Quaestio LIII — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
Deinde quoad eius corpus.
QUAESTIO LIII.
Deinde quoad eius corpus quaeritur an de alimento aliquid convertatur in speciem carnis humanae.
Et quod non videtur.
- Quia, teste Christo, omne quod intrat in os in secessum emittitur ; ergo secundum eum nihil de cibo vel nutrimento remanet in comedente ; ergo et cetera.
- Item, anima non mutat materiam nec potest esse in infinitis partibus materiae ; sed non potest nutrimentum fieri species carnis, nisi vivificetur et informetur ab anima ; hoc autem fieri non potest, nisi anima de novo commutet materiam aut nisi possit esse in infinitis partibus nutrimentalibus quae semper in infinitum advenire possunt, sicut patet in plantis.
- Praeterea, virtus generativa differt specie a nutritiva et augmentativa ; ergo istae duae ultimae nullam formam poterunt generare, quia virtutes differentes specie habent actus specie differentes.
- Item, si per potentiam nutritivam vel augmentativam aggeneratur species carnis, sive aequivalens ei quae dicitur radicalis, sive non aequivalens : tunc poterit corpus conservari et augmentari in infinitum, quia haec secunda addita priori non minuet virtutem prioris, sed potius aliquid superaddet ; ergo post adventum istius potentius erit corpus ad amplius convertendum quam esset ante adventum eius ; ergo et cetera.
Contra :
- Augustinus, De vera religione, post medium libri, dicit : Alimenta amittentia formam suam in membrorum istorum fabricam migrant et corrupta reficiunt, in aliam formam per convenientiam transeuntia, et per vitalem sensum adiudicantur quodapimodo, ut ex eis in structuram huius pulchri visibilis quae apta sunt assumantur.
- Praeterea, omnis virtus creata potentior videtur esse circa propinqua quam circa remota et in suo subiecto quam in alieno ; ergo virtus animae et carnis plus poterit generare carnem in suo corpore quam in extrinseco et alieno ; potest autem in corpus prolis ; ergo et cetera.
- Item, si virtus formativa seminis hoc potest, ergo multo magis virtus animae augmentativa et vegetativa.
- Praeterea, in plantis fit continua ramorum generatio, et rami transplantati in arborem proficiunt.
- Praeterea, nulla differentia videtur esse inter humidum radicale et nutrimentale seu inter carnem secundum speciem et carnem secundum materiam, quia Aristoteles, I De generatione, dicit quod divisio carnis in carnem secundum speciem et in carnem secundum materiam est in omnibus habentibus formam in materia. Et ibi Commentator dicit quod caro secundum speciem est forma carnis et caro secundum materiam est materia carnis. Et ita videntur velle quod divisio illa non sit aliud quam divisio compositi in materiam et formam seu varia eiusdem compositi acceptio, in quantum potest considerari per respectum ad suam formam vel per respectum ad suam materiam, sicut quando dicimus : compositum agit ratione formae et patitur ratione materiae.
- Praeterea, ita corrumpetur radicale sicut et aliud, et etiam fortius, quanto est immediatior calori consumenti, cum calor non agat per electionem, ita etiam reparabitur et fortius, quia omnis virtus plus assimilat suae speciei quam alienae ; caro autem de nutrimento facta, si non esset eiusdem speciei cum prima, non esset assimilata speciei carnis convertentis, sed alienae, nec augmentaret carnem primam nec iuvaret ad eius conservationem et perfectionem, sed potius confunderet eius naturam tanquam mixtura naturae alienae.
- Item, aliquando contingit quod corpus hominis prope mortem videtur habere plures partes sui corporis exstinctas, ita quod videntur esse destitutae omni vi sensitiva, motiva et vegetativa, et tamen postea tempore sanationis revivificari ; ergo videtur quod natura potest in partibus radicalibus prius exstinctis regenerare vitam et speciem carnis.
Respondeo
Omissis opinionibus Hugonis et Magistri, quod nutrimentum convertitur in speciem carnis. Et in hoc omnes moderni consentiunt, sed quidam volunt quod in aequivalentem priori et radicali, quidam vero, quibus magis assentio, quod non in aequivalentem.
Primus modus includit in se quatuor apertas haereses. Ex hoc enim primo sequitur translatio animarum per diversa corpora quam Manichaei ponunt ; poterit enim secundum istum modum tota prior materia carnis corrumpi et tota alia advenire, et hoc non solum bis, sed adhuc pluries ; ex quo sequitur quod nullam aspiciat fixe tanquam propriam materiam et naturalem.
Secundo sequitur quod corpus meum potest aliud esse secundum numerum, et ita per consequens potest anima resurgere in alio corpore secundum numerum quam habuit in principio suae infusionis.
Tertio sequitur carnem Christi tractam ex Virgine posse separari a Verbo, sicut et illam quae per viam nutritionis advenit, et e contrario quod ita per se uniatur ei nutrimentalis per naturalem virtutem et operationem potentiae nutritivae sicut et illa quae per solam Spiritus Sancti, operationem fuit formata et Verbo unita.
Quarto sequitur quod in statu innocentiae humidum radicale posset corrumpi et corrumperetur sicut et nutrimentale ; ex quo expresse sequitur quod esset mortalis sicut et nos.
Est nihilominus modus praedictus contra tria natur alia principia et ita per consequens contra veram philosophiam. Si enim attendamus formae et materiae consistentiam et unionem, nutriti vae operationem et conversivam virtutem, caloris naturalis regulationem : patebit falsitas modi praedicti.
Ex primo constat quod forma exigit propriam materiam et quod quantum ad esse dependet a propria materia et quod forma educta de materia plus dependet ab illa materia de qua educitur quam ab illa quae post eius eductionem sibi advenit seu quam ab aliqua alia. Et haec tria principia sunt ita patentia quod negationes eis oppositae magnam partem scientiae naturalis et metaphysicae exterminant. Ergo oportet quod anima habeat proprium corpus a quo quantum ad esse perfectum quod in corpore habet dependeat, et non minus hoc oportet de anima brutorum quae de creata materia educitur. Sed si caro aequivalens priori potest aggenerari et priori tota destructa homo existere, praedicta evacuantur.
