Quaestio XLIII — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XLIII
Quarto, quia vero quibusdam philosophantibus videtur incredibile quod primus angelus sic peccaverit sicut doctrina fidei tradit, idcirco aliquid breviter de hoc subdo.
Et arguo primo pro parte illorum.
- Incredibile enim videtur quod primus angelus id quod clarissime videbat nullius esse valoris respectu boni divini quod sibi clare et sine omni molestia vel impedimento offerebatur vellet huic praeeligere.
- Item, incredibilius videtur quod ab eo quod elegit scienter vellet bonum divinum et bonum virtutis excludere, quia bene videbat quod illud sumptum cum isto melius et delectabilius et utilius et gloriosius erat quam sumptum per se et propter se absque isto ; sed hoc ponitur in eius peccato contigisse ; ponitur enim quod eligit in se ipso gloriari et caeteris dominari et ab eis honorari absque relatione ad Dei gloriam et dominium, cum tamen bene videret quod haec relatio non diminuebat bonum suum, immo multum augebat, de caeteris vero ponitur quod elegerunt isti adhaerere eique subesse absque relatione ad dominium Dei, cum tamen viderent quod incomparabiliter gloriosius erat ei adhaerere cum relatione ad Deum aut soli Deo plus quam ipsi soli.
- Item, adhuc incredibilius videtur quod elective appetierit illud quod omnino erat impossibile et contra suum naturalem appetitum, immo et contra naturam sui esse ; sed hoc ponitur in eius peccato, quia ponitur appetiisse aequalitatem Dei aut simpliciter aut in aliqua Dei proprietate, ut in omnipotentia vel in summa et insubicibili dominatione ; hoc enim videbat esse impossibilissimum et contradictione plenum, et dato quod posset fieri, hoc non posset nisi per mutationem sui esse finiti et dependentis a prima causa in esse infinitum et independens, et pro tanto etiam erat contra naturalem eius appetitum, quia contra naturam est appetere illud in quo includitur destructio sui esse et suae naturae.
- Item, incredibile videtur quod appetierit illud quod erat omnino contrarium et amarum seu abominabile affectioni suae ; sed ipse fuit in tali rectitudine conditus quod suae rectitudini omne peccatum erat contrarium et amarum et abominabile ; ergo et caetera.
- Item, caeteri angeli, antequam peccarent, habuerunt abominari foeditatem peccati quam in altero a se videbant ; sed ipsi ponuntur, antequam peccarent, apprehendisse peccatum primi angeli, et primus angelus dicitur hoc eis primo ostendisse ; ergo potius habuerunt foeditatem eius horrere quam ei consentire.
- Item, ipsi omnes bene sciebant proprietatem suae naturae et aequitatem iustitiae Dei ; ergo videbant quod si caderent, casus eorum esset irreparabilis tam respectu suae naturae quam respectu iustitiae Dei ; sed nullo modo est credibile quod in primo nunc sui primi peccati elegerint perpetuam damnationem et irreparabilem casum ; ergo et caetera.
- Item, aut ille fuit supremus angelus aut non ; si sic : quomodo est credibile quod maiori parte stante in bono, immo et adhuc omnibus stantibus, ipse elegerit ruere a bonitate eorum, eligendo scilicet statum quem bene noverat esse contrarium statui in quo tam ipse quam illi conditi erant et multo magis statui gloriae ad quem habendum finaliter facti erant ? si vero non fuit supremus : tunc quomodo potuit velle suis superioribus dominari aut quomodo potuit credere quod eorum consensum traheret ad suam pravam sequelam, cum hoc valde incredibile appareret ?
[Respondeo]
Ad horum evidentiam sunt quatuor praenotanda.
Primum est superabundans experimentum malitiae quam nunc habent.
Nam ab initio saeculi usque nunc nimis sunt homines experti quosdam esse spiritus fallaces et illicientes malos homines ad malum et expetentes se adorari ac in idolis et maleficiis multa dantes responsa malitiae plena. Non solum autem est credibile, immo et per rationes necessarias demonstratum et demonstrabile quod ipsi secundum suam substantiam sunt creaturae summi Dei, et quod malitia eorum non potuit esse a Deo nec potuit eis esse ab initio naturalis et quod non potuit esse ab alio quam a libera voluntate eorum, et hoc sic quod ipsam a principio plene potuerunt vitare. Quantumcunque igitur in speciali ignoremus modum lapsus eorum : in generali tamen non solum est credibile, immo experimento et ratione certum quod ipsi propria voluntate peccaverunt ac per consequens quod peccaverunt aliquid volendo et eligendo quod debuerunt et potuerunt nolle. Hoc igitur praesupposito tanquam certo nullus modus rationabilior et credibilior in speciali nobis occurrit quam ille qui a sanctis et doctoribus nostris datur, quia defectus corporis seu carnis in eis et praecellentia intellectualis naturae et dignitatis eis ab initio datae probabiliter ostendunt eos per superbam praesumptionem et ambitionem peccasse.
Secundum ergo praenotandum est quid est illud quod peccando appetierunt seu amaverunt.
Et primo videndum est hoc de primo angelo, secundo de caeteris. Ad quod quidem valet advertere quid fuit eis et in eis appetibile sive amabile in quo facilius et primordialius possent deordinari. Ad hoc autem intuendum sex sunt consideranda.
Est igitur primo sciendum quod licet ipsi cognoscerent Deum, non tamen ipsum visibiliter videbant, sicut se ipsos, nec fruebantur eius visibili societate, sicut sua societate visibiliter fruebantur. Unde eorum intellectus ferebatur in Deum ut absentem, quamquam longe altiori modo ferrentur in Deum quam nos. Inter caetera autem ad quae facillime et vehementissime movetur affectus est visibilis experientia boni amati, quamquam sit secundum se longe minus quam sit aliud bonum absens et visibiliter inexpertum.
