Quaestio LXXX — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO LXXX
Nono quaeritur an aspectus beatorum sic feratur super creatorem et creaturas in proprio genere visas, quod uno aspectu et uno actu iudicet mutuas correlationes Dei et creaturae.
Et videtur quod non.
- Primo, quia alterius habitus est videre Deum et creaturas in Deo et alterius videre creaturas in se ipsis.
- Secundo, quia tunc Deus videretur per illum actum visionis quo res creatae in se ipsis videntur, quia praesentialitas creaturae ad Deum ut ad suum principium creans et conservans et continens et finiens non potest visibiliter videri, nisi videatur Deus tanquam extremum praedictae relationis, sicut non potest videri praesentialis contactus colli ad caput, quin eo ipso videatur ipsum caput.
- Tertio, quia secundum hoc aliquis actus intellectus esset maior et superior actu visionis Dei, scilicet, ille actus qui de Deo et eius visione et de creatura ut in proprio genere visa diiudicaret.
Contra :
- Beatus videt in proprio genere actum visionis quo videt Deum et actum fruitionis, et utique eodem actu iudicat de Deo viso et de visione qua ipsum videt, et tamen illa visio est quid creatum.
- Item, creatio passio et consimiles relationes creaturae ad Deum sunt utique in se ipsis visibiles ; sed visibiliter et praesentialiter ac plene videri non possunt, nisi videatur ordo Dei et potentiae creatricis ad ipsas et e contrario.
[Respondeo]
Ad quaestionem hanc est duplex respondendi modus.
Primus est quod licet absoluta essentia creaturae possit a beatis in se ipsa videri, non tamen immediatae relationes eius ad Deum seu ipsa ut immediate ad Deum. relata. Sed huiusmodi relationes per rationis consequentiam intelliguntur et ultra hoc in Deo visibiliter videntur. Et ideo nullus aspectus vel actus creaturam in se ipsa attingens et ad ipsam, ut est in se ipsa, immediate conversus potest visibiliter discernere seu iudicare huiusmodi correlationes seu habitudines creaturarum ad Deum.
Sed contra hunc modum sunt duae rationes praemissae, quia immediata unio et relatio divinae visionis et fruitionis ad Deum est utique in se ipsa visibilis et scibilis, sicut et ceterae rationes creatae. Et idem est de ceteris relationibus immediatis creaturarum ad Deum, immo tanto sunt visibiliores ceteris, quanto plus habent de veritate et nobilitate.
Secundus modus est quod hoc possit fieri uno aspectu et actu, oportet tamen quod plures actus ad actum huius iudicii constituendum concurrant, sicut et in ceteris actibus per quos de pluribus extremis ad invicem comparatis iudicium fertur. Nam ad hoc praeexiguntur duo actus, scilicet, visio Dei in se et visio creaturae in se ipsa, non. quidem qualiscunque, sed talis quae sic immediate exeat et derivetur ab illo habitu et lumine quo Deus a beato videtur, sicutactus caritatis ad proximum ut in se ipso dilectum, propter Deum tamen, exit a caritate Dei. Dicunt enim isti quod per id ipsum per quod intellectus fit potens videre Deum fit et potens videre creaturas in se ipsis, ut sunt praesentiales ad Deum, ita quod nullo alio modo posset eas sic videre. Res enim creatae secundum istos dupliciter vel tripliciter videntur ab intellectu beato per habituale lumen gloriae. Primo quidem videntur in Deo, prout scilicet sunt in eius intelligentia et in eius causali efficacia. Secundo vero modo, prout sunt in se ipsis immediatissime exeuntes et dependentes a Deo et prout sunt quasi quidam vapor et quaedam refulgentia et quoddam vestimentum seu imago immediatissime manans a Deo et participans divina.
Tertium autem modum sub dubio ponunt, quia dicunt quod forte duplex est modus videndi eas in exemplari aeterno.
Primus scilicet sic, quod creatura nullo modo per hoc in se ipsa realiter attingatur. Et hoc modo videntur ibi futura vel praeterita quae non habent essentiam. vel existentiam in se ipsis.
Secundus vero sic, quod intellectus videns eas in Deo per intermediam intelligentiam Dei transeat et pertingat creaturam in se ipsa. Et hoc modo dicunt posse videri a beatis in Deo sola illa quae tunc sunt actu. Dicunt enim quod, quia nullus intellectus creatus potest esse realiter praesens praeteritis etfuturis aut iis quae non sunt, sicut utique est Deus, cuius aeternitas dt actualitas omnia intra se praesentialiter circumcludit : idcirco non potest, etiam mediante Deo, rem attingere realiter et praesentialiter in se ipsa, quamvis attingat aliquid quod est ei praesens, scilicet, ideam seu idealem et causalem intelligentiam, quae est Deus. Rem tamen quae est actu praesens potest ibi attingere.
