse litterale, ut est illud Osee 6 : Ipsi sicut Adam transgressi sunt pactum, et Genesis 13 dicitur de terra Sodomorum quod universa irrigabatur sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus. Ergo supponit paradisum ad litteram esse, locum aliquem irriguum aquis.
Et Ezechielis 31, ubi sumitur parabola de arboribus terrae, dicitur quod cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei. Ergo supponit quod materia illius parabolae sic se habeat secundum litteram.
Quatuor etiam flumina hominibus notissima dicit Moyses manare de paradiso ad orientem posito, quamvis modus emanationis eorum ab illo loco sit hominibus ignotus.
Quod autem dicitur de locutione serpentis : Scriptura more suo satis efficaciter innuit quod hoc factum sit per daemonem linguam serpentis moventem aut in specie serpentis de vaporibus formata apparentem, eo modo quo dicit tres viros seu potius Deum in specie trium virorum locutos esse Abrahae, et sic de aliis visionibus Scripturae in quibus tam angeli quam daemones ad litteram in speciebus corporalibus hominibus sunt locuti.
Quod autem dicitur de fatuitate credulitatis Evae : dicendum quod immo per hoc magis docemur quomodo ambitio horribiliter infatuat et excaecat, sicut et avaritia et cetera principalia vitia. Unde, antequam Eva crederet per esum ligni se posse illud obtinere, primo perverse appetiit et ambivit altitudinem divinae scientiae et alicuius divinae eminentiae, quamvis forte ipsa hoc crediderit sub dubio more curiosorum qui multis, auguriis stultis adhibent aliquam fidem propter vanum desiderium eius quod per illa experiri vel obtinere desiderant.
Quodsi dicas non esse credibile quod ipsa fuerit sic fatua quod crederet serpentem sibi loqui, aut si credebat daemonem per ipsum loqui, non est verisimile quod crederet ei quem sciret esse malum daemonem : dicendum quod absque dubio ipsa scivit quod substantia intellectualis sibi in tali specie loquebatur, non autem a principio oportuit quod sciret nec per se scire potuit quod illa substantia esset bonus angelus vel malus, sed ex subsequentibus debuit advertere. Sed ambitio praevolans eam excaecavit, quamvis postmodum hoc cognoverit, quando ait, serpens decepit me.
Si vero adhuc dicas quod non est verisimile quod Deus praeceptum caeremoniale et irrationabile eis dederit, utpote, quod de uno fructu cuiusdam arboris non comederent : dicendum quod hoc praeceptum merito fuit dandum.
Primo, quia sicut homo erat duplicis naturae, sic secundum utramque debuit in Dei oboedientia exerceri.
Secundo, ut Deus appareret dominus in omnibus, prout vult, imperandis et prohibendis, et ut appareret quod non solum in iis quae de se sunt mala, sed etiam in iis quae sola sua prohibitione sunt illicita est sibi ad nutum oboediendum.
Tertio, ut per hoc homo addisceret captivare intellectum suum in Deum. Et ideo aliquid cuius ratio litteralis non appareret fuit sibi praecipiendum et hoc in re sensibili, ut captivatio esset fortior et humilior et sensibilior.
Quarto, propter sapientiale speculum sibi in sensibus formandum, ut sic intra et extra, supra et infra totus esset divinae sapientiae deditus. Et ideo in una arbore fuit sibi exhibenda imago mortalis fructus qui oritur de propria voluntate et de perverso sui amore, in reliquis vero vitalis fructus sapientiae et virtutum eius designaretur. Propter ista autem omnia lignum illud debuit esse pulchrum visu et fructus eius multum delectabilis gustui carnali, ut sic magis probaretur in eo oboedientia et captivatio intellectus et ut haberet aliquam rationem tentandi.
Ad illud autem de morte dicendum quod mors est dicenda simpliciter in naturalis homini, quia est contra naturalem exigentiam non solum sui appetitus naturalis, sed etiam suae formae substantialis et principalis, scilicet, animae rationalis. Quae utique, quantum est ex se, semper exigit corpus tanquam materiam suam et tanquam naturale organum multarum operationum suarum et tanquam coadiuvans ad complementum existentiae suae. Verum est quod si corpus sumatur ut sibi relictum et ut destitutum debito regimine animae, sic competit sibi esse mortale, et pro tanto potest dici mors naturalis. Sed hoc non praeiudicat praedictis.