Forte dicetur quod tota prior non potest destrui ante hominis mortem, quia secundum Aristotelem, in fine II De generatione, unumquodque propria periodo mensuratur et secundum cursum naturae profectus seu incrementum et defectus. seu decrementum aequales habent periodos. Quando ergo periodus decrementi seu defectus erit completa, tunc necessario mors sequetur, et ita non poterit homo per continuam reparationem ad aliud corpus ex toto transire.
Sed contra hoc est, quia tunc periodus ista nullum habebit fulcimentum in natura, immo sicut ex sequentibus ostendetur, semper poterit corpus crescere et perpetuari, cum illud quod advenit habeat aequalem periodum priori, eo quod sit aequivalentis virtutis, et praeterea secundum praedictum modum posset contingere quod quantum de primo radicali corrumpitur, tantum de alio repararetur, ; et sic quando periodus mensurans defectum et consumptionem prioris esset completa, tunc consimiliter periodus mensurans incrementum seu reparationem secundi esset completa ; et tunc absque morte primum corpus esset totaliter consumptum et secundum totaliter aggeneratum, nisi forte consumptionem prioris aliquis mortem vellet vocare.
Forte alia evasio dabitur ad viam praedictam, quod scilicet corpus prius deperditum et corpus secundo restitutum sunt idem corpus numero, sicut et fluvius decurrens continue dicitur idem numero et populus eiusdem civitatis semper sibi succedens dicitur idem populus numero. Quando enim totus unus fluvius vel populus vel tota una materia non transit prius, ita quod post transitum illius tota una alia adveniat, sed antequam totum primum transiverit, partes sequentes sibi aggenerabantur et commiscebantur, tunc illud successivum videtur semper esse idem numero.
Sed hoc penitus nihil est, quia quantumcunque hoc successive fiat, postquam tamen totum primum transiit, veraciter potest dici quod nihil seu nulla pars prioris corporis quam in principio habuit est modo in hoc homine et quod omnes quae ibi modo sunt sunt omnino secundum essentiam suam aliae numero a prioribus. Et praeterea, non ponere maiorem unitatem et stabilitatem in. nostro corpore respectu nostrae animae nec in materiis substantiarum corruptibilium respectu existentiae suarum formarum substantialium quam sit in fluvio vel populo per successionem continuam decurrente abominabile est.
Ex secundo constat primo quod sicut virtus nutritiva et augmentativa differunt specie a generativa, sic et earum operationes non habebunt proprie vim et speciem generationis ; sed si aequivalens potest reparari, ita perfecte vim et speciem generationis habebunt sicut et prima generatio habuit. Praeterea, nulla forma intendit generationem sui esse nec potest in generationem suae materiae a qua secundum esse dependet ; ergo generatio non est proprie nisi alterius secundum numerum.
Ex eodem etiam constat secundo quod virtus augmentativa et nutritiva non possunt facere infinitum quantum nec in infinitum semper augere et dilatare corptfs in quo sunt, quia tunc ipsae essent actu infinitae, et praeterea experimento videmus quod habent certum terminum secundum naturam. Ex praedicto autem modo sequitur quod possit in infinitum augere et in infinitum vitam hominis aut bruti vel plantae perpetuare ; sicut enim ignis qui de lignis est generatus non minuit virtutem conversivam ignis prioris sed auget, pro eo qqod ita perfecte habet speciem ignis sicut et prior, sic eadem ratione erit et in proposito.
Nec valet evasio aliquorum dicentium quod virtus convertens convertendo magis ac magis debilitatur ; quia omne agens physice, dum agit, patitur et dum movet, movetur, et quia nutrimentum in principio est contrarium ipsi convertenti, et ita nutrimenti frequens innovatio magis ac magis laedit naturam convertentis.
Contra hoc enim est primo suppositio praedicti modi qua tenetur quod aequivalentem potest aggenerare et restaurare.
Secundo, quia tunc eadem ratione esset terminus in augmento ignis.
Tertio, quia non omnis passio agentis debilitat eum sic quod semper adimat sibi de virtute activa, et maxime ubi multum dominatur patienti in quod agit.
Quarto, quia saltem quamdiu est homo in statu augmenti, non dicimus quod virtus convertens in tantum diminuatur quin possit convertere nutrimentum in carnem illius speciei in quam primo poterat illud convertere.
Quinto, quia saltem in primo statu Adae non minueretur virtus et substantia carnis.
Sexto, quia haec diminutio non continget in termino assimilationis et conversionis nec ratione ipsius conversionis, nec etiam consumptio vel diminutio quae fit a calore naturali erit eadem cum illa quae fit a contrarietate nutrimenti ; ergo saltem plus poterit convertere post huius conversionem quam posset in illo nunc in quo fiebat terminus conversionis, et tunc, si quis bene inspiciat, sequitur conversionis infinitas et etiam perpetuitas.
Septimo, quia eadem ratioue vis generativa non posset de nutrimento formare radicales et principales partes corporis prolis aeque nobiles sicut sunt in patre ; et tamen aliquando format etiam virtuosiores et nobiliores, non obstante contrarietate nutrimenti de quo formatur.
Octavo, quia non omnis passio seu impressio movet suum subiectum a contrario in contrarium. Unde nec semper diminuit formam contrariam, ut verbi gratia, nunquid cum palea tangat et impellat maximum et saxeum montem, nunquid vel modicum movebit montem de loco suo ? Aut nunquid minimum granum arenae positum super mediam partem terrae cuius altera medietas est circa centrum mundi aequilibrata cum ipsa, nunquid, inquam, quia nunc praeponderat alteri per solum granum sibi superpositum, impelletur et impellet alteram ultra centrum ? Constat quod non. Igitur tam modica potest esse praedominantia vel impressio quod non causabit actualem motum, quamvis ad hoc disponat, quantum est ex se.
Ex eodem etiam tertio constat quod virtus nutritiva et augmentativa sic habent certum terminum in convertendo quod membra principalia deperdita non possunt reparare. Ex quo satis claret quod non habent virtutem generandi aliquid quod sit de principali consistentia corporis vivi.
