Quaestio XXV — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XXV
Tertio quaeritur an ipsa species seu similitudo agentis sit idem quod eius actio.
Et quod non videtur.
- Omne enim realiter aliquid denominans videtur aliquid realiter ponere in ipso ; sed actio realiter denominat agentem ; ergo aliquid reale ponit in ipso ; sed species non est in agente, sed solum in patiente ; ergo et caetera.
- Item, obiectum et actus semper differunt realiter ; sed omnis ratio videtur habere pro obiecto id quod fit, agit enim id quod fit omne agens ; sed species est vere id quod tit ab agente ; ergo et caetera.
- Item, causa et effectus semper realiter differunt ; sed actio est causa speciei et eius quod fit ab agente, alias falso •diceretur quod agens agit quicquid agit per actionem suam.
- Item, actio non videtur dicere aliquam essentiam absolutam et maxime talem quae possit dici similitudo agentis ; non enim videtur dicere nisi rem verbalem quae non dicit aliud quam facere vel fieri, non autem rem nominalem quae dicit id quod dicit per modum, quietis et formae quiescentis.
- Item, impassibile videtur quod idem secundum idem sit in quatuor praedicamentis ; sed si actio et spernes sunt idem, tunc ipsa erit in praedicamento qualitatis, cum sit quaedam qualitas, et in praedicamento relationis, cum sit similitudo agentis, et in praedicamento passionis, cum sit recepta in patiente, et in praedicamento actionis ; qua ratione enim, in quantum est ab agente, erit idem quod actio : eadem ratione, in quantum recipitur in patiente, erit idem quod passio.
- Item, impossibile est quod realiter opposita sint realiter idem ; sed actio et passio sunt realiter opposita, in quantum talia ; ergo impossibile est quod sint realiter idem ; sed si actio et passio sunt idem quod ipsa species, tunc, sunt idem inter se realiter ; ergo et caetera.
- Item, idem de se potest semper verissime praedicari ; sed actio non potest praedicari de specie nec de passione ; non enim videtur prqprie aut vere dici quod illuminari sit ipsum illuminare aut quod lumen sit idem quod ipsum illuminare seu idem quod ipsum lumen producere ; ergo et caetera.
Contra.
- Omne quod prius non erat et modoest est de novo factum ; sed actio non erat, antequam esset passio seu ipsa species aut antequam, esset id quod fit ab agente, cum in quantum talia sint correlativa et correlativa sint simul natura, et etiam quia nunquam vere dicimus quod agens agat, nisi aliquid in patiente agatur et fiat ; ergo actio vere dicet aliquid de novo factum ; sed omne factum habuit causam suae factionis, et omne immediate factum ab agente creato fuit factum in aliquo recipiente super quo virtus erat prjus naturaliter conversa et inclinata ; ergo actio erit vere effectus alicuius causae agentis et vere informans aliquod subiectum tanquam in ipso recepta ; ergo ipsa erit vere obiectum agentis seu id quod fit ab agente et erit vere qualitas, quia et vere recepta in subiecto et vere ipsum informans et vere similitudo agentis, quia omnis effectus immediatus est similitudo suae causae.
- Item, impossibile est quod unus effectus sit a duabus causis secundum eundem modum ; omne autem quod fit ab agente habet virtutem agentis pro causa efficiente ; ergo non habebit actionem pro causa efficiente secundum eundem modum, nisi quis ipsam virtutem agentem vocet actionem ; ergo oportebit, si utrum que se habet in ratione causae efficientis, quod unum se habeat in ratione causae efficientis principalis et reliquum in ratione instrumentalis ; virtus autem non potest poni agens instrumentale respectu suae actionis nec actio respectu virtutis, nisi sit effectus ipsius virtutis et nisi dicat aliquid qualitativum seu virtuale et potens aliquid agere et aliquid sibi simile producere, cum omne instrumentale agens agat in virtute principalis agentis ; quod facere non potest, nisi vel quia est ab eo vel quia ab eo movetur ; actio autem non dicit aliquid mobile quod possit a virtute moveri, et si diceret, tunc motio eius esset aliud quam ipsa ; sed si actio differt a specie, necessario oportet ponere quod sit causa efficiens eius ; ergo et caetera.
- Item, omnis effectus per se est similitudo suae causae proximae et immediatae non minus quam causae remotae ; sed si species est a virtute mediante actione, actio erit eius causa proximior et immediatior et causa generans et influens eam, non de potentia materiae educens ; ergo species erit vere similitudo actionis et repraesentativa eius ; quod est impossibile, nisi actio dicat aliquam virtutem vel qualitatem cui species possit analogice assimilari.