Sed forte obicietur quod mors seu necessitas patiendi et moriendi non est contrarectum ordinem naturae humanae.
Primo, quia sicut natura generis salvatur in qualibet specie sua, sic in qualibet debet salvari naturalis ordo generis ; sed naturalis et communis ordo generis animalis est esse mortale et passibile.
Secundo, quia omne compositum ex contrariis et ex materia transmutabili est naturaliter corruptibile, omne etiam generabile est naturaliter corruptibile.
Tertio, quia contra naturalem appetitum brutorum est mors et dolor, unde toto posse horrent et fugiunt mortem et graves plagas, anima etiam eorum est naturaliter superior suo corpore et corporalibus suis formis ; et tamen mors et dolor et rebellio elementarium qualitatum ad animam eorum uon est contra rectum ordinem naturae ; ergo odium mortis vel superioritas rationalis animae ad suum corpus non probat mortem et rebellionem sui corporis esse contra rectum ordinem naturae humanae.
Quarto, quia supernaturalia non sunt de mero ordine naturalium ; sed vis praeservans Adam a necessitate mortis et rebellionis inferiorum ad superiora erat supernaturalis, unde nec est in nobis ; ergo carere ipsa non est contra merum ordinem nostrae naturae, immo solis suis naturalibus relicta habet necessario mori, et rebelliones pati.
Quinto, quia utile virtutum exercitiis et meritis, et praemiis potius habet rationem boni quam poenae ; sed mors et dolor et dolorosae passiones sunt valde utiles ad praedicta ; ergo, in quantum tales, potuerunt congrue in prima institutione hominis sibi dari a Deo.
Sexto, quia resistentia inferiorum corporum ad plures impressiones superiorum non est contra rectum ordinem naturae, immo pro quanto omnis motus est a contrario in contrarium, exigit resistentiam mobilis in principio motus ; ergo quando aliqua pars nostra inferior movetur a superiori in sursum, naturalis ordo huius motus exigit quod pars inferior sit in initio motus in termino contrario termino ad quem movetur ac per consequens et quod in principio resistat parti superiori et eius motui.
Ad primum dicendum quod aliquid competit naturae generis ex differentia specifica sibi adiuncta, quod sibi non competit ex se sola vel, cum differentia opposita. Quando ergo differentia exigit ordinem immortalitatis et plenae concordiae in omnibus intrinsecis suis, tunc competit et generi, prout est cum ipsa et sub ipsa. Et pro tanto falsa est minor qua dicitur quod naturalis ordo generis animalis est esse mortale ; non enim est verum, quando sumitur cum forma seu specie rationali.
Ad secundum dicendum quod licet, in quantum tale absque aliquo adiuvante sumptum, sit naturaliter corruptibile : non tamen, prout sumitur cum virtute sufficienti praeservante ipsum a corruptione et rebellione. Et si specifica forma compositi exigat talem virtutem sibi dari ad hoc quod habeat, rectum ordinem et statum, tunc illa virtus est de recto ordine primae institutionis talis naturae. Et sic est in proposito.
Ad tertium dicendum quod in anima bruti et in omni forma corruptibili est considerare duo, scilicet, eorum naturalem bonitatem seu entitatem et eorum naturalem defectibilitatem et inferioritatem. Respectu autem primi est eis eorum corruptio innaturalis et contra essentiam ipsorum tanquam illam destruens, respectu vero secundi est eis naturalis et de recto ordine naturalis defectibilitatis et inferioritatis ipsorum. Et ideo propter solum primum competit animae brutorum naturaliter odire et fugere mortem et dolorem, sed ultra hoc competit naturae rationali ex hoc quod est aeternae beatitudinis capax et ex sua prima institutione ordinata ad illam et ex hoc quod est per liberum dominium plene possessiva sui et suorum bonorum tanquam per intellectum et voluntatem plene reflectens se super se et super sua bona vel mala. Unde sibi soli competit proprie ratio poenae, sicut et sibi soli competit ratio meriti et demeriti ac per consequens et iustae retributionis, condignae poenae vel praemii.
