Appendix. Quaestio I — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Appendix. Quaestio I

APPENDIX.

QUAESTIONES DE DEO COGNOSCENDO

  

QUAESTIO I

De Deo volentes.aliquid quaerere primo quaeritur an aliquid, directe et immediate seu positive a nobis apprehensum sit Deus. Quod non est aliud quaerere quam an Deus videatur a nobis.

 

Et quod sic videtur.

  1. Omne illud quod est actu sequestratum ab omni conditione individuali, ita quod non est hoc neque hoc, est Deus ; sed ego video quandam rationem boni quae est huiusmodi, video enim rationem boni abstractam ab omni conditione individuali, ita quod non potest dici hoc bonum vel illud, et hoc ipso video quod est magis ens et plus habens de perfectione et actualitate entis quam si esset hoc vel illud ; ergo et cetera.

Et haec ratio videtur esse Augustini, VIII libro De Trinitate, capitulo 3, ubi dicit : Bonum hoc et bonum illud tolle hoc et illud, et vide, si potes videre, ipsum bonum, ita Deum videbis non alio bono bonum, sed bonum omnis boni. Et infra eodem : Si ergo, inquit, potueris illis detractis per se ipsum perspicere bonum, perspexeris Deum et si amore inhaeseris, continuo beatificaberis. Et idem ostendit de veritate, eiusdem libri capitulo 2, ubi et dicit : Ecce vide, o anima, si potes, Deus veritas est, hoc enim scriptum est, quoniam Deus lux est, non quam isti oculi vident, sed quam videt cor, cum audis, Deus veritas est. Noli quaerere quid sit veritas, statim enim opponunt se caligines imaginum corporalium et nubila phantasmatum et perturbabunt serenitatem quae primo ictu diluxit tibi, cum demonstratur veritas.

 

  1. Item, quod est omnino aeternum et incommutabile est Deus ; sed omnes veritates necessariae, ut sunt veritates primorum principiorum, sunt huiusmodi, ut videtur dicere Augustinus, II De libero arbitrio. Per hoc enim vult probare quod Deus est, quia nos videmus aliquid supra nos quod est simpliciter aeternum et incommutabile. Et ostendit hoc in regulis numerorum et virtutum. Unde inter alia de ista materia ibi posita dicit : Cum coeperimus tanquam sursum versus recurrere, invenimus ipsos numeros etiam mentes nostras transcendere atque incommutabiles in ipsa manere veritate. Et infra : Docti et studiosi, quanto remotiores sunt a labe terrena, tanto magis numerum et sapientiam in ipsa veritate contuentur et utrumque eorum habent. Et paulo post dicit quod unum istorum non est altero inferius, quia sunt idem, licet unum, scilicet, numerus, a stultis videatur, sapientia autem non plene nisi a solis sapientibus. Et infra eodem, longe tamen : Intra, inquit, ad artem unde isti numeri, motuum scilicet et corporum, procedunt, quaere in ea tempus et locum, nunquam est, nusquam est. Unus tamen in ea numerus, nec eius regio spatiorum est nec aetas dierum. Et statim post : Transcende ergo et animum artificis, ut numerum sempiternum videas. Iam tibi sapientia de ipsa interiori sede fulgebit et de ipso secretario veritatis. Et supra eodem : Si esset aequalis mentibus nostris haec veritas, mutabilis etiam ipsa esset. Mentes enim nostrae aliquando eam minus, aliquando plus vident, et ex hoc fatentur se mutabiles esse, cum illa in se manens nec proficiat, cum plus a nobis videtur, nec deficiat, cum minus.

Libro etiam De immortalitate animae, arguit immortalitatem animi per hoc quod in eo sunt disciplinae et. artes immortales. Quod per hoc probat, quia potest eas apprehendere et videre.

Libro etiam De vera religione, dicit : Haec lex omnium artium cum sit omnino incommutabilis, mens vero humana cui talem legem videre concessum est mutabilitatem pati possit erroris, satis patet supra mentem nostram esse legem quae veritas dicitur. Nec iam illud ambigendum est incommutabilem naturam, quae supra nostram animam sit, Deum esse.

Idem videtur dicere, II Soliloquiorum, in fine, ubi per hoc ostendit animum immortalem esse, quia veritas immortalis et immutabilis in eo manet et ab eo videtur, quandocunque videt veritatem figurarum et formarum corporalium seu rationes veras earum. Dicit enim quod ipsae figurae quae sunt in corporibus sunt mutabiles ac per hoc, ut dicit, fallaces, ratio tamen et veritas earum quam intellectus videt et secundam quam de eis iudicat immutabilis. Unde et de ista veritate loquens supra aliquantulum praemiserat : Ego, inquit, puto corpus aliqua forma et specie contineri, quam si non haberet, corpus non esset, si vero haberet, animus esset. Veram enim formam appellat ibi, sicut ex immediate praecedentibus, et subsequentibus patet, rationes disciplinares immutabiles figurarum et formarum corporalium.

 

  1. Item, omne illud quod actu attingit non existentia, sicut et existentia est Deus ; sed secundum Augustinum, II De libero arbitrio, regulae numerorum quae a nobis videntur sunt huiusmodi, dans exemplum de illa omne dimidium tantum distat a suo principio quantum duplum a suo dimidio et e contrario ; et haec regula secundum eum ita est vera in duplis et dimidiis non existentibus sicut in existentibus, et hoc secundum eum videmus ita bene esse verum in illis sicut et in istis.

 

  1. Item, quod actu est in infinitis habens ambitum actualiter infinitum est Deus ; sed secundum Augustinum ibidem, regulae numerorum quas videmus et cognoscimus sunt huiusmodi ; vult enim quod regula praedicta et consimiles sunt verae in infinitis numeris, ita quod, licet nos non videamus infinitos numeros certitudinaliter, tamen videmus quod sunt vere in infinitis.

 

  1. Item, omne illud, quod est aequale in magno et minimo et aequaliter et totum ubique, est Deus sed secundum Augustinum, libro De Trinitate XII, capitulo 14, ratio quadrati et circuli est tota aequaliter in magno et parvo quadrato et circulo et in utroque aequalis.

Quod ostendit libro De vera religione : Quia, inquit, si maius esset, non secundum eam iudicaremus minora,si autem minor esset, non secundum eam iudicaremus maiora. Nunc vero, cum secundum totam quadraturae legem iudicetur forum quadratum et lapis quadratus, et rursus secundum totam aequalitatis legem iudicentur convenire sibi motus pedis currentis formicae et secundum eam gradientis elephantis : quis eam dubitet locorum intervallis ac temporum nec maiorem esse nec minorem, cum potentia superet omnia ? Cum igitur hanc videamus et per eam tanquam a nobis bene cognitam de quadratis et circulis iudicemus : ergo et cetera.

 

  1. Item, illud quod manet omni re destructa est Deus ; sed ratio senarii et ratio veritatis et rationes mptuum et temporalium manent rebus destructis et illis quorum sunt rationes, secundum Augustinum ; et tamen secundum eundem a nobis videntur ; ergo et cetera.

De primo, scilicet, de ratione senarii, dicit, IV Super Genesim ad litteram, 7 capitulo et 8 : Istam senarii numeri perfectionem nec extra nos ipsos cernimus, sicut oculus corpora, nec ita intra nosmetipsos, quemadmodum corporum et visibilium imagines rerum, sed alio quodam longe differenti modo. Et infra, de eius visione loquens : Gratias itaque Creatori agat animus a quo sic creatus est ut hoc possit videre quod nulla omnium bestiarum. Et tunc paulo post subiungit : Quamobrem non possumus dicere propterea senarium numerum esse perfectum, quia sex diebus perfecit Deus omnia opera sua ; sed propterea Deum perfecisse sex diebus omnia opera sua, quia senarius numerus perfectus est. Itaque etiamsi ista non essent, perfectus ille esset ; nisi autem ille perfectus esset, ista secundum eum perfecte non flerent. Ecce quod hic dicit quod, quamvis ista non essent, perfectus ille esset.

II vero Soliloquiorum et libro De vera religione probat veritatem esse per hoc quod, etiamsi ipsa veritas et totus mundus intereat, verum erat mundum et veritatem interisse. Et hanc veritatem dicit se ibidem agnoscere et videre et. eam esse veritatem qua verum est quicquid est verum.

De tertio vero dicit, XII De Trinitate, capitulo 14 : Non enim sic fuerunt, ut esse desinerent, aut sic futura sunt, cum non sint, sed id ipsum semper esse habuerunt, semper habitura. Manent autem non tanquam in spatiis locorum fixa veluti corpora, sed natura incorporali sic intelligibilia praesto sunt mentis aspectibus sicut ista in locis visibilia vel contractibilia corporis sensibus. Non autem solum rerum sensibilium in locis positarum sine spatiis localibus manent intelligibiles incorporalesque rationes, verum etiam motionum in temporibus transeuntium sine temporali transitu stant etiam ipsae, utique intelligibiles, non sensibiles.

 

  1. Item, illud quod est simul praesens omnibus intellectibus qui sunt et qui fuerunt et potest esse omnibus futuris est solus Deus ; sed omnes regulae virtutum, numerorum et scientiarum a nobis scitae et cognitae sunt huiusmodi, quia illas easdem regulas et scientias et non alias quas priores viderunt et nos, et idem quod tu intelligis et ego, secundum Augustinum. Ait enim, II De libero arbitrio, prima quaestione qua vult ostendere quod Deus est : Nullo, inquit, modo negaveris esse incommutabilem veritatem haec omnia quae incommutabiliter vera sunt continentem, quam non possis dicere tuam vel meam vel cuiuscunque hominis, sed omnibus incommutabilia vera cernentibus tanquam miris modis secretum et publicum lumen praesto esse ac se praebere communiter. Et paulo post : Ergo illa quae ego et tu communiter propria quisque mente conspicimus nequaquam dixeris ad mentis alicuius nostrum pertinere naturam. Duorum enim oculi idque simul vident nec huius nec illius oculos esse poteris, dicere, sed aliquid tertium in quo utriusque conferatur aspectus. Et infra : Iudicamus haec secundum illas interiores regulas veritatis quas, inquit communiter cernimus. Et paulo post : Promiseram autem, si meministi, me tibi demonstraturum aliquod quod sit nostra mente atque ratione sublimius. Ecce tibi ipsa est veritas. Amplectere illam, si potes, et fruere illa et delectare in Domino. Item, supra dicit quod una sapientia praesto est communiter omnibus. Quod inferius probat per regulas eiusdem sapientiae, proponens sex regulas sapientiae incommutabiles, et de qualibet singillatim ostendit quod communiter a me et a te videntur eaedem existentes. Et in fine de omnibus concludit : Satis est quod istas tanquam regulas et quaedam lumina virtutum et vera et incommutabilia et, sive singula sive omnia communiter, adesse ad contemplandum eis, qui hoc valent suaquisque ratione ac mente conspicere, pariter mecum vides certissimumque esse concedis.

 

  1. Item, illud secundum quod de omnibus iudicamus et de illo iudicare non possumus est superius mente nostra et Deus, secundum Augustinum, II De libero arbitrio ; sed omnes leges numerorum et sapientiae et universaliter omnes leges veritatis, secundum quas iudicamus de rebus et quas vere videmus et cognoscimus et discernimus sunt huiusmodi, secundum eundem. Dicit enim, II De libero arbitrio : De ipsis, inquit, regulis veritatis quas communiter cernimus nullo modo quis iudicat. Cum enim quis dixerit aeterna temporalibus esse potiora aut septem et tria decem esse, nemo dicit ita esse debuisse, sed tantum laetatur inventor.

Item, in libro De vera religione : Aeternam inquit legem mundis animae fas est cognoscere, iudicare fas non est. Hoc autem interest quod ad cognoscendum satis est ut videamus esse aliquid aut non ita, ad iudicandum vero addimus aliquid quo significemus posse esse et aliter, velut cum dicitur, ita esse debet aut ita esse debuit aut ita esse debebit, ut in suis operibus artifices faciunt.

IX etiam De Trinitate, capitulo 6 : Itaque, inquit, secundum illam iudicamus et illam cernimus rationalis mentis intuitu. Et paulo post : Aliter, inquit, figurantes animo imagines corporum aut per corpus corpora videntes, aliter autem rationes artemque ineffabiliter pulchram talium figurarum super aciem mentis simplici capientes intelligentia.