Secundo sciendum quod in eis fuit duplex affectio : una quidem mere naturalis per quam tam ad se quam ad visibiles socios amicabiliter et delectabiliter ac multiformiter afficiebantur, secundum scilicet mensuram et proportionem delectabilitatis et multiformitatis naturalium bonorum quae erant in eis. Altera fuit affectio virtualis quae ab Anselmo vocatur affectio iustitiae. Principalis autem radix huius erat amor Dei propter se et super omnia. Et quia ordo istius amoris non potest ad plenum videri absque visione sui principalis obiecti in quo figitur et ad quod totus refertur idcirco ordo rectitudinis virtualis eorum ad Deum non fuit eis ita plene visibilis sicut erat ordo et habitudo eorum mere naturalis.
Cuius est et alia ratio : quia ordo virtutis tantum transcendit ordinem mere naturalem quantum bonitas virtutis et virtualis amicitiae Dei transcendit solam naturalem bonitatem naturae creatae. Et ideo intellectus eorum naturalis ad sua naturalia ferebatur tanquam ad ea quae suo naturali lumini plenissime subiacebant propter illum ordinem naturae qui est ad Deum ut ad causam creantem et conservantem ; ordinem vero virtutis, saltem illius quae est directe ad Deum, non habebat proprie ut sub se, sed quasi ut super se, et ideo illud non poterat plenarie contemplari nisi cum extatica sursum actione in Deum.
Est adhuc et tertia ratio : quia ordo virtutis, saltem illius quae est immediate ad Deum, oportet quod sit in intimo cordis, in illa scilicet radice affectus et intellectus in qua Deus simplicissime et secretissime illabitur menti. Et ideo ordo et decor virtutis unius angeli non videbatur plene ab altero nec a se ipso nisi ad sua intima intime et attentissime recollecto.
Tertio sciendum quod ex naturali sui amore erat in eis naturale desiderium beatitudinis et omnium bonorum suae naturae et suo ordini naturali competentium. Quorum quaedam erant eis absolute seu propter se bona, quamvis ex eis nullam aliam utilitatem consequerentur. Et ideo naturalis appetitus eorum ferebatur in illa propter se et absolute, quamvis per aliam superiorem affectionem affectus illi naturales referrentur ad finale obiectum affectionis superioris. Qua exclusa affectus illi inferiores habebant ferri in suos fines infinite et sine mensura ; quia amor finis, etiam secundum mundanos philosophos, est infinitus, nisi per ordinem ad finem alterum mensuretur ; unde amans propter se sanitatem vel honorem aut gaudium vel lucrum non ponit terminum vel mensuram in eis, sed quanto plus habere posset, tanto plus vellet, et quanto hic maiora cogitat, tanto maiora vult.
Quarto sciendum quod sicut amor est radix omnium affectionum, sic amor sui est radix omnium affectionum non virtualium ; et ideo oportet quod primus defectus peccati inchoetur in vitioso sui amore potius quam in appetitu seu desiderio procedente ab ipso. Unde Augustinus, XIV De civitate, capitulo ultimo, dicit quod duas civitates fecerunt duo amores, terrenam scilicet amor sui procedens usque ad contemptum Dei, caelestem vero amor Dei pertingens usque ad contemptum sui. Amor autem sui ex hoc solo redditur vitiosus, si non refertur in Deum, sed propter se absolute sibi ipsi per amorem homo inhaeret Et quia talis modus inhaerendi est valde elongatus a rectitudine et altitudine et virilitate et subiectione quam habebat vel haberet, si per Dei amorem totus referretur et suspenderetur in Deum : ideo amor sic sibi propter se inhaerens habet in se maximam obliquitatem et infimitatem, id est, infimam sui in sua nihilitate inviscerationem et quandam fluxam et enervatam mollitiem. Et habet plenum praedominium, quia nulli est alteri voluntati subiectus nec subici valens, in quantum talis. Et ideo naturali ordine sibi mox ingignitur sensus et affectio praesumptionis, et maxime quando talis in se ipso invenit multa apparentia bona quae magni pendere valeat, quia multum aestimamus etiam ea quae nullius sunt valoris, ex quo multum amantur a nobis. Quia vero vitiosus et praesumptiosus sui amor fertur sine regula et mensura ad fines suos : idcirco honorem et potestatem et reliqua sibi propter se appetibilia, quantum est ex se appetit infinite, et praecipue si secundum suam caecam praesumptionem aestimet se aptum ad illa. Et ideo ambitio est naturaliter connexa praefato amori. Ex praedictis autem facile est colligere quod prima initiatio peccati angelici non fuit in actu electionis proprie sumpto, prout scilicet electio dicitur esse de iis quae sunt ad finem aut de quibuscunque quae quis potbst non amare seu nolle, quia fuit in amore sui. Pro tanto tamen potest dici fuisse in actu electivo, pro quanto ille actus fuit a voluntate.libere exiens, et pro quanto voluntas potuit non exire in ipsum quantum ad illud quod est in eo vitiosum.
