Distinctio XXXI — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Distinctio XXXI

QUAESTIO XXXI

Nono quaeritur an omnia quae educuntur de potentia materiae sint ibi prius secundum suas essentias seu secundum rationes seminales vel secundum potentias activas.

 

Et quod sic videtur.

  1. Nullum ens creatum potest aliquid educere de nihilo, quia hoc est creare et hoc est habere potentiam super infinita distantia et super ens et non ens ; sed si essentiae formarum educendarum non sunt in materia prius, tunc ipsae formae educuntur de nihilo, cum non possint educi vel fieri de ipsa essentia materiae, quia tunc materia verteretur in formam ; ergo et caetera.
  2. Item, omnis effectus productus ab aliqua causa non solum secundum fieri sed etiam secundum essentiam et esse dependet continue ab illa, ita quod sine illius praesentia non potest conservari in suo esse secundum Avicennam, in sua Metaphysica ; sed si essentiae formarum non sunt in materia, tunc educuntur ab agentibus secundum essentiam et esse ; ergo nunquam possent conservari sine praesentia ipsorum ; quod est manifeste contra sensum.

Si dicatur quod immo non sunt ab agente nisi solum secundum suum fieri, quia agentia non faciunt eas influendo essentiam earum in materiam, sicut facit sol lucem in aere et omne agens suam speciem, sed solum facit eam movendo materiam ad ipsam, contra : esse et essentia talis formae, ex quo non erat ibi prius et modo est, est vere facta, et hoc in quantum talis ; ergo nec habuit causam sic eam facientem. Praeterea, in instantaneis et in -terminis motuum idem est fieri et factum esse, et factum esse et esse idem sunt in re permanenti seu dum res durat ; sed formae quae per motum educuntur sunt termini motuum ; ergo idem est in eis fieri et factum esse seu fieri et nunc primo esse ; si ergo fieri earum est ab agente, ergo et earum esse. Praeterea, nullus effectus potest recipere a causa sua virtutem conservandi se in absentia eius, sicut alibi est probatum ; ergo si essentiae formarum sunt factae ab agentibus et non potius a Deo solo in creatione materiae, tunc non habebunt virtutem conservandi se in materia nisi praesentibus agentibus ; quod est falsum.