 

  1. Item, nihil potest cognosci esse imperfectum nisi ex comparatione eius ad perfectum a quo deficit ; non enim cognoscitur privatio vel defectus nisi per habitum quem privat et per illud a quo deficit ; ergo prius necesse est cognosci ipsum perfectum quam aliquid imperfectum ab eius perfectione deficiens ; sed omnis unitas creata deficit a perfectione perfectae unitatis quae est increata ; ergo primo oportet unitatem increatam cognosci quam aliquam creatam.

Unde dicit Augustinus, De vera religione : Porro, inquit, ipsa vero aequalitas et similitudo atque ipsa vera et primaunitas non oculis carneis neque ullo tali sensu, sed mente intellecta conspicitur. Unde enim qualiscunque in corporibus appeteretur aequalitas aut unde convinceretur longe plurimum differre a perfecta, nisi ea quae perfecta est mente videretur, si tamen quae facta non est perfecta dicenda est. Et infra ostendens quod haec unitas perfecta quam videmus est abstracta a corporibus, quoniam deficiunt ab ea, post aliqua de hac dicit : Quare, si hoc ita est, flagitabo ut respondeat ubi videat ipse unitatem hanc aut unde videat. Quam si non videret, unde cognosceret et quid imitaretur corporum species et quid implere non posset ? Nunc vero cum dicit corporibus, vos quidem nisi aliqua unitas contineret, nihil essetis, sed rursus si vos essetis ipsa unitas, corpora non essetis, recte illi dicitur. Unde istam nosti unitatem secundum,quam iudicas corpora ? Quam nisi videres, iudicare non posses quod aeque non impleant. Et ostendens quod oculus videri non potest, concludit, mente igitur eam videmus.

 

  1. Item, illud immediate videtur ab intellectu nostro a quo immediate per eius speciem informatur ; sed ab aliquibus quae sunt Deus acies intellectus nostri informatur immediate. Dicit enim Augustinus, libro X Confessionum, quod rationem quaestionum, si est, quid est, et consimilium non accipimus ab exterioribus, sed ab aliquo quod prius erat intra nos.

Et libro IX De Trinitate, capitulo 7 : In illa, inquit, aeterna, veritate, ex qua temporalia facta sunt omnia, formam secundam quam sumus et secundum quam vel in nobis vel corporibus vera et certa ratione operamur visu mentis aspicimus atque inde conceptam rerum veram notitiam tanquam verbum apud nos habemus et dicendo gignimus. Et eiusdem 9 capitulo : Quemadmodum, cum per sensum corporis fit aliqua similitudo eorum in animo nostro, ita, cum Deum novimus, quamvis meliores efficiamur quam eramus, antequam nossemus, fit aliqua Dei similitudo in nobis. Et capitulo 6 : Ipsa forma inconcussa ac stabilis veritatis, in qua fruebar homine bonum illum credens et in qua consulo ut bonus sit, eadem luce incorruptibilis sincerissimaeque rationis et meae mentis aspectum et illam, phantasiae nubem, quam desuper cerno, cum eundem hominem quem videram cogito, imperturbabili aeternitate perfundit.

 

  1. Item, omne obiectum intellectus nostri, in quantum tale, quod non est in aliquo nec alicubi nisi in solo Deo, in quantum tale, est vere Deus ; sed secundum Augustinum, II De libero arbitrio, unitas non potest a me videri nec mihi obici nisi in divina luce et non in aliquo corpore nec aliquo creato, quam vocat ibi lucem interiorem.

Libro etiam De vera religione, quaerens ubi eam video, hoc est, in quo loco nobis obicitur, ita ait : Sed ubi, inquit, videmus veritatem ? Si hoc loco esset ubi corpus nostrum est, non eam videret qui hoc modo in oriente de corporibus iudicat. Non ergo isto continetqr loco et adest ubique iudicanti, nusquam est per spatia locorum et per potentiam nusquam non est. Idem quaerit infra : Ubi est unum quod mente conspicitur ? Et dicit quod non est illud una Roma aut unus sol quem in cogitatione mea, ubi volo et quando volo, fingo nec in eis. Unde respondet quaestioni factae, scilicet, ubi est illud unum : Ita inquit cogitanti dici potest : Illa lux vera est qua haec non esse vera cognoscis. Per hanc illud unum vides, quo iudicas unum esse quicquid aliud vides, nec tamen hoc esse, quod illud est, quicquid mutabile vides.

Libro etiam XIV De Trinitate, capitulo 15, probat quod incommutabiles regulae iustitiae non videntur ab iniustis, nisi in Deo sit, dicens : Ubi, inquit, eas vident ? Neque enim in sua. natura, cum procul dubio mente ista videantur eorumque mentes constet esse mutabiles, has vero regulas immutabiles, videat quisque in eis et hoc videre potuerit, neque in habitu suae mentis, cum illae regulae sint iustitiae, mentes eorum vero constet esse iniustas. Et post, factis duabus quaestionibus, ubi scilicet sint et ubi ab iniusto cernuntur, concludit : Ubi ergo scriptae sunt nisi in libro lucis illius, quae veritas dicitur, unde omnis lex iusta describitur ? VIII De Trinitate, capitulo 6, consimiliter id probat addens ad hoc duo. Quorum unum est quod nOn potest cogitari nisi per signa et quod, cum invenitur quid sit iustitia, homo certus est ita esse, et cum aliis dicitur, ipsi approbant tanquam certum, et hoc non est dare de iis quae per cogitationem finguntur aut quae communiter mihi et aliis non sunt immediate praesentia. XII De Trinitate, capitulo 15, dicit de puero qui respondebat de geometria, acsi esset peritissimus in ea,, volens ostendere ubi ea videbat : Potius, inquit, credendum mentis intellectualis ita conditam esse naturam ut rebus intelligibilibus naturali ordine, disponente Creatore, subiuncta sic ista videat in quadam luce sui generis incorporea, quemadmodum lux videt quae in hac corporea luce circumadiacent. Postea dicit quod hoc de solis rebus intelligibilibus fieri potest, non de sensibilibus. Res autem intelligibiles ibi vocat res aeternas. Sic enim infra eodem, distinguit sapientiam a scientia, quod ad sapientiam pertinet aeternarum rerum cognitio intellectualis, ad scientiam vero temporalium rerum cognitio rationalis. De sapientia enim istarum rerum tractat in praedicto libro et de distinctione sapientiae a scientia. Et propterea ponit capitulum de puero illo ad ostendendum quod per naturam possumus intelligere aeterna quae spectant ad sapientiam.

  1. Item, quicquid intuemur per speciem existentem in memoria intuemur ut absens, quoniam acies intellectus convertit se ad speciem memoriae tanquam ad immediatum eius obiectum et non ad rem. Et haec est doctrina Augustini, XI De Trinitate et XV et fere ubique. Sed veritates regularum praedictarum semper intuemur, ut veraciter praesentes et non ut absentes, secundum Augustinum, VIII De Trinitate, capitulo 6. Cum enim, inquit, dico, iustus est animus qui scientia atque ratione in vita atque moribus sua cuique distribuit, non aliquam reni cogito absentem, sicut Carthaginem, aut fingo, ut possum, sicut Alexandriam, sive ita sit sive non ita, sed praesens quiddam cerno et cerno apud me, etsi non sum qui cerno. Et multi, si audiant, approbabant, et quisquis me audit atque scienter approbat, apud se hoc idem cernit et ipse, etsi non sit etiam ipse qui cernit.

Libro etiam Confessionum X, dicit quod quaedam sunt in memoria nostra per imaginationem, sicut sunt formae corporum quas videmus, quaedam vero per speciem seu notationem, ut affectiones praeteritae, quaedam vero per ipsam rem seu per se ipsa, ut numeri et disciplinae. Et non loquitur ibi de habitibus per quos comprehenduntur numeri et disciplinae, sed potius de ipsis, secundum quod sunt obiecta animae, non inhaerentia ei, sed solum assistentia disciplinarum in animo.

Libro De immortalitate animae et II Soliloquiorum et XII Super Genesim, capitulo 6 : Dilectio, inquit, nunquid videtur aliter praesens in specie qua est et aliter absens in aliqua imagine sui simili ? Non utique, sed quantum mente cerni potest, ab alio magis, ab alio minus cernitur. Et paulo ante : Tertium illud genus visionis quo dilectio intellecta conspicitur eas res continet quae non habent imagines sui similes quae non sunt quod ipsae. Non ergo, ut videtur, intuemur has regulas per speciem memorialem, sed solum per speciem aciem informantem. Omne autem tale directe et immediate videtur. Sed regulae secundum omnia praehabita sunt Deus. Quod ex istis auctoritatibus colligi potest, quia nihil aliud potest esse per se ipsum praesens pluribus et maxime tale quid quod non sit aliquid nostri.

 

Minor etiam praedictae rationis, scilicet, quod ratio iustitiae et dilectionis virtus non possint apprehendi ut absentes, potest sic ratione probari. Omne enim quod intuemur ut absens possumus dubitare an ita sit vel non. Sed quando intelligimus rationem iustitiae aut virtutum, sumus certi quod ipsae sunt verissimae, nec in hoc possumus falli ; nec solum videmus quod ita esse possunt vel potuerunt, sicut de absentibus facimus, sed etiam quod ita sunt, et hoc necessario, quod non de absentibus.

Praeterea, omne certitudinaliter scitum aut apparet intellectui nostro per sui praesentiam aut concluditur ita se habere per suam causam vel per suum effectum. Sed rationes praedictarum virtutum non concludimus nec scimus per causam, cum sint definitiones formales et principia prima, nec per effectum, cum absque omni effectu frequenter a nobis cognoscantur et cognosci possint nec secundum Augustinum per effectum cognosci valeant. Ergo et cetera.

 

  1. Item, nihil diligimus nisi cognitum nec praesentatur obiectum voluntati nisi per intellectum ; sed multa diligimus quae cognoscere non possumus in se ipsis nec diligere, sed solum in Deo et in regulis aeternis, sicut probat Augustinus, X De Trinitate, 1 et 2 capitulo, ut, quando desideramus scire quae nescimus. Ubi et ait, loquens de eo qui amat scire significatum vocum : Quid, inquit, amat, nisi quia novit atque intuetur in rationibus rerum quae sit pulchritudo doctrinae qua continentur notitiae signorum omnium ? Et paulo post : Hanc ergo speciem decoram et utilem cernit anima et novit et amat eamque in se perfici studet, quantum potest, quisquis vocum significantium quaecunque ignorat inquirit. Et infra : Illud fieri potest ut quisque amet scire incognita, ut autem amet incognita non potest, quoniam qui amat scire incognita, non ipsa incognita, sed ipsum scire amat. Ipsum autem scire et pulchritudinem eius dixerat supra conspici in luce veritatis.

 

  1. Item, obiectum intime et praesentialissime movens ad diligendum alia oportet intime et praesentialissime esse cognitum et magis quam illa ad quae diligenda movet ; sed caritas quae Deus est movet nos intime et praesentialissime ad diligendos fratres et maxime iustos, secundum Augustinum, VIII De Trinitate, capitulo 7 et 8 et 9 et per totum et etiam 6, ubi videtur hanc rationem intendere. Unde 11 capitulo dicit loquens : Quare diligimus Paulum, quando audimus iustitias eius ? Illum, inquit, quem sic vixisse credimus ex hoc quod videmus diligimus. Et nisi hanc formam quam stabilem semper atque incommutabilem cernimus praecipue diligeremus, non in Deo diligeremus eum. Capitulo etiam 8 dicit : Nemo dicat, non novi quid diligam, diligat eandem dilectionem. Magis autem novit dilectionem qua diligit quam fratrem quem diligit. Ecce iam potest notiorem Deum habere quam fratrem, plane notiorem, quia praesentiorem, notiorem, quia interiorem, notiorem, quia certiorem. Amplectere dilectionem Deum et dilectione amplectere Deum. Et infra eodem : Si eum, quem videt humano visu, spirituali caritate diligeret, Deum videret, qui est ipsa caritas, visu interiori quo videri potest. Itaque qui fratrem quem videt non diligit, Deum quidem propterea non videt, quia Deus dilectio est, qua caret qui fratrem non diligit. Et capitulo 6 : Nisi, inquit, formam ipsam, ubi videmus quid sit iustus animus, diligeremus, nullo modo eum diligeremus quem extra diligimus. Sed dum iusti non sumus, minus eam diligimus quam ut iusti esse valeamus. Homo ergo qui creditur esse iustus ex ea forma et veritate diligitur quam cernit et intelligit apud se ipse qui diligit. Ipsa vero forma et veritas non est, quando aliunde diligatur.

