Quaestio LXXVI — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO LXXVI
Ex praedictis autem facile est videre quod a multis laboriose quaeritur et a quibusdam erronee pertractatur, quomodo scilicet anima sciat se ipsam, an scilicet per speciem seu per essentiam et an per immediatam reflexionem sui aspectus super se aut primo dirigendo aspectum ad phantasmata, id est, ad species imaginarias per actus sensuum exteriorum acceptas.
Hoc enim secundum tenent cultores Aristotelis. Qui videns animam infantis ac dementis et dormientis nescire actu se ipsam, aestimavit hoc esse impossibile, si anima esset ex se obiectum sufficiens gignere suam speciem in suo intellectu, aut si ipse intellectus esset ex se sufficiens scire ipsam et se ipsum. Et ideo aestimavit nostram naturam intellectualem se habere ad intelligentias separatas, sicut umbra se habet ad lucem aut sicut aer de se obscurus ad solem et ad res visibiliter coloratas. Sicut enim perspicuitas aeris noh est ex se sola visibilis nobis, est tamen ex se susceptiva luminis et specierum coloris : sic secundum istos noster intellectus possibilis. non est ex se intelligibilis, etiam sibi ipsi, per lucem tamen sibi annexam, quam vocant intellectum agentem, abstrahuntur species intelligibiles a speciebus imaginariis. Et per illas sic abstractas intelligit primo res sensibiles ac deinde ratiocinando investigat naturam principii ac subiecti et suppositi huius actus, invenitque sic ratiocinando quod illud principium et subiectum est simplex et incorporeum et formale principium vitae. Et hoc modo anima pervenit in notitiam sui.
Confirmati etiam sunt in hac opinione, quia viderunt plures errare circa notitiam mentis suae. Nam quidam crediderunt eam esse ignem vel aliud corpus, quidam vero esse formam corpoream et extensam et mortalem, quidam vero non esse formam corporis, sed tantum motorem corpori poenaliter alligatum. Ex hoc igitur apparet quod secundum varietatem imaginationum et argumentationum ex eis deductarum ortae sunt variae opiniones in anima de suamet natura. Quod nequaquam contigisset, si anima per immediatam conversionem sui super se aspiceret et videret suam propriam essentiam vel naturam ; tunc enim videret visibiliter se ab omni corpore differre plus quam differat album a nigro, tunc etiam videret quomodo est essentialiter unita corpori sicut forma.
Ut igitur ex praedictis faciliter videas veritatem, ipsam ab huiusmodi erroribus quasi lucem a nebulis segregando : sciendum quod anima scit se vel potest scire duplici modo.
Primus est per modum sensus experimentalis et quasi tactu alis. Et hoc modo indubitabiliter sentit se esse et vivere et cogitare et velle et videre et audire et se movere corpus et sic de aliis actibus suis quorum scit et sentit se esse principium et subiectum. Et hoc in tantum quod nullum obiectum nullumque actum potest actualiter scire vel considerare, quin, semper ibi sciat et sentiat se esse suppositum illius actus quo scit et considerat illa. Unde et semper in suo cogitatu format vim huius propositionis, scilicet, ego scio vel opinor hoc vel ego dubito de hoc. Hanc autem scientiam sui habet anima per immediatam conversionem sui intellectualis aspectus super se et super suos actus. Qui quidem, quamdiu est in pervigili usu liberi arbitrii, semper et continue stat super eam conversus. Quia tamen non est sufficienter clarus ad omnes essentiales rationes et proprietates animae, contuendas et discernendas : ideo, licet mens per ipsum immediate sentiat se et palpet, non tamen scit suam naturam per genera et differentias discernere ab omnibus aliis generibus et differentiis aliarum rerum. Bene tamen scit se differre ab omni non vivo et ab omni natura quae nullo modo potest in se habere actus apprehensivos et appetitivos. et motivos quos ipsa se sentit habere.
Secundus modus se sciendi est per ratiocinationem per quam investigat genera et differentias quae per primum modum non novit. Ista autem ratiocinatio nequaquam incipit a speciebus imaginariis, nisi cum est falsa et bestialis, ita quod potius est imaginaria aestimatio quam intellectualis ratiocinatio. Ineipit ergo primo ab iis quae per primum modum sciendi tanquam prima et infallibilia ac indubitabilia principia de se novit et tenet, puta, quod ipsa est res viva et principium et subiectum omnium actuum praedictorum. Ex hoc autem, si est perspicax, arguit se transcendere omne corpoream. Quia tamen ad hoc recte et perspicaciter arguendum oportet se scire defectivam naturam corporum et corporalium et sublimem naturam praedictorum actuum animae ac deinde comparare sublimes perfectiones praedictorum actuum ad defectivam naturam corporalium : ideo oportet animam prius investigasse naturam corporum et praedictorum actuum. Et quia ad sciendas naturas corporum sunt nobis necessarii actus exteriorum sensuum et imagines, tanquam nuntii exteriora intellectui nuntiantes et praesentantes : ideo pro tanto, sensus et imaginatio sunt necessarii ad hunc secundum modum sciendi quid est anima. Per primum enim modum scio de mea quod est et quod praedictorum actuum est principium et subiectum. De animabus vero aliorum hominum scio hoc partim per sensus hoc colligendo, partim per internam inspirationem animi mei. Per sensus enim adverto in aliorum corporibus esse opera vitae et motus et sensus, et ex hoc animus meus per quandam fortem conspirationem aestimat et quasi sentit illos habere animum similem sibi.
