Quaestio LI — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio LI

QUAESTIO LI

Tertio quaeritur an sensitiva hominis sit a generante.

 

Et quod sic videtur.

  1. Non minus est nobilis virtus generativa hominis et virtus seminis eius quam generativa animalium et quam virtus seminis eorum ; ergo et ita nobilem formam possunt educere sicut et illa ; sed non possunt educere nobiliorem aut ita nobilem, nisi educant sensitivam hominis, non enim possunt educere rationalem animam nec sensitivam differentem a sua in specie ; si autem educerent solam formam corporalem, tunc non educerent ita nobilem formam sicut est sensitiva animalium ; ergo et cetera.
  2. Item, omne agens principale et univocum assimilat sibi patiens et hoc univoce ; sed sensitiva hominis cum vegetativa sunt agens principale in generatione hominis seu homo per eas, et homo etiam in generatione hominis est agens univocum ; ergo assimilabit corpus patiens suae sensitivae univoce ; hoc non potest fieri, nisi educat sensitivam in eo ; ergo et cetera.
  3. Item, omnis motus generationis saltem terminatur ad aliquam formam ; ergo et motus generationis hominis ; sed non potest terminari sufficienter, prout exigit altitudo animae rationalis et altitudo dispositiosis corporis in quo recipitur, nisi terminetur ad sensitivam, quia per nullam corporalem formam potest sufficienter disponi ad susceptionem animae rationalis ; ergo et cetera.
  4. Item, impossibile est ducere materiam ad gradum ulteriorem naturaliter, et altiorem, nisi prius ducatur ad gradum formae priorem naturaliter et inferiorem ; sed dispositio illa corporis qua corpus humanum est unibile animae rationali est altior sua anima sensitiva et ulterior ; ergo et cetera.
  5. Item, impossibile est materiam esse sufficienter dispositam ad suam formam, quin in eodem nunc habeat illam ; sed corpus humanum est sufficienter dispositum ad animam sensitivam, antequam sit sufficienter dispositum ad animam rationalem ; non enim potest ibi esse organizatio seu formatio cordis, quin ibi sit sufficiens dispositio et pro- priissima seu radicalissima materia sensitivae ; ergo et cetera.
  6. Item, quae sunt eiusdem speciei vel generis propinqui eodem modo sunt in potentia materiae et sic eodem modo educi possunt ; sed sensitiva hominis et brutorum sunt eiusdem speciei, cum habeant eadem, obiecta secundum speciem aut saltem eiusdem generis propinqui ; ergo et cetera.
  7. Item, Aristoteles vult et experimentatores quod embrio sentiat, antequam possit habere animam rationalem ; sed natura nihil facit superfluum ; superflueret autem ista sensitiva, si alia esset danda a creatore ; non etiam esset dare per quid destrueretur vel in quid, non enim destruetur sensitiva in sensitivam, nec corrumpi poterit a virtute seminali quae eam genuit, nec alterius sensitivae infusio poterit esse causa corruptionis eius, sed potius perfectionis, sicut nec radius solaris corrumpit in aere radium igneum ; non etiam sensitiva huiusmodi poterit esse dissimilis in specie a sensitiva hominis, cum sit per eius virtutem educta et de materia suae speciei debita ; ergo et cetera.
  8. Item, corpus hominis non solum est. sensitivum, sed etiam humanum ; sed humanum non potest esse nisi per rationalem animam nec per eam, nisi ab ipsa informatur ; sed causa praecipua quare sensitiva ponitur esse radicata in substantia animae rationalis et sic non esse a generante est, ut anima rationalis per aliquam viam possit poni forma corporis humani ; ergo et cetera.
  9. Item, eadem forma non potest simul informare duas materias, maxime quae sunt diversissimorum generum et quorum una sit nobilior altera quasi in infinitum ; ergo sensitiva hominis non poterit simul informare materiam corporalem et materiam spiritualem animae rationalis, cum se habeant ad invicem modo praedicto ; sed non est alia causa communiter quare non ponatur esse a generante, nisi quia ponitur esse radicata in materia intellectuali animae rationalis ; ergo et cetera.
  10. Item, quod non est forma materiae alicuius totius non est forma ipsius totius ; si ergo pars intellectiva non est forma corporis, non erit forma hominis, cum corpus sit materia hominis ; si autem est forma corporis, tunc nihil inconveniens sensitivam non esse radicatam in ipsa aut non esse a creante ; ergo et cetera.
  11. Item, pars intellectiva est unita substantialiter corpori et e contrario, alias ex eis non posset fieri unum secundum substantiam, et tunc homo non esset unum secundum substantiam ; sed non potest sibi uniri substantialiter, nisi uniatur sibi tanquam forma, quia non poterit ibi esse alia unio nisi sicut motoris ad mobile vel locati ad locum seu locantem, quae sunt uniones valde accidentales et facile destructibiles ; ergo et cetera.
  12. Item, Aristoteles dicit quod solum intellectus intrat ab extrinseco.
  13. Item, quod est nutrimentum erroris erroneum videtur ; sed dicere quod sensitiva non sit a generante videtur esse nutrimentum erroris de unitate formae hominis et per consequens de unitate numerali corporis Christi vivi et mortui ; ergo et cetera.

 

[Respondeo]

Ad quaestionem istam quidam dicere voluerunt et volunt sequentes Aristotelis physicam et Averrois Saraceni quod sensitiva hominis sit a generante et quod non sit radicata in substantia seu materia rationalis animae motique sunt ad hoc aliquibus rationum praedictarum.

Haec autem positio non solum est contra communem opinionem theologorum, immo est valde rationi contraria et in fide Christi miro modo periculosa. Duo enim sequuntur necessario ex hac positione : primum, est quod pars intellectiva et libera sit forma corporis per se et in quantum talis aut quod nullo modo sit unita corpori substantialiter ; secundum est quod sensitiva non sit radicata in substantia seu spirituali materia partis intellectivae.

 

Quod autem primum non solum sit rationi contrarium sed etiam in fide periculosum videtur tam ex parte corporis quam ex parte animae quam ex parte compositi ex utroque.

Ex parte quidem corporis. Si enim pars intellectiva est eius forma, cum omnis materia fiat in actu per suam formam : tunc sicut corpus humanum est vere sensitivum et vivum per animam sensitivam, sic erit vere intellectivum et liberum per partem intellectivam. Sed hoc est impossibile corpori communicari, quia tale non potest competere nisi materiae simplici et spirituali seu intellectuali et ingenerabili et incorruptibili respectu talis esse. Cum enim altissima omnium formarum et simplicissima sit forma intellectualis et libera : materia quae ad ipsam per se attingere poterit oportebit quod sit in genere materiae altissimae et simplicissimae. Materia autem corporali nihil est inferius, unde secundum Augustinum, XII Confessionum, dicitur  facta esse a Deo prope nihil sicut et natura intellectualis prope Deum  ; materia autem spiritualis dicitur ab eo, XIII Confessionum, circa principium, aliquo modo nobilior forma corporali. Materia etiam corporali nihil est compositius, unde tota est quasi extra se diffusa ; una enim pars eius est extra alteram non solum per essentiam, sed etiam secundum situm, et est ex partibus infinitis in potentia. Omnis igitur forma quae per se et directe habet aspectum essentialem ad informandum talem materiam habet aspectum infimum multumque effusum. Cum enim aspectus proportionetur materiae et e contrario et haec materia non possit trahi ad altissimam simplicitatem et unitatem ac per hoc nec ad absolutissimum modum essendi : nullo modo habere poterit actum formae intellectivae et liberae. Huic enim formae in tantum convenit absolutus modus essendi quod sunt in se ipsis consistentes et reflexae.

Praeterea, a virtute corporali et naturaliter agente non potuit dari dispositio sufficiens ad immediate recipiendum formam intellectualem et maxime formam liberam, quia omnis modus capacitatis causatus a virtute naturali et corporali oportet quod sit modus limitatus et determinatus secundum modum virtutis educentis ; et ideo secundum nullum talem poterit materia esse capax virtutis et formae non agentis necessario, sed secundum ineram libertatem.

Praeterea, omnis materia corporalis et divisibilis et mobilis potest necessario amittere suum esse et suum modum essendi nobilem et per divisionem et per corruptivam alterationem et per motionem destruentem eam ab altitudine sui esse. Sed si materia corporalis habet actum essendi intellectualem et liberum, ipsa non poterit aliquo modo amittere istud esse, cum esse liberum et intellectuale sit incorruptissimum et modus per se existendi  altissimus et firmissimus ; unde solus ille dicitur personalis in quem non potest creatura aliqua illabi. Ergo corpus humanum non posset dividi nec aliqua alteratione corrumpi aut ab altitudine esse intellectualis distrahi, nec creatura intellectualis posset intra ipsum, ad minus in quantum tale, illabi.