  1. Item, si essentiae formarum non sunt ibi prius, tunc nullum agens creatum poterit educere aliquam formam substantialem in esse, et tunc redibit opinio Avicennae de datore formarum. Probatio consequentiae : nullum enim agens potest agere nobilius se aut sibi dissimile ; sed agentia creata, saltem elementaria, non agunt in materiam extrin- secam nisi per qualitates accidentales ; ergo non poterunt agere nisi formam accidentalem ; forma enim substantialis esset tunc nobilior suo efficiente et eidem dissimilis, sicut sunt substantia et accidens. Praeterea, ad minus per formam accidentalem non posset educi forma substantialis nisi per hoc quod prius educeret formam accidentalem sibi similem, utpote calor calorem ; sed per hanc viam non potest hoc fieri, quia illa accidentia aut essent propria aut communia. Si propria : tunc sequerentur naturaliter formam substantialem et factionem eius tanquam resultantia ab ipsa ; si autem communia : tunc ad eorum generationem non necessario sequeretur substantialis forma ; si etiam praeexigeretur generatio accidentis ad generationem formae substantialis, tunc immediatiorem aspectum et unionem haberet accidens ad materiam quam forma substantialis.
  2. Item, si essentiae formarum per motum educuntur ab agentibus creatis - aliter enim ab eis non possunt educi, quia illa quae fiunt ab agentibus sine motu fiunt secundum solum influxum - : tunc, inquam, haberent continuitatem non solum secundum extensionem materiae, sed etiam secundum se aut essent ibi infinitae partes eius in actu ; quia cum in omni motu sit dare infinitos terminos in potentia et omnis terminus motus sit forma secundum suam essentiam vel secundum essfe, tunc aut isti termini formales essent in una forma continua aut essent ibi omnes in actu et simul. Nec sufficeret quod essent in una forma continua secundum exteusionem materiae, quia motus alte- rationis non solum habet successionem in transitu diversarum partium materiae, sed etiam existendo in eadem parte. Sed forma.huiusmodi continuitatem habere non potest ; tum quia sibi non conveniet extensio nisi ratione extensionis materiae ; et etiam quia oporteret tunc in ea dare aliquid formale quod se haberet ad modum puncti continuantis partes eius divisibiles et terminantis eas, et tunc esset composita ex forma punctali et ex forma divisibili, sicut suo modo est linea.
  3. Item, termini motuum contrariorum sunt vere contrarii ; ergo si essentiae formarum substantialium essent termini motuum secundum se et non solum secundum suum esse : ipsae essent vere ad invicem contrariae et ita bene et proprie sicut accidentia et ita bene reciperent magis et minus ; ergo et caetera.
  4. Item, natura est principium motus et quietis in eo in quo est ; ergo omnis naturalis motus est a principio intrinseco, cum omnis talis sit a natura ; sed in materia de qua educitur forma non potest esse principium movens forma contraria, quia tunc contrarium ageret suum contrarium et destrueret se ipsum, nec potest dari essentiam materiae, cum ipsa non sit potentia activa, sed solum passiva ; ergo oportet quod illud sit ipsa natura seu essentia formae educendae.
  5. Item, nulla operatio naturalis est violenta nec artificialis ; sed si operationes naturales non sunt a potentia activa.intrinseca ipsi patienti, ipsae sunt violentae et consimiles artificialibus, violenta enim est actio in qua patiens nihil cooperatur agenti, sicut est in actionibus artificialibus ; ergo et caetera.
  6. Item, Aristoteles, tam in Physicis quam in Metaphysicis et fere ubique, vult quod formae sint in potentia materiae et quod extrahantur de potentia materiae et quod illud idem quod prius erat in potentia est postmodum in actu ; sed quod nihil est penitus nullo modo, potest esse in aliquo nec in aliqua potentia, nec de potentia passiva materiae potest aliquid formale extrahi, nisi ultra hoc esset in ea aliquid formale, nec illud quod est in potentia potest esse postmodum omnino idem cum eo quod postea est actu, nisi id quod erat in potentia esset tota essentia eius quod postmodum est actu ; ergo et caeteia.
  7. Item, non ens simpliciter nullius potest esse principium ; sed privatio ponitur ab Aristotele, I Physicorum, esse unum de tribus principiis eorum quae fiunt ; ergo privatio ponit aliquid medium inter alia duo principia, materiam scilicet et formam ; sed illud non potest esse forma contraria, ut supra probatum est ; ergo erit aliquid de essentia ipsius formae educendae.
  8. Item, VII Metaphysicae, vult quod calefactio seu alteratio caloris per quam aliquando introducitur sanitas sit aliquando pars ipsius sanitatis.
  9. Item, in eodem vult quod illa in quorum materia non est principium activum per quod moveri possint sint ab arte, sicut in lapidibus non est virtus qua se movere possint ad formam domus, et ideo non potest fieri ex eis domus nisi per principium artificiale ; in corpore vero humano est virtus activa per quam corpus potest sanare seipsum et in talibus, ut dicit, absque arte potest effectus huiusmodi introduci.