Ex tertio, scilicet ex caloris naturalis regulatione, constat quod nulla forma agens ita per se et naturaliter est directa in destructionem suae materiae seu suorum materialium sicut in destructionem sui contrarii, immo nunquam per se ordinatur ad primum. Iterum.constat quod omnis virtus instrumentalis naturaliter subiecta principali agenti sequitur regulationem principalis agentis. Iterum constat quod virtus naturaliter ordinata ad certum finem non tendit per se nec faciliter contra illum ; ergo calor naturalis seu animalis non dirigetur perse ad consumptionem suae radicalis materiae, quia tunc intenderet consumptionem ipsius. Sequitur etiam regulationem virtutis animae cuius est naturale instrumentum, et ita non sequitur omnino in agendo proprietatem caloris ignei, sicut nec facit calor ille qui est instrumentum virtutis seminalis seu formativae, et cum eius finis naturalis sit conservatio vitae et corporis, non conveniet sibi omnino per se destructio vitae.
Ex his autem omnibus sequitur quod non ita.faciliter nec ita per se destruat humidum radicale sicut nutrimentale. Et praeter hoc, quanto radicale humidum est naturaliter virtuosius et stabilius quam nutrimentale, tanto fortius resistet consumptioni suae ceteris paribus.
Ad evidentiam autem modi verioris et argumentorum aliqua sunt notanda.
Primum est de modo et ordine secundum quem anima differenter informat et vivificat partes corporis principales et partes instrumentales. Sicut enim anima principalius informat cor et cerebrum et deinde alia membra principalia sine quibus in corpore subsistere non potest quam manus et pedes et consimilia : sic principalius respicit in toto corpore aliquas partes quam alias. Et sicut manus et pedes et consimilia non vivificat nisi per continuationem earum ad cor et cordis et sui influxus ad eas : sic suo modo est et in aliis. Per hanc autem viam anima potest plures materias informare diversi generis, ut sunt materia spiritualis et corporalis.
Secundum est de causa et necessitate augmenti et nutritionis. Causa enim finalis augmenti est completa dilatatio et perfectus modus existendi et operandi potentiarum animae, quae tanti sunt ambitus virtualis quoad esse et posse et operari ut unus ordo aut una proportio materiae eis plene sufficere non possit. Et quia naturae non est data potestas ad dandum eis in principio suae productionis completam materiam ac per consequens nec completum modum existendi seu essendi et operandi : idcirco dedit eis Deus virtutem assumendi et uniendi seu incorporandi aliam materiam materiae priori et per hunc modum dilatandi se usque ad materiam sic assumptam et cum eadem per quendam modum satis mirabilem dilatandi seu distendendi materiam priorem. Quod cum sufficienti densitate et soliditate potest fieri propter repletionem quae fit ex associatione materiae secundario assumptae. Praeter hoc autem causa nutritionis est restauratio deperditi.
Tertium est videre quare calor naturalis consumit humidum radicale vel nutrimentale seu quamcunque partem corporis animati, sive principalem sive secundariam, et maxime cum hoc videatur esse contra naturae intentionem. Ad quod sciendum quod triplex est huius ratio.
Una est ex proprietate caloris et maxime ignei seu ex ratione elementalis compositionis quae est in omni mixto. Est enim natura caloris ignei semper materiam suam agitare, seu potius ipse videtur esse quaedam viva agitatio suae materiae, hiatura vero elementalis compositionis est quod in eadem materia sit aliquid de forma cuiuslibet elementi ; et quando forma mixti non est potens ad ea perfecte continenda et concilianda, tunc oportet quod in eadem materia diversis respectibus sint actiones et passiones contrariae aut saltem in diversis partibus ipsius materiae, et maxime propter adiutorium agentium extrinsecorum quae aliquando plus adiuvant actionem unius formae elementalis quam alterius. Quando igitur calor dominatur, sicut maxime contingit in corporibus animatis et praecipue in animalibus, tunc incipit humidum in suam naturam convertere aut facere evaporare.
Secunda ratio est ex naturali vivacitate animae ex qua sequitur continua agitatio in corpore, sicut praecipue patet in motu cordis et spirituum ; continua autem motio habet rarefacere et incendere ac per consequens consumere.
Tertia ratio est ex operationibus et passionibus potentiarum ipsius animae, ad quas sequuntur et concomitantur transmutationes variae organorum suorum ; et hinc est quod homo ex nimia continuatione actus cui utcunque potentiae lassatur. Quod igitur corpus corrumpatur a propria forma per accidens est et ex debili compositione suae materiae et ex contrarietate formarum elementalium ex quibus est compositum. Propter primum enim non potest sufficienter portare excessivam actualitatem animae et actionum eius ; propter secundum vero non potest esse sine intrinseca pugna qualitatum elementalium, usquequo detur animae et formis mixtorum perfecta virtus continendi et tranquillandi huiusmodi pugnam.
Quarto oportet videre quomodo per nutrimentum retardetur consumptio humidi radicalis. Ad quod sciendum quod huius ratio est tam ex parte caloris quam ex parte materiae passibilis quam ex parte ordinis mutui inter materiam. nutrimentalem et radicalem.
Ex parte quidem caloris : quia natura est omnis agentis creati, saltem corporalis, quod dirigat aspectum virtutis suae ad extra, unde communiter non dirigit ad intra nisi per reflexionem factam ab aliquo extrinseco. Et hinc est quod calor qui principaliter figitur in parte radicali dirigit potius aspectum suum in partem adiacentem quam in partem sibi magis intrinsecam ; quando autem illa, non.adest, tunc oportet quod consumat quod invenit. Est etiam, praeter hoc huius alia ratio : quia solvitur proportio temperamenti quam exigit huiusmodi calor. Quando enim non fundatur in humido sufficientis soliditatis et unctuositatis, tunc facilius excandescit ; propter quod a medicis dicitur siccitas esse lima caloris, et maxime, quando sibi est adiuncta nimia raritas.