De hoc tamen modo duplici ex causa dubitant.
Prima scilicet, ne forte deroget animae Christi quae ab initio suae creationis ita perfecte creditur omnia in Deo vidisse sicut unquam est visura, quamvis quidam valde docti dicant quod, cum Christi anima sit actu finita et non possit simul capere infinita, quod non potest omnia futura secundum suam particularitatem in simul capere, utpote, quod videat in singulari totam successionem durationis futurae aut omnes futuras cogitationes et affectiones et variationes damnatorum nec etiam simul videat omnes potentiales respectus materiae ad infinitas figuras et formas et ad infinitos numeros ex se producibiles. Hoc enim secundum eos est proprium solius intelligentiae Dei. Dicuntque isti quod ubi visio creaturae non includit minorem visionem aut fruitionem exemplaris aeterni, eius subtractio in nullo derogat substantiali gloriae beatorum, et item ubi eius subtractio congruit ordini et capacitati creaturae et beatorum et universi, in nullo derogat cuicunque gloriae beatorum, immo potius congruit.
Secunda causa est, quia per auctoritatem Scripturae vel fidei nihil de hoc est expressum, et cum hoc est de se nimis transcendens omnem experientiam et intelligentiam nostram.
Prosequendo igitur supradictum modum, sciendum quod aliter videntur praefatae relationes, prout fundantur id Deo, et prout Deus se habet ad eas ut terminus a quo, creaturae vero ut terminus ad quem, et aliter, prout fundantur in creatura, et prout creaturae se habent ad eas ut terminus a quo. Nam primo modo videre eas est videre principaliter aliquam causalem et exemplarem rationem et habitudinem Dei, cuius terminus seu obiectum est creatura. Secundo vero modo est proprie videre aliquam rationem et habitudinem creatam cuius principium vel terminus est Deus.
Pro quanto tamen in primo modo videndi includitur visio creaturae in proprio genere, pro tanto actui praedicti iudicii subservit, quaedam visio quae non est immediate Dei nec in Deo. Pro quanto etiam in secundo modo includitur visio Dei, pro tanto actus huius iudicii praesupponit actum visionis Dei. Ex quo apparet quod tanta est eorum connexio quod non possunt esse nisi ab illo habituali lumine gloriae per quod intellectus fit potens videre Deum. Nec miretur quis de hoc, quia in nobis ipsis probamus quod per id ipsum, per quod noster oculus fit serenus et potens ad videndum lucem, fit potens ad videndum colorem luce illuminatum, et per id, ipsum, per quod noster intellectus fit potens ad plene videndum prima principia et habitudines eorum, fit potens ad deducendas conclusiones ex eo.
[Solutio obiectorum]
Et per hoc patet ad primum in contrarium.
Ad secundum dicendum qpod licet ex hoc sequatur quod in visione praedictarum relationum creatarum includatur visio Dei : non tamen ex hoc sequitur quod visio ipsarum relationum, in quantum sunt creatae et in creatura fundatae, sit directe ipsa visio Dei. Aliud enim est dicere quod hoc includit illud et aliud quod hoc est illud.
Ad tertium dicendum quod nulla visio creaturae est in beatis superior visione Dei, immo semper inferior. Sed tamen ipsa visio Dei, ut est simul sumpta eum visione creaturae, est perfectior etiam in se ipsa et in sua specie quam sumpta sine illa, saltem quantum ad visionem illarum rationum Dei quae non possunt plene videri sine visione correlationum creatarum. Unde plenius videt Deum beatus qui est reflexus super suum videre, ita quod iion solum videt Deum, sed etiam videt se videre Deum, quam si non esset reflexus super suum videre. Et consimiliter plenius delectatur in Deo ille qui est reflexus super suam delectationem et super suum amorem, ita quod amat se amare Deum et complacet sibi in gaudio quo gaudet de Deo, quam si super hoc non esset reflexus. Ratio est : quia tanta est altitudo visionis et fruitionis Dei, et talis est natura earum quod nunquam possunt esse, saltem in sua plenitudine, sine perfecta reflexione mentis super actus praedictos.