  10. Item, II Physicorum, dicit quod natura quae est forma dicitur non solum de forma perfecta, sed etiam de privatione eius ; privatio enim, ut ibi ponit, quodam modo est forma. Super quo Commentator : Et forte intendit quod forma dicitur duobus modis, scilicet de habitu et privatione existente in prima materia ; ista enim privatio quodam modo non est privatio simplex, immo est sicut forma materiae. Et supra dixerat quod forma dicitur de formis perfectis, in quibus non coniungitur privatio et de diminutis cum quibus coniungitur aliqua privatio.
  11. Item, super XI Metaphysicae, vult quod agens naturale non faciat formam in materia absolute, sed solum abstrahendo eam de materia seu faciendo per motum quod materia sit sub ea. Et ibidem vult quod in semine sit anima in potentia per quam fiat anima in actu, sicut in artifice est forma domus per quam fit domus in materia extrinseca.
  12. Item, Aristoteles, in libro De anima, vult quod anima sit forma et finis et efficiens corporis animati.
  13. Item, dicit Scriptura Sacra, in principio Genesis : Germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum cuius semen in semetipso sit super terram. Et infra : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui ; ergo videtur velle expresse quod habeant rationes seminales omnium quae ex eis naturaliter produci possunt.
  14. Item, Sapiens dicit quod qui vivit in aeternum creavit omnia simul. Et Genesis 2 dicitur quod complevit Deus die sexto opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere et benedixit et sanctificavit illum, quia in ipso cessavit ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret ; ergo videtur quod omnium fiendorum essentias creavit Deus in primis sex diebus.
  15. Item, ibidem dicitur quod in die quo fecit Deus caelum et terram fecit omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis, priusquam germinaret. Ex quibus concludit Augustinus, libro Super Genesim, quod omnia fuerunt condita primis diebus in suis rationibus seminalibus.
  16. Item, Augustinus, Super Genesim, IV libro, capitulo ultimo, volens ostendere quod omnia simul facta sunt, dicit quod tam facile cuncta Deus condidit ut hoc quod nunc videmus temporalibus intervallis ea moveri ad peragenda quae suo cuique generi competunt ex illis insitis rationibus veniat quas tanquam seminaliter sparsit Deus in ictu condendi, cum dixit et facta sunt, mandavit et creata sunt. Et infra dicit quod omnia quae in volatilibus per certos numeros dierum coalescunt erant in humore ovorum, quia inerant ipsae numerosae rationes incorporaliter corporeis rebus intextae. Et statim post dicit quod eaedem rationes in elemento aquae humidae factae fuerunt.
  17. Item, V libro, capitulo ultimo, dicit quod omnia illa quae apparent in tota forma arboris ibi semine primitus fuerunt, non molecorporeae magnitudinis, sed vi potentiaque causali. Et infra : Quid enim ex arbore illa surgit aut pendet quod non ex quodam occulto thesauro seminis extractum atque depromptum est ? Idem vult, VI libro, post medium, et III libro De Trinitate, capitulo 5, 7 et 8, idem etiam libro De vera religione.
  18. Item, omnis terminus prius est naturaliter quam sit terminans et uniens et omnis forma prius naturaliter quam sit actu informans ; sed suum informare, terminare et unire est actuale esse sui ipsius et suae materiae ; ergo ipsa prius est secundum suam essentiam in materia quam secundum suum esse actuale.
  19. Item, omne agens prius naturaliter aspicit terminum motus ad quem movet quam moveat ad ipsum, et omne mobile prius est inclinatum a motore ad terminum sui motus quam perveniat ad ipsum, sicut patet in lapide vel sagitta proiecta ad certum locum ; sed nihil potest aspicere vel inclinari ad terminum quod non est aliquo modo ens ; ergo forma quae est terminus motus prius est aliquo modo quam sit facta per motum.
  20. Item, omne agens praestantius est patiente secundum Augustinum, VI Musicae, et omnis causa suo effectu, unde virtus corporalis non videtur posse producere spirituales substantias, sicut nec virtus sensitiva intellectuales ; sed virtus quae educit animas sensitivas irrationalium, saltem illorum quae fiunt ex putrefactione, est corporalis ; ergo non videtur posse producere, essentiam animae sensitivae secundum se ; sed secundum Augustinum, libro De fide ad Petrum, ipsae producuntur per virtutes naturales de materia corporali, quod et Scriptura Sacra innuit, quando ait : Producant aquae animam viventem atque motabilem in genere suo, et sic de aliis ; ergo videtur quod non producantur nisi secundum suum esse seu secundum aliquam dispositionem novam, ita, quod non secundum essentiam.
  21. Item, Aristoteles, in I De anima, vult quod anima animalium anulosorum fiat actu plures per solam divisionem corporum suorum ; sed hoc non videtur posse esse per novam productionem essentiae animae in partibus divisis ; ergo et caetera.

