Quaestio CXIII — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO CXIII
Post haec igitur de quarto principali videndum, scilicet, qua iustitia vel ratione praedicta infectio imputetur animae vel personae prolis ad culpam et ad reatum damnationis aeternae.
Quod quidem de facili patet considerando ipsam infectionem tam secundum se quam per respectum ad Deum quam per respectum ad suum subiectum quam per respectum ad suum primum principium quam per respectum ad suum actum quam per respectum ad obligationem iuris naturalis et divini praecepti.
Secundum se enim est pravitas contraria virtuti quam impossibile est Deum non odire ; alias non esset summus detestator mali nec summa virtus nec summus amor virtutis. Ergo oportet quod Deus feratur ad illam sicut ad rem quam odit et cui inimicatur.
Per respectum etiam ad Deum est pura dehonoratio Dei ; est enim adhaesio ad aliud quasi ad summum bonum et aversio a Deo, acsi Deus esset malus et non summe bonus. Si ergo tanta Dei contumelia est odio habenda et persequenda : oportet quod Deus feratur ad eam tanquam ad rem sibi contrariam et contumeliosam summae bonitati suae.
Per respectum vero ad subiectum non solum informat ipsum sua pravitate seu potius deformat, sed etiam per ipsam est tota anima, quae est eius subiectum, aversa a Deo et adhaerens sibi ipsi tanquam deo et, pro beatitudine sua aliud quam Deum appetens seu in aliis quam in Deo. Ergo per hanc pravitatem anima statuitur in regno Dei quasi deus superbus et perversus et Deo vero contrarius. Impossibile est autem quin omne tale, in quantum tale, Deus odiat et odire debeat.
Per respectum autem ad suum primum principium est effectus et tilia principii iniquitatis Deo contrarii, ita quod est ab eo, in quantum ipsum est vel fuit tale. Ergo quodammodo ita se debet Deus habere ad eam sicut si per impossibile esset proles impia cuiusdam dei mali Deo bono contrarii, et pro tanto horribilius, quia ille qui sic fecit se principium mali et Deo rebellans est creatura Dei omni iure sibi obnoxia et subiecta.
Si etiam ultra hoc consideretur per respectum ad actum ad quem habituat, inclinat et necessitat : constat quod facit totum suum subiectum esse principium mali Deo et suae legi rebellans, ita quod nunquam inclinat nec movet nisi ad illud quod displicet Deo. Ergo talem malitiam et subiectum eius, in quantum tali malitia depravatum et in quantum tali principio iniquitatis per eam connexum, habet Deus necessario odire et persequi sicut rem impiam et sibi inimicantem.
Per respectum etiam ad obligationem iuris naturalis et ad tentionem implendi praecepta Dei, secundum quam omnis creatura rationalis tenetur diligere Deum propter se et super omnia et nihil concupiscere vitiose, patet quod haec infectio est culpabilis, quia habet illud quod iure naturali et divino praecepto est prohibitum habere et quia non habet illud quod tenetur habere, scilicet, amorem Dei et iustitiam eius. Quia tamen ad hoc non teneretur, nisi Deus ex prima institutione ordinasset nullam earum creandam nisi cum tali rectitudine et virtute quod posset servare praecepta Dei et ordinem iuris naturalis : ideo pro tanto verum est verbum Anselmi dicentis quod nos tenemur habere iustitiam, quam accepimus in Adam et sumus debitores eius, et quia non habemus quod habere debemus, ideo in culpa sumus, quia iniustitia est non reddere quod debes. Quod enim dicit nos accepisse iustitiam in Adam, non est verum nisi modo praedicto, quia scilicet Deus firmiter ordinaverat eam nobis dare, si Adam in statu primae conditionis stetisset.
Notandum tamen quod Augustinus dubitavit an animae propagarentur per vim generativa m patris sicut et corpora, non quin bene viderit quod immortalitas et libertas et intellectualitas et personalitas contrarium clamant, sed quia, ut ipsemet dicit, nesciebat videre quomodo, si a Deo immediate creabantur, huiusmodi infectio esset sibi imputanda ad culpam et ad reatum damnationis aeternae.
Licet autem ex immediate praemissis aperte pateat ratio quare est habenda ut inimica Dei ac per consequens et punienda seu persequenda sicut inimica : nihilominus dato quod hoc esset dubium, non propter hoc oportet aliquem opinari animas per propagationem generari ; quia praeter inconvenientia quae ex praedictis quatuor animae essentialibus certissime deducuntur, restat idem dubium et eadem, ratio dubitandi quare ex huiusmodi infectione anima censeatur esse culpabilis et digna morte. Dato enim quod ipsa per propagationem generetur, non propter hoc plus facit ipsa in sua infectione, quam faciat, si creetur. Propter hoc etiam non minus est a Deo tota essentia sua, quam esset, si crearetur a Deo. Et qua ratione Deus non debuisset eam creare, eadem ratione nec cooperari suae generationi. Sicut etiam, quando creatur, ipsa est prius naturaliter quam inficiatur : sic, si propagaretur, prius naturaliter esset ipsa et sua essentia quam inficeretur ; nec ipse pater, in quantum esset principium suae essentiae, esset malus, immo esset naturale instrumentum primae causae, sicut sunt ceterae causae naturales. Ergo non plus invenitur ex parte propagationis quare sibi deberet imputari quam inveniatur ex parte creationis, et praecipue, quia ita subiecit Deus paternae virtuti et generationi creationem animae prolis sicut si esset ab eo ; sicut et sacerdoti ita subiecit Deus conversionem panis in corpus Christi et apostolis potestatem miraculorum sicut, si esset potestas creata in eis.
