Quaestio LXXXV — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio LXXXV

QUAESTIO LXXXV

Decimo quarto quaeritur de possibilitate practici defectus et erroris, an scilicet sciens actu et in particulari hoc vel illud esse agendum tanquam honestum necessario habeat illud agere et an nesciens actu et in particulari illud esse agendum non possit illud agere, sed necessario habeat illud non agere.

 

Et quod sic videtur.

  1. Nullus voluntarie movetur nisi ad illud ad quod aestimat bonum esse moveri, quia nihil potest appeti aut imperari vel fieri nisi sub ratione boni, nec agens ex intentione finis potest aliquid agere nisi ex intentione boni veri vel aestimati ; sed ille qui scit oppositum esse agendum aut nescit hoc esse agendum non habet hanc aestimationem vel intentionem ; ergo et cetera.
  2. Item, nullus potest aliquid, ceteris praeeligere, nisi sibi prae ceteris videatur esse eligendum, quia nihil potest praeeligi nisi sub ratione melioris aut praeeligibilioris.
  3. Item, finis movet agentem illum qui agit ex intentione finis ; sed illud quod aestimatur esse bonum et finaliter esse agendum habet rationem finis ; ergo sine tali aestimatione non potest tale agens moveri et illa stante habet omnino moveri.
  4. Item, rationis est imperare potentiis a ratione persuasibilibus et rationi tanquam suae regulae suoque rectori subicibilibus ; ergo quando ratio in universali et in particulari actu dicit et imperat hoc esse agendum, oportet voluntatem et appetitum sensualem necessario moveri ad illud agendum.