Praeterea, anima bruti non potest appetere aeternitatem, quia nec potest ipsam cognoscere. Licet enim aliqua futura intendant ac per consequens et praecogitent, puta, pullos habere de ovis vel refectionem ex cibo : non tamen possunt futura praecogitare sub plena ratione futurae aeternitatis, immo nec nisi prout futura sunt quasi praesentialiter correlata et connexa iis quae praesentialiter sentiunt et agunt. Et idem est de recordatione praeteritorum. Non enim potest praeteritio et futuritio plene apprehendi, nisi plene sciantur non esse actu et plene discernantur a praesenti, sicut non ens actu ab ente actu. Bruta autem hoc non possunt, quia nec apprehendunt illa, nisi prout quasi praesentialiter se offerunt in specie et actu imaginationis. Quia ergo amor immortalitatis seu vitae aeternae non causat in brutis odium mortis, sed solum amor boni praesentis naturaliter corruptibilis : ideo odium mortis non probat bruta esse ad immortalitatem ordinata, sicut probat hoc de natura rationali. Quin potius, quia bruta non sunt capacia beatitudinis aut dominativae seu liberae fruitionis bonorum ac per consequens nec commodi vel incommodi nec divinae amicitiae et societatis et laudis, sed solum sunt ad utilitatem et possessionem naturae rationalis : idcirco non debent in aeternum vivere nec regi a Deo quasi ad propriam voluptatem et felicitatem et commoditatem ipsorum. Et hinc est quod, licet principalia et inanimata corpora mundi maneant post diem iudicii in aeternum, non tamen sic bruta manebunt ; quia videretur quod eorum aeterna voluptas esset ad eorum sensualem felicitatem et commoditatem sic intenta et ordinata a Deo, sicut est felicitas et commodum creaturae rationalis. Hoc autem non potest videri de corporibus inanimatis quae nullatenussunt capacia voluptatis et quae sunt necessaria ad congruam consistentiam et gloriam corporum gloriosorum hominum salvandorum.
Rursus sciendum quod non omnis superioritas exigit quod inferiora in nullo sibi resistant, sed solum illa cuius libertas est praedominativa, et cuius ordo ad beatitudinem et pacem exigit nullam rebellionem vel discordiam in se pati, et in cuius poenam redundat rebellio talis, et tunc potissime, quando ipsa rebellio praeiudicat et opponitur perfectae virtuti et amicitiae Dei ac per consequens et est prava.
Ad quartum dicendum quod ordo quem natura sic exigit quod non potest recte et ordinate stare sine illo dicitur pro tanto naturalis, pro quanto natura sic exigit eum et pro quanto natura per ipsum ordinatur secundum exigentiam ipsius naturae. Et hoc modo aliqua supernaturalia spectant ad naturalem ordinem naturae humanae, quamvis sumendo ordinem naturalem pro solis gradibus naturalium vel pro naturalibus habitudinibus non sint de ordine naturali. Illud etiam quod est supernaturale, pro quanto transcendit naturam sui subiecti, dicitur aliquando naturale, pro quanto consonat et proportionatur naturae vel pro quanto ab initio naturae est sibi insertum. Non etiam sequitur, natura sibi relicta habet corrumpi, ergo corruptio spectat ad rectum ordinem eius ; quia tunc sequeretur hoc ipsum de natura angelica et de omni essentia creata, nam sibi soli relicta annihilaretur, et tamen annihilatio est contra rectum ordinem naturae angelicae et omnis mentis intellectivae.
Ad quintum dicendum quod triplici ratione fallit.
Primo quidem, quia, sicut utile, in quantum utile, non est poenale, sic poenale, in quantum poenale, id est, in quantum est laesivum naturae vel naturalis appetitus, non est utile nisi per accidens seu ex consequenti. Immo, in quantum tale, opponitur naturali appetitui et suo tranquillo statui quem recte et naturaliter appetit et suo directo et primario. Ordini in beatitudinem quam naturaliter appetit.
Secundo, quia quamvis virtuose uti huiusmodi poenalibus sit meritorium seu utile, non tamen inflictio ipsorum, saltem illa quae praevenit omnem actum nostrae voluntatis et nostri meriti, sicut utique necessitas moriendi et patiendi praevenit in nobis omnem actum nostrum. Praeterea, omnis poena proprie sumpta, in quantum talis, est punitiva. Ergo retentur ad aliquam culpam iam commissam propter quam est inflicta vel assumpta.