 

  1. Item, obiectum principale virtutum et beatitudinis est Deus ; sed obiectum earum principale est a nobis visum immediate et cognitum ; ergo et cetera.

Prima patet ex XIV De Trinitate, capitulo 15, ubi dicitur quod ex libro lucis illius quae veritas dicitur omnis lex iusta describitur et in cor hominis qui operatur iustitiam non migrando sed tanquam imprimendo transfertur, sicut imago ex annullo in ceram transit et annullum non relinquit. Lex autem iustitiae, quando imprimitur in cor eius qui operatur iustitiam, in affectu imprimitur, et eius impressio sunt iustitiae. habitus ; quia impressio quae fit in intellectu est communis iustis et iniustis, talis modus etiam imprimendi proprie est obiecti.

Patet etiam ex libro De moribus, ecclesiae, ubi dicit quod animus, cum a se nec ex adhaesione sui ad se virtutem non habeat, oportet quod aliquid sequatur et ad aliquid convertatur ad hoc ut virtutem inde obtineat. Illud autem, ut dicit, oportet esse summum bonum.

Et idem dicit, VIII De Trinitate, capitulo 3, a medio eius et ultra. III etiam De Trinitate, capitulo 7, dicit quod mentem nostram mstificando formare non potest nisi Deus.

Et XII De Trinitate, capitulo 13, dicit : Apparet, cum secundum Deum vivimus, mentem nostram in invisibilia eius intentam et ex eius aeternitate, veritate, caritate proficienter debere formari.

Minor vero patet ex II De libero arbitrio, ubi dicit quod sapientia non est aliud quam veritas, in qua tenetur et ostenditur, scilicet, divinum bonum. Et ibidem vult quod haec sapientia omnibus sit communis et una et omnibus praesto seu praesens. Vult etiam ibidem quod, antequam simus beati vel sapientes, impressa est nobis notitia sapientiae, veritatis vel beatitudinis ; quia probat hoc per hoc quod antequam simus beati vel sapientes, volumus esse beati vel sapientes.

X etiam Confessionum, cum dixisset quod beatitudo non est aliud quam gaudium de veritate et ostendisset quod omnes de ea gaudent, quaerit : Quare ergo non sumus beati ? Et respondet quod hoc est, quia non tantum. Ide ea gaudemus quod beati dici mereamur. Certum est autem quod nec beatitudo nec pars beatitudinis est gaudium nisi de veritate aeterna, non qualitercunque apprehensa, sed vere visa.

Et hoc expresse dicere videtur, I De libero arbitrio, ubi loquitur de quatuor virtutibus et beatithdine eas consequente. Ubi dicit quod gaudium de adeptione boni virtutis beata vita dicitur, nec aliud est beate vivere quam veris certisque bonis gaudere. Et postea ostendit quod qui amat haec amat legem illam per quam tributa est beatitudo haec bonae voluntati, et qui amat eam, non temporale quid amat, sed aeternum et incommutabile.

Libro etiam De utilitate credendi dicit quod sapiens est Deo ita mente, coniunctus ut nihil interponatur quod separet. Deus enim est veritas, nec ullo pacto est sapiens quisquam, si non veritatem mente contingat. Capitulo 24 dixerat quod tam eam quam quodcunque intellectuale habere non est aliud quam videre. Per hoc enim ibi ostendit stultum non habere sapientiam, quia nescit eam liec videt. 22 autem dicit quod virtus nulli homini praesto est nisi animo sapientis. Propter quod solus sapiens non peccat, stultus autem omnis peccat, nisi in iis in quibus obtemperat sapienti.

 

  1. Item, omnis qui credit aliquid per fidem non fictam oportet quod sciat quid est illud quod credit secundum aliquam rationem silae speciei vel generis ; sed credens Deum vel Trinitatem, quae Deus est, aut caritatem seu iustitiam eius non potest eam scire vel cogitare per aliquid sibi simile nec tantum per se ipsam ; ergo omnis credens praedicta cognoscit et videt ea per se ipsa.

Prima patet ex VIII De Trinitate, capitulo 4 et 3, ubi eam probat. Quod enim credimus eum hominem de Virgine natum, non possemus secundum eum, nisi cogitatio nostra informaretur per speciem seu notitiam humanae naturae nec nisi sciremus quid est nasci et quid est virgo. Unde, quod talis vel talis fuerit facies eius, non credimus, sed fingimus.

Minor vero ab eo dicitur eiusdem libri 5 capitulo, circa finem, ubi dicit hoc ipsum de forma iustitiae. Nec enim, inquit, invenimus aliquid tale praeter ipsam, ut eam, cum incognita est, diligamus credendo ex eo quod iam tale aliquid novimus ; quicquid enim tale aspexeris ipsa est. Et idem dicit de caritate Dei, capitulo 9. Propter quod in fine eiusdem capituli concludit : Valet ergo, inquit, fides ad cognitionem Dei non tanquam omnino incogniti aut omnino non dilecti, sed quomodo cognoscatur manifestius et quomodo firmius diligatur. XV etiam libro De Trinitate, capitulo 6, repetit hanc rationem quam fecerat VIII libro, ubi dicit quod VIII libro et etiam XIV ostendit nos conspicere incommutabile bonum, quod nos non sumus. Et concludit ex praedicto modo arguendi quod etiam ibi agnoscimus Trinitatem, quia non possumus eam cognoscere per aliquid sibi simile quod sit aliud ab ea. Et eiusdem libri capitulo 3 dicit, quod in VIII per veritatem, quae intellecta conspicitur, et per bonum summum, a quo est omne bonum, et per iustitiam, propter quam diligitur animus iustus ab animo etiam nondum iusto, et per caritatem, quae in Scripturis sanctis Deus dicta est, per quam coepit utcunque etiam Trinitas intelligentibus apparere, admonui quod Deus, qui est incorporalis et immutabilis, intelligeretur, in quantum fieri potest.

 

  1. Item, non possumus scire definitionem animi aut qualis esse debeat, nisi ex aspectu et visione aeternae veritatis eam colligamus ; sed multi nostri hoc sciunt ; ergo et cetera.

Prima patet ex Augustino, IX De Trinitate, capitulo 6 : Manifestum est, inquit, aliud unumquemque videre in se quod sibi alius dicenti credat, non tamen videat, aliud autem in ipsa veritate quod alius quoque possit intueri. Quorum alterum mutari per tempora, alterum incommutabili aeternitate consistere - supple, videmus -. Neque enim oculis corporeis multas mentes videndo per similitudinem colligimus generalem vel specialem mentis humanae notitiam, sed intuemur inviolabilem veritatem. Ex qua perfecte, quantum possumus, definiamus, non qualis sit uniuscuiusque mens, sed qualis esse sempiternis rationibus debeat.

 

  1. Item, illud videt acies intellectus nostri quod praesentialiter aspicit et ad quod praesentialiter se convertit ; sed ad Deum et ad ea quae sunt idem quod Deus acies praesentialiter se convertit et movet et ea praesentialiter aspicit ; ergo, et cetera.

Primam dicit Augustinus, De Trinitate, in multis locis, ut libro X et XV, et I libro Soliloquiorum, dicit quod aspectum sequitur visio.

Secunda vero, licet ex praedictis omnibus possit colligi, dicitur tamen ab eo, II libro De libero arbitrio. Si qui, inquit, forte fuerint oculis vegetatioribus, sanis et fortissimis praediti, nihil libentius quam ipsum solem intuerentur, qui etiam cetera quibus infirmiores oculi delectantur illustret. Sic, inquit, fortis acies mentis et vegetata, cum multa vera et incommutabilia certa ratione conspexerit, diriget se in ipsam veritatem qua cuncta monstrantur eique inhaerens tanquam obliviscitur cetera et in illa simul omnibus fruitur. Supra etiam praemiserat : Tantum, inquit, mens debet intelligere quantum admoveri proprius atque inhaerere-potuerit incommutabili veritati.

Et VIII De Trinitate, capitulo 3, dicit : Ad hoc, inquit, scilicet, ad summum bonum, se animus convertit, ut bonus, sit a quo habet ut animus sit. Et paulo post : Iam enim erat animus qui converti ad id vellet a quo erat. Et hoc est bonum nostrum ubi videmus utrum esse debuerit aut debeat quicquid esse debuisse aut debere comprehendimus et ubi videmus non potuisse esse, nisi esse debuisset, quicquid etiam quomodo esse debuit non comprehendimus. Hoc ergo bonum non longe positum est ab unoquoque nostrum. In illo enim vivimus, movemur et sumus. Sed dilectione standum est ad illud et inhaerendum illi, ut praesente perfruannir a quo sumus, quo absente nec esse possumus.

Et I Soliloquiorum, ostendeus quomodo videri possit in hac vita, dicit : Hunc aspectum sequitur Dei visio qui est finis aspectus. Et postea dicit, cum animam Deum videre contigerit ac per hoc beatam esse, quod adhuc est ei necessaria fides et spes. Unde, ait : Dum in hoc corpore est anima, etiamsi plenissime videat, hoc est, intelligat Deum, tamen, quia corporis sensus opere utuntur proprio, etsi nihil valeant ad fallendum, valent tamen,ad ambigendum, potest dici fides ea qua his resistitur et illud potius verum esse creditur. De spe autem et beatitudine hoc immediate subiungit : Item, inquit, quia in ista vita, quamquam Deo intellecto anima iam beata sit, quia tamen multas molestias corporis sustinet, sperandum est ei post mortem omnia ista incommoda non futura. Ergo nec spes, dum in hac vita est, deserit animam. Et infra, postquam multa locutus est quo ordine et modo Deus videri possit in hac vita, concludit sic : Itaque, inquit, quando fueris talis ut nihil prorsus terrenorum te delectet, mihi crede, eodem momento eodemque puncto temporis videbis quod cupias.

 

  1. Item, nullam rem possumus distinguere ab omni alia, si nihil eius per se et in se apprehendimus ; sed Dei aeternitatem et consimilia perfecte distinguimus ab omni creato ; ergo et cetera.

Minor et maior innuitur ab Augustino, De vera religione : Aeterna vita temporalem vivacitate ipsa superat nec quid sit aeternitas nisi intelligendo conspicio. Mentis quippe aspectu omnem mutabilitatem ab aeternitate seiungo et in ipsa aeternitate nulla spatia temporis cerno.

Et IX De Trinitate, capitulo 6, dicit quod sicut in altissimis montibus existens serenissimam lucem supra aspicit et densissimas nebulas subterius : sic viget et claret desuper iudicium veritatis ac sui iuris incorruptissimis regulis finitum est, quando per eas aliquas formas imaginarias aliquibus aliis rationabiliter praefero.

 

  1. Item, illud, quod absque hoc quod sit in rebus creatis a nobis inveniri potest, non autem a nobis fieri, videtur esse solus Deus ; sed scientiae et regulae earum sunt huiusmodi, secundum Augustinum, II De doctrina Christiana. Per hoc enim distinguit ibidem inventionem scientiarum ab iis quae per hominum institutionem sunt adinventa et instituta.

Idem etiam dicit II De libero arbitrio et libro De vera religione.

 

  1. Item, nihil possumus commemorari quod hactenus non apprehendimus, nisi ipsum per se ipsum sit praesens nostrae memoriae et nisi per se ipsum possit se ipsi commemoranti offerre ; sed nos possumus Dei reminisci, quamvis antea nusquam apprehendimus eum.

Et hanc rationem videtur facere Augustinus, XIV De Trinitate, 13 capitulo, et 15, sumens occasionem ex illo verbo, reminiscentur et convertantur ad Dominum. Ubi quasi concludens ait : Commemoratur et convertatur ad Dominum, tanquam ad eam lucem, qua etiam, cum ab illo averteretur, quodammodo tangebatur. Nam hinc est quod etiam impii cogitant aeternitatem et multa recte reprehendunt recteque laudant in hominum moribus. Quibus ea tandem regulis iudicantur, nisi in quibus vident quemadmodum quisque vivere debeat ?

