Quaestio CVII — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO CVII.
Decimo octavo quaeritur utrum peccatum, in quantum malum, possit ab aliquo intendi vel appeti.
Videtur enim quod sic : Quia alias non esset voluntarium nec voluntarie factum.
Item, Psalmista dicit : Filii hominum, utquid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium ? sed mendacium, in quantum mendacium, et vanitas, in quantum vanitas, sunt mala.
Dicendum quod malum, in quantum malum, non potest appeti vel intendi, quia prima et formalis ac finalis ratio omnis appetibilis seu omnis obiecti appetitus est ratio boni. Ergo impossibile est quod appetitus aliquid appetat vel intendat nisi sub ratione boni. Unde Dionysius, 4 capitulo De divinis nominibus, dicit quod bonum est finis et principium omnium, etiam malorum ; nam omnia bona et mala fiunt boni gratia, etenim haec agimus bonum desiderantes. Nullus enim in malum respiciens facit quae facit ; malum enim non habet esse nisi secundum accidens et propter aliud, scilicet, ratione boni in quo fundatur et sub cuius ratione appetitur. Unde subdit quod malum videtur facieqti esse rectum, quia fit boni gratia, sed secundum veritatem non est rectum, quia non bonum bonum aestimamus ; ex quo patet quod aliud appetitur et aliud fit. Ex quo concludit : Igitur malum est praeter viam et.praeter intentionem et praeter naturam et praeter causam et praeter principium et praeter finem et praeter terminum et praeter voluntatem et praeter hypostasim, id est, praeter subsistentiam seu essentiam, quia ex sua ratione non est nisi negatio. Unde subdit : Malum ergo est privatio et defectio et infirmitas et incommensuratio et sine intentione et sine pulchritudine et inordinatum et divisibile et infinitum et tenebrosum et insubstantiale et per se nullo modo nusquam vel ens, id est, ex sua ratione nihil.
Ex his autem patet ad obiecta, quia malum et mendacium, in quantum malum, non quaeritur nec appetitur, in quantum tale, sed solum ratione boni in quo fundatur et propter bonum propter quod appetitur. Pro quanto autem sub tali ratione et propter talem rationem voluntarie fit et appetitur, pro tanto est voluntarium per accidens et propter aliud et non per se nec propter se.