Ex parte vero materiae passibilis : quia quanto minus habet de sufficienti soliditate et proportione ad sustinendam vivacitatem animae et ad recipiendas actiones et passiones potentiarum eius, tanto facilius solvitur et consumitur ; sicut autem dictum est supra, partes nutriihentales iuvant et sunt necessariae ad praedicta.
Ex parte vero ordinis mutui : quia partes nutrimentales habent quandam exterioritatem et inferioritatem respectu aliarum, sicut habent potentiae sensitivae respectu intellectualium. Et est quaedam virtus occulta in natura per quam forte plus exhibentur huiusmodi partes secundariae consumptioni ipsius caloris quam aliae et per quam principales tanquam nobiliores magis refugiunt et se retrahunt a laesura praedicti caloris. Haec autem intelligenda sunt secundum cursum communem et ordinem naturae ; alias, ubi debitus cursus et ordo pervertitur et turbatur, non est inconveniens, si contrario modo contingat.
Quinto oportet videre quare virtus augmentativa habeat terminum ultra quem augere non potest.
Huius autem ratio prima est ex parte dilatationis animae in corpore augmentato : Constat enim quod anima non est infinitae substantiae ac per consequens non potest simul occupare corpus infinitae quantitatis. Ergo in natura eius est certus limes et determinata ratio, usque ad quantum corpus occupandum seu informandum potest simul attingere. Sed corpus vivum non potest amplius augeri, nisi quantum eius anima potest informare et attingere, quia pars illa corporis quae ab anima non attingeretur nec informaretur non esset viva ac per consequens non esset pars corporis sui.
Secunda ratio est ex parte partium corporis principalium seu radicalium. Constat enim ex praemissis quod partes nutrimentales non participant vitam et informationem animae ac per consequens nec rationem carnis nisi per adhaesionem et immixtionem ad partes corporis principales ; sed non possunt cum eis misceri salva earum virtute et debita consistentia, nisi sub certa mensura, quia si semper in infinitum plures eis commiscerentur, tunc semper in infinitum partes radicales magis a se invicem distraherentur et elongarentur, et sic in tantam distractionem,a se invicem possent elongari quod prior proportio et prior modus consistentiae earum naturalis penitus solveretur. Ambae autem rationes praemissae habebant locum in corpore Adae et in omni statu sive innocentiae sive gloriae sive miseriae. In statu vero miseriae quantum ad hanc secundam rationem est una specialis ratio, quia nutrimentum habet in principio nimiam contrarietatem et improportionalitatem tam ad corpus ad quod debet converti quam ad virtutem convertentem, ita quod non est ita bene assimilabile nec ita subiectum seu oboediens virtuti convertenti nec post unionem ita conferens et subserviens corpori et eius complemento sicut expediret. Et ex omnibus his sequitur quod licet in parte coauxilietur, pro quanto est assimilatum, multipliciter tamen laedit priorem virtutem et proportionem corporis tam in principio actionis quam in fine post iam factam conversionem propter malas conditiones praemissas.
Tertia ratio principalis est ex parte operationum et passionum potentiarum animae organicarum. Operationes enim animae et eius passiones exigunt certam proportionem organi tam ad earum generationem quam ad earum receptionem et conservationem. Unde videmus quod quaedam earum exigunt latiorem aspectum et quaedam acutiorem seu constrictiorem et quaedam materiam organi rariorem et puriorem, quaedam vero densiorem et grossiorem. Videmus etiam quod aliqua actio vel passio, secundum quod est fortior et purior et maior et perseverantior, secundum hoc exigit fortius organum ; alias per huiusmodi actiones facile solveretur proportio organi. Sed virtus augmentativa et conversiva ad hoc est principaliter data et ordinata ut compleat corpus et organa potentiarum, secundum quod exigit debitus et completus usus operationum ad quas et propter quas potentiae animae factae sunt. Constat autem quod quando a Deo vel a natura datur aliqua virtus ad agendum aliqua propter aliquem certum finem, quod non datur nisi sub modo et mensura quem exigit ille finis. Ergo virtus animae augmentativa habet modum in augendo sibi naturaliter praefixum iuxta exigentiam sui finis ultra quem non potest.
Sexto videre oportet qualiter per commixtionem tanti nutrimenti partes radicales a se invicem ultra proportionem debitam non distrahuntur et elongantur. Si enim nulla earum quae adveniunt corpori post animae generationem seu infusionem est de numero partium radicalium, neque omnes quae sunt in corpore in hora infusionis animae sunt radicales, quia semper cum radicalibus sunt aliquae nutrimentales : ergo partes radicales sunt valde paucae et valde modicae quantitatis respectu totius corporis iam plene augmentati et multo magis respectu totius nutrimenti quod post finem augmenti per totam vitam assumitur et convertitur, quia constat quod corpus est modicissimum in hora infusionis animae. Posset ergo ex hoc alicui verisimiliter videri quod tanta commixtio nutrimenti omnino dissolveret priorem proportionem et consistentiam partium radicalium quam habebant in hora infusionis animae.
Ad quod sciendum quod qualis sit proportio earum ad invicem, sive in hora infusionis, sive post consummatum augmentum, sive per totum tempus quo durat actus nutritionis, ad plenum non est nobis datum rimari aut scire. Hoc tamen per certam rationem tenemus quod sine exterminio vitae et naturae non possunt ad se invicem ultra quam natura earum et corporis et animae cuius sunt exigat elongari. Et ex hoc certi sumus quod quamvis partes nutrimentales quae eis adveniunt multae sint, non tamen excedunt naturae proportionem, et loquor de illis quae secundum debitum ordinem naturae, adveniunt. Et hoc scire sufficit nobis, et quamquam nobis nescientibus intimos naturae sinus et ambitus sit admirabile qualiter haec fieri possint : nihilominus constat nobis quod innumera sunt admirabilia in natura de quibus certi sumus quod vera sunt, quamvis nos lateat modus et causa existentiae eorum, et ut pro exemplo unum solum tangam, satis admirabilius est quomodo in spermate tam modicae quantitatis et tantae fragilitatis et vilitatis possit esse tanta virtus ad formandum corpus et omnia membra eius et, quod plus est, ad generandum animam sensitivam in animalibus irrationalibus.