 

[Respondeo]

Ad quaestionem istam est varius modus respondendi. Quidam enim volunt quod essentiae formarum sint in materia et quod de eis educantur formae, moti aliquibus rationum praedictarum. Alii vero volunt quod in materia nihil ponant praeter ipsam materiam ante sui eductionem, concedunt tamen rationes seminales modo qui inferius tangetur. Primi autem in varias vias diversificati sunt et quantum ad essentiam formae quae ibi ponitur et quantum ad modum educendi et quantum ad terminum e ductionis seu quantum ad id quod per se educitur.

Quantum ad primum enim quidam de solemnioribus volunt quod ibi sit tota essentia ; quidam vero quod ibi non sit nisi essentia generis et non essentia differentiae, nisi pro quanto continetur implicite et in potentia in essentia generis. Alii vero volunt quod ibi sit utraque secundum se et distincte. Sed horum quidam volunt quod ibi sit tota essentia eorum, sicut primi, alii autem quod non sint ibi nisi incomplete. Quantum autem ad modum existendi essentiae huiusmodi in materia pro tanto diversificantur, quia quidam videntur dicere quod sit ibi solum in potentia, non explicantes aliter cuiusmodi esse significent hic per esse in potentia. Quidam vero dicere videntur quod ibi sit, sed non ut perficiens materiam nec informans et ita non constituens cum ea aliquod ens actu ; et ita non explicant quomodo ibi sit nisi quasi negative, negando scilicet quod non est ibi informative seu ut perficiens. Quidam vero volunt quod quantum est ibi de essentia, tantum sit ibi de esse etiam actuali, et quod quantum deficit de uno, tantum deficiet de reliquo.

Quantum autem ad modum educendi diversificati sunt, quia quidam volunt quod huiusmodi essentia excitata ab agente exteriori moveat se et suam materiam et educat et faciat se in actu, ita quod in eductione rerum naturalium nolunt quod agens exterius se habeat nisi in ratione excitantis et disponentis. Alii vero volunt quod huiusmodi essentia non moveat se nec educat se in actum, sed solum quod moveatur et educatur in actum ab agente exteriori.

Quantum ad terminum eductionis diversi ficati sunt, quia quidam volunt quod educatur aliquod complementum ipsius essentiae et non solum eius esse. Et horum quidam volunt quod hoc fiat extrahendo illud completum de ipso incompleto quod erat ibi prius ; quidam vero quod hoc fiat per conversionem ipsius incompleti in illud completum quod fit tunc de novo. Alii vero volunt quod solum forma educatur quantum ad suum esse. Alii vero volunt, quod detur sibi novus modus essendi actualior et completior quam ille quem prius habebat ; non enim volunt quod sic detur sibi esse quasi prius nullum haberet esse, sed quod mutetur ab uno modo essendi in alium. Quod quidam sic nisi sunt explicare dicentes quod agens movet materiam ad ipsam essentiam formae ad hoc quod sibi uniatur et inhaereat ut forma actualiter ipsam perficiens ; prius enim secundum eos non erat sibi sic unita, prout supra dictum est.

Licet autem huic viae in nullo praeiudicare intendam, cum non solum sit magnorum sed etiam potissimorum magistrorum meorum, quia tamen aliam melius meo iudicio intelligo, idcirco quid ad ipsam tenendam me moveat sine alterius contumelia subiungam ; quamvis hoc ipsum non facerem, nisi esset multorum solemnium et modernorum. Videturenim modicitati intellectus mei magis esse consona rationi et auctoritati tam sanctorum, et potissime Augustini, quam mundanorum philosophorum.

Quatuor enim sunt praedictae positionis principales articuli qui simul a solemnioribus magistris et defensoribus veri esse ponuntur : scilicet, quod ibi sit prius tota essentia.formae de qua educitur forma actualis non secuhdum suam essentiam, sed solum secundum suum esse actuale ; secundo, quod moveatur ab agente extrinseco ; tertio, quod excitata ab agente moveat se et materiam suam ; quarto, quod non moveat se ad qualemcunque terminum, sed ad sui exi st enti am actualem.