Praeterea, si est forma corporis, aut erit forma totius et partium, aut totius solum, ita quod non partium aut alicuius partis determinatae solum. Primum autem non potest dari, quia tunc omnis pars corporis esset intellectualis et libera et sic capilli et ungues et ossa et pedes ; in tantumque istius falsitas est manifesta quod etiam Aristoteles negat eam expresse.

 

Secundum etiam non potest dari. Omnis enim forma simplex quae est forma totius suae materiae est forma cuiuslibet partis eius ; oportet enim quod partes materiae habeant esse et unitatem a forma totius, et oportet quod forma simplex sit in qualibet parte suae materiae. Forma etiam quae nullo modo informat partes suae materiae nihil informat illius, quia nihil est dare in materia materiale et materiae essentiale nisi partes eius. Cum  etiam partes materiae habeant potentiam eiusdem rationis quam et suum totum, si tota aliqua materia haberet potentiam respectu alicuius formae, et partes eius haberent. Si etiam partes materiae non informarentur a forma ipsius materiae, tunc non spectarent nisi accidentaliter ad illud ens quod constitueretur per talem formam et talem materiam, et maxime secundum istos qui nesciunt intelli- gere unionem substantialem nisi inter formam et materiam. Si etiam tota aliqua materia est capax alicuius formae et non partes eius, tunc necessario esset in ipsa dare aliquam potentiam receptivam et materialem, prout esset distineta a suis partibus, et ita, ipsa, in quantum talis, esset quodammodo quaedam materia distincta a materia suarum partium, quod est impossibile ; et hoc in tantum quod in ea non est dare aliquam totalitatem aliquid secundum rem addentem ad suas partes quod spectet ad genus materiae, nihil enim addit ad eas nisi, solum formalem unionem seu unitatem earum, quam non habent per aliquid materiale, sed solum per formam. Impossibile est igitur quod forma intellectiva sit forma totius corporis et non partium eius.

Non etiam potest, dari tertium, quod scilicet sit forma alicuius partis corporis determinatae, quia tunc pars illa et omnes partes eius ex quibus est constituta essent intellectuales et liberae. Tunc etiam forma intellectiva esset forma organica sicut et sensitiva, quod non solum est contra communem sententiam doctorum et philosophorum, sed nec aliqua pars corporis potest sibi hoc modo assignari, sicut de se patet et ex subsequentibus plenius apparebit.

 

Forte dicetur, sicut et a quibusdam dictum est, quod pars intellectiva non dat corpori esse intellectuale et liberum, sed esse humanum ; non enim, ut dicunt, corpus hominis habet rationem corporis humani per sensitivam, sed solum rationem animalis, oportet autem, ut videtur, quod per formam illam per quam est homo habeat rationem corporis humani. Quod autem per formam intellectivam possit habere esse humanum et non intellectuale nec liberum astruunt per hoc : quia essentia formae animae non est essentia suarum potentiarum, aut si est, tamen forma, in quantum forma, non, habet rationem potentiae, intellectuale autem et liberum dicunt rationes quasdam potentiarum ; et ideo non oportet quod si pars intellectiva, in quantum est forma, dat esse formale corpori, quod propter hoc potentia eius aut ipsa, in quantum habet rationem potentiae, det corpori esse, ut ita dicam, potentiale seu spectans ad rationem potentiae.

Dicetur etiam fortassis, sicut et a quibusdam dictum est, quod materia corporalis contrahit et acquirit simplicitatem et altitudinem per formam sensitivam et alias formas intermedias convenientem simplicitati et altitudini. formae intellectivae ; et ideo, licet per se non sit unibilis tali formae nec, susceptibilis sui esse, tamen per istas fit unibilis et eius susceptibilis.

Unde etiam forte dicetur quod corpus non unitur formae intellectivae immediate nec informatur ab ea immediate, sed quod pars sensitiva informatur a parte intellectiva immediate et ipsa mediante formae reliquae corporis et sic tandem ultimo materia corporalis.

 

Prima autem evasio stare non potest, quia si esse humanum non dicit esse intellectuale vel liberum, non dicit aliquod esse spectans ad esse partis intellectivae, cum in ea non sit dare aliquod esse quod non sit intellectuale vel liberum.

Praeterea, nec a sanctis nec a philosophis ponitur nisi triplex genus vitae, scilicet vegetativum, sensitivum et intellectivum. Sed esse quod dat anima quaecunque est aliquod esse vitae seu aliquod genus vitae. Ergo esse humanum dicet necessario aliquod trium praedictorum, aut si non, nullum omnino dicet.

Praeterea, omne quod non est intellectuale vel liberum deficit a nobilitate intellectualium quasi in infinitum et sic per consequens a nobilitate partis intellectivae ; secundum enim Augustinum omne intelligens est nobilius, non intelligente et intellectuale non intellectuali et omne vivens non vivente. Esse igitur humanum, si non, est intellectuale vel liberum, non est esse partis vel formae intellectivae.

Praeterea, sicut alibi probatum est, in tota parte intellectiva non est dare alias formas aut formales essentias quam formas et formales essentias potentiarum. Ergo ab ea non poterit communicari.aliud esse corpori quam esse formale potentiarum eius.

Praeterea, posito quod potentia differat ab essentia, certum tamen est quod eam semper sequetur et ibi radicabitur ubi et ipsa et eius erit cuius et ipsa. Si ergo essentia formae intellectivae radicatur in corpore et est forma corporis, ergo et potentiae eius radicabuntur in corpore et poterunt dici esse potentiae eius sicut et pars intellectiva forma earum. Hoc autem quam impossibile sit inferius ostendetur. Si autem potentia non differt ab essentia nisi solum secundum rationem vel relationem ad obiectum, multo magis hoc sequetur. Respectus enim alicuius formae ad obiectum seu ratio illa secundum quam dicitur se habere ad actum et ad obiectum per modum potentiae radicatur in eo in quo radicatur essentia formae, et etiam secundum modum intelligendi sequitur esse formae in materia seu esse compositi.

Praeterea, omnis forma communicat suae materiae aliquam operationem et aliquam potentiam operandi. Cum enim forma, in quantum forma, dicat vigorem actualem et activum, et maxime forma nobilissima et actualissima, qualis est forma partis intellectivae : ergo corpus habebit operationem intellectualem et liberam et potestatem intelligendi et volendi ; alias enim operationes non est dare parti intellectivae nisi istas aut earum appetitivas. Si enim oculus per virtutem visivam accipit tantum vigorem tantamque actualitatem quod per ipsam est potens videre : miserabilis est actualitas formae intellectivae quod corpus ab ipsa informatum nullum habeat vigorem ad possendum et operandum per ipsam, cum nullam sit dare formam substantialem ex qua cum sua materia non constituatur ens vigorosum et potens ad aliquid operandum seu ex qua cum materia noti constituatur aut resultet aliqua activa potentia aut saltem passiva. Et tamen nullam potentiam activam passivam respectu intellectualium poterit acquirere ab ea, quia sicut infra ostendetur, nihil tale potest in corpore recipi.

Praeterea, essentia in qua radicatur potentia aut a qua oritur non est minus nobilis quam talis potentia. Si ergo essentia formae intellectivae potest communicari corpori, ergo et potentiae quae ab ea oriuntur vel quae in ipsa radicantur ; et maxime cum in aliis videamus quod potentiae, in quantum potentiae, sint formae organorum suorum et in eis radicentur non minus quam essentia formarum in quibus fundantur.

Quomodo autem corpus hominis possit dici humanum, quamvis non informetur a parte intellectiva, infra tangetur.

 

Secunda etiam evasio non potest stare, quia simplicitas et unitas seu quaecunque alia dispositio quam acquirit materia corporalis per sensitivam seu per alias formas non est simplicitas quae sit de genere materiae, sed potius est simplicitas ipsius formae et quiddam formale, cum a forma nihil possit dari materiae nisi formale nec materia possit aliunde acquirere aliquid quod sit sui generis, sed potius insunt ei primo et per se.

Praeterea, per formam nihil potest tolli materiae quod sit sibi essentiale. Materiae vero corporali est essentiale quod habeat partes differentes non solum secundum essentiam, sed etiam secundum situm ; et extensio est sibi essentialis aut saltem inseparabiliter ei adhaerens ; corporibus etiam inferioribus, saltem pro statu secundum quem sunt inferius, est essentialis aut inseparabilis divisibilitas et corruptibilitas. Ergo nec per sensitivam nec per alias formas intermedias sibi potuerunt ista tolli.

Praeterea, quamcunque simplicitatem acceperit ab his formis, quaero an informet omnes partes materiae aut nullam. Et quicquid detur, semper necessario redibitur ad ea quae superius in ratione consimili sunt obiecta.

 

Tertia evasio non minus est irrationalis quam praedictae nec minus contra philosophiam Aristotelis eorum. Si enim forma potest informari ab alia et maxime primo ac per se, tunc forma talis habebit in se vere rationem informis et possibilis et materiae ; et tunc necessario erit composita ex actu et potentia et ex forma et matefia et erit formae forma.