Septimo est aliquid notandum de modo mixtionis partium nutrimentalium cum radicalibus. Quidam enim credunt quod nutrimentum prius naturaliter spolietur omni quantitate sua priori quam convertatur in carnem et quod sic exspoliatum subintret in partem radicalem cui commiscetur, ita quod omnino occupant eundem situm et non alium et alium, et sic tandem totum in simul dilatatur in maiorem quantitatem. Volunt autem hoc, quia ut dicunt, duo corpora non possunt sibi invicem subintrare, nisi alterum illorum spolietur prius quantitate sua. Si autem nutrimentum non subintraret partes radicales, tunc ut dicunt, quaelibet pars aucti non esset aucta ; quia minimae partes radicales in quas nutrimentum non subintraret non essent augmentatae, sed ipsis remanentibus in sua quantitate partes nutrimentales essent eis circum circa contignatae. Ex quo iterum sequeretur aliud inconveniens, quod ipsi non tangunt, quod ego recorder, quia ex hoc sequeretur quod minimae radicales inter se discontinuarentur per adventum partium nutrimentalium, quia partes nutrimentales semper essent in situ intermedio inter duas partes minimas. Et tunc ultra hoc sequeretur quod quando per grandem infirmitatem magna quantitas partium nutrimentalium evanescit, quod homo valde multum minueretur et quod tunc partes radicales ad se invicem magis coniungerentur et contraherentur.
Primum autem, scilicet quod ante subintrationem spolietur omni quantitate, stare non potest ; tum quia tunc fuisset indivisibile et tunc aut esset punctale aut haberet simplicitatem spiritualem. ; tum quia impossibile est quod per actionem naturae corpus omni quantitate denudetur, quin potius omne agens physicum semper praesupponit quantitatem et situm localem in suo patiente ; praeterea, tunc e contrario posset de illo indivisibili facere, quantum ; praeterea, ipsum nutrimentum non exspoliatur omni forma priori, ergo nec quantitate, quia omnis forma prior erat quanta seu extensa, quia nulla forma corporalis et sensibilis potest esse in materia nisi sub aliqua extensione. Prima patet, quia partes nutrimentales multum retinent de virtute priorum formarum ; unde aliam virtutem habet nutrimentum de tritico, aliam de hordeo, aliam de fructibus, aliam de carnibus, aliam de piscibus, et sic de aliis ; unde et medici in dietis suis multum aspiciunt ad priorem naturam ciborum. Praeterea, certum est quod non potest spoliari priori forma, nisi simul cum hoc in materia et de materia eius educatur alia forma, quia corruptio unius est generatio alterius ; ergo dato quod spoliaretur illa, adhuc restat illud inconveniens quod vitare volunt, quia adhuc esset dare sibi aliam formam ac per consequens et quantitatem ei correspondentem, et sic adhuc esset dare duo quanta simul in eodem situ.
Si dicatur, sicut et quidam dixerunt, quod pars nutrimentalis in termino subintrationis induitur forma corporali partis radicalis, ita quod non habet in se aliam formam corporalem praeter illam : hoc stare non potest ; tum quia forma corporalis non potest sibi aggregare novam materiam, sicut facit anima ; tum quia pars nutrimentalis haberet tunc omnino coaequalem formam carnis et corporis cum parte radicali cui est commixta, quia haberent omnino unam et eandem numero ; tum quia forma prior ipsius cibi destrui non potuit nisi educendo aliam de materia ipsa, sicut alibi est probatum, quia omnis motus prima et per se terminatur ad aliquid positivum ; tum quia tunc nullum auxilium formale vel activum adderet ad corpus cui unitur ; tum quia in eius dissolutione non posset dari ratio sufficiens qualiter posset in ea educi nova forma, quia non posset in ea generari nova forma, nisi prius esset separata a forma carnis radicalis cui est immixta, et ita oporteret quod post instans separationis immediate in altero educeretur in eo sequens forma, et sic non educeretur per motum, cum motus non possit esse in nunc. Non etiam est hoc necesse : constat enim quod quando aliquod corpus rarum condensatur, quod tunc multae partes quae prius erant extra se invicem habentes situs diversos accipiunt eundem situm, et quantum ad situalem dimensionem sunt omnino simul, ita quod quantum ad hoc se invicem subintrant. Et e contra fit, quando de denso fit rarum, fitque hoc aliquando per solum motum localem absque motu alterationis ; sicut patet, quando per solam constrictionem aeris in utre aer condensatur seu coacervatur infra minorem locum. Si igitur hoc potest natura inferior, multo magis potest hoc natura animae seu natura vegetalium et animalium. Unde illud dictum Aristotelis quod duo corpora non possint simul esse in eodem loco non est universaliter verum, sicut in materia de dotibus corporum gloriosorum ostendetur, quamvis nec hic ponatur quod duo corpora sint in eodem loco, quia partes illae in termino subintrationis non sunt duo corpora, sed tantum unum corpus.
Quoad cetera vero satis credo quod modo praedicto corpora animalium augeantur, quia alias, ut credo, praedicta discontinuatio partium radicalium ac per consequens virtutis eorum multa confractio sequeretur. Nec est verisimile quod partes radicales stent in corpore ut atomi hinc inde dispersi, immo credo quod in toto corpore sunt per modum cuiusdam continuitatis, ita quod infra ipsas sunt partes nutrimentales, non quasi de pari cum illis commixtae, sed istae innituntur illis ut suis fundamentis. Quod facit virtus animae illas informans et tenens in se stabilius et principalius, istas vero mediantibus illis. Huius autem signum est quod post multam attenuationem corporis vel per infirmitatem vel per famem vel per aliquid huiusmodi sentimus intra membra quandam concavitatem et quandam internam exinanitionem membrorum et ossium et medullarum quam natura fortissime appetit refici per assumptionem cibi, acsi tunc partes radicales nimiam intra se raritatem habentes per adventum cibi quaerant condensari et per condensationem magis in sua soliditate compleri. Praeterea, si partes nutrimentales situaliter essent segregatae a partibus radicalibus, tunc non videtur quod per ipsas intermedias possent ab anima informari, saltem ita perfecte. Non etiam sufficienter apparet in quo tunc iuvarent partes radicales, si saltem aliquae partium nutrimentalium non subintrarent in eas. Semper tamen profiteor quod modus commixtionis partium nutrimentalium et radicalium et modus dilatationis radicalium quam adipiscuntur per augmentum corporis nos latet.