 

Primum autem non videtur consonum rationi. Omnis enim terminus motus, in quantum talis, est aliquid ; alias terminaretur ad nihil et sic nihil secundum rem educeretur per motum. In omni etiam factione vere fit aliquid quod prius, in quantum tale, non erat ; quod enim erat et est, in quantum tale, non potest de novo fieri seu incipere esse ; omne autem quod est. aliquid, in quantum tale, habet aliquam essentiam, cum essentia et ens sint communissima omni quidditati ; ergo aliqua essentia, in quantum talis, vere est terminus motus, saltem generationis, et vere educitur et fit de novo ; et ille terminus non solum incipit esse essentia ; et ita sequitur quod essentia huius, termini prius ibi non esset.

Item, omne quod realiter distinguitur ab altero et maxime ita quod ipso manente potest ei advenire et ab eo separari habet aliquam essentiam per quam ab eo distinguitur et per quam ab eo potest separari et sibi advenire ; impossibile est enim quod illud quod est omnino una et eadem simplex essentia cum aliquo seu omnino id ipsum, sicut est punctus sibi ipsi idem et una et eadem essentia, impossibile est, inquam, quod unum sit accidens alterius et ab eo distinctum realiter et maxime quod sit tale quod ab eo possit separari et sibi advenire ; sed illud de quo verum est dicere hoc est per se terminus motus et hoc est quod per se dicitur et fit et incipit nunc esse, sive illud sit ipsum esse formarum sive aliqua dispositio vel modus essendi earum sive aliquod complementum earum vel quicquid illud sit, illud, inquam, necessario erit realiter distinctum ab omni essentia quae prius erat in materia et universaliter ab omni eo quod prius ibi erat et eis adveniens et recedens ; ergo necessario ipsum, in quantum tale, habet aliquam essentiam ab omnibus illis realiter distinctam, et ita necessario sequitur quod in omni factione et motu fiat vere aliqua essentia, in quantum essentia, et non solum eius esse ; et sic necessario haec opinio destruit se ipsam et ponit oppositam, ut videtur.

 

Item, forma et essentia formae omnino sunt idem et forma et actus idem, et non actus absolutus, sed actus se toto relatus ad aliquam materiam seu potentiam ; forma enim, in quantum forma et per suam essentiam, est actus materiae seu alicuius potentiae ; ergo si essentia formae est in materia, necessario erit eius actus ; esse autem actum materiae non est aliud quam eam facere esse in actu, nec aliud est materiam habere actum, qui est forma, quam eam esse informatam et perfectam ab ipsa, hoc enim vocamus esse in actu primo ; ergo impossibile est esse essentiam formae in materia sine esse actuali et ita quod, quantum erit ibi de essentia, tantum sit ibi de esse.

 

Praeterea, esse quod dat forma materiae aut originatur ab ipsa, ita quod non cedit in aliud genus, aut est proprium accidens eius aut est idem penitus cum ea. Et similiter, esse quod constituitur es materia et forma aut originatur ab eis, ita quod non transit in aliud genus aut est idem penitus cum eis aut est proprium accidens eorum ; sed quocunque horum dato, impossibile est esse essentiam formae in materia sine huiusmodi esse et impossibile est utraque simul esse unita sine esse quod dicitur simul utriusque. Nec potest dici, sicut quidam dicunt, quod non sunt unita et ideo non est ibi huiusmodi esse aut quod materia non est disposita semper ad recipiendum huiusmodi esse, quoniam esse in alio necessario dicit aliquam unionem, et cum forma non possit esse in materia nisi sicut in potentia propria sui receptiva, necessario erit ibi, sicut actus seu forma est in propria materia seu potentia, dicit enim expresse inhaerentiam seu impendentiam formae ad materiam suam.