- Item, actio si dicit aliud a specie seu ab eo quod fit, oportet quod dicat aliquid vere manens in agente et vere ipsum informans ; et illud non poterit esse solum relatio, tum quia relatio, in quantum relatio, non potest aliquid agere, tum quia nec potest fieri nisi per alterius productionem in quo fundatur ; per actionem autem aliquid agitur et agens potest agere absque hoc quod aliquid absolutum in agente oriatur, dicit etiam actio naturam sui praedicamenti praeter rationem relationis ; huiusmodi autem poni, non possunt, nisi diceret aliquam qualitatem, et tunc videretur esse omnino idem quod virtus agentis ; ergo et caetera.
- Item, actio et agere idem sunt, ad minus sicut albedo et album esse seu sicut concretum et, abstractum, agere autem dicit id quod dicit in fieri seu per modum fieri, non enim est actio, nisi dum fit et in fieri ; si ergo ponit aliquid in agente, ponet ibi quoddam fieri ; sed hoc est impossibile, si in eo nihil de novo fit ; ergo oportet quod id quod dicit, in quantum est idem quod ipsum agere, sit in patiente ; sed in patiente nihil est quod sit ab agente immediate et maxime tale quod possit dici eius actio seu eius agere, nisi sit ab eo influxum et in patiente vere receptum ; omne autem tale oportet quod dicat aliquid aptum natum recipi et sic aptum natum vere informare et quod sit agentis similitudo, cum sit eius effectus, et quod sit influentia vera ; ergo et caetera.
- Item, si agere quo agens agit est aliud necessario a virtute agente et ab eo quod fit in patiente : ergo agere per quod actio agentis facit aliquid in patiente erit aliud ab actione agentis, et sic in infinitum ; aut oportebit dicere quod quando dicimus quod agens agit aliquid per actionem, quod le « agere » vel le « agit » non dicat aliquid aliud ab ipsa actione per quam agere dicitur nec le « per » dicat habitudinem causae efficientis respectu eius quod significatur per le « agit » ; et nihilominus oportebit quod quando dicimus, agens agit per actionem, quod idem significetur per le « agere » et per actionem, alias alia erit actio significata per le « agere » et alia per actionem, et tunc iterum procederetur in infinitum ; ex quibus sequitur quod agere vel actio sint omnino idem quod primus effectus agentis ; sed primus eius effectus est species ; ergo et caetera.
- Item, omnis virtus perfecta ad agendum actualissima est per se sufficiens ad suam similitudinem producendam in patiente absque aliquo alio coefficiente, ut lux ad influendum lumen ; ergo virtus perfecta non indigebit actione aliqua intermedia ad suam similitudinem producendam.
[Respondeo]
Hanc quaestionem videt Aristoteles determinare, III Physicorum, ubi dicit quod movere et moveri, agere et pati, sunt idem secundum rem, differentia solum secundum rationem, et ubi dicit quod idem motus est actus mobilis et motoris, sed non secundum eandem rationem, quia unius est ut efficientis, alterius ut subiecti, impossibile est enim quod idem motus sit in utroque ut in subiecto.
Et secundum hoc essent concedendae rationes factae superius pro hac parte, quae non modicam efficaciam aliquibus habere videntur.
[Solutio obiectorum]
Et isti ad rationes factas in oppositum sic respondent.
Ad primum enim dicunt quod prima propositio non est vera universaliter ; denominantur enim causae frequenter a suis effectibus, sicut movens denominatur a motu qui quidem est in mobili et non in motore. Et sic est in proposito ; denominatur enim agens ab actione quae est ab, eo, quamvis non sit in ipso. Pro tanto tamen potest universaliter concedi, quia omne quod realiter denominat ponit in eo quod denominat aut rem per suum nomen significatam aut saltem aliquid consequens vel antecedens ad ipsam ; alias quando dicetur, actio agit vel agens agit actionem res significata per le agere dicet aliquam actionem aliam in ipsa actione et in agente. Praedicto autem modo dicunt magistri quod verificatur propositio qua secundum fidem nostram dicitur quod Pater et Filius diligunt se et nos Spiritu Sancto ; tenetur enim ablativus in habitudine effectus aut quasi effectus.
Ad secundum vero dicunt quod id quod immediate est ab agente non est obiectum actionis, sed ipsum patiens ; in iis enim quae agunt extra se idem est patiens et obiectum. Si autem aliquis vult hoc quod fit vocare obiectum : adhuc non erit obiectum actionis, sed virtutis agentis, quoniam illius solius est effectus.
Ad tertium dicunt quod actio non est causa speciei, cum sint idem.
Quod autem dicitur quod agens agit quicquid agit per actionem suam : si proprie accipiatur praedicta propositio, distributio illa est accommoda et non simpliciter universalis, unde intelligetur de aliis ab actione ; sin autem, le per dicet potius habitudinem formae seu causae formalis quam causae efficientis, ut ita dicatur agens actione vel per actionem agens sicut albus dicitur albedine vel per albedinem albus.