Quinto sciendum quod fortius et facilius amat quis bonum proprium secundum illum respectum secundum quem illud bonum occurrit ut maius et gloriosius et deliciosius. Constat autem quod bonum propriae naturae et personae ut praesentialiter et visibiliter connexum cuidam magnae universitati bonorum in eius facultate existentium aut simpliciter aut quoad actum fruendi occurrit ut longe maius et gloriosius quam si separatim sumatur ut solum. Et ideo primus angelus facilior fuit ad se ipsum amandum in tota universitate angelorum et omnium creatorum sibi subiecta quam sumendo se sine illis, et praecipue quia in quolibet illorum sentiebat se quasi duplicari ; videndo enim se esse in corde uniuscuiusque tanquam singulare et universale caput omnium et videndo potestatem suam super unumquemque, sic videbat se multiplicatum et magnificatum, sicut homo qui videt se simul in multis speculis. Videndo etiam unumquemque illorum, esse suum fruibile et suum subditum, sic amplectebatur omnia illa sibi tanquam proprium amatum vel bonum, sicut rex vel dominus, quando aspicit omnes divitias et possessiones suas et omnia desiderabilia sua. Quia autem bonum proprium sub tali correlatione sumptum tanto ad sui rectam ordinationem eget altiori regula virtutis, quanto tota huiusmodi relatio est prae caeteris creatis amplius vanificans, nisi fortissime tota referatur in Deum et nisi subiectissime stet sub Deo tanquam sub domino principali, immo et totali : hinc est quod in amore sui ut sub ista correlatione sumpto facilius et fortius potuit primus angelus peccare. Quia vero tota universitas ut ab eo dilecta sibi et propter se ipsum habuit rationem boni concupiscibilis tanquam obiectum amoris concupiscentiae : idcirco inchoatio deordinationis amoris videtur potuisse inchoari aut in praefato amore concupiscentiae aut in amore amicitiae quo se ipsum tam in se quam in omnibus amabat. Sive autem hoc fuerit naturaliler prius quam illud vel e contrario, sive fuerint naturaliter simultanea et aeque prima, quod magis consonat naturae correlationis praefatae : semper tamen vitium illud fuit vitium ambitionis simul et elationis et vanae gloriationis ; ambitionis quidem, pro quanto illam dominationem et gloriam absolute amabat et pro quanto appetebat illam de futuro durare et crescere ; gloriationis vero inanis, pro quanto in ipsa ut praesentialiter optata et visa est inaniter delectatus ; elationis vero, in quantum in corde suo ex tanta potestate et gloria totus in altum super omnia efferebatur.
Sexto quoad caeteros angelos sciendum quod si societas Evae fuit Adae amabilis et desiderabilis : non mirum, si societas primi angeli fuit angelis inferioribus amabilis et delectabilis, et praecipue quia sic erant ei connexi sicut membra suo capiti et sic videbant se esse in illo sicut filios in corde patris ; et ideo sequestrari ab illo et ab amicitia illius secundum se et absolute erat contrariissimum naturali nexui et voluntati eorum. Pro quanto autem erat eis visibilior quam Deus, pro tanto potuerunt faciliter ferri in illum absque relatione in Deum. Quia etiam unusquisque incomparabiliter sentiebat se ipsum esse maiorem ut sumptum cum illo et in illo quam ut sumptum sine illo, et praecipue quia separari ab ilio, pro quanto erat caput omnium, erat quodam modo separari ab omnibus sibi subiectis, sicut et separari a gratia regis est separari a regno ipsius : hinc est quod facilius et fortius potuerunt deordinari in amore sui ut ad illum relato. Quia vero illi innitendo per illum habebant trahi et reduci in Deum, illo stante in rectitudine sua : ideo non fuit facile illos peccare, illo stante recto ; illo autem se eis modo opposito exhibente, potuerunt facilius ipsum sequi, et maxime quia tunc oportuerunt vel separari ab eo vel sibi inaniter et indebite adhaerere. Et hinc est quod ipse non inconvenienter creditur primo peccasse ; ipsi vero ponuntur consequenter peccasse, illum sibi indebite amando et se ipsos in illo seu in relatione ad illum et in complacentiis et desideriis ac praesumptionibus et confidentiis tali amori annexis. Et attende quod ea ratione qua per nexum amoris erant unum illi in illius gloria quasi in sua superbiebant et gloriabantur et etiam in gloria omnium consociorum, quia totum erat unum corpus ex capite et membris compactum.
Tertium principaliter praenotandum est modus lapsus seu labilitatis eorum ; quem, ex quo cadebant, oportebat esse maximum triplici de causa.
Prima est ex parte activae potentiae eorum. Quanto enim fuit potentior et efficacior in agendo et quanto maius et intimius dominium habuit in se ipso et in potentiis sibi subiectis, tanto habuit altius et profundius et efficacius ire in principalia et finalia volita sua. Quia autem in ipsis adhuc rectis omnia supremae potentiae et supremae virtuti subicibilia et subicienda erant plenissime et potentissime subiecta : idcirco oportuit quod primum peccatum eorum inchoaretur in supremo supremae libertatis et potestatis eorum, ac per consequens oportuit eorum primum peccatum esse radicalissimum et impetuosissimum ; quia sicut machina, quanto est fortior ad lapidem proiciendum, tanto impetuosius proicit illum, et quanto virtus et eius actio est radicalior, tanto et defectus eius - unde videmus quod vita radicis extincta aut vitiata eo ipso vitiatur vita ramorum, et non sic e contrario - : sic superiori radicali causa turbata oportet perturbari omnes causas sibi subnexas, in quantum tales.
Secunda causa est ex parte obiecti. Quanto enim obiectum formale et finale est maius et delectabilius, tanto fortius est ad inviscerandum et imbibendum sibi potentiam propter se inhaerentem ; ergo quanto maior fuit tota gloria et dominatio angelorum peccantium, tanto fortius inviscerati sunt ei, ex quo sibi propter se adhaeserunt. Quanto autem bono creato fortius propter se adhaeserunt, tanto a bono increato fortius sunt aversi ; quantb autem a bono increato fortius sunt aversi, tanto in eius oppositum fortius et profundius sunt demersi et praecipitati. Et quia bonum increatum est summa entitas et unitas ac veritas et aequitas seu bonitas : idcirco, quanto fortius sunt ab ipso aversi et ad bonum creatum conversi, tanto in maiorem nihilitatem seu vacuitatem et in maiorem dispersionem affectus et cogitatus et in maiorem falsitatem intentionalium et affectualium obiectorum et in maiorem iniquitatem seu obliquitatem et malitiam corruerunt.