Praeterea, si non est unita, ergo sequitur quod sit ab ea separata ; et ita essentiae huiusmodi essent quaedam formae separatae per se existentes. Cum etiam omnis inhaerentia seu omne esse in sit substantiale vel accidentale, hoc esse in aut erit accidentale, ut scilicet insit materiae sicut accidens in subiecto, et hoc nemo dabit, quia tunc omnis forma substantialis esset accidens, aut erit substantiale, et tunc, cum non possit dari quod sit in ea sicut pars in toto aut sicut natura in supposito, relinquitur quod sit inhaerentia et unio substantialis formae in materia. Si etiam forma non esset sibi unita, sed per motum moveretur materia ad huiusmodi unionem, cum nihil moveatur ad aliud quod iam est aliquid, nisi sit ab. eo distans secundum aliquem motum distandi : oporteret dicere quod materia esset ante praedictum motum distans ab ipsa forma ; quamvis hic multa alia inconvenientia implicentur, quae causa brevitatis omitto. Quod autem dicitur quod materia non semper est disposita ad recipiendum esse a forma, hoc praedictas rationes non evacuat. Et praeterea, cum forma non possit esse nisi in propria materia et ita non nisi in materia disposita ad eius receptionem : hoc est manifesta contradictio dicere quod ibi sit essentia formae et quod materia non sit disposita ad recipiendum esse ab ea.

Praeterea, ex ipsa dispositione materiae forma non reddetur magis actualis in sua essentia, nisi aliquid essentiale aggeneraretur ei ; ergo propter huius dispositionis defectum ipsa forma non habebit minus de.esse actuali in se, quamvis materia non recipiat esse ab ea ; neque enim posset de se esse actualis sufficienter ad dandum esse materiae, si non impediret indispositio eius, si non haberet sufficientem actum essendi in se.

Praeterea, cum forma substantialis immediate uniatur suae materiae tan- qtiam dans ei esse substantiale quod praecedit esse accidentale, cum etiam natura differentiae substantialis immediate sequatur naturam generis : nec inter formam et materiam requiretur intermedia dispositio accidentalis nec inter naturam generis et differentiae.

Praeterea, ex unione accidentali non potest constitui seu resultare nisi accidens ; sed omnis unio quae per naturam potest separari ab extremis, ipsis manentibus quoad suam essentiam sicut prius, est eis accidentalis ; ergo unio huius formae ad materiam quae non semper eis inest erit accidentalis ; et ita ex eis non constituetur substantia seu ens per huiusmodi unionem, sed solum aliquod accidens.

 

Item ad principale ; esse in est quoddam esse actuale ; dicitur enim esse actuale inesse per se et inesse in alio, nec esse in alio aliud dicimus quam actu existere in alio ; ergo bene sequitur : essentia formae est in materia, ergo est actu et ergo, existit actu in alio.

Item, omnis essentia oportet quod habeat aliquod esse actuale, ex quo est essentia, quo saltem possit dici esse talis essentia ; si ergo essentiae formarum sunt vere et realiter essentiae : ergo sunt actu essentiae et ita habent esse actuale per quod sunt actu essentiae et tales essentiae.

Item, omne quod non est actu et postea est actu est factum de novo ; si ergo essentiae formarum non sunt actu essentiae et tales essentiae et post eductionem earum in esse actuali sunt actu essentiae : ergo ipsae sunt eductae et factae de novo non solum secundum suum esse actuale, sed etiam secundum suam essentiam.

Item, non minus in eductione est necessarium quod essentia materiae recipiat esse quam quod huiusmodi essentia formae, cum sit magis de se imperfecta et potentialis ; ergo ita bene debet dici generabilis et corporalis materia sicut et forma.

Item, si illud quod generatur per se non est aliquid de essentia formae et materiae nec aliqua pars essentiae ipsius entis : tunc sola accidentia generantur, et ita generatio non est aliud quam quaedam alteratio ; sed secundum hanc viam non ponitur aliquid de essentia formae vel materiae educi nec aliqua pars essentiae, quia tunc illa pars essentiae esset vere essentia quaedam distincta ab essentia priorum partium, quamvis constituerent ; unam tertiam essentiam ; et sic secundum hoc vere de nihilo educeretur essentia, quin potius secundum hanc viam ponitur educi solum aliquod eorum accidens, etiam ab eis separabile, et ita solum ponitur generari accidens commune et non proprium.