Praeterea, cum forma substantialis non dicatur forma nisi respectu suae materiae nec alteri possit communicare suam actualitatem nec suum esse nec suam operationem : oportet quod immediatius et magis primo et per se uniatur suae materiae quam alicui alteri, et ita oportebit quod pars intellectiva uniatur immediatissime materiae corporali. Quamvis enim formae praecedentes prae exigantur ad hoc quod materia possit recipere formam ulteriorem, forma tamen ulterior non minus intime attingit eam nec minus intime unitur ei quam priores, immo plus, sicut, alibi est ostensum.

Praeterea, si forma sensitiva informatur ab intellectiva : ergo recipit actualitatem et esse et operationem ab ipsa, et tunc forma sensitiva fiet intellectualis et libera. Quae omnia sunt absurda.

Constituetur etiam ex eis unum tertium ens et una tertia natura non sicut ex duabus formis in unam materiam concurrentibus, sed sicut ex materia et forma et potentia et actu ; et tunc etiam non erit necessaria alia materia, ex quo una forma potest esse materia alterius.

Praeterea, si formae corporales informantur ab intellectiva mediante sensitiva et materia corporalis mediantibus omnibus et non aliquo modo immediate : ergo forma intellectiva non attingit immediate formas corporales nec materiam corporalem. Non ergo eis poterit dare esse nisi per influxum ; et tunc necessario alius erit influxus quem influet in formam sensitivam et alius ille quem influet in formam sequentem, et sic deinceps nec sequens causari poterit nisi mediante prima. Istae autem influentiae necessario erunt quaedam similitudines et resultationes formae influentis, sicut sunt propriae passiones respectu formae substantialis et sicut sunt species ipsorum agentium.

Ad hoc autem quantae absurditates sequantur cuivis patere potest. Cum enim omnis influxus sit quaedam operatio influentis nec possit fieri nisi per aliquam potentiam, tunc esse seu vivere quod dat forma intellectiva materiae corporali esset quaedam operatio illius formae causata ab aliqua potentia eius, et aliud vivere causabit in forma sensitiva, aliud in forma sequenti et aliud in materia corporali. Iste etiam influxus esset potius forma suorum recipientium quam forma ipsum influens et efficiens, cum efficiens, in quantum tale, non sit forma sui patientis. Si etiam per tales mediationes causatur esse a formis prioribus in materia : ergo sensitiva causabit vivere seu sensificationem non solum mediantibus formis sequentibus et mediantibus influentiis factis in eis nec solum per aliquam unam potentiam, sed etiam per unam partem suae materiae influent in alteram esse et vivere, quia forma organica non agit nisi prout est in sua materia et cum ea, seu potius forma non agit, sed constitutum ex materia et forma. Et tunc una pars corporis animata influet, alteri esse et vivere sicut et alia suum. Istas autem absurditates omitto, quia alibi habent plenius ostendi.

 

Ex parte etiam animae seu formae intellectivae hoc idem, patet. Si est enim forma, corporis, impossibile est quod, sit intellectualis et libera, et, immortalis et a corpore separabilis.

Primum quidem, quod scilicet non esset intellectualis, ostendit sui obiecti altitudo et sui reflexio super se et suae operationis et habitus modus et dispositio. Obiectum enim eius est totum ens et totus, ambitus entis et intellectualia et universalia. Potentia autem non potest apprehendere suum obiectum, nisi prius sit conversa ad ipsum, conversio autem potentiae non potest fieri sine applicatione et directione virtuali suae materiae ad illud ad quod est conversa. Forma enim non potest ad aliud moveri vel applicari nisi per motionem suae materiae, unde visiva non potest dirigi et converti ad visibilia exteriora nisi per motionem quandam spirituum in quibus fertur et organi sui. Si igitur forma intellectiva habet corpus pro materia : ergo non poterit converti ad sua obiecta nisi per conversionem et aspectum materiae corporalis ad illa. Sed impossibile est quod conversio et aspectus corporispossit se habere nisi ad ea quae sunt in corporibus. Unde aspectus corporum, quantumcunque sint spirituales, semper sequuntur leges corporales, sicut patet in aspectu visus et etiam sensus communis. Visus enim habet quodammodo aspectum rectum et obliquum et ad exteriores distantias, sicut suo modo habent corpora, sensusque communis semper aspicit ad organa sensuum particularium, sicut patere potest secum interius experienti. Unde etiam, quod plus est, nemo potest recordari vocum vel colorum aut imaginari ea, nisi aspectum suum interiorem seu aciem suae imaginativ.ae convertat versus aures aut versus oculos, et sic de aliis ; et hoc sensibiliter interius experienti apparet. Quod autem corpora non possint converti nisi ad corpora et ad ea quae in corporibus non solum experimento, sed etiam ratione patet : quia corpus non applicatur ad aliquid extra se nec virtus corporis nisi secundum modum suae superficiei, et ita omnis applicatio oportet quod aliquo modo sit subiecta dimensionibus corporalibus.

Secundum hoc igitur forma intellectiva, quamdiu saltem esset in corpore, non posset intelligere aliquid quod esset a corpore separatum aut universalia et intellectualia quae non sunt actu extra in corporibus particularibus. Secundum hoc etiam non posset reflectere se super se, quia tunc oporteret quod materia corporalis posset reflecti super se. Impossibile est autem quod materia corporalis possit immediate converti nisi ad aliquid quod est extra se non solum secundum essentiam, sed etiam secundum positionem et situm ; unde pars corporis non potest converti immediate ad se ipsam, sed solum ad partem aliam sibi propinquam. Intellectum autem reflecti super se non est aliud quam ipsum converti ad se et aspectum suum dirigere et figere in se, quia aspectus et conversio necessario. erunt actus alicuius convertibilis et applicabitis ad aliud, et haec est materia aut aliquid simile materiae. Actus etiam suus et habitus non posset esse sequestratus ab omni conditione corporali, sicut ipsos in nobis invenimus. Cum enim omnis actus et habitus potentiae apprehensivae sint recepti in materia ipsius potentiae - aliter enim non possunt esse in ea - : tunc omnis actus et habitus potentiae intellectivae quos habebit manens in corpore erunt recepti in materia corporali. Impossibile est autem quod ea quae sunt recepta in corpore sicut in materia vel subiecto sint omnino sequestrata a modis et conditionibus corporum. Unde in actu visus et aliorum sensuum manifeste possumus experiri quasdam dilatationes et acujtiones et divaricationes et reberationes iuxta modum et legem corporalium.

 

Forte dicetur quod quia forma intellectiva aliam habet materiam praeter corpus, quod prout est in illa, convenit sibi intelligere omnia et reflecti super se et habere actus et habitus a conditionibus corporalibus totaliter sequestratos ; non autem haec conveniunt sibi, prout est forma corporis.

Contra hoc autem occurrit ratio : Quia aut forma intellectiva est forma corporis et materiae spiritualis secundum se totam aut est forma unius secundum unam partem sui et alterius secundum aliam.

 

Si primo modo, hoc non potest esse nisi secundum aliquem ordinem unius ad alteram, ita quod habeant vim unius perfectae materiae respectu talis formae, sicut nec una materia potest esse plurium formarum simul nisi secundum quendam ordinem. Materia autem semper tenet ordinem et habitudinem radicalem respectu suae formae ; forma enim radicatur in ea secundum essentiam et esse. Unde oportet quod duae materiae unius fofmae habeant vim unius perfectae radicis, ita tamen quod uni earum conveniat ratio radicalis per prius et alteri per ordinem et univocationem ad illam. Cum autem operationes et habitus alicuius formae sequantur naturaliter essentiam et esse actuale ipsius formae et modum existendi eius : oportebit necessario quod si forma intellectualis est hoc modo tota in materia corporali, quamvis radicaliori modo sit in materia spirituali, quod similiter eius actus et habitus sint in eius materia corporali, quamvis cum hoc radicaliorem aspectum habeant ad materiam aliam. Et cum operationes et habitus respiciant formam per relationem ad extra, quia eius actus videntur quaedam emanationes ipsilus ad obiecta et sequuntur aspectus ipsius quibus est conversa et inclinata ad obiecta, et habitus eius dicant quasdam determinationes et inclinationes eius ad obiecta, licet radicalius respiciant materiam radicaliorem, tamen secundum aliquid prius et immediatius respicient materiam illam quae magis respicit formam in relatione ad extra. Sic enim suo modo videmus quod virtutes sensuum particularium radicaliori modo respiciunt cerebrum et nervos interiores quam organa exteriora, ut oculos, aures, nares et consimilia ; et tamen actus earum aliquo modo respiciunt prius et immediatius exteriora organa quam interiora, licet non ita radicaliter.