 

  1. Item, verba Scripturae videntur ad hoc facere, ut illud, erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et illud, unus est magister vester Christus, et illud, ipse docet omnem hominem scientiam, et illud Apostoli quod oculus non vidit et cetera, paulo post subiungit nobis. autem revelavit Deus per Spiritum Sanctum, et illud eiusdem, nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, et illud, de Moyse dictum, palam, non per aenigmata Deum videt, et multa consimilia.

 

  1. Item, per rationes alias videtur hoc posse probari. Nihil potest cognosci infallibiliter et immutabiliter nisi per aliquod infallibile et immutabile ; omnis enim certificatio iudicii est per aliquod unum fisum et immobiliter certum ; tale non est nisi solus Deus ; ergo et cetera.

 

  1. Item, sicut aliud est significatum propositionis, aliud propositio significans ipsum : ita alia numero erit veritas propositionis significantis a veritate significati sui ; sed per propositiones quae dicuntur necessariae significamus ipsum significatum non solum esse verum, sed etiam esse necessarium ; necessitas autem est perfectissima et actualissima veritas ; sed impossibile est quod sit talis, si nihil reale et necessarium ponit in significato seu in compositione rei praedicatae de re subiecta ; hoc autem non potest ponere, nisi rebus particularibus non existpntibus maneat in aliquo indestructibili, et hoc non est nisi Deus ; ergo huiusmodi veritates sunt vere Deus et in Deo ; sed istae veritates immediate et directe videntur a nobis in tantum quod nihil intelligimus nisi per eas ; ergo et cetera.

 

  1. Item, veritas orationis causatur a veritate rei, ab eo enim quod res est vel non est oratio vera vel falsa dicitur, ad solam enim mutationem rei mutatur oratio de veritate in falsitatem et e contrario ; ergo et veritas istarum orationum mundus non est, pro tempore scilicet, pro quo non erat, et verum est veritatem creatam non esse causabatur a veritate rei ; ergo si pro tempore illo dicerentur, pro illo tempore esset veritas in re significata ; sed tunc non erat nisi veritas increata ; ergo ipsa vere per istas orationes et consimiles significabatur ; sed nos videmus directe et per se veritatem significatam per istasorationes ; ergo et cetera.

 

  1. Item, altera pars contradictoriarum semper est vera, quia altera semper est falsa, una autem existente falsa altera necessario est vera ; ergo ab aeterno fuit veritas earum, alias aliquando fuisset possibile dare quod nulla pars contradictoriarum esset vera et sic quod nulla fuisset falsa ; veritates autem huiusmodi videmus ; ergo et cetera.

 

  1. Item, veritas praecedens omne verum creatum est veritas increata ; sed aliqua est veritas a nobis visa quae praecedit omne verum creatum ; ergo et cetera.

Minor patet per Anselmum, libro De veritate, ubi hanc rationem intendere videtur. Dicit enim ibidem quod veritas est rectitudo sola mente perceptibilis, unde rectitudo, qua rectum est orationem hanc vel illam sic vel sic debere significare, est secundum eum veritas earum, tunc est enim secundum eum. oratio vera, quando habet in se hanc rectitudinem ; sed antequam oratio esset, rectum erat eam sic debere significare, quandocunque esset, et haec rectitudo manet etiam post eius destructionem ; et idem dicit esse de omni alio vero creato ; ipse autem concludit quod una est veritas omnium verorum ; veritates autem orationum et rectitudinem qua rectum est eas sic vel sic debere significare nos videmus ; ergo et cetera.

 

  1. Item, absolutissima et universalissima ratio rerum est earum definitio, omnis enim alia et diversa a definitione earum est alia a ratione earum ; sed ratio rerum quae est in Deo est Deus et idea divina ; ergo definitiones rerum subt Deus et idea divina ; sed nihil directius cognoscimus per intellectum quam definitiones ; ergo et cetera.

Et hoc videtur dicere Augustinus, LXXXIII Quaestionum 35 capitulo, ubi dicit quod ideae sunt principales formae vel rationes rerum stabiles atque incommutabiles non formatae ac per hoc aeternae ac semper eodem modo, sese habentes, quae divina intelligentia continentur. Et statim subiungit quod anima rationalis, saltem illa quae est sancta et pura, est visioni earum idonea, et multa de hoc ibidem per totum.

II etiam Soliloquiorum et libro De vera religione et in pluribus aliis locis videtur dicere quod ratio circuli et quadrati, secundum quam iudicamus circulum esse circulum et quadratum esse quadratum, est aeterna et incommutabilis in mente perfectius quam in ipsis.

 

  1. Item, impossibile et cognoscere unum correlativorum, nisi aeque primo et aeque per se cognoscatur alterum ; sed quicquid est in creatura, quantumcunque sit modicum, est secundum se totum relatum ad Deum secundum triplex genus relationis, scilicet, ut ad principium efficiens vel conservans et ut ad causam exemplarem et ut ad causam finalem ; ergo impossibile est cognosci ab intellectu nostro aliquid creatum, nisi cognoscatur Deus ab eo aeque primo et aeque per se.

 

  1. Item, facilius potest converti una res ad aliam sine medio, maxime quando est obliquum, quam per medium, tanto scilicet facilius, quanto propinquius ; sed intellectus noster potest converti in Deum et cognoscere ipsum per intermediam creaturam, quae est eius medium et speculum valde obscurum et obliquum ; ergo facilius poterit hoc sine medio.

 

  1. Item, nobilior est acies intellectus nostri et Deo propinquior quam res sensibiles ; si ergo per intermedia potest se convertere et elevare in Deum, multo magis hoc poterit per se ipsum.

 

  1. Item, fides innititur immediate et per se primae veritati tanquam obiecto suo primo et principali ; sed idem est obiectum fidei et cogitationis illius quae est materialis in fide ; ergo et cogitatio illa informabitur a prima veritate immediate et est obiectum immediatum.

 

Contra :

  1. Nullius rei habemus notionem habitualem aliam ab actuali cogitatione ipsius cuius speciem in memoria non habemus ; sed beatitudinis et sapientiae habemus notionem habitualem nobis impressam, antequam eam actualiter cognoscamus, secundum Augustinum, II De libero arbitrio, et secundum Damascenum, in principio libri sui, cognitio existendi Deum omnibus naturaliter inserta est ; ergo istorum et consimilium habemus speciem in memoria ; sed ea quae per speeies memoriales cognoscimus cognoscimus ut absentia et non immediate ; ergo et cetera.

 

  1. Item, illud quod paucis est proprium non convenit communitur omnibus. ; sed secundum Augustinum aeternas regulas videre paucis est concessum et nonnisi mentibus per fidem purgatissimis et iustificatissimis ; ergo non omnes communiter vident eas ; sed per ea quae communiter omnes vident procedebant auctoritates superiores Augustini et rationes super eas fundatae ; ergo videtur quod nihil valeant ad propositum.

Quod mox patet ex Augustino, I De Trinitate, capitulo 2, ubi dicit quod illud summum bonum a solis purgatissimis mentibus cernitur, quia mentis humanae acies invalida in tam excellenti luce non figitur, nisi per iustitiam fidei nutrita vegetetur. Et XII De Trinitate, capitulo 14, dicit quod ad eas mentis acie pervenire paucorum est.

II etiam De libero arbitrio, quia, inquit, pauci sapere possunt, numerare etiam stultis concessum est, mirantur homines sapientiam numerosque contemnunt. Ubi vult quod paucis concessum est videre sapientiam. Et loquitur de visione eius in regulis aeternis.

Libro etiam De utilitate credendi, capitulo 24, vult quod stulti non possint cognoscere sapientem, quia non possunt cognoscere sapientiam, cuius participatione sunt sapientes.

II De doctrina Christiana, circa principium, vult quod in sexto gradu ascensionis in Deum qui est in sexta beatitudine incipiat Deus apparere et videri. Unde ait : Ascendit, inquit, in sexto gradu, ubi iam ipsum oculum, purgat quo videri Deus potest, quantum potest ab eis qui huic saeculo moriuntur, quantum possunt. Nam in tantum vident, in quantum moriuntur huic saeculo, in quantum autem huic saeculo vivunt, non vident. Et ideo, quamvis iam certior et non solum tolerabilior, sed etiam iucundior spes lucis illius incipiat apparere : in aenigmate adhuc tamen et per speculum videri dicitur, quia magis per fidem quam, per speciem ambulatur, cum in hac vita peregrinamur, quamvis conversationem habeamus in caelis.

Et I Soliloquiorum dicit quod visioni Dei in hac vita sunt semper necessaria fides, spes et caritas et quod oportet visionem praecedere sanitatem et aspectum intellectus. Aspectum autem virtutem vocat. Unde ante ista praemittit : Aspectus rectus atque perfectus, id est, is quem visio sequitur virtus vocatur. Est enim virtus vel recta vel perfecta ratio, sed et ipse aspectus, quamvis sanos oculos convertere in lucem non potest, nisi illa tria permaneant, fides, spes, caritas.

LXXXIII Quaestionum capitulo de ideis, scilicet, 35, dicit quod non omnis anima rationalis visioni earum est idonea, sed solum sancta et pura. Et in fine eiusdem dicit quod multis conceditur eas appellare, paucissimis videre quod verum est.

 

  1. Item, huiusmodi regulae, de quibus Augustinus loquitur, secundum eundem, ut videtur, non sunt Deus ; sed ; hoc est illud per quod potissime es dictis suis arguebatur Deum a nobis videri ; ergo et cetera.

Maior patet ex I Soliloquiorum, ubi dicit regulas disciplinarum differre a Deo sicut terra a sole, ita inquiens : Intelligibilis est Deus namque, intelligibilia etiam sunt disciplinarum spectamina ; tamen plurimum differunt. Nam et terra nisi luce illustrata videri non potest. Ergo et illa, quae, in disciplinis traduntur, quae quisque intelligit, verissima esse nulla dubitatione concedit, credendum est ea non posse intelligi, nisi ab alio quasi suo sole illustrentur.

II etiam De libero arbitrio, facit.differentiam inter ipsas et veritatem per quam ostenduntur. Ubi dicit : Fortis acies mentis et vegetata, cum multa vera et incommutabilia certa ratione conspexerit, diriget se in ipsam veritatem qua cuncta monstrantur. Item, in eodem etiam dicit quod haec propositio septem et tria sunt decem et consimiles sunt aeternae, ita quod nullo modo potest fieri quod aliquando septem et tria non sunt decem. Et in eodem dicit de hac propositione et consimilibus quod non potest homo de his iudicare aut dicere, ita esse debuisse. Sed nullo modo est credendum quod istas propositiones vel significatum earum velit esse Deum.

Ergo videtur quod huiusmodi conditiones differenter eis attribuat et Deo.

 

[Respondeo]

Ad quaestionem istam dicendum quod quidam aliquando dicere voluerunt moti auctoritatibus Augustini et rationibus praedictis quod Deus in vita ista directe et immediate videtur a nobis, ita tamen quod aliter videant stulti, aliter beati. Stulti enim, ut dicebant, Deum quem videbant, quandocunque aliquam regulam aeternam videbant, non discernunt esse Deum. Sicut enim potest contibgere quod aliquis non discernat inter colorem et lucem ipsum monstrantem, licet vere utrumque videat : sic secundum eos stulti non distinguunt inter ipsam lucem aeternam et inter res creatas quas ipsa lux eis ostendit. Sapientes vero ex conditionibus ipsarum regularum quas etiam stulti vident advertunt ipsas regulas esse summum Deum et veritatem aeternam. Qui in hoc etiam stultos excedunt quod plures et altiores regulas veritatis et altiori modo apprehendunt quam stulti. Sapientes autem in hoc solo secundum eos differunt a beatis quod illi perfectissime, isti vero ita tenuiter respectu illorum et cum tanta obumbratione et permixtione errorum aut dubietatum quod nullo modo propter huiusmodi visionem debent dici beati, immo potius respectu illorum miseri.