Tertio, quia poena non est meritoria nisi propter actum voluntatis ipsam acceptantis vel promptae ad eam tolerandam vel assumendam. Plena autem promptitudo potuit esse in primo statu absque aliqua poena ; nam eo ipso, quo homo vel angelus erat promptus velle omnia quae Deus vellet de ipso facere vel fieri, erat sufficienter promptus ad omnem poenam, quam Deus vellet ipsum subire, contra autem Dei voluntatem non debebat velle aliquam poenam. Item, licet satisfactio vel meritum satisfactorium de culpa sua vel aliena exigat solutionem alicuius poenae quasi pro pretio seu pro vindicta culpae : meritum tamen in solum praemium gloriae ordinatum non exigit poenae solutionem nec vindictam culpae quae non est nec fuit.
Ad sextum dicendum quod caelum et stellae non habent tale dominium super corpora inferiora quod resistentia eorum redundet in poenam superiorum, nec eorum irresistentia cedat in beatitudinem vel commodum superiorum. Et ideo non est simile.
Ad illud autem de motu et mobili dicendum quod non omnis motus est a contrario vel a resistenti ; sed sufficit quod sit ab incontingenti vel ab imperfecto gradu eiusdem speciei, ut, cum minus album per motum intensivum fit magis album. Item, motus quo voluntas movet se vel inferiores potentias multum differt ab omni motu corporali, ille enim est in suo primo instanti. In statu autem innocentiae non moveret superior potentia inferiores a malo ad bonum, sed solum a minus bono ad maius bonum vel ab habitu ad simplicem actionem ipsius habitus, ut sic primus motus esset ad augendum habitum, secundus vero non, sed ad solum actum eius virtuose eliciendum.
Si autem quaeras, si mors est contra rectum ordinem naturae humanae, quare potius homini peccanti est inflicta poena mortis quam daemonibus : ad hoc patet responsio.
Primo, quia daemones non habent naturam quae potuerit dissolvi aut mori, nisi annihilaretur.
Secundo, quia sicut in creatione hominis refulsit singulariter unio diversarum naturarum, sic decuit quod in peccati sui poena refulgeret pugna et dissolutio diversarum naturarum. Et nota quod nunquam aliquis potuit constituiin statu in quo posset peccare, quin talis fieret quod iuxta. proportionem suae culpae, in quam poterat cadere, posset a Deo puniri, alias non crearetur in ordine apto ad regnum iustitiae Dei.
Ad illud autem de concupiscentia dicendum primo quod pro tanto est innaturalis, quia contrarium exigit rectus ordo naturae rationalis, sive sumatur rationale per essentiam sive per participationem. Unde quod pars inferior sibi quoad hoc relinquatur est contra rectum ordinem naturae humanae, nisi pro quanto propter culpam praeviam homo ex iustitia sibi relinquitur.
Secundo, quia si pars inferior hominis omnino relinqueretur sibi, nullam habendo unionem ad superiorem, ita quod nullo modo traheret eam ad se, et sic quod virtus vel culpa superioris non redundaret in eam : tunc absque dubio esset simile de ipsa et de brutis. Nunc autem non est sic. Et ideo ipsam relinqui sibi est idem quod permittere quod fluat et fluendo deficiat in concupiscentiam vitiosam.
Secunda via est ex specialibus electionibus, populi Dei. Elegit enim Deus ad suam amicitiam et ad suum cultum quos sibi placuit aliis abiectis. Unde Deuteronomii 10 dicitur : En, Domini Dei tui est caelum et terra et omnia quae in ea sunt, et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos, id est, nos de cunctis gentibus. Et capitulo 9 dicitur : Ne dicas in corde tuo, propter iustitiam meam introduxit me Dominus in terram hanc ; neque enim propter iustitias tuas ingredieris, sed ut compleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis.
Et secundum hoc in toto decursu Veteris Testamenti invenies quod Deus se ostendit reprobasse nationes gentium, quasi naturaliter sint ei inimicae, reliquos vero ex speciali pacto et gratia se elegisse.
Unde et in prophetis multiplicibus parabolis ostendit se a principio elegisse plebem Iudaeorum et desponsasse sibi eam, cum esset indigna et immunda.
Et sic dicitur Malachiae 1 : Iacob dilexi, Esau autem odio habui.
Et Exodi 33 dicit Deus : Miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit. Et ubicunque agitur de finali electione gentium aut de finali reductione Iudaeorum, ostenditur quod tanquam. indignos et ira sua dignos elegit eos ad se.