[Solutio obiectorum]
Ad primum dicendum quod Christus non intendit quod totum simpliciter emittatur, sed totum quod puritatem nutrimenti coinquinare posset, unde et in Marco additur : purgans omnes escas. Hoc autem patet ex materia de qua loquebatur, volebat enim ostendere quomodb cibus qui per os intrat non coinquinat. Ad quod suffecit ostendere quod omnis pars eius impura in secessum emittitur, et sic tantum remanet de eo id quod est purum et naturae conveniens.
Ad secundum dicendum quod nulla forma potest mutare suam materiam principalem in qua directe et principaliter subsistit, et in illis formis in quibus non est dare materiam primam et secundam nulla potest dari translatio materiarum nisi miraculose. In formis vero in quibus est hoc dare, sicut damus in animabus quantum ad materias non principales, non est inconveniens dare translationes materiarum, etiam in infinitum, nunquam tamen sic quod possit simul occupare quamcunque materiam nisi sub certo ordine et sub certa mensura. Cuius ratio est pro eo quod in illis radicaliter non subsistit, sed solum participant eius existentiam per hoc quod assumpsit eas ad se et ad partes materiae in quibus radicaliter existit. Et ideo ex variatione talium materiarum non sequitur variatio radicatis existentiae ipsius formae aut ipsius compositi.
Ad tertium dicendum quod istae non generant proprie et simpliciter, sed secundum quid. Uniendo enim et incorporando nutrimentum materiae principali uniunt ipsum animae et assimilant eum formae complexionali partium principalium, non tamen perfecte, sed quasi analogice seu potius ordine secundario, nam huiusmodi generatio non est univoca cum prima generatione animalium seu partium radicalium.
Ad quartum dicendum quod virtus conversiva et augmentativa est virtus animae radicata in partibus corporis radicalibus, et hoc, sicut in quinto notabili fuit ostensum, habet certum limitem in augendo.
Quod vero dicitur quod pars nutrimentalis eam non minuit, sed potius coadiuvat : dicendum quod esto quod non minuat, tamen replet paulative ambitum eius. Sicut enim eques iuvatur ab equo et manus ab instrumento, et tamen eques, si non equitaret illum equum, posset equitare alterum, quod non potest simul equitando illum, et manus poterat movere et tenere aliud instrumentum, quod tamen non potest tenendo illud simul et movendo illud primum : sic suo modo est in proposito. Non enim hic est talis virtus conversiva qualis est in igne, quia virtus conversiva in igne non est aliud quam virtus generativa ignis, hic vero non est aliud quam virtus assumptiva alterius materiae et assumendo eius assimilativa et assumendo seu incorporando et assimilando primae materiae repletiva et eo ipso sui virtualis ambitus dilatativa et expansiva. Et hinc est quod sicut virtus quae potest portare centum libras, quando iam portat quinquaginta, tunc non potest simul cum illis portare centum, sed solum alia quinquaginta quae restant : sic virtus conversiva seu incorporativa, postquam sibi incorporavit tantum de nutrimen tali materia, non potest illa stante nisi solum in residuum quod restat ad replendum ambitum animae et virtutis eius ad replendum capacitatem suae prioris materiae. Est enim una ratio terminationis augmenti ex parte repletionis materiae prioris quam supra non tetigi. Si enim augmentum fit per incorporationem et imbibitionem materiae nutrimentalis in materiam radicalem et per consequentem utriusque dilatationem, ut sic corpus assurgat ad maiorem dimensionem, cum partes radicales non habeant potentiam ad capiendum in se simul infinitam materiam nutrimentalem - nec enim potest condensari magis ac magis in infinitum nec simul cum illa materia sibi incorporata potest dilatari in infinitum, saltem ipsa remanente sub aliqua continuitate partium radicalium - : patet quod augmentum oportet habere certum terminum.
Ad primum alterius partis dicendum quod ex verbis Augustini non habetur quod nutrimentum transeat in partem omnino aequivalentem parti radicali, sed solum quod transit. Et hoc nos concedimus.
Ad secundum dicendum quod differt agere circa propinqua et agere circa intrinseca seu in se ipsum, quia hoc secundum est solius potentiae quae in se ipsam potest reflecti, nisi forte per accidens hoc fiat. Rursus aliud est agere in se ipsum aliquod accidentale se alterando, aliud se ipsum generando vel aliquid quod sit de substantia sua. Hoc enim secundum nulla virtus creata potest simpliciter et directe, quia impossibile est quod aliqua res se ipsam gignat ut sit, secundum quid vero et indirecte potest, sicut et in proposito datur. Non est verum etiam quod virtus semper sit potentior agere circa propinqua quam circa remota, nisi propinquitas illa sumatur sub debita proportione et remotio sub indebita. Videmus enim quod visus non potest videre nimis propinqua, immo exigit aliquam distantiam ad hoc ut clare et perfecte possit sua obiecta videre, nec ballista vel machina facit ita fortem ictum contra propinqua sicut circa aliquantulum remota.
Ad tertium dicendum quod non est simile nec locus a maiori, quia illa est ad simpliciter generandum, istae vero sunt ad augendum et nutriendum, ad generandum vero non nisi secundum quid, et hoc non univoce sed analogice. Alias ex vi illius consequentiae sequeretur quod ita possent generare unum animal perfectum sicut vis generativa potest, quod ad oculum patet esse falsum.