 

Dicebant enim quod, sicut conclusiones per prima principia et per propositiones primas cognoscuntur, quod sic omnia creata per regulas primae veritatis. Sicut enim ad hoc quod conclusiones cognoscantur exigitur quod prius cognoscantur eorum principia et certiori modo et quod conclusiones referantur ad ipsa et e contrario : sic dicebant quod ad cognitionem certitudinalem et intellectualem rerum creatarum exigitur quod regulae aeternae prius cognoscantur et quod creata per intellectum referantur ad illas et e contrario. Et quia creata summe dependent ab eis et illae secundum se totas exprimunt ipsa creata, immo, in quantum tales, sunt pura expressio creatorum : ideo secundum eos ipsae regulae non possunt intelligi nisi in summa et intima relatione ad creata nec creata nisi in summa relatione ad illas.

 

Dicebant etiam quod hoc expresse et clare innuunt omnes auctoritates Augustini praedictae, quibus consimiles sunt aliae innumerae fere in omnibus libris eius. Illae enim quae contrariae esse videntur magis sunt pro secundum eos. Omnes enim illae asserunt quod Deus videatur a sapientibus in via et, ut dicebant, non intendebat Augustinus ponere differentiam simpliciter inter regulas aeternas et Deum nisi solum respectu modi intelligendi ; quia regulae dicuntur, in quantum per visionem earum videntur res et in quantum non discernuntur a rebus creatis, sed apprehenduntur solum ut principia quaedam et rationes earum, eaedem vero Deus et veritas nominantur, quando ex eisdem secundum primum modum cognitis illustratur intellectus et elevatur ad cognoscendum Deum et ad cognoscendum eas esse Deum. Licet autem praedictae regulae ut plurimum ab Augustino dicantur Deus, tamen in libro Soliloquiorum I nominat eas, prout intra se comprehendunt ipsas res creatas, sicut terra illustrata sole simul dicit terram et lumen solare.

 

Dictum autem huiusmodi meo iudicio plus debet dici esse error quam opinio, continet enim multa catholicae fidei contraria. Quid tamen Augustinus super isto senserit definire non est meum, sententias tamen sapientium super expositione dictorum suorum in sequentibus tangam. Continet autem praedictus modus tria contraria valde periculosa. Quorum unum est quod Deus videatur a nobis in vita ista per se et immediate. Secundum vero est quod veritates omnium propositionum necessariarum et definitiones seu rationes omnium rerum creatarum sint secundum rem incommutabiles et aeternae. Tertium autem est quod ista sint Deus verus.

 

Et primum quidem est contra Scripturam Sacram dicentem per Iohannem qui fuit unus de summis speculatoribus Dei quod Deum nemo vidit unquam. Dicit autem, hoc post summas revelationes divinorum. Dixerat enim prius, in principio erat Verbum et cetera, et dixerat, vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti ; et secundum Hieronymum dixit hoc post revelationes summas factas sibi in Apocalypsi. Dicit etiam in I canonica sua quod nondum apparuit quid erimus, cum autem apparuerit, similes Deo erimus, quia videbimus eum sicuti est. In quo manifeste innuit quod nunc non videamus eum sicuti est.

Moysi etiam dictum est : Non videbit me homo et vivet et posteriora mea videbit faciem autem meam videre non poteris. Et tamen hic erat tunc summus in speculatoribus Dei.

Paulus etiam qui fuit elevatus in tertium caelum et magister gentium factus dicit quod nos videmus nunc per speculum et in aenigmate, volens per hoc probare quod scientia Dei quam habemus in hac vita, quantumcunque sit magna, per gloriam tamen evacuabitur.

 

Dionysius etiam qui in omnibus fere libris suis asserit se nihil de divinis dicturum praeter ea quae audivit ab illis qui per revelationem certissimam divina acceperunt dicit, 4 capitulo Angelicae Hierarchiae, quod nullus, quantumcunque altus, in vita ista vidit Deum immediate, probans hoc per auctoritates praedictas et per hoc quod summi, qui inter nos fuerunt, docti fuerint divina per intermedios angelos, dans exemplum de Moyse, etiam pro illo tempore pro quo accepit legem a Deo et in quo factus est legislator, quod fuit eius summum officium, dans etiam exemplum de beata Virgine, etiam pro illo tempore in quo concepit Filium Dei. Et quia in praedicto capitulo intentio sua erat ostendere universalem differentiam hierarchiae humanae et angelicae, quam ponit in hoc quod illi vident immediate, nos autem nonnisi per ipsos : etiam pro quanto Christus voluit esse de nostra hierarchia et infra illam angelorum, pro tanto etiam dat huius exemplum de ipso. Ipse etiam in omnibus fere libris suis dicit, quod altius ad quod potest ascendere summus Dei contemplator in hac vita est cognitio Dei per negationes seu per sapientiam mysticam. De qua specialiter tractat libro De mystica theologia. Unde in epistola Ad Caium 1 et 2 dicit quod, si aliquis videns Deum intellexerit quod vidit, non Deum vidit, sed aliquid eius ipso inferius.

 

Secundum et tertium, licet de se appareant non solum falsa, sed etiam haeretica, expresse negantur a Dionysio. Qui dicit, libro De mystica theologia, quod summae rationes visorum, in quibus Deus tanquam in locis suis habitat et in quibus videtur, non sunt Deus, sed ipso inferiora et ei subiecta.

Per totam etiam librum De divinis nominibus vult quod rationes intelligibiles divinorum nominum sunt effectus Dei et participationes eius et non idem quod ipse. Unde dicit quod solis participationibus cognoscitur a nobis, et quandoque per rationes intelligibiles illorum nominum a nobis cognoscitur. Quam etiam cognitionem vult esse superiorem cognitioni quae est per negationem eorum tanquam in quodam superexcessu intellectualis operationis existentem.

 

Rationes autem contra hoc ad praesens alias non affero, quia ex responsione argumentorum satis elucescunt.

 

[Solutio obiectorum]

Ad primum igitur dicendum quod minor est falsa, si intelligatur de ratione boni positiva ; talis enim ratio est ratio boni creati universaliter ab intellectu accepta. Si autem accipiatur ratio boni cum negatione conditionum creatarum et ipsiusmet rationis boni positivae cum superexcessu nobis ineffabili, sic competit soli Deo. Non tamen per eam videmus aliquid positivum in Deo, nec ista ratio secundum illud per quod praesentatur immediate intellectui est Deus, sed potius aggregatio et coordinatio specierum repraesentantium per modum negativum et superexcessivum illud quod est in Deo. Sciendum autem quod differenter abstrahit intellectus rationes huiusmodi a rebus et rationes universales seu universalium. Ratio enim universalium, licet non comprehendat intra se conditiones individuales, non tamen in suo intellectu includit negationem earum, quin potius aliquo modo est in potentia ad illas ; unde aliquo modo implicat in suo intellectu potentiam habendi eas. Rationes vero negativae per quas Deum intelligimtis abstrahunt non solum a conditionibus individualibus, sed etiam a conditionibus universalibus, et implicant in suo intellectu negationem omnium conditionum individualium et negationem cuiuscunque potentialitatis ad eas et negationem omnis imperfectionis quae potest esse vel cogitari in quacunque ratione creata. Si autem Augustinus accepit rationem boni secundum talem abstractionem, sic verum est quod cognoscere eam est cognoscere aliquid divinum. Nec tamen hoc est impiediate videre, quia hoc ipsum non cognoscitur nisi per speculum rationum creatarum.

 

Ad secundum dicendum quod minor est falsa, nisi in ipsa et maiori sumatur aeternum et incommutabile secundum quid, et non simpliciter, et conditionaliter, non absolute. Non enim veritas primorum principiorum aut quarumcunque propositionum necessariarum ponit aliquid necessario in re, nec oportet quod ponat secundum se aliquid aeternum aut necessarium in aliquo nisi secundum quid. Ratio enim universalis, pro eo quod abstrahit secundum intellectum ab hic et nunc et ab omni tempore, et loco et ab omni inotu, in quantum talis, cogitatur quasi aeterna et incommutabilis. Et eodem modo est de habitudinibus temporum universalium quas significant propositiones quae dicuntur necessariae, sicut in quaestione de universalibus fuit tactum. Necessitas autem et aeternitas huiusmodi est conditionalis, quia quandocunque intellectus intelligit aliquam habitudinem praedicati ad subiectum esse necessariam, prius supponit subiecti existentiam. Unde necessitas habitudinis quam intelligit non est aliud quam quod subiecto posito, sive secundum rem sive secundum intellectum, non potest fieri quili consimiliter praedicatum ponatur.

Et haec est necessitas, secundum Anselmum, libro II Cur Deus homo, capitulo 8, quae sequitur rei positionem. Est enim secundum eum ibidem duplex necessitas. Quaedam quae facit rem esse et est causa rei, et sic est necessarium solem illuminare terram. Alia est necessitas quae sequitur rei existentiam sive positionem, et haec non facit rem esse, sed potius sequitur rei existentiam seu positionem.

Et sic est necessarium, si Sortes currit, Sortem moveri, vel si Deus praescit aliquid, hoc futurum esse. Ideo haec est necessitas secundum quid. Et etiam est secundum quid, quia non est realis, sed solum est in intellectu seu memoria, eo modo tamen quo obiectum cognitum dicitur esse in cognoscente seu in specie ipsum repraesentante. Cognitio autem huiusmodi non est proprie visio, quia obiectum non praesentatur immediate intellectui, sed solum per speciem quae est in memoria, cum obiectum tale ut plurimum nihil ponat in re, nec unquam secundum rem ponat modum illum qui sibi competit secundum quem est cognitum.

 

Ad tertium dicendum quod minor propositio est falsa, si per regulas numerorum intelligamus prima principia vel habitudines universales eorum quas significant propositiones pecessariae de terminis numerabilibus formatae, ut est illud omne duplum tantum distat a suo dimidio quantum dimidium a suo principio vel tria et septem sunt decem et consimiles. Veritates enim per tales propositiones significatae non attingunt non existentia sicut et existentia, quia non sunt actu verae nec secundum rem nisi de solum sic existentibus, de non existentibus autem verificantur solum secundum intellectum, et hoc non nisi in potentia. Intellectus enim, pro eo quod intelligit habitudines numerorum, universaliter ita accipit eas, secundum quod possunt esse in non existentibus sicut et secundum quod sunt in existentibus, immo in quantum sic intellectae, non aliter referuntur ad existentia quam ad non existentia.

 

Ad quartum dicendum quod minor est falsa, si per regulas intelligamus aliquid de rebus creatisa nobis scitum seu aliquid a nobis positive cognitum, secundum quod propositiones scientiales videntur significare ; nihil enim creatum potest esse actu in infinitis. Quia tamen intellectus potest cognoscere infinitatem numerorum et aliarum rerum per negationem finitatis : eo modo quo potest infinitos numeros cogitare, eo modo videt habitudines numerorum et quarumcunque propositionum necessariarum et universalium, in quantum sunt universaliter intellectae, esse veras seu potius verificabiles in infinitis, si essent. Semper enim intellectus, ut dictum est, intelligit huiusmodi habitudines et necessitates et infinitates seu ambitum earum infinitum cum praesuppositione subiecti. Et tamen istae veritates non sunt praesentes intellectui per se vel per species memoriales. Et hoc in omnibus prioribus rationibus et subsequentibus semper attendatur.

 

Ad quintum dicendum quod ratio quadrati et circuli et aliarum figurarum, pro quanto non recipiunt magis et minus, pro tanto verum est quod sunt aequales in magna figura vel parva. Et quia rationes seu definitiones figurarum abstrahunt a tanta vel tanta quantitate - licet hon simpliciter abstrahant a quantitate - : idcirco, in quantum sic acceptae, non sunt maiores in uno quam in alio.

Maior tamen propositio huius rationis est falsa, si illud, quod dicitur esse aequale in magno et parvo et ubique totum, sit universalium aliquid secundum intellectum tantum, eo modo quo universale dicitur esse unum et idem in multis. Quod enim tali modo est unum et idem in multis, non est Deus.

Vel e contrario minor est falsa, si ratio, quae dicitur esse aequalis in figuris, inaequaliter sumatur pro aliquo uno secundum rem, nisi per rationem circuli intelligamus rationem idealem quae vere est Deus. Illa tamen non videtur a nobis, quando intelligimus rationem circuli aequaliter participatam ab omnibus circulis.