Item, solo accidente destructo, etiam quantumcunque proprio, non destruitur ens nec suppositum cuius erat accidens ; si ergo per corruptionem naturalem non destruitur aliquid de essentia entium, seu substantiarum, sed solum aliquod accidens eorum, utpote aliquod accidentale esse eorum : ergo per nullam corruptionem naturalem destruitur aliquod ens seu substantia ; et idem erit de generatione, non enim generatio accidentis est generatio entis seu substantiae, alias substantia, in quantum substantia, esset accidens.

 

Item, omne quod est in alio aut est in eo sicut accidens in subiecto aut sicut pars in suo toto aut sicut natura in suo supposito aut sicut forma in materia aut sicut locatum in loco vel secundum alios modos essendi in a philosophis vel sanctis assignatos ; sed secundum hanc viam essentia formae ignis erit in aere et e contrario ; ergo erit ibi aliquo modo essendi in ; sed nullum est dare, non enim erit in aere sicut accidens in subiecto nec sicut pars in suo toto - non enim forma ignis est pars aeris - nec sicut natura in suo supposito - non enim forma ignis est natura aeris, cum sit natura contraria - nec erit in eo sicut forma in materia - non enim aer manens aer seu ipsum suppositum aeris est materia formae ignis, cum suppositum, in quantum suppositum, non sit materia alicuius - nec potest dici quod sit ibi sicut locatum in loco vel secundum alios modos ; ergo, ut videtur, simpliciter non est ibi, non enim potest esse in materia aeris, quin sit in ipso aere sicut in supposito et sicut in suo toto.

Item, omne quod saltem aliquo modo est unitum et inhaerens alicui aliquo modo constituit unum cum eo ; ergo essentia formae, ex quo aliquo modo est unita materiae, aliquo modo constituet unum ens cum ea ; aut igitur unum ens accidentale, et hoc non potest dici, et si diceretur, ad minus iam constituerent aliquod ens in actu seu aliquod ens actuale, aut constituent aliquod ens substantiale seu substantiam, et tunc non minus habebitur propositum.

 

Item, omne quod vere habet formam specificam alicuius vere habet speciem eius et vere potest dici esse tale ens secundum speciem quale illud, cum secundum Anselmum, De grammatico, etiam in denominationibus accidentium non exigatur nisi essentia accidentis et habere, unde secundum eum ibidem albus non significat aliud quam albedinem cum habere ; sed quicunque habet essentiam formae asini habet vere formam specificam eius, quantumcunque careat accidentalibus dispositionibus illius formae ; ergo quicunque habet essentiam illam est vere asinus et potest vere dici asinus et ita vere sicut ipsa essentia habet rationem verae essentiae, et ita tam Christus, in quantum homo, quam omnis homo erit vere asinus et omne illud quod de materia sui corporis educi potuisset ; cum enim Christo et aliis hominibus secundum hanc positionem nihil deficiat de tota specie vel de tota ratione speciei asini vel serpentis vel cuiuscunque qualitatis et formae et figurae naturalis, quantumcunque deformis et turpis, quam per viam naturalem de materia humani corporis educi potuisset, nisi solum aliqui accidentales modi essendi earum : ita vere tam Christus quam alii homines erunt asini et omnes qualitates et formas et figuras naturales, quantumcunque turpes, habentes, sicut et illa quae vere dicuntur esse talia.

Item, formae corporales et substantiales corporis Christi sunt ita naturales materiae illius corporis sicut formae substantiales corporis mei sunt naturales materiae corporis mei, alias natura humana in Christo et in aliis hominibus non esset plene eiusdem speciei ; ergo essentiae formarum substantialium et corporalium corporis Christi erant in materia eius, antequam ipse esset conceptus, nec enim est in eis aliter facta destructio quam fit in morte aliorum hominum aiite incinerationem ; et cum in id a quo incipit generatio terminetur corruptio opposita ei et e contrario : videtur quod generatio corporis Christi inceperit ab essentia formali, si in morte eius non fuit eiusmodi essentia annihilata, et ita Spiritus Sanctus in hora conceptionis non eduxit formas corporales corporis Christi nisi solum quantum ad quendam actum essendi eis accidentalem tanquam ab eis separabilem ; quod dicere an sit sanum pertractanti subtilius et diligentius appareat.