Propter hoc etiam sub certo pacto foederis datur circumcisio et tandem lex Moysi. Unde Genesis 17 dicitur ad Abraham : Statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te, ut sim Deus tuus et seminis tui. Et post : Eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum.
Et Exodi 24, postquam promisit populus dicens, omnia quae locutus est Dominus faciemus, subditur quod Moyses sanguinem respersit in populum, et ait, hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. Praedicta autem omnia et eorum consimilia sunt omnino absurda, si omnes naturaliter sumus mundi a peccato ac per consequens et ab eo dilecti tanquam filii ad imaginem eius facti.
Ne autem posset dici quod electio Iudaeorum fiebat solum ad quandam specialem amicitiam et colligantiam eorum cum Deo et e contrario, quamvis naturaliter tam ipsi quam ceteri haberent communem cum Deo amicitiam : licet ex praedictis oppositum huius aperte probetur, nihilominus in ipsa institutione foederis aperte contrarium ostenditur. In primo enim pacto Abrahae dicitur quod masculus cuius caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Quomodo igitur iuste deletur, si est, amica Dei, aut quomodo pactum eius irritum fecit, si adhuc permanet in eius amicitia communi et in creatione sui accepta ? De pacto autem legis aperte dicitur Deuteronomii 9 : Scito quod non propter iustitias tuas dedit tibi Deus terram hanc, cum durissimae cervicis sis populus. Memento quomodo ad iracundiam provocasti Dominum Deum tuum in solitudine, et ex eo die quo egressus es ex Aegypto usque ad locum istum semper adversus Dominum contendisti.
Tertia via est ex vitiosis inclinationibus nobis a natura inditis et ad malum nos impelle litibus. Unde Genesis 8 dicit Deus : Sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua.
Et Proverbiorum 22 : Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae amovebit eam.
Et Deuteronomii 31 : Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam et cetera.
Et Ecclesiastes 11 : Adolescentia et voluptas vana sunt.
Et capitulo 1 : Vidi cuncta quae fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Et in toto illo libro intendit hoc ostendere. Unde et capitulo 7 mystice sub typo mulieris malae ostendit quod haec vanitas orta est a voluntario casu hominis, quem, ut dicit, Deus fecerat rectum. Alias quaero : Si homo creatus est bonus et naturaliter inclinatus ad sola vera bona, unde est quod stultorum sit infinitus numerus et quod mulierem ex omnibus non invenit unam mundam ?
Item dicendum in Psalmo Beati quorum, cum dixisset, confiteor adversum, me iniustitiam meam Domino, subdit : Pro hac orabit ad te omnis sanctus. Quod nullo modo est dicendum, nisi omnis sanctus habeat in se aliqua peccata et inclinationes ad malum pro quibus oret.
Item, Iob dicit capitulo 9 : Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me, si innocentem ostendo, pravum me comprobabit. Et post : Si lotus fuero aquis nivium et fulserint velut mundissimae manus meae, tamen sordibus intinges me, id est, intinctum ostendes et cetera. Et capitulo 7 dicit : Quare posivisti me contrarium tibi et factus sum mihimetipsi gravis ? Cur non tollis peccatum meum ? et cetera.
Item, III Regum, capitulo 8, dixit Salomon de iis qui venturi erant ad templum causa orandi : Quodsi peccaverint tibi - non est, enim homo qui non peccet -, et iratus tradideris eos inimicis suis et cetera. Unde enim habet Salomon quod non est homo qui non peccet, nisi quia certus est nos habere necessitatem peccandi, nisi per Dei gratiam perfectissime adiuvemur et reparemur ?
Item, Ecclesiastici : Ne despicias hominem avertentem se a peccato neque improperes ei, memento quoniam omnes sumus in corruptione, scilicet, peccati. Alias nihil faceret ad propositum memoria illa, vult enim quod non despiciat peccatorem, ex quo poenitet de peccato suo. Et capitulo 40 dicit : Occupatio magna creata omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre, matris eorum usque in diem sepulturae. Et postea inter illa quae spectant ad hoc iugum grave enumeratur furor, zelus, tumultus, fluctuatio, timor mortis et iracundia perseverans.