 

Ad sextum dicendum quod minor est falsa, si ratio senarii et aliorum numerorum sumatur pro eorum definitione aut qualicunque proprietate vel descriptione secundum quas intellectus intelligit illa quorum sunt et ipsorum perfectiones. Non enim definitiones rerum aut perfectiones manent rebus destructis nisi forte secundum intellectum seu in intellectu. Rationes autem earum ideales, quamvis maneant rebus destructis, non tamen sunt illae rationes, quae a nobis certitudinaliter apprehenduntur, quando cogitamus de perfectionibus et conditionibus rerum, etiam, universaliter. Verum est tamen quod ratio senarii et eius perfectio pro tanto manere dicitur rebus destructis et prior fuisse, quia in quantum est absolute et universaliter intellecta, abstrahit ab omni re particulari et ab omni tempore et loco, et eadem ratione omnia alia universalia dicuntur esse ubique et semper. Non enim posito quod omnis veritas aut mundus interisset, verum erit mundum et veritatem interisse secundum rem veritate illa quam proprie significat haec propositio et hoc praedicatur verum Veritas enim per hoc significata non est veritas increata, quia veritas per hoc significata est veritas habitudinis et compositionis praedicati cum subiecto et quia eadem veritas per propositionem significatur quae etiam ab intellectu intelligitur et quam intendit per propositionem exprimere et significare.

Possumus autem veritatem talium propositionum intelligere absque hoc quod videamus vel intelligamus Deum aut aliquid divinum. Qui etiam in logicis sic argueret, secundum communem modum arguendi peccaret per secundum quid et simpliciter. Si enim omnis veritas interiit, non sequitur quod sit verum veritatem interisse, nisi forte esset aliquis intellectus hoc intelligens aut aliqua propositio hoc significans. Et tunc non esset verum nisi secundum quid. Non enim esset verum in se et secundum se, sed solum in intelligente vel significante. Et pro tanto verum est quod huiusmodi propositiones fuerunt verae ab aeterno, quia veraciter intelligebantur ab intellectu divino. Illam tamen veritatem qua sic ab aeterno erant verae nos non videmus. Nec oportet quod semper eam intelligamus, quando intelligimus propositiones tales secundum se et per comparationem ad ea quae affirmant vel negant. Quod autem dixi veritatem istarum propositionum secundum quid esse in intelligente et ita secundum quid fuisse in Deo : intelligo de veritate significati earum quae erat obiectum divini intellectus, non de veritate divini intelligere. Licet enim veritas divini intelligere sit veritas simpliciter et summa, obiecta tamen e contrario, quantum ad naturas et veritates quae eis competunt secundum se, non sunt in Deo nisi secundum quid, quia non sunt ibi nisi sicut in causa vel sicut.in exprimente.

 

Ad septimum dicendum quod universale aut quaecunque veritas propositionum necessariarum non sunt realiter praesentia intelligentibus ea, sed solum per species memoriales. Et ideo non idem secundum rem mihi est praesens et tibi, sed solum idem secundum rationem. Quod autem sic est praesens pluribus intellectibus non oportet quod sit Deus nec etiam res aliqua extra intellectum intelligentium.

 

Ad octavum dicendum quod de primis principiis et propositionibus numerorum seu arithmeticae et aliarum scientiarum non possumus iudicare quare ita sint vel quare ita se habeant, pro eo quod, in quantum talia, non convenit eis habere causam, per quare autem vel propter quid causam aliquam quaerimus. Cum enim, in quantum sunt sic intellectae, sint universalia et abstracta ab omni conditione particulari, in quantum. autem talia, nullum habeant respectum ad causam aliquam actualem, maxime ad causam efficientem vel finalem, quia, in quantum talia, non sunt causabilia in esse vel ponibilia, et quia pro eo quod sunt prima et immediata, praedicatum non inest subiecto per aliquam causam intermediam unientem ea, quasi prius essent secundum suam rationem divisa aut divisibilia : ideo de eis non potest iudicari iudicio reddente causam eius de quo iudicium fertur. Quamvis autem ipsa, in quantum talia, causam non habeant, ac per hoc de eis, in quantum talibus, non possimus iudicare : non propter hoc sequitur quod ponant aliquid secundum rem quod sit realiter tale. Alias sequitur indubitanter quod prima principia seu veritates significatae per primas propositiones immediatas essent aliquid extra intellectum in actu, nullam habentia causam et quod essent increata et sic per consequens Deus. Et tunc quaelibet formalis definitio esset Deus. Illud autem cui ex eo, quod secundum rem et in actu habet, convenit non posse sic. iudicari est Deus. Et sub hoc sensu prima propositio est vera et etiam minor, si regulae sumantur pro ideis aeternis et noh pro principiis et propositionibus primis scientiarum.

 

Ad nonum dicendum quod, licet imperfectum, in quantum imperfectum, non possit cognosci sine cognitione perfecti : tamen id quod est imperfectum bene potest cognosci sine cognitione perfecti. Et sic unitas creata bene potest cognosci sine unitate increata, licet non possit cognosci eius imperfectio nisi respectu illius quae est perfecta. Et quantum ad illud oportet prius apprehendi rationem unitatis perfectae, quam alia ex eius comparatione, iudicetur imperfecta. Non tamen propter hoc oportet quod apprehendatur positive et praesentialiter et immediate ; quoniam sufficit ad hoc iudicium quod apprehendatur per rationem negativam et per positivam rationem unitatis creatae non habentem in se ad minus expresse rationem imperfectionis seu conditionum imperfectarum sine quibus actu esse non potest.

 

Ad decimum dicendum quod, licet in acie nostra fiat aliquando fortassis aliqua species immediate a Deo tanquam a causa immediate efficiente : non tamen secundum communem cursum huius vitae informatur immediate ab eo ut ab obiecto immediato. Unde speciem quaestionis, si est, et, quid est, et consimilium formamus ex iis quae ex rebus apprehendimus, scilicet, ex applicatione esse creati et aliarum conditionum realium. Alias nullam rationem quidditatum et definitionum rerum creatarum acciperet acies nostra ab ipsis rebus, sed a solo Deo. Nec curo hic quomodocumque acies nostra dicatur aliquid accipere a rebus seu ab obiectis, scilicet, effective sive occasionaliter.

 

Ad undecimum patet ex praemissis. Unitas enim non obicitur nobis nisi per species memoriales. Si autem esset secundum se praesentialiter obiecta mihi in hoc loco et ei qui est in oriente, concedo quod esset Deus. Quamvis autem non sit aliquid extra reale, non tamen potest a me fingi, quando volo et ubi volo, sicut Roma vel sol ; quia ipsa, in quantum est repraesentata vel intellecta a specie memoriali vel a specie intellectus, est abstracta ab omni conditione locali et temporis.

Ad id autem quod subiungitur, ubi scilicet videantur regulae iustitiae et consimiles : dicendum quod si per le « ubi » quaeratur locus ipsius obiecti, ut in illo existens vel existere videatur, sicut et verba Augustini secundum superficiem exteriorem sonare videntur tam hic quam in auctoritatibus immediate praemissis, quod sic non est dare locum nec aliquid ubi videantur ; quia secundum rem, sicut nihil sunt, ita nusquam sunt, nisi forte in particularibus suis actu existentibus, quae tamen ad propositum nihil faciunt, quia ipsae, in quantum tales, non plus respiciunt existentia quam non existentia. Et loquor de regulis, secundum quod per eas accipimus prima principia tam in moralibus quam in aliis scientiis. Quae non sunt incommutabiles simpliciter, sed solum secundum quid et conditionaliter. Et ideo : de eis sic acceptis non oportebit quaerere ubi videantur, maxime cum intelligimus quid est iustitia seu definitionem iustitiae, quia hoc possumus absque hoc quod tunc videamus aut iutelligamus ideas aeternas.

Si autem per le « ubi » quaeratur locus visionis respectu ipsius videntis, sicnon est dubium quod in mente videntur definitiones et regulae iustitiae et aliarum virtutum, quia visio earum est vere in mente et species ipsas repraesentans. Accipiendo autem regulas secundum primum modum et le « ubi » secundum modum secundum : tunc, licet mentes nostrae sint mutabiles, a nobis videri possunt ; tum quia immutabilitas regularum primo modo acceptarum est immutabilitas solum secundum quid compatiens se cum mutabilitate reali ; tum quia immutabilia bene possunt videri per species et visiones mutabiles. Potest autem intellectus speciem iustitiae ex rebus accipere, sive hoc fiat occasionaliter sive effective, quia potest extrahere rationem sui subiecti ex experimento voluntatis suae, rationem vere generis ex experimento habituum vel habitualium affectionum quarumcunque ipsius voluntatis, rationem vero differentiae sumptam a parte obiecti ex ratione boni moralis. Et sic ex variis potest colligere rationem generis et differentiarum. Aut hic erit intelligere definitionem iustitiae in generali, non autem aliquam iustitiam vel formam, iustitiae realiter sibi obiectam videre. Cognito autem quid est iustitia in generali potest per signa, exteriora manuduci ad hoc quod cognoscat eam in aliquo homine esse. Intellectus enim seu cognitio significatiin generali praecedit cognitionem signi, in quantum signum. Cognitio autem signi praecedit cognitionem existentiae significati in hoc vel in illo, sicut in tractatu de signis habet ostendi. Quia autem in abstractionibus talium rationum non est fictio aut mendacium, sicut est in fictionibus imaginariis : ideo formatio vel inventio talium rationum est in certitudine. Et quia, cum conceptum meum de rationibus meis huiusmodi aliis profero, ipsi ex his quae experti sunt occasione dicti mei possunt consimilem conceptum formare : ideo, statim cum intelligunt dictum meum, approbant tanquam certum. Hoc autem non est dare in iis de quibus opponebatur.

De puero autem qui de geometria peritissime respondebat dicendum quod intellectus noster ex rebus particularibus et actu existentibus potens est statim abstrahere et accipere rationes communes entis et habitudines eorum et per illa deducere se in particulares conclusiones et habitudines entium seu scientiarum. Et secundum quod intellectus, est ingeniosior et perspicacior, secundum hoc celerius et perspicacius potest conclusiones ex principiis deducere, maxime quando ex ordinata interrogatione alicuius sapientis iuvatur. Et sic potuit fieri in puero illo.

 

Ad duodecimum dicendum quod intueri aliquid ut absens est duplex. Aut ita quod ratio loci aut temporis alicuius absentis cadat aut concurrat in obiecto repraesentato seu in repraesentatione ipsius. Et sic non quicquid. intuemur per speciem memorialem intuemur ut absens, utpote, quando intelligimus rationes rerum abstractas a conditionibus loci et temporis. Et istae quidem videntur intelligi ut praesentes, quia nulla ratio distantiae secundum tempus aut secundum locum in eis cernitur. Alio modo dicitur intueri aliquid ut absens, pro eo quod ipsum secundum se non est praesentialiter obiectum. Et hoc modo vera est propositio prima.

Probationes autem minoris pro tanto sunt verae secundum primum modum. Ratio enim iustitiae et ceterarum virtutum absolute et universaliter accepta pro tanto videtur nostro animo esse praesens, quia sine omni ratione cuiuscunque distantiae cernitur et intelligitur, quamvis auctoritatem illam Augustini, de XII Super Genesim, quidam sic expoliant dicentes quod pro tanto Augustinus dicit dilectionem et ceteras virtutes per se videri et non per species sui similes, quia non videntur per species facientes aliud genus visionis, sicut species imaginariae faciunt aliud genus visionis a visione corporali. Quod ex hoc prohant quod occasione trium generum visionis loquitur de hoc ibi et quia obiecta inde specificat, quod non videntur per species absentes, sicut corpora per species imaginarias. Probant etiam ex hoc, quia XIV De Trinitate, capitulo 3, dicit Augustinus quod in patria recordabuntur de fide praeterita per aliquam similitudinem in memoria derelictam. Quamvis autem hoc non asserit Augustinus, tamen intentio esse videtur quod ratio virtutum, prout abstrahit ab hac et ab illa, non videatur nisi per speciem in acie existentem, ita quod non offerant se aciei intellectus per aliquas species memoriales. Virtutes tamen et affectiones istae vel illae in hoc tempore vel illo existentes possunt secundum eum per species memoriales ut praeteritae praesentari, sicut patet per auctoritatem allegatam ex X Confessionum. Unde quando dicit quod fidei recordabimur per similitudinem in memoria derelictam : non accipit ibi nomine fidei rationem fidei generalem etabsolutam, sed fidem particularem quae determinatio temporis fuit in animo reminiscentis.