Ad quartum dicendum quod quidam volunt quod anima seu vita plantarum non sit simplex, sed extensa, et hi volunt quod per unam partem plantae possit generari alia. Mihi videtur quod satis potest dici quod ad aliquam simplicitatem accedat, non tamen talem quili possit dividi ad divisionem plantae sic quod una pars vitae remanebit in una parte plantae et alia in alia, sicut et in animalibus annulosis in quaestione de generatione sensitivae tetigi ; quamvis in plantis non sit adhuc tanta simplicitas et unitas vitae sicut in annulosis, quia partes annulosorum non diu possunt vivere nec ad perfectam vitam pertingere, aliquae vero partes plantarum transplantatae possunt novas radices mittere et in perfectam arborem convalescere. Et ideo credo quod in pluribus plantis generatio ramorum partim fiat per modum augmenti, partim per modum generationis non solum partium corporalium ipsorum ramorum, sed etiam illarum partium vitae quae remanet in eis post succisionem ramorum. Pro quanto autem habet modum augmenti, non potest arbor simul excrescere ultra terminum certae quantitatis ; pro quanto vero habet modum generationis simplicis, pro tanto post succisionem priorum ramorum potest iterum et iterum pullulare in novos.
Si quis vero ex hoc argueret quod saltem hic illa principia in principio responsionis principalis posita falsificantur, quia secundum hoc in plantis poterit una anima multas materias sibi totaliter renovare per continuam renovationem ramorum : dicendum quod semper hic salvantur principia illa ; quia si partes materiae de quibus iam anima est educta et a quibus eius esse dependet recedunt vel de novo aliae coaequales generantur, tunc oportet quod vel tota anima prior recedat vel pars eius correspondens illi parti materiae quae recedit, et quod consimiliter nova pars animae seu formae vitalis generetur correspondens parti materiae de novo aggeneratae. Hoc autem dato principia illa praemissa in nullo laeduntur. Haec autem difficultas maiori indigeret tractatu et explicatione, sed de ea non multum curo, quia in quaestione hac non loquimur directe nisi de corpore humano, quia huius inquisitio spectat aliquo modo ad catholicam fidem. Ibi autem non est dare hanc difficultatem ; tum quia ibi nova membra prioribus succisis non excrescunt ; tum quia una simplex anima est in omnibus partibus corporis quae per divisionem membrorum dividi non potest.
Si quis vero dicat quod immo in homine pilis abrasis iterum et iterum semper novi excrescunt, et sanguine multo saepe et saepius per phlebotomiam emisso novus sanguis reparatur, et idem est in unguibus et in dentibus tempore pueritiae, et idem est in pulpa vel in cute carnis quae post abscissiones iterum reparatur et renovatur - aut enim nulla pars radicalis in aliquo praedictorum est aut oportet dicere quod partes radicales iterum aggenerari de nutrimento possunt - : ad quod mihi videtur dicendum quod huiusmodi quae ad plenum reparari possunt non sunt de principali constitutione corporis humani nec anima in eis principaliter radicatur. Et ideo credo quod huiusmodi non habeant in se partes radicales, sed solum secundarias seu nutrimentales, unde et videmus quod, ultimam resonantiam vitae nostrae participant et quod tota vita et subsistentia earum dependet a vita et subsistentia partium aliarum.
Si tamen instetur quod, teste Scriptura, sedes animae in sanguine est, et ita videtur quod sanguis sit de partibus radicalibus : dici potest quod sedes animae non est in sanguine tanquam in parte in qua principaliter radicetur, sed tanquam in eo sine quo non potest stare in suis partibus radicalibus, nisi quis sanguinem sumat pro humore radicali partium corporis principalium seu radicalium.
Ad quintum dicendum quod si Aristoteles et eius Commentator ita intelligunt sicut verba illa sonant, falsum dicunt ; si vero aliter, tunc ex hoc non oportet argui contra nos. Et breviter hic et ubique habe pro regula quod dicere Aristoteles et eius Commentator ita dixit, ergo ita est, non habet vim argumenti, quia nulla habitudo necessaria est inter conclusionem et praemissas ; sed si rationem pro illa conclusione fecerunt, dicatur ratio, et si bona est, concedetur, si vero falsa, pro viribus dissolvetur.
Ad sextum dicendum quod calor animalis non ita consumit humidum radicale sicut nutrimentale, cuius ratio supra in tertio notabili fuit tacta ; nec maior propinquitas seu intimitas est semper causa maioris consumptionis, immo plerumque impedit, sicut in superioribus est ostensum.
Quod vero additur quod scilicet plus assimilabunt suae speciei quam alienae, verum est. Sed ex hoc non sequitur quod assimilent univoce aut coaequaliter, sicut nec sequitur quod lux solis infundendo lumen aeri non assimilet aerem sibi, quia non assimilat eum sibi univoce, sed solum analogice. Sic etiam Deus assimilat mentes nostras et alias creaturas sibi et non alteri deo, quamvis non assimilet nisi solum analogice.
Quod vero ultimo subditur, quod si non sunt eiusdem speciei, tunc confundent naturam partium radicalium per suam mixturam : verum est, si nullam conformitatem nullumque connaturalem ordinem et unitatem haberent cum eis, nunc autem e contrario est.
Ad septimum dicendum quod non credo quod partes corporis humani simpliciter et totaliter exstinctae possint per opus naturae revivificari. Sed frequenter videntur nobis exstinctae, pro eo quod nullus actus vitae sensibiliter apparet in eis, et quia ratione sensibilis infrigidationis et immobilitatis videntur vita carere ; non tamen oportet quod quamquam ita appareat sensibus nostris, quod semper ita sit in se aut in intimo sinu naturae. Potest autem hoc magis apparere in potentiis et actibus animae quam in potentiis et actibus aliarum formarum, quia potentiae animae possunt retrahi ad interiora, sicut fit in somno vel in raptu sive in exstasi vel quandocunque intentio naturae fortissime convertitur ad unum, et praecipue si illud est intimum et in intimis.
De opinione vero Hugonis et Magistri Sententiarum, qui dixerunt quod nihil de nutrimento intrat in corpus, sed totum in secessum.emittitur, et qui dixerunt quod caro in se ipsam multiplicatur et dilatatur, et sic tandem corpus augetur : sciendum quod stare non potest.