Quod in speciali sic breviter patet : nam quanto altior fuit entitas virtutis quam amiserunt, tanto magis ab ente defecerunt. Quanto etiam ad altius obiectum et ad altiorem finalis perfectionis gradum erant ordinati, tanto eorum capacitas ab illis frustrata magis vacua et exinanita remansit. Quanto etiam fortius et intensius bonum creatum dixerunt esse bonum summum, tanto maior falsitas fuit in eis. Item, quanto quis vas maius et pretiosius aestimat minimo et vilissimo posse perfici et repleri, tanto plus fallitur ; ergo quanto se ipsos super omnia magnos et nobiles conditos vilissimo amore et vanissima gloria aestimaverunt perfici et repleri, tanto falsiores fuerunt. Quanto etiam uno vero bono relicto infimitatem creatorum appetibilium secundum omnes suae facultatis aspectus sunt fortius insectati, tanto utique fortius sunt in plura dispersi. Quanto etiam Deum magis tenebantur amare et de maioribus donis acceptis gratiores esse et quanto iustitiam acceptam plenius poterant observare, tanto magis impii et ingrati et iniusti fuerunt. Quanto etiam suas potentias fortius ad illicita converterunt, tanto ipsas fortius distorserunt.
Tertia causa est ex parte iustitiae Dei. Quae quanto absque omni eorum cooperatione maiora ipsis bona contulerat et maiorem potestatem ad standum et ad casum vitandum, tanto ipsos voluntarie cadentes debuit amplius permittere sibi ipsis et casui suo et tanto plus eis subtrahere gratuita dona influentiarum suarum et tanto acrius a se et suis eos reicere et reiectiva percussione et increpatione ferire. Unde et mox cum tota universitate sanctorum angelorum sic eos a se reicere coepit quod statim in summam indignationem et invidiam et impatientiam et blasphemiam in Deum et suos effremuerunt, ita quod contra Deum et suos se toto posse univerunt et armarunt et affectualiter irruerunt. Est autem natura cadentis quod quanto ab altiori gradu et quanto maiori impetu se prosternit, tanto caeteris paribus habet irretentibilius et velocius ac profundius ruere et conteri in fine suae ruinae. Quanto etiam erant Deo immediatiores, tanto egebant plus et immediatius per continuas et immediatas influentias Dei illuminari et regi et ideo illis subtractis magis habuerunt tenebrescere et frigescere. tanquam non habentes mediatorem per quem restaret eos reaccendi et illuminari, iuxta illud Christi ad Apostolos : Si sal evanuerit, non est per quod iterum saliatur ; unde et quando doctor errat et praecipue circa principia prima, non est per quem reformetur et edoceatur, sed potius ducit suos subditos in errorem.
Attamen sciendum quod quia voluntas creata a contrario in contrarium, id est, a bono in malum se ipsam movens et movendo habitum vitiosum de se ipsa educens verisimiliter plus potest sub aliqua certa quantitate temporis quam in primo instanti sui motus, saltem quando agit secundum facultatem suae naturae sibi relictae : idcirco verisimile est quod peccatum daemonis nec actu nec habitu fuit, ita intensum nec ita multiformiter diffusum et ramificatum in primo instanti sicut fuit postmodum.
Sciendum etiam quod ipse angelus, antequam peccaret, non potuit praedeliberare an peccaret vel non aut quomodo peccatum perficeret, quia hoc facere non potuisset absque peccato ; deliberans enim an peccabit vel non non est prout debet fixus contra peccatum nec prout debet ad partem iustitiae determinatus, deliberans vero quomodo peccabit iam habet appetitum et intentionem peccandi. Habuit igitur a principio certam scientiam quod malum nullo modo secundum Deum et iustitiam erat sibi eligendum, immo toto posse vitandum.
Item, non potest dici quod aliquis appetitus inordinatus aut ad aliquid deordinatum inclinans fuerit in eo ante peccatum ; unde oportuit quod a libero consensu peccatum eius inchoaretur.
Rursus sciendum quod cum nihil poenale potuerit esse in eo ante peccatum, sequitur quod nullus poenalis timor alicuius poenae nec aliquis poenalis seu afflictivus aut dolorosus horror culpae potuit esse in eo ante primum peccatum ; et ideo non fuit in eo fuga poenae vel culpae per aliquem sensum vel stimulum offensivum et per experimentalem sensum punctionis vel offensivae passionis retrahentem a malo, sed solum fuit per simplicem notitiam utriusque mali et per impoenale odiunt utriusque causatum ab amore boni tam naturalis quam virtualis.
Ulterius sciendum quod sicut ex praedictis patet, primum peccatum eius non potuit ab expresso contemptu Dei initiari, sed potius ab amore boni creati secundum se sumpti, quamvis ipse in hoc videret interpretativum Dei contemptum includi, pro quanto scilicet erat contrarium divinae voluntati et suo honori. Bonum autem creatum, secundum quod amatur et aestimatur ab amore perverso, omnino occurrit ut nullum et ut quasi annihilatum amori recto, quia amor rectus nullo modo amat aut aestimat ipsum ut propter se bonum, sed solum ut ad Deum, et propter Deum et ut est a Deo et in Deo ; et loquor de amore recto, quia est ipsa virtus. Et hinc est quod duplex bonum obiective primo angelo offerebatur, scilicet bonum divinum et bonum creatum ut secundum se sumptum et ut erat visibiliter notum. Et licet istud secundum veritatem esset nihil respectu boni divini, nihilominus secundum se erat valde magnum et praesenti alius ac visibilius suam visibilem fruibilitatem offerens quam se divinum bonum offerret. Et ideo quamvis angelus nullam inclinationem ad ipsum indebite amandum haberet, potuit tamen ad hoc deflecti.