Ad rationes autem quae ad probandam minorem inducuntur dicendum ad primam quod de omni, quod intuemur ut absens, secundo modo possumus dubitare an ita sit sicut cogitamus vel non. Rationem autem universalem iustitiae non intuemur hoc modo ut absentem, sed solum secundum primum modum.

Ad secundum autem dicendum quod non solum per causam vel per effectum possumus aliquid certitudinaliter scire, sed etiam per inductionem et experimentum. Per hoc enim rationes primorum principiorum accipimus, sicut dicit Aristoteles, I Ethicorum et in Posterioribus suis. Et tamen omnes viae istae possunt concurrere ad colligendam definitionem iustitiae et consimilium, sicut ex superioribus patet et pertractanti diligenter potest plenius patere.

 

Ad decimum tertium dicendum quod hoc fuit unum inter alia quare Plato posuit quod nihil addisceremus, quia omnis addiscens vel quaerens alicuius rei notitiam prius secundum eum sciebat illam. Ad quod respondet Aristoteles ; I Posteriorum, quod omnem conclusionem quam addiscimus prius sciebamus in suo universali vel in primis propositionibus, ignorabamus autem in particulari et secundum se. Et sic in proposito dico quod possum diligere aliquid quod ignoro secundum se et in particulari, scio autem in universali et in sua causa. Dilectio tamen huiusmodi noli est determinata et specificata ad huiusmodi obiectum, sicut quando est sibi cognitum secundum se et in particulari.

 

Ad decimum quartum dicendum quod primi positores praedicti erroris imposuerunt Augustino quod in praedictis capitulis vellet dicere quod propter hoc Deus diceretur caritas nostra movens nos ad diligendum alia, quia esset obiectum principale voluntatis et caritatis nostrae et sui praesentia tanquam obiectum immediatum eam intime ad sui amorem inflammans et afficiens. Unde praedicti dicebant quod Magister acceperat falso mentem eius, dicendo quod Augustinus ibi vellet quod Deus esset motor voluntatis nostrae ad diligendum se et alia quasi per modum habitus et virtutis, ita quod Deus respectu actus caritatis erat loco habitus, licet non esset habitus, et ita quod non esSet in nobis habitus caritatis ; quia, ut praedicti dicebant, non aliter voluit Augustinus quod caritas aeterna faceret nos diligere se et alia quam eo modo quo secundum eos voluit quod veritas seu regula aeterna faciat nos intelligere omnia quaecunque intelligimus. Quod secundum eos, ut supra dictum est, facit non sicut efficiens, sed sicut obiectum primo cognitum et sicut primum principium, praecognitum ostendit conclusiones ex eo deductas aut deducibiles. De dicto autem istorum quod manifeste erroneum est non curo.

Quidam autem magni viri volunt quod, licet intellectus viatoris non possit Deum immediate attingere, caritas tamen potest. Et isti dicunt quod quaedam est cognitio experimentalis spectans ad affectum, non autem ad intellectum, et hac potest Deus immediate bene percipi et attingi, etiam in vita ista. Et de hac sufficit quod verificetur prima propositio, quia cognitio est intimissima et certissima magis quam intellectualis.

Quia tamen super hoc contrarie opinati sunt, sicut super librum Dionysii habet recitari : ideo possumus etiam aliter dicere secundum alios quod Deus et caritas eius intime movet nos ad diligendum sicut intime et praesentialissime efficiens habitus caritatis nostrae. Et ad hoc non oportet quod praecedat ipsius praesentialis cognitio. In quantum autem obiectum non movet voluntatem nisi secundum quod est cognitum et secundum quod est per intermediam cognitionem voluntati praesentatum : ad hoc sufficit fides et cognitio quae stat cum fide. Quae est cognitio mediata et de absenti et non viso. Licet autem quantum ad hoc Deus non esset obiectum immediatum voluntatis, hoc est, quamvis non sit obiectum immediate voluntati praesentatum : nihilominus tamen respectu caritatis pro tanto semper est obiectum primum et immediatum, quia non per aliud obiectum intermedium a caritate diligitur nec propter aliud obiectum.

 

Ad decimum quintum dicendum quod prima propositio non est vera secundum omnem modum. Licet enim praedicti inventores erroris, praefati imposuerint Augustino quod vellet divinam bonitatem et iustitiam, honestatem et fortitudinem esse immediata obiecta virtutum, etiam illarum quae cardinales dicuntur, ita quod habitus castitatis et eius internus actus immediate attingeret castitatem seu puritatem divinam et quod appetitus beatitudinis determinatae et fixae attingeret summam bonitatem et felicitatem, quamvis appetens non adverteret eam esse Deum : haec tamen indubitanter erronea sunt. Virtutes enim non theologicae habent pro obiecto immediato rationes diversas boni moralis universaliter acceptas. Quae secundum rei veritatem non sunt aeternae nec incommutabiles ac per hoc nec Deus. Appetitus autem beatitudinis, licet bonum summum habeat pro obiecto, non tamen offertur ei nisi per intermedium intellectum et eo modo solum quo est intellectum. Non cognoscitur autem a nobis in via, etiam quando propriissime et determinatissime cognoscitur, nisi per negationem et superpositionem abstractam a ratione, boni creati universaliter accepta. Si autem aliquando Deus dicatur esse principale obiectum virtutum, tunc sumitur principale obiectum pro fine ultimo. Qui est obiectum virtutum superiorum per quas movet inferiores virtutes ad sua propria obiecta in ordine ad se ipsum. Nulla autem virtus est completa vel meritoria, nisi sit ordinata ad Deum tanquam ad finem. Et pro tanto potest verificari superficialis intellectus auctoritatum Augustini. De reali enim intellectu earum varias opiniones sapientium, ut iam dixi, inferius recitabo.

Minor etiam non est vera, quia obiectum principale virtutum, sive sit creatum sive increatum, non est immediate visum a nobis communiter, sed per species memoriales oblatum.

 

Ad decimum sextum dicendum quod, licet Deus et Trinitas, quae Deus est, et quicquid ipse est non possit a nobis cognosci sufficienter per aliquid creatum, quamtumcunque sit simile : potest tamen secundum illum modum sufficientissime qui competit huic vitae. Licet etiam Deus nec aliquid eius possit cognosci a nobis per aliquid simile univocum, quod scilicet sit simile eiusdem speciei vel generis cum Deo, sicut possumus humanitatem Christi per aliam eiusdem speciei et animalitatem suam per aliam eiusdem generis : possumus tamen per simile analogum. Et hoc sufficit ad hoc quod fides nostra de Deo non sit ficta vel falsa, quia huiusmodi cognitio est certitudinalis et non fictitia. Quorum oppositum habet cognitio seu fictio imaginaria secundum quam cogitamus saepe formam faciei Virginis vel Alexandriae.

 

Ad decimum septimum dicendum quod regulae illae seu rationes ex quarum aggregatione colligimus seu componimus definitionem animi non sunt aliud quam rationes generum et differentiarum ipsius animi nec sunt incommutabiles nisi secundum quid. Alias omnes partes definitionis essent Deus. Possumus autem partes definitionis animi colligere ex experimento nostri proprii animi et ex effectibus aliorum animorum in corporibus propriis. Et quia unusquisque habet animum proprium sibi notum, et aliorum animorum signa et effectus possunt unicuique per proprios sensus innotescere : ideo omnes possunt ex iis quae in rebus et in se experiuntur partes definitionis animi et totam definitionem eius abstrahere et intelligere. Et ideo unus homo hoc potest sicut et alius.

 

Ad duodevicesimum dicendum quod intellectus noster non potest convertere se ad Deum directe et immediate, sed solum per intermedium speculum creaturae. Et haec est, sicut credo, causa per se et immediata quare non possumus Deum videre in via. Quare autem non possit aspectum suum immediate ad Deum dirigere et figere, credo quod potissima causa est defectus luminis et virtutis intellectus nostri respectu excellentiae tanti obiecti et respectu actus potentis habere ipsum pro obiecto. Hic autem defectus partim sequitur modum creationis intellectualis naturae, partim lapsum ipsius.

 

Ad undevicesimum dicendum quod minor potest intelligi dupliciter, quia aliquid potest dici per se et in se apprehendi, pro eo quod praesentialiter et per se movet intellectum et in se figit eum. Et secundum hoc propositio est falsa. Possumus enim aliquid perfecte distinguere ab omni alio, quamvis non sit per se et in se sic apprehensum. Potest etiam dici aliquid apprehensum per se et in se, quia licet intellectus per aliud obiectum intermedium apprehendat ipsum, tamen non sistit in illo obiecto intermedio, sed per ipsum vere aspicit illud aliud, etiam in quantum est aliud ab ipso. Et hoc sufficit ad hoc quod ab iutellectu possit fieri huiusmodi distinctio.

 

Ad vicesimum dicendum quod regulae scientiarum a nobis inveniuntur, quando per inquisitionem vel doctrinam de novo incipimus eas scire, non per hoc quod eas realiter attingamus aut aliquam veritatem earum realem, quia ipsae nihil tale habent vel sunt. Sed propter hoc solum dicuntur inveniri, quia intelligentia earum non est fictitia, sed potius sequens leges veri luminis intelligibilis et possibilitatis creaturae. Aspiciendo enim veritates huiusmodi regularum nihil aliud aspicit quam possibilitatem vel impossibilitatem essentiarum et habitudinum rerum creabilium et creatarum.

 

Ad vicesimum primum dicendum quod reminisci vel commemorare possunt accipi proprie, secundum quod ferantur in praeteritum sub ratione praeteriti. Et sic maior est vera, minor falsa. Possunt autem accipi communiter pro reditu ad aliquid, quod licet prius non intellexerit nec ad illud prius conversa fuerit, debuit tamen non ignorasse, sed potius intellexisse et ad illud conversa fuisse. Et hoc modo vera est minor, falsa autem maior.

 

Ad vicesimum secundum dicendum quod illuminatione naturali Deus omnem hominem illuminat, dando sibi lumen intellectuale seu potentiam intellectivam, proponendo obiecta ex quorum aspectu et intelligentia, sive Dei sive rerum, illuminari possit. Neque enim infantes aliter illuminat, cum tunc actu nihil intelligant. Illuminatione tamen gratiae illuminat omnes qui gratiam suscipiunt et qui per gratiam et ad gratiam diriguntur. Et quia nullus potest illuminari nisi ab eo, ideo omnes dicuntur illuminari ab eo ; sicut quando non est nisi unus magister in una civitate, ipse dicitur docere omnes pueros civitatis, licet multi non doceantur ab eo. Et hoc modo verum est quod unus magister noster Christus est et ipse docet omnem hominem scientiam. Hae enim auctoritates, licet possint intelligi secundum primum modum, secundum intellectum tamen litterae unde accipiuntur magis proprie intelliguntur secundum modum secundum, quamvis propter hoc omnino non appareat quod Deus immediate nos doceat ; quia etiam posito quod per medios angelos et homines nos illuminet et per intermediam traditionem Scripturarum et Sacramentorum secundum modum Dionysii, adhuc tamen est Christus unus solus principalis et summus magister et omnes illuminans et docens.

Istae etiam auctoritates, non multum faciunt ad propositum, quia hic non quaeritur an Deus immediate nos doceat, sed an sit obiectum a nobis immediate visum. Obiectum autem, in quantum obiectum, non habet rationem doctoris vel magistri nisi impropriissime. Apostolus autem non intendit dicere quod sibi et coapostolis suis Deus revelaverit divina per modum clarae visionis, sed per modum certitudinalis contemplationis et per modum intimae et supcrexcessivae degustationis. Et pro tanto dicit quod revelata facie gloriam Domini speculantur, quia non sub velaminibus figurarum, sed potius intellectualiter et superintellectualiter. Et secundum hunc modum exponit Abbas illud de Moyse, scilicet, quod palam et non per aenigma Deum vidit.