Praeterea, sicut supra ostensum est, omnem unionem formae substantialis, et maxime nobilis, cum materia sequitur aliquis vigor et potestas operandi. Alias materia in nullo redditur vigens et actualis seu potens per talem formam ; nec talis forma, in quantum forma eius, habet aliquem vigorem, etiam usque ad hoc quod reddat materiam suam aptam saltem ad recipiendum aliqqas actiones nobiles. Quod est inconvenientissimum. Ergo unionem formae intellectivae cum materia sequitur potestas operandi et recipiendi aliquas actiones nobiles. Potestas autem operandi non potest consequi nisi talium operationum quae competant formae secundum suam speciem. Formae autem intellectivae secundum suam speciem non possunt competere operationes nisi intellectuales et liberae.

 

Si autem secundo modo est forma corporis et materiae intellectualis, scilicet unius secundum unam partem sui et alterius secundum aliam : tunc illae partes erunt inter se distinctae genere et subiecto tanquam diversas materias et diversorum generum informantes et in ipsis distincte existentes. Et tunc etiam illa pars formae quae esset in materia spirituali nullam secundum istos haberet unionem substantialem ad corpus qui nolunt quod pars intellectiva sit substantialiter unita corpori, si non est forma eius.

 

Quod etiam forma intellectiva non sit libera, si est forma corporis, ex eisdem rationibus potest argui : Quia obiecta eius sunt tanti ambitus, et aeque intellectualia sicut et obiecta intellectus, et ita est reflexibilis super se, et eius habitus et actiones sunt ita sequestrati ab omni conditione corporali.

Et praeterea, aliud genus reflexionis supra se habet, in quantum est libera, quod non habet intellectus : est enim conversa ad se non solum sicut ad obiectum, sed etiam sicut motor ad mobile, finde voluntas consistit supra se.et in se cum quadam dominatione secundum quam superfertur sibi ipsi ad tenendum, se et movendum libere. Talis autem reflexio et conversio spiritualissima, et sibi intimissima non poterit convenire sibi per materiam corporalem nec in materia corporali, quia talis reflexio et conversio non potest esse in materia corporali.

Praeterea, posse in opposita et posse movere se libere est posse altius quod possit excogitari et magis ab omni coarctatione et subiugatione et determinatione semotum et est posse in se ipso recollectissimum, ita quod.nullum recollectius potest excogitari nisi in eadem specie. Ex magna enim recollectione quam habet in se et ex magna altitudine et indeterminatione consistit in se ipsa nec potest trahi necessario ab aliis nec est determinatum ad alteram partem oppositorum. Sed forma impressa materiae corporali non potest ibi esse recepta nisi secundum possibilitatem et modum recipientis. Materia autem corporalis non est receptiva summae altitudinis et summae recollectionis et indeterminationis, cum de se sit quid diffusissimum et infimum et mobilissimum seu actionibus agentium subiugatissimum nec possit recipere aliquam formam nisi sub aliqua determinatione dimensionum certarum et sub aliqua certa figura quae est determinatio summe infima et materialissima. Videmus enim quod sensus non reperiuntur in organis suis nisi sub certa dimensione, ita quod oportet essentiam ipsius potentiae esse applicatam illi dimensioni. Tactus enim in diversis partibus corporis existens secundum aliam applicationem sui est in una quam in alia et in omnibus in simul est quasi secundum unam continuam applicationem correspondentem et proportionalem continuitati et dimensioni materiae suae ; in tantumque est ibi secundum leges dimensionis quod alium actum numero differentem habet, prout est in una parte, et alium, prout est in alia, etiam in eodem nunc. Et sic, cum nulla alia virtus organica sit in parte punctali et omnis pars corporis distincta secundum situm habeat suam actionem immediatam et quasi partialem distinctam ab actione immediata alterius partis : idem forte aliquo modo erit dare in omnibus potentiis organicis. Ista autem nullo modo possunt dari in voluntate et eius actibus nec etiam in intellectu.

Praeterea, cum corpus corruptibile sit totaliter mobile ab alio et necessario et maxime respectu formarum a quibus per motum potest recedere et respectu illius esse quod potest in eo per motum : destrui, corpus autem humanum sit corruptibile et possit per motum separari ab anima rationali et ab eius esse : si est sibi unita ut forma, ergo ipsum, prout erat materia formae intellectivae et liberae, non tenebatur libere et in pleno dominio a sua forma. Non poterat autem eam movere libere ad actus, nisi pro quanto erat subiecta suae potestati liberae. Cum etiam ad conversionem et applicationem materiae sequatur conversio et applicatio formae et ad mutationem materiae, in quantum est materia talis formae, sequatur necessario mutatio talis formae, saltem quantum ad esse et quantum ad modum essendi et operandi, cum terminus mutationis materiae sit forma secundum quam mutatur, materia autem corporis humani sit totaliter mobilis ab agentibus naturalibus respectu illarum formarum quas naturaliter potest amittere et, in quantum est materia talium, sit mobilis ab eis : tunc in forma libera, in quantum est libera, sequitur necessario mutatio per virtutem agentium naturalium et corporalium et poterit mutari ab eis secundum totum illud esse secundum quod est in materia corporali et recipiet necessitatem ab eis in omnibus actionibus suis quas habere poterit, in quantum est forma talis materiae.

 

Quod etiam sit mortalis, si est forma corporis, videtur. Impossibile enim videtur quod materia aliqua stabiliatur perfecte iii se per illam formam per quam directe ad aliam existentiam inclinatur seu per illam inclinationem actualem.Si autem intellectiva est forma materiae corporalis, per ipsam directe inclinabitur materia spiritualis ad corporalem. Cum enim forma, in quantum forma, sit se tota ad suam materiam inclinata et ipsa sit sua inclinatio - alias esset composita ex, inclinatio ne et inclinabili, nec tota esset per se et essentialiter ad materiam inclinata - : ergo impossibile esset materiam spiritualem per eam perfecte stabiliri.

Praeterea, impossibile est quod aliqua materia aut aliquod ens per illud habeat altissimum modum, subsistendi in se per quod est directe ad aliam existentiam inclinata. Ergo per talem formam non posset obtinere modum subsistentiae personalem, cum ille sit altissimus et absolutissimus modus subsistendi in se. Natura autem rationalis ab eodem videtur habere immortalitatem a quo habet personalitatem.

 

Forte dicetur quod quamvis forma intellectiva non sit forma corporis, tamen oportet quod sit substantialiter unita et inclinata ad corpus, alias non fieret una substantia ex eis. Ergo si ex primo sequitur quod non possit dare immortalitatem et subsistentiam personalem, ex hoc etiam similiter sequeretur.

Sed hoc, si bene in spiciatur, non valet. Forma enim primo et per se non potest substantialem inclinationem habere nisi ad materiam et suppositum suum. Eo ipso autem quod sua materia est ad aliquid aliud substantialiter inclinata, et ipsa erit ad illud inclinata, cum sequatur leges suae materiae. Eo ipso autem quod sensitiva seu virtus sensificandi corpus datur et imprimitur materiae intellectuali, eo ipso ipsa materia eius est substantialiter inclinata ad corpus sensificabile et eo ipso forma intellectiva est ad corpus substantialiter inclinata. Plures enim formae in una materia concurrentes non per aliud ad se invicem substantialiter uniuntur et inclinantur nisi per hoc quod in una materia concurrunt ad quam substantialiter inclinantur. Magna igitur est differentia dicere quod forma per.materiam inclinetur ad aliud et dicere quod materia per formam. Ubi enim materia performam, signum est manifestum quod talis forma non dat materiae perfectam et absolutam existentiam ; ubi vero forma per matferiam, signum est quod forma, quantum est ex se, daret, et dat, quia ipsa de se materiam ad aliam existentiam non inclinat. Verum est tamen quod in hoc differt intellectiva nostra ab intellectiva angeli quod cum illa non compatitur.se inclinatio ad aliam materiam, cum nostra vero se compatitur.

 

Item ad primum : Si forma intellectiva et libera est secundum se habens esse immortale, ergo si secundum se communicat suum esse corpori tanquam suae materiae, videtur quod communicabit sibi esse immortale. Si autem non communicat sibi, ergo aut non est eius forma aut ipsa non habet de se esse immortale.

Forte dicetur quod tunc secundum hoc sensitiva hominis non esset immortalis et ita nec radicata in substantia immortali. Quod est directe contra propositum.

Ista instantia non impedit argumentum praedictum, sed potius ex argumento illo et aliis duobus dictis concluditur, quod sensitiva hominis non sit de se potens dare immortalitatem suae materiae spirituali, sed quod tam materia quam ipsa habeant hoc ab aliqua altera forma, scilicet ab intellectiva, ita scilicet quod sensitiva non recipiat hoc ab intellectiva per hoc quod informetur ab illa, sed potius per hoc quod tenet perfecte et stabiliter eius materiam et sic per consequens ipsam, sicut et videmus quod ei dominatur et eam sicut dominus movet et regit.

Ex istis autem eisdem sequitur quod non possit separari a corpore et post separationem esse, si est eius forma.