Et certe, ad hoc facit totus decursus Scripturae increpando concupiscentias nostras et pronitates ad malum et tarditates ad bonum et suadendo, post concupiscentias tuas non eas. Istas autem inclinationes non solum experimento continuo probamus in nobis, sed etiam in communi casu multitudinis gentium in tanta certitudine claret quod plus quam caecus sit qui hoc non advertit. Constat autem omni sanae intelligentiae quod impossibile est quod haec provenerint ab illo qui est summa virtus. Unde et hoc dedit magnam occasionem quibusdam stultis ut ponerent Deum malum a quo tanta et tam malitiosa corruptio provenisset, non advertentes quod hoc non potuit venire nisi a voluntate substantialiter bona, sed voluntarie et accidentaliter depravata.
Quarta via est ex Dei legibus et praeceptis tam moralibus quam caeremonialibus. Quia vero quomodo ex moralibus hoc probetur aperte colligi potest ex iis quae diffuse tetigi in quaestione an veniale sit aliquo modo contra praeceptum, sufficiat ad praesens dicere quod ex praeceptis moralibus hoc trahitur, tum ex hoc quod in summa perfectione observantiam virtutum et divini amoris praecipiunt, ut, cum dicunt, diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et cetera, aut, diliges proximum tuum sicut te ipsum, aut quod Deus dicit, estote sancti, sicut et ego sanctus sum, et sanctus eris absque macula coram Domino Deo tuo ; tum ex hoc quod evitationem et exstirpationem vitiorum in summa puritate fieri volunt, ut, cum in decalogo dicitur, non concupisces, et sic de aliis ; tum ex hoc quod ostendunt Deum fortiter detestari omne vitium et omnem concupiscentiam mali et omnem negligentiam et gravitatem ad bonum.
Ex praeceptis vero caerimonialibus : Utquid enim Levitici 12 praecipitur quod parturiens masculum et feminam omne sanctum non tanget et quod offeret pullum columbae sive turturem pro peccato ?
Utquid etiam Deus praecipit quod primogeniti sibi sanctificentur et redimantur, nisi ut ostendat quod omnes nascimur in peccato et sumus per aliquam oblationem et sacrificium Deo gratum redimendi et sanctificandi ? Igitur omnia sacrificia legis in quadam generalitate hoc probant. Cuius deductionem ad praesens pertranseo, tum quia satis patet, tum quia alibi est prolixius pertractandum.
Utquid etiam Levitici 4 mandantur multa offerri pro peccatis ex ignorantia factis, si naturalis ignorantia praeceptorum nos excusat ?
Quare etiam David orat, delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris, et ab occultis meis munda me, Domine, si naturaliter excusamur ?
Quinta via est ex statu animarum decedentium in statu legis. Quibus, quantumcunque sanctis, nunquam promittitur beatitudo ut pro illo tempore, sed solum pro quodam tempore novissimo.
De quo Danielis 11 dicitur : Tu autem, Daniel, vade ad praefinitum et requiesces et stabis in sorde tua in fine dierum.
Et Isaiae ultimo promittuntur pro illo tempore caeli novi et terra nova et damnatio impiorum aeterna, et capitulo praecedenti promittitur multiplex bonum pro illo tempore.
Et omnes prophetae pleni sunt de hoc. Quare enim non immediate perducebantur ad illud finale bonum propter quod Deo serviverant ? De quo Moysi, Exodi 33, petenti, ostende mihi faciem tuam et gloriam tuam, dictum est, ego ostendam tibi omne bonum, et de quo, Genesis 15, dicitur Abrahae, ego protector tuus sum et merces tua magna nimis. Istam autem viam non deduco, quia multa prolixitate indiget ad plenam sui enodationem, innui tamen eam, ut advertatur, quia maximam medullam continet Scripturarum fixam in cordibus sanctorum patrum et prophetarum.
Sexta est quintae coniuncta quae sumitur ex promissionibus finalis resurrectionis et felicitatis in aeternum duraturae.
Septima est ex tanta et tam universali exspectatione et promissione unius finalis Messiae, id est, regis et pontificis qui redimeret et salvaret populum de omni captivitate et de omni malo et statueret in regno aeterno.
De quo dicitur Danielis 7 : Potestas eius potestas aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur.
Volunt enim prophetae eum moriturum pro nostris peccatis expiandis, sicut patet Isaiae 53. Ubi dicitur quod vulneratus est propter iniquitates nostras et quod Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum et quod iniquitates nostras ipse portavit et quod ipse iustificavit multos.
Et Danielis 8 statuuntur septuaginta septenae usque ad Christum ducem occidendum, ut finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna.