 

Ad vicesimum tertium dicendum quod aliquid cognosci infallibiliter et immutabiliter potest intelligi dupliciter. Aut ita quod ista adverbia determinent le « cognosci » respectu obiecti, sub hoc sensu, hoc cognoscitur infallibiliter et immutabiliter, id est, cognitio scitur esse infallibilis et immutabilis. Aut possunt determinare le cognosci respectu cognoscentis, sub boc sensu, hic cognoscitur immutabiliter et infallibiliter, id est, cognoscitur per habitum et actum immutabilem et infallibilem et infalsificabilem. Primo modo potest aliquid cognosci a nobis infallibiliter et immutabiliter, secundo vero modo non potest nisi pro tanto quod habitus et actus quibus apprehenduntur veritates necessariae non possunt variari de vero iu falsum, licet possint totaliter deperire et alii habitus et actus falsi possint eis succedere. Prima ergo propositio huius rationis est falsa acceptis illis adverbiis secundpm primum modum, et tunc secundum hunc modum solum facit contra propositum.

Quod autem ad probationem ipsius affertur quod omnis certificatio iudicii est per aliquod unum fixum et immobiliter aeternum : aut per le « aliquod » intelligimus potentiam vel habitum vel actum vel quodcunque concurrens ad actum intelligendi ut principium effectivum. Certificatio autem iudicii non oportet quod sit per aliam potentiam vel habitum vel quodcunque aliud principium effectivum, quae sint fixa et immobilia nisi fixione et immobilitate quae competit potentiae creatae et habitui creato. Et idem est de actu. Certificatio autem iudicii per, aliquod obiectum, fixum potest in nobis esse eodem modo quo de conclusionibus iudicamus per principia prius a nobis cognita. Et sic oportet quod omne obiectum, quod de se non est certum, ex relatione ad aliud obiectum, quod de se est certum, certitudinem recipiat. Obiectum autem quod de se est certum, sicut suntprima principia, non oportet quod per aliud certificetur. Haec autem, sicut supra dictum est, non sunt certa et immutabilia nisi secundum quid et in quantum intellecta, et non in quantum extra intellectum actu existentia.

 

Ad vicesimum quartum dicendum quod, sicut est aliud ipsum significatum ab ipsa propositione, ita et veritas significati a veritate propositionis. Sed tamen nec significatum nec veritas significati differt semper realiter a propositione significante, sed solum secundum rationem ; sicut nec idea differt semper ab ideato realiter, ita quod ideatum semper ponat actu aliam rem ab idea. Sicut enim in quibusdam passivum nihil ponit aliud actualiter quam suum activum, ut laudari et amari non ponunt aliud quam ponant laudare et amare : sic nec significari aut intelligi oportet quod semper aliud actu ponant quam ponant significare et intelligere. Et loquor de significato orationis, secundum quod eius signum dicitur conceptus mentis per quem res intelligitur et oratio formatur. Veritas igitur et necessitas significati nihil ponunt aliud quam veritatem signi vel conceptus mentalis. Nec intelligo quod ponant aliam necessitatem formalem in ipso conceptu, sed eo modo quo obiectum, in quantum obiectum, dicitur esse in intellectu, sic et necessitas intellecta, in quantum est obiectum apprehensum, dicitur esse in intellectu seu in eius conceptu. Non etiam haec necessitas dicitur intellecta, quasi intellectus, intelligat aliam necessitatem absolutam, sed solum conditionalem, facta scilicet prius per intellectum praesuppositione subiecti seu antecedentis, sicut in responsione secundi argumenti fuit tactum.

 

Ad vicesimum quintum dicendum quod veritas orationis simpliciter et proprie non causatur a veritate rei, quia res non est causa effectiva, alicuius substantialis vel accidentalis quod sit in ipsa oratione, cum frequenter loquamur de rebus absentibus et de non existentibus. Pro tanto tamen potest dici causa, quia oportet orationem conformari rei seu significato suo ad hoc quod sit vera. Et hoc est quod dicitur ab eo quod res est vel non est et cetera.

Quod autem dicitur quod ad solam mutationem rei oratio mutatur de veritate in falsitatem et e contrario : non est intelligendum quod hoc fiat per hoc quod orationi aliquid adveniat formaliter et depereat, quia hoc non est verum, sed eo modo quo Petrus similis Paulo in albedine dicitur esse mutatus et factus dissimilis, sola mutatione facta in Paulo, utpote, facto nigro et nulla reali mutatione facta in Petro. Quod quomodo habeat fieri in tractatu de relationibus habet tangi. Posito etiam quod veritas orationis causaretur a veritate rei, tunc oratio ista mundus non est et consimiles causarentur a veritate et a re quam directe significant et non solum a veritate increata. Unde argumentum huiusmodi et consimile probat multas veritates increatas potius quam unam.

 

Ad vicesimum sextum dicendum quod altera pars contradictoriarum non est vera vel falsa, nisi prius ponatur esse vel in se vel in intellectu. Quod enim nullo modo est, nullam habet veritatem vel falsitatem. Secundum autem quod se habet ad esse, sic se habet ad veritatem. Et quia unus intellectus fuit ab aeterno intelligens omnes contradictiones, ideo in ipso una pars semper fuit vera et altera falsa. Et quia etiam intellectus creatus non potest intelligere contradictionem, quin eo ipso ponatur ab ipso et in ipso : idcirco nunquam potuit intelligere, quin altera pars esset vera vel falsa in suo intellectu, licet bene potuerit intelligere et possit quod neutra pars esset aliquando vera, aliquando falsa seu quod neutra pars aliquam veritatem vel falsitatem realem poneret in re significata.

 

Ad vicesimum septimum dicendum quod rectitudo illa quam nos intelligimus, quando affirmamus quod rectum est hanc orationem vel illam sic vel sic debere significare non est aliud quam ordo debitus signi ad significatum ; non enim est aliud quam debitum sic vel sic significandi. Nulla autem res potest aliquid debere seu aliquod debitum habere, nisi prius ponatur in esse ; quod enim nihil est nihil debet habere, et nulla oratio debet sic vel sic significare, antequam sit. Quod autem a nobis intelligitur hoc debere habere, priusquam sit seu dum non est : hoc non fit, nisi prius facta praesuppositione existentiae suae, ut, quod si est, sic debet significare, vel si esset, sic deberet, vel si fuit, sic debuit, vel si erit, sic debebit, nihil est aliud intelligendum de huiusmodi debito quam de aliis habitudinibus necessariis. Sicut enim res quarum sunt non possunt intelligi sine eis, quamvis nec res nec ipsae ponant aliquid in actu : sic nec oratio nec aliquod signum potest intelligi sine huiusmodi debito, quamvis nec ipsa oratio nec ipsum debitum sint aliquid in actu, sicut nec creatura rationalis potest intelligi sine debito honorandi creatorem et sic de consimilibus.

Posito etiam quod huiusmodi rectitudo seu debitum esset aliquid ante ipsam orationem, non video quomodo hoc sane possit dici Deus, licet in divina lege praefixum sit quid res vel signa habere vel non habere debeant. Illa tamen lex non est illa rectitudo nec illud debitum quod nos intelligimus, quandocunque intelligimus quod rectum est et debitum quod sic vel sic significet. Veritas tamen orationis non est aliud quam actualis impleti sui debiti, quando scilicet ita actu significat sicut debet. Rectitudo enim illa qua rectum est quod sic significet est rectitudo debiti, quae est alia a rectitudine impletionis, sicut rectitudo debiti iustitiae praecedit in me rectitudinem ipsius habitus iustitiae.

 

Ad duodetricesimum dicendum quod rationem rerum in Deo esse potest intelligi dupliciter. Uno modo pro ratione exemplari, et hoc idem est quod idea seu ratio rerum expressiva. Alio modo pro ratione seu definitione et quidditate rerum, et haec non est in Deo tanquam exprimens, sed tamquam expressa, nec est ibi, ut ita dicam, formaliter, sed solum sicut obiectum expressum et intellectum est in exemplari exprimente. Et secundum hos duos modos diversimode possunt verificari maior et minor.

 

Ad undetricesimum dicendum quod correlativum, in quantum tale, non potest intelligi sine suo correlativo, id tamen quod refertur potest intelligi sine eo. Et quamquam creaturae sit essentialis relatio qua refertur ad Deum : potesttamen intelligi sine illa, sicut ratio scientiae in Deo sine ratione amoris. Quando enim in una simplici essentia duae rationes comprehenduntur, illa essentia potest intelligi secundum unam illarum rationum, non intelligendo eam secundum alteram, quamvis secundum totam intelligibilitatem suam non intelligatur, nisi intelligatur secundum omnes rationes suas quas habet.

 

Ad tricesimum dicendum quod, licet in iis quae de se sunt sufficientia ad tendendum in aliquid sine medio possit verificari maior propositio : non tamen in iis quae per naturam suam sunt determinata ad tendendum in aliquid per medium, ita quod non sunt ordinata ad illud sine medio, nec in iis quae de se non sunt potentia ad tendendum in illud sine medio, sicut videmus quod voluntas non potest movere exteriora corpora nisi per corpus proprium nec proprium corpus nisi per intermedias virtutes motivas nec visus potest apprehendere obiectum suum nisi sub distantia intermedia. Sic autem est in proposito. Intellectus enim noster non potest tendere in Deum immediate, nec tamen quando divertit ad creaturam, ut ex ea assurgat ad cognitionem Dei, elongat se aut obliquat a Deo nec obfuscat se, quialicet medium sit obliquum et fuscum respectu divinae claritatis et cognitionis beatorum, non tamen respectu intellectus et cognitionis nostrae, immo est sibi proportionatum et sic quaedam via et scala.

 

Ad tricesimum primum dicendum quod intellectus noster potest intelligi elevari per se ipsum in Deum dupliciter. Aut enim per se ipsum sicut per quoddam medium deducens. Et sic fortius potest elevari in Deum per inspectionem suae intellectualis naturae quam per inspectionem sensibilium. Aut per se ipsum potest intelligi elevari sicut per sufficiens principium suae actionis absque exigentia alicuius obiecti intermedii. Et hoc modo non sequitur quod, si per sensibilia intermedia, quod per se hoc modo possit, licet posset sequi quod, si per sensibilia hoc posset tanquam per principium efficiens et sufficiens, quod tunc hoc multo magis posset per se. Sciendum tamen quod, licet intellectus noster de sui natura sit nobilius medium ad divinam cognitionem : non tamen est omnino melius respectu cognitionis nostrae, quia non quantum excedit natura intellectus nostri naturam sensibilem, non tantum clarius cognoscimus naturam nostram quam naturam sensibilem. Potentiores enim sumus ad cognoscenda sensibilia quam intellectualia, et pro tanto sensibilia habent rationem nobilioris medii.

 

Ad tricesimum secundum dicendum quod fides dicitur inniti primae veritati per se et immediate, non quia per fidem apprehendamus Deum nude et clare et sine medio, cum eius actus potius sit credere invisum quam apprehendere, sed quia veritates articulorum absolute credit, non propter aliquam rationem vel causam concludentem ipsas. De hoc tamen alibi magis.

 

Ea vero quae in contrarium obiciuntur pro tanto possunt concedi, in quantum probant Deum non ab omnibus immediate videri.

Quia tamen primum aliquod falsum assumit, ideo dicendum quod Augustinus non videtur velle dicere quod notio habitualis beatitudinis et sapientiae impressa nobis dicat aliquam speciem in nostra memoria existentem, quia si hoc, tunc intellectus ante apprehensionem rerum potuisset in memoria sua intueri rationem sapientiae, beatitudinis et consimilium, et cum ipse dicat, XIV De Trinitate, quod si anima semper et naturaliter habuerit et habet cognitionem sui, tunc semper habuisset aliquam speciem sui in memoria sua. Quod tamen est contra eundem ibidem, sicut etiam intellectus qui ab Aristotele dicitur habitus principiorum diceret species ipsorum princicipiorum in memoria existentes. Per notionem igitur non aliud hic bono modo potest intelligi quam naturale lumen intellectus, nostri per quod sumus potentes faciliter devenire in cognitionem communem entis et primorum principiorum et ex cognitione istorum postea in cognitionem Dei, adiuti tamen in omnibus istis ex rebus exterioribus et ex actuali apprehensione earum.