 

Ex parte etiam compositi ex utroque hoc ipsum patet. Cum enim ex unione materiae cum forma constituatur tertia natura quae actualior et potentior est quolibet componentium : ergo ex forma intellectiva et libera et materia corporali constituetur una tertia natura in intellectualitate et libertate actualior et potentior quam sit forma intellectiva existens extra suum totum. Si ergo illud compositum quod magis est intellectuale et liberum est necessario corruptioni subicibile aut subiectum : ergo multo magis id quod minus est liberum, pars videlicet ipsius.

Forte dicetur quod forma, si potest esse sine sua materia, esset perfectior quam sit existendo in ea aut quam sit suum totum ex ipsa et materia constitutum.

Sed contra hoc est : Quia tunc materia plus esset nociva constitutioni entium et existentiae formarum quam cooperativa nec tunc proprie adderet aliquid positivum, sed potius defectivum. Et tunc contra naturam et inclinationem formarum esset quod essent in materia et naturalissimum esset eis esse separatas a materiis tanquam ab impeditivo naturalis perfectionis earum. Et tunc non solum fuisset possibile eas fieri et existere sine materia, sed etianp melius. Et tunc verus esset error Origenis qui posuit quod corpora erant data animabus in poenam et quod unio earum in corporibus erat directe eis nociva. Et hoc ipsum senserunt Platonici et Pythagorici. Propter quod tam Origenes quam ipsi infinitos errores de animabus posuerunt. Tunc etiam erit verum dicere quod melius fuisset animae Adae in statu innocentiae esse extra corpus suum quam esse in corpore suo ; quod quam periculosum sit dicere videat qui potest. Tunc etiam frustra tantum conamur ad ponendam materiam in angelis et in omni substantia creata.

 

Istum igitur errorem relinquo Averroistis saracemetantibus qui ponunt quod materia non intrat quidditatem entium tanquam pars eius, sed solum sicut unum correlativorum intrat definitionem alterius, non intelligentes quod compositum habet essentiam et quidditatem compositam cuius altera pars est essentia materiae. Forma vero ipsius materiae non habet materiam tanquam partem suae essentiae, sed solum tanquam terminantem et suscipientem respectum et inclinationem ipsius formae. Et consimiliter est de materia. Nec tamen propter hoc oportet dicere quod compositum habeat intra se duas formas quarum una sit forma partis seu ipsius materiae et alia forma et quidditas totius, quia quidditas ipsius compositi non dicitur forma ipsius compositi nisi metaphorice : non enim compositum est materia quaedam informata ab ipsa. De hoc tamen plenius dictum est suo loco.

 

Forte adhuc, dicetur aliud quod si praedicta ratio vera est, tunc idem sequitur adhuc in nobis. Quamvis enim pars intellectiva non sit forma corporis nostri, tamen oportet dicere quod ex ipsa cum corpore fit unum ens completum quod dicitur homo ; et ita ipsum totum erit magis intellectuale et liberum quam pars intellectiva per se sumpta et sic eadem ratione magis incorruptibile et magis immortale.

Sed ista instantia, si bene inspiciatur, potius facit ad verificationem et eluci dationem rationis praedictae. Aliter enim constituitur tertium ens et tertia natura ex materia et forma, aliter ex aliis modis unionum. Nullus enim dicet quod forma sensitiva unita formae intellectivae faciat per se directe ad constitutionem existentiae et actualitatis ipsius formae intellectivae, et tamen omnis qui attribuet materiam spiritualem formae intellectivae dicet quod ipsa facit directe et per se ad plenam constitutionem existentiae et actualitatis eius. Exemplumque huius manifestum est in partibus corporis nostri de quibus non potest dici quin sint sibi invicem substantialiter unitae, alias corpus ex eis constitutum non haberet rationem substantiae, sed potius esset sicut acervus lapidum ; et tamen videmus quod ex defectu auris vel manus non perdit oculus suam existentiam et operationem, sicut perdit ex laesione materiae propriae. In composito igitur ex materia et forma intellectiva videtur necessario locum habere praedicta ratio. Unde etiam, si forma sensitiva non teneretur per virtutem formae intellectivae in spirituali materia, fune compositum ex ipsa et corpore esset magis potens ad existentiam et ad operationes sensuales quam ipsa sensitiva extra ipsum posita.

 

Item ad principale : Omne suppositum est actualius et magis potens existere per se et in se quam aliqua pars eius in ipso substantificata. Sed omne compositum ex materia et forma est per se et directe suppositum utriusque earum ; nam formam substantificat in sua materia et materiam in sua forma, unde ipsum est per se subsistens et non ipsae. Si ergo pars intellectiva est forma materiae corporalis, ergo compositum ex eis erit substantificans in se partem intellectivam, ita quod in ipso fundabitur et radicabitur sicut in suo supposito. Et tunc pars intellectiva et libera non erit radix personalis subsistentiae in nobis, sed potius quoddam tertium quod proprie et per se non est liberum nec immortale nec potens se reflectere super se directe et per se, quod est contra rationem personalis subsistentiae. Non enim potest esse aliquid radix personalis subsistentiae nisi illud quod est super se ipsum plene rediens et in se ipso liberrime consistens. Aut igitur compositum constitutum ex forma intellectiva et materia corporali erit magis liberum et magis in se ipso rediens et. consistens directe et per se quam pars intellectiva, aut ipsa pars intellectiva non erit libera nec in seipsam rediens et consistens ; tum quia non poterit esse magis libera nec magis in se ipsa consistens quam suum suppositum ; tum quia ipsa non erit tunc consistens in se, sed potius in suo supposito, cum consistere et reflecti in se sit ratio altissimi suppositi quod personam dicimus. Estque istud contra experimentum naturae nostrae intimum quo sentimus nos in radice liberi arbitrii per se et altissime consistere et omnia alia in ipsa stabiliri altiori modo quam partes corporis in corde vel cerebro. Nec est contra hoc quod animam sine corpore non dicimus habere perfectam rationem personae ; quia hoc non est propter hoc quod ex anima et corpore constituatur aliquod tale tertium quod sit radix nostrae subsistentiae. Sed sicut si diceremus quod radix arboris non est perfectum ens suae speciei seu etiam individui sine ramis, aut sicut si diceremus quod corpus nostrum non est perfectum corpus sine pedibus et manibus, et tamen ex inanibus et corpore residuo non constituitur tale tertium quod sit radix subsistentiae corporis residui : sic, quia anima rationalis non habet omnes partes debitas suae naturae et suae personali libertati et existentiae sine corpore, dicitur non esse perfecte persona sine corpore et sine sua sensitiva per quam corpus informat. Et hoc alibi plenius est ostensum. Sequerentur enim multa inconvenientia destruentia veritatem libertatis et immortalitatis et personalitatis.

 

Secundum autem quod ex hac positione sequitur est quod sensitiva non sit radicata in substantia seu in spirituali materia partis intellectivae. Quod, ut credo, non solum est falsum, sed etiam in fide periculosum, sicut et primum. Si enim pars intellectiva, non potest esse per se forma, corporis, sicut ex praehabitis satis patet, et non est dare viam quomodo possit uniri corpori substantialiter et cum eo constituere unum ens, nisi habeat intra se aliquam naturam formalem per quam informet corpus, et aliam non sit dare nisi sensitivam et vegetativam : ponere quod sensitiva non sit radicata in natura partis intellectivae est manifeste ponere quod pars intellectiva non uniatur corpori nisi ut motor mobili. Hoc autem ultimum non solum est haereticum, sed etiam totius fidei enervativum. Primum etiam est contra experimentum intimum et certissimum quo intra nos sentimus sensitivam teneri et regi et dirigi a parte superiori tanquam aliquid in sua natura intime plantatum ; in tantumque sentitur esse plantata in radice superioris partis nostrae quod radix nostrae subsistentiae, ipsa scilicet pars superior, sentit intime et dicit actus sensitivae esse suos. Unde dicit : ego qui intelligo video vel comedo ; et utique non potest dicere nisi per potentiam intellectivam, quia nulla alia potentia potest apprehendere utrosque actus nisi ipsa. Si autem diligenter inspiciantur mutuae operationes et passiones earum, evidentissimum erit ipsam esse radicatam in parte superiori. Quaero enim quare intellectus non potest per se apprehendere sensibilia sine actibus sensitivae, saltem hoc modo quo hoc poterit, quando secundum eos est extra corpus separatus ab ipsa sensitiva. Nec enim poterit pro causa reddi quod hoc facit ipsa unio qua corpori unitur, quia ex ipsa unione non mutabitur eius species nec minorabitur eius virtus ; et si in nobis minoretur propter originalem corruptionem, haereticum tamen esset dicere quod minoraretur propter ipsam substantiam corporis. Et saltem oportebit dicere quare non potest apprehendere species quae conservantur inmemoria sensibili, quando sensitiva non est in suo actu. Manifeste enim et Continue sentimus quod intellectus noster nihil apprehendit de sensibilibus nisi apprehendendo aliquem actum sensitivae qui tunc est in actu et per consequens obiectum illius actus. Et tamen, si propter depurationem specierum hoc esset, quasi scilicet formae rerum sensibiles non sint proportionales nostro intellectui : tunc saltem species quae sunt in memoria sensuali essent sibi sufficienter proportionales, cum postea in natura sensitiva non fiat maior depuratio ; quamvis frivolum videatur. dicere quod propter suam materialitatem sint improportionales altitudini nostri intellectus et non magis altitudini intellectus angelici seu intellectus nostri separati, si post separationem est magis intellectualis. Sed quia in istis depurationibus est abyssus falsitatum generantium sectam illam de qua dictum est, et infernus sequebatur eum : idcirco ea quae hic possent dici ad pleniorem evidentiam nostri propositi propter brevitatem omitto et quia alterius est temporis et loci.