Prima autem ratio Aristotelis ex impedimento liberi usus rationis et voluntatis in infantibus et dementibus et dormientibus tracta satis est exsufflata ex iis quae dicta sunt in quaestione de impedimento usus liberi arbitrii et etiam ex iis quae de aspectibus potentiarum cognitivarum sunt in praemissis tribus quaestionibus dicta.
Secunda autem ratio Aristotelicorum ex erroribus hominum circa quidditatem animae sumpta respicit solum secundum modum sciendi. In quo a sensualibus imaginationes suas sequentibus de facili aberratur, non ex hoc quod per abstractiones specierum a phantasmatibus scientia animae capiatur, sed potius propter causam a me paulo ante praemissam.
In primo autem modo sciendi exiguntur tria. Primum est praesentia obiecti, quod est ipsa mens. Secundum est aspectus sui intellectus super se ipsam reflexus seu conversus. Tertium est ipse actus sciendi, qui secundum Augustinum est imago mentis. Ait enim, IX De Trinitate, capitulo 12 : Liquido tenendum est quod omnis res quamcunque cognoscimus congenerat in nobis notitiam sui ; ab utroque enim notitia paritur, scilicet, a cognoscente et cognito. Itaque mens, cum se ipsam cognoscit, sola parens est notitiae suae, quia cognitum et cognitor ipsa est : Cum ergo cognoscit se, parem sibi notitiam sui gignit, quia non minus se noverit quam est notitia eius, non solum quia ipsa novit, sed etiam quia se ipsam, sicut supra diximus. Et capitulo 11 : Cum se mens novit, sic est eadem notitia verbum eius ut ei sit omnino par et aequale, quia non est notitia inferioris essentiae sicut corporis, nec superioris sicut Dei. Et cum notitia habeat similitudinem ad eam rem quam novit, hoc est, ad illud cuius notitia est : haec, qua mens ipsa quae novit est nota, habet perfectam similitudinem et aequalem. Et ideo imago et verbum est, quia de illa exprimitur, cum cognoscendo eidem coaequatur et est gignenti aequale, quod genitum est.
Item, Anselmus, Monologion, capitulo 33 : Nulla, inquit, ratione negari potest, cum mens rationalis se ipsam cogitando intelligit, imaginem ipsius nasci in cognitione sua, immo ipsam cogitationem sui esse suam imaginem ad eius similitudinem ex eius impressione formatam. Quamcunque enim rem mens seu per corporis imaginem seu per rationem cupit veraciter cogitare, eius utique similitudinem, quantum valet, in ipsa sua cogitatione conatur exprimere. Et iterum infra : Habet igitur mens, cum cogitando se intelligit, secum imaginem suam ex se natam, id est, cognitionem sui ad similitudinem suam quasi sua impressione formatam. Quae imago eius verbum eius est.
In secundo autem modo sciendi exigitur ut plurimum adhuc alia species, scilicet, memorialis memorialiter retinens definitionem animae per varias consequentias rationum probatam et pervarias divisiones generum et differentiarum collectam. Haec autem species tenet vicem obiecti immediati, sicut probatum est supra, nec plus repraesentat quidditatem animae propriae quam aliarum eiusdem speciei, quia communem definitionem totius speciei omnium repraesentat.
Cum ergo quaeritur an anima sciat se per essentiam, si per hoc intenditur an sua essentia teneat vicem speciei repraesentativae aciem informantis : sic est impossibile et etiam ridiculosum quaerere, quamvis hoc quidam crediderint. Si vero intendatur quod sua essentia sit per se obiectum suae scientiae, ita quod non obiciatur sibi per intermediam speciem memorialem : sic in primo modo sciendi scit se per essentiam, id est ; per aspectum et actum in suam essentiam immediate defixum. Si vero le « per » significat ibi habitudinem causae, efficientis, tunc verum est quod scit se per essentiam sui intellectus tanquam per causam efficientem sui actus sciendi. Et si potentia non potest in hoc absque aliquo lumine vel acumine accidentali, sicut utique non potest absque accidentali aspectu addito potentiae : tunc quidem scit se per essentiam suae potentiae, sed non per solam, sed cum superaddita aspectu et habitu. Licet autem habitualis notitia sui sit eius accidens inseparabile, ut alibi probavi, non tamen aestimo quod sit necessaria ad producendum actum sciendi se, sed potius quod habitus praedictus causetur ex redundanti actualitate intellectus ad se et sua sciendum.