Quartum praenotandum est quod licet primus angelus ante suum casum speculative sciret quod peccare non poterat absque maxima sui de ordinatione, non tamen noverat hoc experimentaliter, quia nihil tale in se vel in altero unquam erat expertus.
Scimus autem quod aliter afficit expertum quam inexpertum. Licet etiam speculative sciret quod si peccaret, secundum meram Dei iustitiam esset aeternaliter damnandus, non tamen in se vel in altero expertus erat severitatem divinae iustitiae, etiam vel minimam, nec scivit nec indubitabiliter credidit quod si peccaret, Deus ei non misereretur. Quod probat Anselmus, libro De casu diaboli : quia si hoc infallibiliter scivisset, tunc nunquam posset peccato alicui consentire, quia solo timore poenae ab eo, si peccaret, indubitabiliter expectatae ab omni peccato se cohibuisset etiam absque amore iustitiae, pro eo quod plus tantam poenam timuisset quam aliquod pravum appetibile adamare potuisset, et ita timor esset omnino praepotens ad vitandum talem amorem. Eo ipso igitur quo supponitur peccasse et potuisse peccare ponitur hoc nescivisse nec indubitabiliter credidisse. Et certe, arcanum divinae voluntatis et libertatis ad miserandum vel puniendum non potuit scire nisi per specialem revelationem quae sibi non debuit fieri ante lapsum ; tum ea ratione qua debuit fieri cum potestate merendi et demerendi ; tum quia secundum Anselmum non fuit decens quod solo timore poenae abstineret a malo, quia talis abstinentia non haberet rationem meriti nec laudis.
Si vero contra hoc obiciatur quod ipse multo certius noverat et nosse poterat inconvenientia quae sequerentur ; si sibi peccanti Deus misereretur quam nos nunc sciamus, et tamen secundum rationes Anselmi et quorundam aliorum doctorum satis clare probatur multa inconvenientia ad hoc sequi, quia non poterat nec debebat eis dari redemptor in quo iustitia satisfactoria cum misericordia indulgentiae servaretur ad plenum : potest ad hoc responderi, primo scilicet quod multa ex postfacto patent inferioribus quae ante factum non patebant superioribus. Et praecipue est hoc verum in contingentibus et praecipue in praecellentioribus operibus et iudiciis divinae praedestinationis et praescientiae ; evidentia enim operum multum iuvat intellectum nostrum ad notitiam ipsorummet operum suarumque causarum.
Secundo dicendum quod licet rationes doctorum probabiliter quaedam inconvenientia concludant, non tamen faciunt hoc sub necessitate nobis indubitabili ; quin potius ad contrarium magis inconveniens videtur quod Deus quamcunque injuriam sibi factam non posset libere et decenter absque satisfactione aliqua indulgere propter internam contritionem quae in ipsa indulgentia continetur. De hoc autem in tractatu de gratia et merito redemptionis latius disseretur.
Rursus sciendum quod sicut ex praecedenti quaestione patet, alia est ratio praeeligibilitatis ex convenientia ordinis divinae iustitiae sumpta et alia ex convenientia visibilis decoris et delectabilitatis bonorum creatorum seu naturalium sumpta. Est autem pro certo supponendum quod licet angelus fuerit sic perfecte priori ordini connexus quod excusabiliter ab illo divelli non posset : nihilominus non fuit in illo sic radicatus quin ad oppositum se movere ppsset. Et ideo damnum poenae aeternae a Dei iustitia praefixae non ita sibi offerebatur quod eius affectum redderet impossibilem ad peccandum. Facile autem fuit Deo ipsum in tali temperamento creare ; licet enim primus ordo ex se esset incomparabiliter praevalentior, et quamvis habitus iustitiae in primo angelo perfecte praedominaretur affectioni naturali, nihilominus ordo secundus habuit praevalentiam visibilioris praesentialitatis, et libertas arbitrii fuit praedominans utrique habitui, affectioni, scilicet iustitiae et affectioni naturali, pro quanto scilicet per eam poterat ad bona creata propter se vel propter Deum ferri.
[Solutio obiectorum]
Et per hoc patet ad primum pro contraria parte factum : quia licet certitudinaliter sciret bonum increatum esse in infinitum melius bono creato, nihilominus bonum creatum occurrebat ut visibilius et quoad hoc ut magis accessibile.
Ad secundum dicendum quod angeli peccantes non directe voluerunt bonum virtutis a suo actu excludi, quia nec hoc communiter volunt homines, dum peccant, immo si per impossibile fieri posset, vellent suum peccatum non habere culpae defectum, sed potius quod esset licitum et iustum et Deo placitum ; ex consequenti tamen, pro quanto scilicet videbant actum sui peccati non se posse compati cum ordine iustitiae, interpretative et indirecte elegerunt illum excludi. Licet autem bonum creatum sumptum cum Deo et propter Deum esset delectabilius secundum veridicam rationem et suavitatem ordinis iustitiae, non tamen secundum illam rationem delectabilitatis quam habebat ut propter se sumptum ; immo, sicut supra tactum est, haec ratio tota annullabatur, quandocunque sumeretur seu amaretur solum propter Deum. Unde et omnino altera fuit in eis ratio delectationis vitiosae a ratione delectationis virtuosae quam habuissent de bonis creatis ut solum propter Deum dilectis. Figere etiam suum amorem in bono creato quandam consummationem quietationis et delectationis addit ad amorem naturalem, prout est communis et indifferens ad figi finaliter in bono creato et ad referri in Deum, licet praefata quietatio sit essentialiter vitiosa.