Quod ostendit primo vis multiplicationis. Impossibile est enim quod natura creata possit se ipsam substantialiter multiplicare, et praecipue quantum ad essentiam materiae suae ; multiplicare enim materiam, suam nihil assumendo ab extrinseco non est aliud quam creare materiam vel convertere priorem materiam in aliam materiam maiorem, ut si granum milii a Deo convertetur in montem. Praeterea, omne agens creatum exigit aliquod patiens in quod agat. Primum etiam quod manat ab agente est aliqua impressio accidentalis ipsi subiecto in quo imprimitur ; ergo actio per quam fiet haec multiplicatio recipietur primo in aliquod patiens ; talis autem actio non potest mutare suum patiens nisi solum quoad formam suam, scilicet generando unam et corrumpendo aliam ; sed hoc non vocamus hic multiplicationem substantiae. Praeterea, nullum agens creatum potest educere aliquod ens compositum vel aliquam substantiam, nisi de aliqua materia educat illud et per motum ; nihil autem horum potest hic dari. Praeterea, nunquam educunt aliquid de aliquo, quin aliquam formam oppositam seu incontingentem formae quae educitur corrumpant ; et ita oporteret quod quando caro se ipsam multiplicat, corrumperet in se aliquam formam priorem. Praeterea, aut intendunt dicere quod prior materia carnis fiat plures materiae seu plures partes materiales et forma eius plures formae aut quod supra priorem materiam et formam generet inse seu circa se aliam materiam et aliam formam et hoc per simplicem influxum eo modo quo sol generat radium buum. Et tunc vide si haec actio quantum ad omnes eius circumstantias non est opus creationis. Praeterea, secundum hoc corpus hominis poterit subito recipere totum augmentum suum, quia virtus multiplicativa tota est ibi simul et non indiget aliquo extrinseco ad suum actum. Praeterea, si quis subtilius inspexerit, aperte videbit quod poterit se multiplicare in infinitum, sicut et sol potest in infinitum semper plures et plures radios per successionem temporum generare. Multa alia inconvenientia sunt ibi quae pertranseo.
Secundo ostendit hoc necessitas cibationis et enutritionis, quia si natura carnis potest se per se ipsam multiplicare et augere, et nutrimentum nullo modo in eam convertitur, tunc nutrimentum non est necessarium ad augmentum nec etiam ad conservationem vitae. Si enim dicatur quod immo ad impediendum consumptionem corporis, sicut videmus in morbo regio quod gallinae desuper appositae retardant consumptionem corporis : adhuc non videtur quod propter hoc sit necesse, quia caro poterit ex se sufficientem carnem multiplicare et per carnem sic multiplicatam impedire sui consumptionem absque assumptione extrinseci cibi.
Tertio ostendit hoc conformitas enutritionis et augmentationis in nobis et in aliis animalibus de quibus non credo quod dicent quod per consimilem multiplicationem augeantur et enutriantur. Forte dicetur quod Deus occulto miraculo eam multiplicat, sicut costam Adae de qua facta est Eva et sicut panes in deserto multiplicavit. Sed tamen non decrevit hoc facere nisi sub velamento assumptionis cultorum, sicut nec decrevit nobis communiter gratias dare nisi sub sacramentis. Sed hoc nullo fundamento aut experimento rationis innititur, quin potius experientia omnium actionum naturalium quas in corporibus nostris et animalium intuemur clamat oppositum. Hoc etiam nostram naturam non exaltat, sed valde vilificat ; tollit enim ei virtutem nutritivam et augmentativam. Rursus, Dei operationem ridiculosam reddit ; tum quia in constitutione naturae miracula continuat quae sunt supra cursum naturae ; tum quia nutrimentum ad nihil utile cum miracura et sollicitudine continue facit assumi, ita quod tota natura ad hoc vehementer insistit et naturaliter cibum appetit tanquam sui perfectivum et tanquam ad sustentamentum suae vitae necessarium, propter quod et in assumendo ipsum vehementer delectatur et post assumptionem sentit se refectam, refocillatam et recreatam, teste Psalmista, qui ait quod panis cor hominis confirmat et quod vinum laetificat cor hominis. Unde et usus Scripturae Sacrae est victum nostrum nutrimentalem vocare substantiam nostram et vitam nostram ; in quo satis innuit quod aliqua pars substantiae et vitae nostrae dependet ab eo. Videturque ista opinio esse pars illius opinionis quae posuit quod nulla creatura aliquid agat aut efficiat, sed quod solus Deus agit omnia ad praesentiam huius vel illius, utpote quod calefacit ad praesentiam ignis ipso igne nihil in hoc agente, et sic de aliis. Quae opinio quam absurda sit satis de se patet et suo loco est tactum.
Si autem quaeratur de quo serviret lignum vitae in statu innocentiae plus quam alia ligna, si ibi humidum radicale non consumetur : dicendum quod triplici via lignum poterat dici iuvare ad perpetuationem vitae.
Primo, quia erat perfecte assimilabile quantum natura exigebat, et ita proportionale virtuti convertenti quod in nullo eam laedebat.
Secundo, quia habebat in se virtutem conformativam seu perfecte coadiuvativam partium principalium ; si enim panis frumenti plus cor hominis confirmat quam ceteri cibi et si multae herbae vel lapides habent multas virtutes in corpore humano : nihil inconveniens, si hoc plus a Deo habuerat.
Tertio, quia cum praedictis divina virtus ex ordine suae sapientiae et providentiae sic ei assistere poterat quod in eius assumptione aliquid per se et per angelos suos operaretur quod alias non faceret ad repraesentandum modum secundum quem Dei sapientia ad reficiendum, animam sic exigat cooperationem liberi arbitrii et aliquorum aliorum quod tamen eius immediatapraesentia occulte subintrans omnia consummat.
Non autem deberet illud, posito quod ibi esset hoc tertium, dici proprie sacramentum ; tum quia sacramentum, secundum quod nunc in ecclesia sumitur, est ad sanctificandum nec habet efficaciam nisi ex fide vel intentione assumentis vel dantis vel utriusque, haec autem ibi non essent ; haec etiam habent erudire intellectum et elevare aut humiliare affectum, ibi vero non ad hoc proprie, sed potius ad multipliciorem exercitationem intellectus et affectus.