 

Admirabile etiam est quomodo intellectus non poterit intime et immediatissime sentire et apprehendere suam materiam carnalem et magis quam sensitivam et eius actus, ex quo immediatius et directius est ei unitus, utpote forma eius existens, non autem sensitivae. Non etiam erit dare quomodo possit intime et necessario apprehendere actus sensitivae, statim dum fiunt, et originem radicalem eorum, nisi suo modo intellectus se habeat ad sensitivam sicut sensus communis ad particulares. Idcirco enim sensus communis statim et necessario apprehendit actus sensuum particularium, quia ipsi sensus particulares radicantur in organo sensus communis et tenentur ab eo, sicut forma et virtus inferior tenetur a forma et virtute superiori. Oportet igitur quod intellectus teneat intra se omnes apprehensivas sensitivas, ita quod mutuo sint quodam modo sibi plene illapsae ; et quidem oportebit quod teneantur ab eo, in quantum est potens operationes intellectuales operari, et secundum illum aspectum secundum quem habet intelligere. Et ita, si tenentur ab eo solum in materia corporali et prout ipse informat materiam corporalem : oportebit dicere quod ipse, in quantum talis, habeat operationes intellectuales, et maxime quia actus ipsius intellectus quibus apprehendit actus sensitivarum et obiecta earum ita habent essentialem aspectum ad sensitivam et ad actus eius sicut potentia ad potentiam et etiam quantum ad aliquid magis. Et tunc actus illi quibus apprehendit actus sensitivarum erunt vere existentes et recepti in materia corporali nec erunt ipsius intellectus, nisi solum prout est forma materiae corporalis. Quod nec est verum nec in fide securum.

Praeterea, appetitus superior nunquam potest movere corpus nisi movendo appetitum inferiorem ; et tamen, si est forma immediata materiae corporalis, magis debebit ipsam movere immediate.

Praeterea, ad solum velle actuale appetitus superioris sequitur affectio actualis in inferiori et e contrario, et consimiliter ad nolle sequitur nolle, quamvis hoc non plene fiat propter infectionem virium originalem. Sed angelus qui est potentior in volendo solo actu volendi non posset movere corpora, licet hoc quidam falso et periculose alquando dixerint. Nec etiam voluntas unius angeli posset necessario immutari ab appetitu meo sensitivo, quantumcunque esset corpori meo praesens, sicut immutatur ad eius praesentiam noster superiop appetitus. Ergo oportet quod hoc fiat propter aliquam unionem intimam et naturalissimam. Et cum manifeste sentiamus quod superior movet et tenet libere inferiorem : oportet quod inferior sit radicatus in materia superioris et non e contrario. Et cum actus superioris qno movetur inferior essentialissimum habeat respectum ad appetitum inferiorem et actum eius, oportet quod inferior sit radicatus in superiori secundum illum aspectum et modum existendi secundum quem est liber et potens libere operari. Quod nullo modo poterit sibi competere, in quantum erit forma materiae corporalis.

Praeterea, si sensitiva generatur in materia corporali a virtute, naturali et seminali, tunc sensitiva prius naturaliter erit genita quam rationalis infundatur. Sed antequam rationalis infundatur, non potest esse sensitiva sine appetitibus seu concupiscentiis rebellibus appetitui superiori. Ergo nunquam potuit nec. poterit generari per naturam nisi vitiosa et contra ordinem superioris rationis. Minor patet : quia quando sensitiva totaliter et secundum proprium imperium est inclinata ad sua obiecta, tunc perfectissime est rebellis superiori. Ipsa autem sine rationali existens non poterit habere alios modos inclinationum ; non enim poterit habere inclinationem et refrenationem et regulationem ab appetitu superiori ante naturaliter quam sit sibi unita. Nec talis ordo, cum sit pars ordinis moralis et virtuosi, videtur posse dari ab alio quam a Deo aut quam ab agente virtuoso et virtute informato, et maxime non videtur unquam potuisse aut posse dari ab agente naturali. Et ita haec positio videtur mirabiliter impugnare originalem innocentiam et originalem infectionem. Si enim a natura recte instituta est originalis infectio, iam non est culpabilis, quamvis sit contra rectum ordinem rationis.

Praeterea, secundum hanc positionem tota originalis infectio sensitivae partis destruetur et annihilabitur in morte liominis eritque anima separata immunis a totali infectione sensitivae partis. Cuius prosecutionem amplius non explico, sed zelatoribus catholicae fidei eam relinquo. Quamvis enim Sadducaei philosophi multa horribilia dicant de rationali natura, Pharisaei tamen contra eos zelantes, teste Paulo, non habent omnino zelum Dei secundum scientiam ; sic enim, zelant contra Sadducaeos quod spiritum Christi maxime impugnant. Quod nulli est dubium intuenti clarius evangelicam veritatem.

 

Propter hoc igitur et alia haec positio fuit a sanctis patribus tanquam erronea refutata. Unde, in libro De ecclesiasticis dogmatibus, qui, videtur esse factus ad modum conciliorum et in quo magis videntur esse verba alicuius concilii quam alicuius proprii doctoris - quod etiam et nomen libri sopat - haec positio ibi tanquam haeretica refutatur ; favet enim mirabili modo errori Manichaeorum ponentium in nobis duas animas quarum una sit inferior altera trahens eam ad ista inferiora diligenda et ad mala. Propter quod Augustinus in libro Retractationum retractat quiddam quod dixerat sub conditione in libro De duabus animabus, scilicet si sunt aliquae tales animae, quod interim, ait, ibi incertum est, retractans dicit quod non debuit dicere quod sit incertum, cum sit certum eas non esse. XII etiam Super Genesim, ultimo capitulo, dicit in tribus locis quod in animabus defunctorum remanent similitudines illae corporalium quae sunt in parte imaginativa ; quod est impossibile, si sensitiva non remanet post mortem in substantia intellectiva. Et hoc ipsum vult in libro De origine animae ad Vincentium ; et, X Confessionum, loquens de memoria, enumerando quomodo in ea continentur similitudines omnium corporum et dimensionum, dicit quod ipsa est animus noster. Libro etiam De civitate Dei, assumens dictum Platonis, vocat irascibilem et concupiscibilem sensitivam partes animi vitiosas. Et quantum possum recordari, tam in libro De quantitate animae quam in libro De immortalitate et ubique attribuit vivificationem seu vegetationem corporis nostri animae rationali. Et libro De cura pro mortuis agenda ita dicit : Ubicunque iaceat vel non iaceat defuncti caro, spiritui requies acquirenda est, qui cum ex materia exiret, secum abstulit sensum quo interesse possit quomodo quisque sit, sive in bonis sive in malis, nec ab ea carne exspectat adiuvari suam vitam, cum praebeat ipse vitam quam detraxit excedens et redditurus est rediens. Ecce quod hic vult expresse quod spiritus in exitu aufert secum sensum et vitam quam corpori praebebat et quam sibi debet reddere, cum sibi reunietur. Et hoc ipsum expresse Damascenus, II libro, capitulo 11, definiens animam dicit : Anima est substantia vivens, simplex et incorporea, invisibilis, immortalis, rationalis, intellectualis, infigurabilis, organico utens corpore et huius vitae et augmentationis et sensus et generationis tributiva, non alium habens praeter se ipsam intellectum, sed et partem sui ipsius purissimam ; sicut enim oculus in corpore, ita in anima est intellectus. Videsne quod dicendo eam esse substantiam simplicem, partes tamen formales habentem - unde intellectum dicit esse eius partem, sicut oculus est pars corporis - dicit eam vegetare et sensificare corpus ? Quod est impossibile, nisi vegetativa et sensitiva in sua substantia radicentur.

Quantum etiam haec positio iuvet errorem illorum qui ponunt unum tantum intellectum in omnibus et illorum qui non sperant aliam vitam in responsione argumentorum tangetur.

 

[Solutio obiectorum]

Ad argumenta igitur quae sunt in contrarium respondendum.