Ad tertium dicendum quod nihil inconveniens, si in appetitu vitioso contradictoria includantur ex parte intentionalis obiecti, immo hoc necessario habet esse ; quia quod bonum creatum ametur ut summum bonum et ut ultimus finis quasi idem est quod in suo affectu et affectuali cogitatu seu gustu assumere illud ut Deum. Sicut autem intellectus erroneus potest credere aliquam compositionem in se contradictoriam implicati ve esse veram, sic et affectus potest affici ad illam. Non est autem intelligendum quod angelus aliquam divinam proprietatem directe appetierit, prout est ipse Deus imparticipabilis ab omni creato, sed solum appetiit eas sub falsa compositione illarum ad suum bonum proprium, utpote appetendo quod sua formalis dominatio et gloria et delectatio esset infinita et summa et nulli subiecta nec subicibilis et quod sua formalis potentia esset potens ad omnia. Appetitus enim vitiosus bene potest esse impossibilium, non tamen potest in aliquid tendere nisi cum praesuppositione quod salvetur sua natura, praeterquam quando ex horrore poenae eligit non esse. Unde nunquam diabolus appetiit nec appetit nec appetere posset quod sua natura converteretur in illam naturam divinam quae vere est ipse Deus, eo scilicet modo quo panis convertitur in corpus Christi ; sed eo modo quo intellectus et appetitus possunt in generali accipere generales rationes summi boni et summi posse et summi esse et consimilium, non determinando an illae sint Deus, sed acsi essent universales et pluribus individuis communicabiles : sic potest appetitus vitiosus eas accipere quasi compositas seu determinatas ad suum subiectum vel ad suum proprium et determinatum obiectum.
Rursus, sciendum quod appetitus primi angeli non potuit in hoc ab initio primo et principaliter ferri, ut scilicet primum appetibile sui peccati esset omnipotentia aut quodcunque consimilium, sed oportet quod prius naturaliter ferretur in aliquod bonum creatum propter se et inordinate ; et tunc eo ipso quod sicferebatur in illud sequebatur quod ferretur in illud nullam ponendo ibi regulam iustitiae nec mensuram ex ulteriori fine moderatam. Et ad hoc sequebantur praedictae compositiones erroneae.
Ulterius sciendum quod aliter appetit illa quae videt sibi possibilia et aliter huiusmodi impossibilia ; nam illa appetit et eligit cum conatu et intentione, prosequendi et obtinendi, huiusmodi vero impossibilia appetit absque tali intentione et conatu. Unde certitudo impossibilitatis dat quandam fortissimam repugnantiam et compressionem appetitui tali.
Ad quartum dicendum quod naturali affectioni angeli non fuit abominabile id quod prave appetiit, quantum erat ex se, sed affectioni iustitiae et affectioni naturali, pro quanto regebatur ab illa ; immo primordialis ratio illius obiecti fuit de se valde complacibilis affectioni naturali, quia nec illa de se erat contraria iustitiae, sed solum ratione modi perversi sub quo fuit acceptum. Sic autem acceptum non fuit ita abominabile angelo secundum suam affectionem iustitiae quin posset illud amare et eligere, et praecipue quia eo ipso quo eligebat illud, in eodem nunc repellebatur ab eo affectus iustitiae ; et ideo pro illo nunc non repugnabat vitio.
Ad quintum dicendum quod inferiores angeli non poterant ita visibiliter et immediate videre virtutes cuiuscunque alterius angeli et praecipue virtutes superiorum sicut bona eorum naturalia secundum suam exteriorem faciem secundum quam unus ab altero facilius et immediatius videtur. Praeterea, quando supremus angelus eos ad suam perversitatem trahere voluit, utique in omni decentia et affabilitate qua scivit et potuit se eis exhibuit ; et sicut in bonum creatum perverso modo sumptum potuit eius voluntas ferri, sic etiam voluntas inferiorum. Unde quando se ipsum et suum amorem quo tam se quam illos coeperat perverse amare eis visibiliter exhibuit et exhibendo propalavit, licet secundum suam affectionem iustitiae haberent illud detestari, eorum tamen libertas per affectionem naturalem sic absque affectione iustitiae potuit se movere quod perversum amorem primi angeli sibi oblatum potuit perverse amare in quo principalius quilibet se ipsum perverse amabat.
Ad sextum dicendum quod sicut iam tactum est, ipsi nesciverunt quod Deus eos, si peccarent, irrevocabiliter damnaret. Non etiam oportet quod ipsi ad. plenum sciverint totam possibitatem seu labilitatem suae naturae suarumque virtutum ; unde ipsi fortasse non praecogitaverunt quod primus pravus eorum consensus haberet necessario tam immensam peccatorum ruinam et sequelam, utpote quod praecogitaverint quod non possent aliquid perverse amare, quin eo ipso ab illo nollent in aeternum divelli nec ad Dei iustitiam in aeternum redire. Et quamvis scirent quod nunquam ex se poterant ad plenum redire ad bonum, non oportet quod scirent se ita expoliandos ab omni affectu virtutis et iustitiae quod nullo modo possent, saltem in modico, de suo malo poenitere et ad suum reditum, saltem in modico, cooperari. Hoc autem dico, dato quod ipsi non potuerint sic peccare quod aliquae reliquiae rectitudinis virtualis eis remanerent, sicut in hominibus peccantibus remanere videmus. Et quidem, si hoc in eis esse non potuit, non est credendum hoc provenisse ex hoc quod eorum potentiae sint essentialiter irrevertibiles ab his ad quae se convertunt, prout in quaestionibus de libero arbitrio ostendi. Sed potius putandum est hoc provenisse ex tribus causis magnitudinis sui lapsus seu sui modi labendi superius in tertio praenotato tactis ; quamvis mihi non constet quod nullae reliquiae virtutum in eis ante suam de caelo eiectionem remanserint per quas possent ad poenitentialem reditum aliquantulum cooperari, nec video unde pro certo aut etiam multum probabiliter probari possit.