Ad quartum dicunt quod quamvis actio secundum rationem suam dicat rationem exitus ab agente et rationem fieri, tamen id quod est actio dicit id ipsum quod exit et esse quod vere accipit, et non solum suum exitum nec solum acceptionem sui esse. Isti enim volunt quod pluralitas rationum generalium quarum nulla de se dicit quid sufficienter specificatum ad hoc ut per se possit esse in actu nec in se nec in alio potest comprehendi in una simplici essentia per omnimodam indifferentiam ; et tales dicunt esse rationes actionis, passionis, speciei et qualitatis talis quae dicitur influentia squ impressio. Horum autem rationes quas ad hoc astruendum adducunt ad praesens omitto, quia alibi recitavi.
Ad quintum dicunt quod praedicamentorum numerus et differentia quantum ad omnia non sumitur propter differentiam realem, sed aliquando propter differentiam solam rationis realis ; et ideo dicunt quod idem secundum differentes rationes potest esse simul in talibus praedicamentis. Talia autem dicunt esse actionem, passionem et relationem ; unde haec tria secundum eos possunt concomitare per realem indifferentiam aliud quartum, ut qualitatem. Quorum opinionem cum eorum rationibus et defensionibus alibi recitavi ; quamvis non facile sit intelligere quomodo actio et passio dicant differentes rationes a ratione relationum suarum ; id enim quod est actio et passio nominat qualitatem et super hoc non videtur addere nisi quosdam respectus ad agens et ad patiens. Unde non immerito dubitat Avicenna in Physicis suis super differentia et numero praedicamentorum ab Aristotele et forte ab aliis philosophis assignata.
Ad sextum dicunt quod actio et passio non sunt proprie realiter opposita, cum compatiantur se in eodem et sint idem secundum rem, sed agens et patiens ; eo modo tamen opponuntur quo actus et potentia opponuntur. Ratio tamen actionis dicitur opposita rationi passionis, quia eosdem terminos includunt in sua ratione modo opposito. Impressio enim agentis, pro.ut est ab agente in patiens, dicitur actio, sed prout patiens eam recipit ab agente, dicitur passio. Et ita actio agens respicit tanquam primum extremum, patiens vero sicut ultimum ; passio vero e contrario, patiens scilicet ut primum extremum, agens vero ut ultimum. Id ipsum enim est quod vere est ab agente et quod vere recipitur in patiens, et ideo id ipsum vere habet has duas rationes, sicut eadem est via a Thebis ad Athenas et ab Athenis usque ad Thebas, habens tamen oppositas rationes simul compatientes se in eodem ; non est enim aliud quam idem habens diversas relationes respectu diversorum.
Ad septimum dicunt quod differentes rationes, quanda per indifferentiam in eodem comprehenduntur, uno. modo possunt veraciter praedicari de se invicem, alio modo non. Habendo enim respectum ad essentiam in qua comprehenduntur et secundum quam sunt idem possunt de se invicem praedicari ; eo enim modo quo vere dicitur quod movere et moveri sunt idem potest dici quod movere est idem quod moveri et sic quod movere est ipoveri. Habendo autem respectum ad ipsas rationes quae proprie per nomina significantur sic non vere praedicantur de se invicem ; et tunc ex hoc non sequitur quod differant secundum rem, sed quod diversas rationes important. Sic autem respondent magistri, quando quaeritur an intelligere divinum sit suum amare seu an Deum scire res sit idem quod velle.
Quidam vero alii dicunt quod actio non est omnino idem quod species nec idem quod passio. Volunt enim quod exitus quem proprie importat actio et recipi seu receptio quam proprie dicit passio differunt realiter a se invicem et a specie quae exit ab agente et quae recipitur in patiente ; aliud est enim secundum eos ipsum exiens a suo exitu et ipsum receptum a sua receptione, sicut et eorum rationes aliae esse videntur.
Et isti faciliter possunt evadere argumenta in oppositum quamvis eorum responsiones expresse non legerim, quia praedicta argumenta ut plurimum arguunt diversitatem in eis non esse, ita quod actio dicat aliquid diversum manens in agente - quod isti non ponunt, immo negant - aut ex hoc arguunt quod supponunt quod si dicant quid diversum, quod nullo modo sint idem. Isti autem volunt quod licet actio dicat exitum ab agente, comprehendit tamen ipsum quod exit ; unde volunt quod ipse exitus sit mere ipsa actio seu ipsum exiens, in quantum est exiens. Et secundum hoc argumenta illa eos fortasse non tangunt.