Ad primum enim dicendum quod virtutes moventes non debent in proposito sibi invicem comparari secundum nobilitatem suam quamcunque, sed solum secundum illam quam habent, in quantum sunt moventes ; et idem debet fieri de terminis motuum. Non enim est curandum de quacunque excellentia terminorum, sed solum de illa quam habent, in quantum sunt termini talium motuum etppsarum virtutum moventium. Alias possent frequenter in huiusmodi fieri paralogismi accidentis. Contingit enim aliquando quod virtus quae est secundum se nobilior potest causare motum ignobiliorem, pro eo quod nobilitas motus sequitur dispositionem mobilis et statum varium ad quem et motum et mensuram quam habet motor in applicatione suae virtutis. Licet igitur terminus formalis virtutis generativae hominis sit secundum se et absolute ignobilior sensitiva brutorum, in quantum tamen terminus motus, est multo altior et nobilior. Altius enim est movere aliquid usque ad talem dispositionem qua possit uniri sensitivae radicatae in intellectiva et sic per consequens ipsi intellectivae quam producere sensitivam brutalem quae nullam habet relationem ad tam altam unionem, sicut et altius est disponere et movere cor humanum usque ad gratiam et usque ad unionem Dei gratuitam quam educere quamcunque scientiam vel quamcunque aliam spiritualem vel corporalem formam. In altiori enim gradu est corpus humanum ad unionem praedictam dispositum quam quodcunque corpus, quantumcunque sit perfectum sensitiva brutali. Licet igitur praedicta dispositio non habeat tantam nobilitatem secundum se et absolute, pro tanto quod non potest dare esse absolutum vel facere operationes sensuales, sicut facit sensitiva bruti, pro eo quod tota eius essentia est in relatione ad superiorem formam : nobilior tamen est eius relatio, saltem in quantum est terminus motus, quam sit sensitiva brutalis. Et est simile in Christi humanitate quae non habet esse personale in se, sicut habet nostra ; nobilior enim est illa inclinatio et impendentia quam habet ad personam Verbi quam tota personalitas nostra. Quod autem praedicta dispositio, in quantum est terminus motus, sit altior et ulterior quam quaecunque sensitiva de corpore educta per hoc patet : quia si per virtutem hominis posset corpus bruti disponi ad sensitivam humanam, hoc faceret sublimando materiam sioque sublimando destrueret quamcunque sensitivam praecedentem, sicut adhuc infra magis tangetur.

Ad secundum dicendum quod homo non dicitur agens univocum in generatione hominis nisi per synodoxen, quia scilicet generat corpus humanum. univocum et quia terminatur aliquo modo, quamvis non virtute propria, ad animam rationalem. Istud autem argumentum, nisi sic verificetur, ita bene est contra ponentes partem intellectivam non esse a generante, et tamen esse formam specificam hominis, licet ponentes sensitivam esse a generante, sicut contra illos qui neutram ponunt esse a generante. Propositiones enim praedicti argumenti, si simpliciter concedantur, concludunt animam rationalem esse a generante aut non esse formam specificam hominis.

Ad tertium dicendum quod eo ipso quod corpus hominis est dispositum ad susceptionem sensitivae radicatae in intellectiva, eo ipso est dispositum ad susceptionem animae rationalis, quia non est aliud animam rationalem uniri corpori quam per suam sensitivam informare ipsum.

Ad quartum dicendum quod sicut dictum est, non est alia et alia dispositio corporis qua est unibile animae rationali et sensitivae radicatae in ipsa et ideo nec ulterior nec altior.

Ad quintum patet per idem.

Ad id tamen quod ibi additur quod organizatio cordis non potest esse, quin ibi sit sensitiva, hoc non est concedendum, nisi quando est organizatio debita ; exigit enim omnis sensitiva certum modum organizationis tam in corde quam in toto corpore. Est autem verisimile quod in habentibus cerebrum cor nunquam sit sufficienter organizatum ad susceptionem vel eductionem sensitivae, usquequo cerebrum est formatum, cum cor habeat essentialissimam relationem ad cerebrum, nec sit modica nobilitas addita cordi, quando habet eam in actu, et videamus quod omnis potentia sensitiva perdat totaliter omnem actum sentiendi per laesuram cerebri. Quando autem ista sunt debite formata in corpore hominis, secundum quod exigit sensitiva humana, tunc infunditur intellectiva cum sensitiva hominis, sicut in septimo argumento tangetur.

Ad sextum dicendum quod licet sensitiva hominis et brutorum habeant eadem obiecta secundum speciem, non propter hoc sequitur quod sint eadem specie ; alias omnia bruta essent eadem specie, quia haberent sensitivam eandem specie. Non enim ad unitatem potentiae specificam sufficit unitas obiecti specifica ; quia cum sensus communis et intellectus apprehendant formalia obiecta et specifica sensuum particularium, tunc omnes essent una potentia. Diversitas igitur specifica potentiarum apprehenditur non solum ex diversitate obiectorum, sed etiam ex diverso modo apprehendendi essentiali ipsis potentiis et ex diverso modo informandi et essendi eis essentiali. Unde secundum quod diversimode se habent ad esse et informare, sic videmus quod diversam speciem, organizationem et figuram exigunt in suo corpore. Sensitiva igitur hominis, cum habeat inclinationem sibi essentialem ad intellectivam et ad. eius materiam et ad diversum modum informendi corpus - unde et exigit organizationem et complexionem multum differentem ab aliis - : patet quod non est eadem specie cum aliis.

Ad septimum dicendum quod non credo posse haberi super hoc experimentum nisi valde fallibile et contrarium rationi rectae. Si enim radices arborum per virtutem vegetativae absque sensu attrahunt et eligunt humorem sibi convenientem et repellunt pro posse et fugiunt omnia sibi nociva, si etiam in lapidibus pretiosis mirabiles operationes apparent, si etiam calidum naturali inclinatione sua contrahitur aut ad cor aut ad interiora membra propter circumstans frigidum aut propter aliquod aliud contrarium sibi tanquam fugiens naturaliter suum contrarium et sui corruptionem : nihil inconveniens, si virtus seminalis formativa corporis humani, quando eius materia pungitur acu, naturaliter movetur et refugit sui corruptionem, acsi sentiret suum nocumentum, cum eius operationes sint admirabilissimae inter omnes operationes naturae corporalis ; unde format et digerit, attrahit et convertit non ut forma nec ad hoc quod informet, sed potius tanquam motor. Formatio enim corporis non potest esse opus vegetativae nec sensitivae ; tum quia tunc formarent sibi propriam materiam et essent actu in sua materia, antequam esset disposita et appropriata ad ipsas, et tunc anima non solum esset actus organici corporis, sed etiam non organici ; tum quia operationes vegetativae et sensitivae sunt valde diversae in specie ab operationibus virtutis formativae ; tum quia, si essent idem, manu abscissa et capite possent iterum formare sibi membra et corpora sicut et a principio et remanere in materia non organizata sicut et prius. Certum est autem quod experimentatores non possunt certius signum accipere quam sit illud de acu vel consimile, antequam organa sensuum particularium sint formata. Posito tamen quod ibi sit aliqua sensitiva ante rationalem : valde bene poterit corrumpi a virtute seminali, sicut et multae aliae formae ibi per eam generantur et destruuntur ; unde prius habet formam sanguineam et multas alias quam carneam seu osseam vel quam nerviceam. Sicut enim in praecedenti quaestione dictum est, virtus seminalis multas habet virtutes ; non enim videtur esse una simplex virtus. Et etiam una virtus eius multas potest habere operationes inter se ordinatas, etsi non multas immediatas, et una eius actio potest multipliciter variari secundum varias dispositiones materiae patientis. Et ideo nihil inconveniens, si virtus seminalis formam quam genuit procedendo ad ulteriora corrumpat. Videmus enim quod virtus quae movet mobile ad unum terminum medium localem facit ipsum recedere ab eodem ducendo ad finaliorem et ulteriorem terminum. Sensitiva autem quaecunque non compatitur se cum sensitiva hominis, sicut nec forma imperfeta et incontingens cum perfectiori, sicut nec visio gloriae cum fide. Unde, sicut eo ipso quo intellectus elevatur ad visionem gloriae, destruitur in eo fides : sic eo ipso quo corpus humanum elevatur ad nobiliorem dispositionem et susceptibilitatem sensitivae humanae, eo ipso destruuntur formae imperfectiores sibi incompossibiles et incontingentes. Unde non est simile de radio solis et ignis, quia isti non sunt formae eductae de aere nec sunt sibi incompossibiles, sicut sunt, duae sensitivae in eodem corpore.