Si quis autem quaerat an in primo initio sui peccati possent scienter et expressa intentione illud quod prave elegerunt pro tota futura aeternitate eligere, ita quod in primo, initio sui peccati expresse includeretur consensus in aeternum recessum a iustitia et virtute : aestimo quod non. Nec tamen oportet quod a principio proposuerint usque ad aliquod tempus et non plus in suo peccato manere, immo potuerunt sic absolute consentire in illud quod actualiter non intenderent an ad tempus vel in aeternum in illo manerent ; quamvis per quandam occultam efficaciam eorum pravus affectus aeternitatem in suo finali obiecto quaereret et amaret. Unde et ad fortem eius initiationem naturali ordine vel in eodem nunc vel paulo post sequebatur quod expresse proponerent et intenderent in finali obiecto sui primi consensus aeternaliter iniacere, nisi Deus eos vellet ad contrarium stimulare et illam intentionem infringere vel impedire. Vel potest dici quod ab initio simpliciter consenserunt in illo permanere, quanto tempore possent ; conditionaliter vero elegerunt quod in aeternum, scilicet si fieri posset et si permitteretur a Deo. Si tamen in primo initio sui peccati potuerunt hoc simpliciter et expresse et absque conditione intendere et proponere : tunc, si hoc ita fecerunt, longe maius et inexcusabilius fuit peccatum eorum. Ego autem idcirco non puto hoc fieri potuisse, quia primus pravus consensus eorum non videtur potuisse ferri super illud quod certitudinaliter sciebant sibi et Deo iusto esse impossibile ; ipsi autem certissimi fuerunt quod divina iustitia nulla ratione posset permittere eos sic in aeternum delectabiliter permanere, immo oporteret quod vel eos aeternaliter puniret vel ad se revocaret.
Ad septimum dicendum quod a tempore Gregorii et citra communiter tenetur ipsum fuisse supremum. Et certe sacer textus hoc satis expresse dicit, Iob 40, ubi Deus dicit : Ipse est principium viarum Dei, et quando sequenti capitulo dicit : Non est potestas super terram quae comparetur ei qui factus est ut nullum timeret, id, est, ut nulli praeterquam Deo subesset. Item, Ezechielis 28, sub typo regis Tyri hoc satis aperte innuitur ubi signaculum similitudinis Dei fuisse dicitur et opertus omni lapide pretioso, et subduntur novem genera lapidum in typo novem ordinum angelorum ; et post vocatur cherub super alios extentus et alios quasi sub alis suis protegens. Item, capitulo 31, sub typo regis Assur dicitur quod nulla arbor paradisi Dei fuit eius altitudini aequalis nec eius pulchritudini similis, immo omnes admirati sunt sublimitatem eius.
Praeter hoc autem ratio probabilis sacro textui innitens huic rei attestatur ; nam Scriptura aperte ponit eum regem omnium filiorum superbiae et caput omnium impiorum et super omnia astra caeli, id est, super omnes angelos voluisse innaniter exaltare solium seu dominium suum. Non est autem verisimile quod si habuit superiores, quin illi qui secuti sunt eum multo libentius etiam secundum suam affectionem naturalem et secundum maiorem delectabilitatem visibilis amicitiae eligissent adhaerere superioribus plus quam illi. Non etiam est verisimile quod ipse non plus secundum suam affectionem naturalem praeelegisset sequi suos superiores sibi visibiles quam solum se ipsum. Incredibile etiam est quod supra suos superiores sibi visibiles ab initio attentaverit dominari.
Concesso igitur quod fuerit supremus, ad rationem subinductam dicendum quod ipse ab initio non elegit a societate beatorum angelorum recedere, sed elegit illos ad suum intentum trahere et cum illis et super illos regnum superbae gloriae sibi statuere. Et si omnia supradicta pensentur, non est incredibile nec impossibile quin visibilem gloriam et dominationem super omnia creata potuerit praeeligere invisibili gloriae ad quam habendam conditus erat.