Sciendum autem quod ideo plerique dubitant quare haec infectio sibi imputetur, quia non advertunt quomodo sibi imputatur. Non enim imputatur sibi tanquam causae eius, sed solum tanquam subiecto per eam depravato a pravo principio iuxta modum praedictum. Unde ipsam esse culpabilem non est hic aliud quam ipsam, in quantum perversam, esse dignam odio haberi a Deo ac per consequens et dignam persecutione Dei.
Advertendum tamen quod in assignando rationem culpae originalis et poenae sibi debitae dicunt quod, sicut malitia nostrorum actuum exteriorum manantium a diversis membris et viribus inferioribus habet rationem culpae propter principalem voluntatem malam a cuius imperio destinantur et moventur ad malum, et ideo totum in simul punitur : sic voluntas Adae mala spolians naturam sua rectitudine et secundum hanc corruptionem naturam speciei propagans, ad quam se habet quilibet homo sicut membrum particulare ad totum hominem, est causa propter quam tota corruptio naturae habet rationem culpae, et ideo tota in simul est damnata quasi una persona habens varia membra.
Iste enim modus non videtur stare posse.
Primo, quia illi motus membrorum non habent per se et secundum se rationem culpae. Hic autem infectio cuiuslibet hominis habet per se et secundum se rationem culpae.
Secundo, quia in exemplo praedicto non est formaliter nisi una culpa et illa est essentialiter in voluntate. Hic vero sunt formaliter plures culpae ; non enim culpa quae formaliter fuit in Adam est una et eadem numero in filiis suis, immo sunt diversae numero in diversis.
Tertio, quia dato quod illi actus exteriores non sequantur, ita tamen quod hoc nullo modo emanat ex parte voluntatis, immo ipsa omnino vult facere illa, si posset : tunc etiam secundum praedictos tota culpa et non minor est in tali, sicut si fecisset opera exteriora, et tantam poenam inde habebit. Hic autem, nisi homines de facto generentur et inficiantur, non est facta culpa eorum nec sequetur poena eorum.
Quarto, quia illis remissa culpa pravae voluntatis et poena sibi debita totum est eo ipso remissum quod spectabat ad opera exteriora. Hic autem remissa, totaliter culpa Adae, sicut communiter tenet Ecclesia quod est sibi omnino remissa, ita quod est cum Christo in gloria, non tamen propter hoc est remissa originalis culpa suae prolis.
Quinto, quia secundum hoc, dato quod solum corpora infecta propagarentur, tunc, sequeretur quod punirentur in simul cum Adam, sicut puniuntur membra cum persona cuius sunt. Quod est absurdum.
Sexto, quia secundum Anselmum membra non puniuntur proprie et per se, sed potius voluntas in eis. Hic vero quilibet per se portat suam poenam.
Septimo, quia dato quod mala voluntas mea moveret necessario manum alterius ad homicidium vel ad furtum, non propter hoc esset culpa in altero, sed ille actus esset culpabilis mihi, et si ille alter propter hoc puniretur, indubitanter non puniretur propter suam culpam, sed solum propter meam. Sed originalis culpa non fit in prole, usquequo prius naturaliter et personaliter est distincta a parentibus. Ergo si tota ratio formalis suae culpae fuit in voluntate Adae, sequitur quod propter solam culpam alterius ut alterius nos punimur et inculpamur. Quod nullatenus est dicendum.
Alii dixerunt quod Adam gessit personam procuratoris pro nobis, ita quod potuit nobis mereri confirmationem iustitiae originalis per quam nunquam possemus peccare, et ideo consimiliter potuit nobis demereri.
Sed contra hoc est.
Primo, quia procurator mihi potest in bonum, sed non in malum nisi per accidens, non autem per se et directe.
Secundo, quod secundum hoc propter solam culpam procuratoris nos puniremur et inculparemur, non autem propter culpam nostram quae realiter esset iri nobis. Ex quo iterum sequeretur quod culpa procuratoris remissa nos essemus liberati a culpa et poena quae nobis ascribitur propter ipsum.
Tertio, quia auctoritas talis procuratoris debet manare aut a consensu illorum quorum vicem gerit aut ab aliquo iure naturali. Huiusmodi autem ius naturale non invenitur.
Quarto, quia quod Adam posset toti humano generi mereri totam rem Scriptura Sacra non dicit, nec videtur credibile quod gratia unius parvae creaturae haberet tantam vim. Et ideo, licet Anselmus hoc opinatus fuerit, Hugo tamen et ceteri doctores hoc non tenent. Et dato quod hoc esset, non tamen est aliquo modo simile de merendo aliis bonum gratiae et de demerendo malum culpae et damnationis aeternae. Bene enim videmus quod Christus meruit nobis gratiam, et sancti merentur aliquo modo aliis, licet valde differenter, nusquam tamen dicitur quod culpa unius mereatur alterum esse culpabilem.