 

Quamvis autem alia sensitiva detur a creatore, non propter hoc oportet quod superflue natura fecerit priorem, si tamen fecit, sicut nec oportet de aliis formis quas prius gignit et postea destruit educendo perfectiores. Sicut enim vadens de uno loco ad alium locum non superflue dicitur transire per intermedia loca, pro eo quod non potest ad illum nisi per intermedia pervenire, superflueret tamen, si posset immediate, et hoc aeque bene : sic et in preposito, si virtus seminalis non potest ducere materiam ad organizationem completam, nisi deducat eam prius per multas formas et dispositiones intermedias, non est superfluum, sed necessarium educere illas et postea destruere deducendo materiam ad ulteriores. Non etiam oportet quod si aliqua sensitiva educatur prius, quod ipsa sit similis in specie sensitivae hominis ; sicut nec multae formae corporales quae ibi educuntur et postea destruuntur sunt similes in.specie formis corporis humani. Virtus enim seminalis multas formas potest educere quae non sunt eaedem specie nec sibi nec homini generanti ; formae enim quae per motum educuntur non oportet quod sint similes semper extrinseco generanti, sicut in praecedenti quaestione et etiam alibi est tactum. In proposito tamen minus oportet, quia omnes formae intermediae, quae statim, postquam sunt genitae, destruuntur, non sunt sic a natura intentae sicut sunt formae constituentes entia naturalia et specifica ; non enim sunt tales quod possint proprie tenere materiam in esse absoluto, sed semper materia sub eis habet essentialem inclinationem ad ulteriores formas. Illa autem forma est solum similis specie formae generanti ad quam principaliter et finaliter movet, reliquae vero solum analogice, pro eo quod non attingunt totam virtutem generantis nisi secundum quandam analogiam. Si enim attingerent, tunc virtus formae generantis non posset ultra movere materiam ad ulteriorem formam vel terminum formalem. Et sic patent omnia quae in septimo argumento tangebantur.

 

Ad octavum dicendum quod corpus hominis humanum dicitur ; tum quia vere est pars substantialis totius hominis ; tum quia eo ipso quo est informatum sensitiva radicata in intellectiva seu sensitiva humana habet essentialem relationem et inclinationem ad intellectivam. Non autem oportet quod corpus hominis sit magis humanum quam sensitiva hominis, immo nec tantum.

Ad nonum dicendum quod haec ratio non minus est contra aliam positionem quam contra istam ; quia si sensitiva est a generante, oportebit quod forma, animae rationalis informet materiam spiritualem quam habet, etiarn secundum eos, et ultra hoc materiam corporalem. Dicendum igitur quod sicut una materia potest simul informari duabus formis ordinate se habentibus, non autem duabus formis disparatis et, coaequalibus et inter se ordinem non habentibus : sic nihil inconveniens, si aliquae formae simul possint informare duas materias inter se ordinem habentes et non coaequales. Materia autem corporalis et spiritualis, licet sint, genere diversissimae, maiorem tamen possunt inter se analogiam et ordinem habere respectu unius formae quam si essent eiusdem speciei. Qui autem hoc non potest intelligere videat quare magis potest intelligere quod eadem anima et eadem animae potentia informet diversas partes sui corporis vel sui organi et quomodo, quando suum corpus nutritur et augmentatur, potest de novo informare materiam de novo advenientem absque hoc quod desinat informare priorem materiam corporis sui et quomodo radicaliori et essentialiori modo informet partes corporis principales quam alias et materiam radicalem potius quam illam quae per nutritivam advenit ; videat etiam quomodo omnes sensus particulares necessario oportet esse radicatos in organo sensus communis praeter hoc quod sunt in propriis organis. Si enim non essent radicati in organo sensus communis, non statim ad tactum pedis sentiret hoc in suo organo sensus communis, nec ad aversionem intentionis ipsius sensus communis cessaret necessario sensus particularis a suis actibus, sicut alibi est probatum.

Ad decimum dicendum quod si in homine non esset alia materia quam materia corporalis, satis posset habere locum haec ratio ; si autem homo habet diversas materias, sufficit quod intellectiva sit forma alterius earum ad hoc quod sit forma hominis, et ad hoc quod sit forma hominis principalis sufficit quod sit forma materiae principalis eius. Qui autem non plus appretiatur corporalia quam spiritualia. et sensualia quam intellectualia, credo quod faciliter advertet materiam spiritualem et intellectualem rationalis animae esse principalissimam materiam hominis. Unde rationem praedictam facientes videntur plus aestimare in constitutione hominis materiam eius corporalem quam spiritualem. Si autem aliquis dicat quod forma intellectiva non habet materiam spiritualem, quia impediret intellectualitatem eius : licet ista positio in quaestione de materia angeli sit reprobata, praeter hoc tamen oporteret eos concedere maius inconveniens, videlicet quod esset forma materiae corporalis. Cum enim tota recipiatur in corpore, et maxime si non habet aliam materiam : oportebit quod tota sit forma corporis, et maxime si est simplicissima in essentia sicut ponunt illi qui dicunt eam non habere materiam spiritualem. Posito autem animam non habere materiam spiritualem sed esse suam simplicem quidditatem : tunc nullum inconveniens esset dicere quod pars intellectiva non est forma hominis, sed solum nobilissima pars suae quidditatis. Hoc enim semper oportet secundum fidem dici quod sit pars essentialis hominis et nobilissima. In reliquo vero non includuntur alia inconvenientia nisi solum illa quae implicantur in positione auferente sibi materiam, et ut credo, negare hoc de ea est periculosius quam de angelo, quia alias non videtur posse concurrere ad constitutionem alicuius totius tanquam pars, nec forte homines secundum intellectum possent dici unius speciei nisi ponendo unum intellectum in omnibus.

Ad undecimum dicendum quod si isti bene vidissent varios modos unionum substantialium, invenirent se esse deceptos. Quaero enim an cor et caput hominis sint sibi substantialiter unita, cum unum non sit forma vel materia alterius ; quaero etiam an plures formae substantiales in una materia concurrentes sibi sint substantialiter unitae, cum una non sit forma vel materia alterius ; quaero etiam an natura arboris vel alicuius alterius in supposito alienae naturae inserta sit ei substantialiter unita. Et si de omnibus dicat quod non, tunc de omnibus erit verum quod noil constituant unum ens secundam substantiam seu unum suppositum. Sicut igitur duae materiae in una forma possunt substantialiter uniri et duae formae in uila materia : sic materia spiritualis hominis et corporalis in una forma sensitiva. Et sicut una natura potest plantari et radicari substantialiter in alia tanquam in radice suae subsistentiae et duae naturae sibi invicem substantialiter uniri in uno supposito : sic corpus sensitiva hominis informatum potest substantialiter radicari in parte intellectiva tanquam in radice suae subsistentiae et ambo aliquo modo esse in eodem supposito. Et ideo non est mirum, si faciunt unum ens secundum substantiam. Et posito quod omnia haec mihi deficerent : nemo dubitabit quod quicquid inclinatur et unitur substantialiter alicui, prout illud est substantialiter inclinatum et unitum alicui tertio, quod primum eo ipso est substantialiter inclinatum et unitum illi tertio et e contrario. Si ergo corpus hominis est unitum et inclinatum sensitivae, prout illa est inclinata et unita intellectivae, etsi intellectiva est essentialiter unita sensitivae, prout illa est inclinata ad corpus : necessario oportet quod eo ipso intellectiva et corpus sint sibi substantialiter unita, et tamen non propter hoc oportebit quod sint unita sicut forma et materia.

Ad duodecimum dicendum quo licet sit satis credibile Aristotelem contrariae positionis fuisse tanquam paganum et assertorem multarum horribilium haeresum, tamen ex hoc verbo concludi non potest ; quia nomine intellectus potest significari tota anima hominis, etiam secundum eum, cum ipse in X Ethicorum dicat nos principaliter esse intellectum nostrum seu partem intellectivam et propter hoc sufficienter nos posse felicitari per solam operationem eius.

Ad decimum tertium dicendum quod haec positio non est in nutrimentum alicuius erroris nec plus est pro errore illo de unitate formae hominis quam eius opposita, ad minus quantum ad hoc quod spectat ad unitatem numeralem corporis Christi vivi et mortui ; quia sicut ab eis ponitur sensitiva differre ab intellectiva quantum ad essentiam formalem, licet sint in eaedem materia corporali, ita ab istis ponitur differre, licet sint in eadem materiei spirituali. Et illi qui ponunt quod in una materia non sit nisi una forma possent dicere quod in corpore Christi non fuit alia forma quam sensitiva humana et ita quod in morte eius amitteret omnem formam priorem. Et cum, secundum Averroem intellectiva non sit proprie forma hominis, sed solum sensitiva humana et ideo nullam vitam post istam homini constituat plus quam uni bestiae, horum autem contraria necessario et evidenter sequantur ponendo sensitivam radicari in intellectiva : patet quod illa positio mirabilem viam parat erroribus praedictis Sadducaeorum et Averroistarum et omnibus illis qui ponunt intellectivam non uniri corpori nisi sicut motorem mobili vel sicut artificem suo instrumento. Nec est bonus modus argumentandi contra errores vel haereses statim accipere extremum, immo est valde insensatus, cum multi errores sibi invicem contrarientur, sicut et extrema vitiorum. medio virtutis opposita et inter se invicem nihilominus contraria, ut error Sabellii ponentis Patrem cum Filio esse eundem in persona contrariatur Arii ponentis Patrem esse diversum a Filio in essentia.