Ad praedicta autem adhuc lucidius contuenda sciendum quod quae dicta sunt de lapsu, eorum per vitiosum amplexum boni creati deserta affectione iustitiae et cum naturali sui amore in vitium pereffluendo possunt dupliciter intelligi : uno scilicet modo, quod nullus ibi retineretur color iustitiae, sed per aperta mala et vilia fieret turpis et aperta reiectio virtutum, sicut facit sanctimonialis virgo publice se prostituens omni transeunti ; secundo vero modo, ut more hypocritali servaretur a principio similitudo virtutum. Et hoc videtur verisimilius ; tum quia secundum Apostolum, II Corinthiorum 11, ipse satanas transfigurat se in angelum lucis, sicut ministri eius in ministros iustitiae et pseudoapostoli in apostolos Christi ; tum quia eius intellectualis et summa sublimitas huic modo labendi amplius.attestatur, ut scilicet in intellectualissimis, vane tamen sumptis, fuerit inaniter gloriatus et ut per peccata spiritualissima tanquam spiritus et spirituales effectus fuerit primitus depravatus ;.tum quia rectitudo virtualis quam in sua creatione acceperat longe plus refulgebat in suis exterioribus quam sanctitas Christianae vel regularis professionis exterius refulgeat in Christianis vel religiosis. Si autem non solum virtuosis, sed etiam pravis Christianis est horribile subito contueri repentinam vel manifestam apostasiam ab omnibus insigniis religionis : verisimile est quod non minus hoc horruissent inferiores angeli qui postmodum secuti sunt primum, si talem et tantam mutationem repente in ipso vidissent. Praeterea, numquid saltem illas virtutes secundum quas debebat ordinari ad suos inferiores, sicut sunt veritas, fidelitas, pietas et consimilia, visus est ostendere eis ? Numquid etiam desideravit reputari ab eis sanctus et iustus potius quam perversus ? Numquid etiam potuit ipse sic simulare virtutes sicut potest unus pseudopropheta ?
Sed hoc concesso tria restant dubia dissolvenda.
Primum est, quia secundum hoc videretur quod angeli ipsum sequentes non peccassent, sed solum errassent aestimando ipsum sanctum.
Secundum est, quia secundum hoc potius peccavit per vitiosum amplexum boni proprii virtualis quam sui boni naturalis ; quod videtur contrarium supradictis.
Tertium est, quia si primum peccatum eius fuit notabiliter magnum, ergo fuit apertissime contrarium suae iustitiae priori et ita non potuit videri simile illi.
Ad primum igitur dicendum quod hypocrisis potest dupliciter fieri ; primo scilicet, ut homo fingat se solius Dei amorem et gloriam tam in se quam in aliis quaerere ; secundo, quod homo totam suam spiritualem sapientiam et sanctitatem per quandam apertam vanificationem ad suam gloriam retorqueat et ab aliis sub conformi vanificatione sibi exiberi expectat. Et si hoc secundo modo fuit, tunc angeli ipsum sequentes inexcusabiliter peccaverunt. Quod autem hoc secundo modo fuerit videtur ; tum quia suum affectum ambitiosum omnino celando non ita alios ad se attraxisset et ideo eo ipso quod alios ad se trahere voluit oportuit quod sub aliquo modo amicabili suum affectum eis aperuerit ; tum quia erant ad invicem sic connexi et in se ipsis mutuo contemplandis sic perspicaces quod superior non potuit notabilissime evanescere, quin ab aliis aliquo modo deprehenderetur, saltem per aliqua signa ; tum quia, sicut supra tactum est, huiusmodi evanescentia non fuit in absoluta conversione sui ad se, sed potius in relativa conversione sui ad se et ad alios, et ideo in illa conversione visibilius et infimius et materialius et, ut ita dicam, vitiosius se protendit et exhibuit aliis. Sicut autem obiectum vane gloriosum primo angelo per simplicem intelligentiam praesentatum potuit ab ipso amari, sic idem obiectum in ipso iam realiter existens et aliis visibiliter oblatum potuit ab aliis amari.
Ad secundum dicendum quod aliud est amare virtutem et eius virtuosum obiectum, aliud amare vanam et apparentem gloriam et praecellentiam de ipsa habitam. Hoc enim secundum non procedit ex amore virtutis, sed potius ex amore sui ipsius et hoc non recto sed vano, et ideo spectat ad obliquationem amoris quo quis se ipsum absolute diligit.
Ad tertium dicendum quod aliquid potest esse alteri secundum rem contrariissimum, quod tamen secundum apparentiam erit sibi valde simile ; et hoc de facili contingit in quibusdam vitiis quae in obiecto proprio conveniunt cum virtutibus sibi oppositis. Unde amor castitatis propter gloriam assimilatur castitati quae est propter Deum, et fortitudo ex pertinacia voluntatis proveniens assimilatur fortitudini ex amore virtutis et a robore divino provenienti, et amicitia ad alios dulcis et hypocritalis caritati assimilatur. Quamvis autem non sic apparuerit eis similis quin aperte viderent eius realem contrarietatem : nihilominus ex ipsa similitudine habuit quandam apparentem praecellentiam et praecellentem apparentiam ex qua facilius poterant consentire in illam quam in vitia nihil talis praecellentiae habentia. Pro quanto etiam intimus et immediatus ordo, virtutum ad Deum fuit eis secundum se occultior quam ordo naturalis et quam ordo virtutum inferiorum ad sua obiecta proxima : pro tanto visibilior fuit eis similitudo sui hypocritalis peccati ad iustitiam quam sua realis contrarietas. Et ideo voluntas, prout libere sequebatur aut sequi, poterat suas affectiones naturales, de facili potuit ad hanc hypocritalem gloriam amandam deflecti.
Sciendum autem quod si peccata hominum nobis visibilium quoad suas originales causas sunt nobis occulta, non est mirum, si primum peccatum angelorum est nobis occultum ; immo debemus advertere quod sicut primus status eorum est nobis omnino inexpertus et omnino transcendens nostrum intellectum, sic et lapsus eorum merito debet esse nobis occultus. Unde quicquid de eorum gloria vel culpa dicimus, per similitudines familiares ab inferioribus acceptas dicimus. Unde et quia in primo angelo fuit quasi incomprehensibilis magnitudo et multitudo aspectuum et affectuum et obiectorum : idcirco eius depravatio habuit quasi incomprehensibilem multiformitatem et profunditatem vitiositatum. Propter quod Ezechielis 28 optime de ipso dicitur : In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua, in iniquitate et in multitudine iniquitatum tuarum et in iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctificationem tuam.