Quod Iob certitudinaliter exspectabat dicens : Scio quod Redemptor meus vivit et in novissimo die de terra surrecturus sum et in carne mea videbo Deum. Quia vero tam iste articulus quam duo praedicti per se ipsos habent explicari, quomodo scilicet ex Veteri Testamento perfectissime probentur : ideo ad praesens pertranseo, quia sine praevia ipsorum explicatione non posset ita ad plenum clarescere quam efficaciter ex eis probetur intentum.
Ex Novo Testamento probatur originale.
Primo, ex tota fide passionis Christi. Quem tota fides Novi Testamenti expresse confitetur et profitetur oportuisse pati pro nobis salvandis qui eramus centesima ovis perdita et decima drachma. Et hoc est ita abunde expressum in tota Scriptura Novi Testamenti quod vix potest homo ibi legere in quo hoc diversimode non occurrat.
Secunda via est ex institutione baptismi et aliorum sacramentorum. Sine quibus non est salus, nisi per sufficiens propositum eorum efficacia participetur et recompensetur.
Unde de baptismo Christus dixit Iohannis 3 : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest intrare in regnum Dei, et huius ratio ibidem describitur, quia quod natum est ex carne, caro est et cetera. In quo aperte Christus docet quod nostra anima in nativitate, nostra prima est carnalis, non spiritualis, et ideo oportet eam mundari.
De sacramento vero communionis dicit Christus, Iohannis 6 : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis, qui autem manducat et bibit, habet vitam aeternam. Quod est intelligendum de participatione spiritualis efficaciae huius cibi et, potus sine qua non est salus. Quod non esset verum nec necessarium, si non nasceremur peccatores.
Tertia via est ex necessitate nostrae iustificationis per fidem et gratiam Christi. Quae, licet in toto Novo Testamento expresse astruatur, fortissime tamen in epistolis Pauli.
Quarta via est ex vetustate et corruptionq veteris hominis. Qui secundum Paulum est expoliandus et crucifigendus cum vitiis suis et mortificandus et cui oportet nos mori ad hoc quod homo interior renovetur.
Quinta est ex eo quod expresse originale peccatum exprimitur. A Paulo quidem [ad] Romanos 5 dicente quod per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes, peccaverunt, et infra de hoc ibidem. Et [ad] Ephesios 2 : Et eramus, inquit, natura filii irae sicut et ceteri ; ubi et postmodum subdit quomodo gentes erant omnino alienae et longinquae a Deo, usquequo per sanguinem Christi sunt reconciliati et reuniti.
Et Iohannes in I canonica sua : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est. Quod tamen indubitanter posset a pluribus et etiam ab omnibus pro tempore vere dici, si nasceremur absque peccato.
Sexta via est ex infirmitate legis. Quae per accidens est lex mortis et iram operatur, sicut probat Apostolus in epistolis suis et praecipue in epistola ad Romanos et ad Galatas et ad Hebraeos. Cuius causa secundum eum est malum concupiscentiae proveniens ex corruptione carnis nostrae. Unde [ad] Romanos 6 vocat ipsum corpus peccati, et capitulo 7 dicit se carnalem, venumdatum sub peccato, et multa alia ibidem. Et propter hoc II [ad] Corinthios dicit quod littera occidit, et sicut ibi patet, loquitur de littera decalogi Moysis scripta in tabulis lapideis. Et hoc ipsum docet Augustinus, libro De spiritu et littera. Et tamen lex illa erat moralis quae dicendo, non concupisces, faciebat per accidens reum mortis.
De hoc etiam loquitur Iohannes, quando ait quod concupiscentia mundi non est ex Patre, sed ex diabolo, et Iacobus, quando ait quod nullus hominum linguam domare potest, scilicet, per se sine gratia Dei, et quando ait, in multis offendimus omnes. Unde enim scit quod omnes, nisi quia novit nos habere necessitatem peccandi contra legem Dei, nisi Christi gratia nos adiuvet ?
Ad hoc etiam facit quod Christus docet semper orare, ne inducamur in tentationem.
Septima via est ex perfectis legibus Christi inhibentibus omnem inordinatum motum irae et concupiscentiae et continentibus in se perfectionem excludentem omne peccatum, sicut patet in sermone Domini quem recitat Matthaeus et ex aliis locis, prout plenius ostendi in quaestione de veniali peccato.