Item, cum de materia corporis Christi potuerit per naturam educi aliqua forma humani corporis, quamvis non Christi, et tamen cum hoc est ibi a Deo facta essentia formae humanae corporis Christi : ergo in corpore Christi sunt duae essentiae humanitatis seu humani corporis, nisi dicatur quod Deus non fecit in eo essentiam formalem suae humanitatis corporalis nisi solum quantum ad esse ; quod dicere non videtur securum.

 

Item, in corpore nostro per viam naturalis generationis educitur aliqua dispositio vitiosa ad quam necessario sequitur in primo nunc infusionis rationalis animae ipsius culpabilis infectio seu originale peccatum ; ergo essentia huius dispositionis vitiosae erat prius a Deo concreata in materia sine cooperatione agentis creati et ipsa est quae per virtutem sibi datam a Deo sine intermedio agente creato ad solam excitationem agentis creati eduxit se in actualem existentiam dispositionis vitiosae. Nec sufficit dicere quod haec dispositio bene potuit a Deo fieri, sed non defectus vitiositatis eius et ille semper est nihil, quia defectus seu negatio non potest fieri nisi per factionem alicuius positivi ad quod necessario sequitur et in quo essentialiter implicatur, sicut alibi est ostensum ; si etiam diceret solum defectum, frustra diceret Augustinus, libro Contra Iulianum quod corruptio originalis transeat a parente in prolem non migrando sed afficiendo, dans exemplum de colore causato in foetibus a colore virgarum per affectionem animae matris afficientis corpus tenerum sui foetus. Et dicere quod tale positivum implicans in se talem defectum possit a Deo fieri sine cooperatione agentis creati et sine aliqua.primaria voluntate creata videat vir catholicus an sanum sit et securum.

 

Item, habitus vitiosi voluntatis nostrae et habitus falsi intellectus et memoriae nostrae educti sunt in esse per aliquod agens creatum ; impossibile est enim quod isti a Deo sint educti sine cooperatione voluntatis creatae, immo et haereticum esset hoc dicere. Sed isti non educuntur a potentia creata in suis subiectis per simplicem influxum, sicut fit lux a sole in aere ; tum quia isti fiunt ab eis per intermedios actus, influxus autem seu primae influentiae agentium sunt immediate ab eis ; tum quia isti habitus permanent, postquam potentiae cessant operari, nec dependent postea ab actione earum, quia nec possunt aliquando tolli vel destrui per eas ; tum quia videmus quod movendo potentiam et applicando ad obiectum per huiusmodi frequentem applicationem et motum successive aggenerant in eis perversam dispositionem et habitum et successive magis ac magis ipsos augent et intendunt, sicut recte suo modo faciunt agentia naturalia, quando de materia educunt formas in actum ; ita enim videmus quod voluntas movendo se vel appetitum inferiorem aggenerat tam in se quam inappetitu sensitivo quam etiam in corpore ipso pravam dispositionem et vitiosam ; unde Augustinus, in epistola Ad Nebridium, vult quod ex frequenti iracundia seu alia affectione mala relinquitur in corpore dispositio mala quae postea movet hominem et incitat ad consimiles affectiones iniquas. Si igitur ista a virtute creata non possunt educi de nihilo et quasi modo consimili educuntur in suis subiectis quo et illa quae in exterioribus de potentia materiae educuntur : videtur relinqui secundum praedictam viam quod oporteat dici quod eorum essentiae essent a Deo concreatae primitus in potentiis suis ; quod quam horribile sit non solum dictu sed etiam cogitatu cuivis patet.

 

Item, secundum Aristotelem et alios philosophos seminaria virtutum consuetudinalium sunt in nobis a natura. Si ergo per seminarium intelliguntur essentiae educendorum per ipsum seminarium : ergo essentiae omnium virtutum consuetudinalium sunt in nobis a natura, et tunc eadem ratione essentiae habituum oppositorum, et etiam poterimus vere dicere quod in superbo et luxuriosoet sic de aliis est essentia humilitatis, castitatis et iustitiae et sic de aliis ; quod dicere non videtur multum securum. Eodem modo potest argui quod simul sint essentiae vitiorum cum gratia. Ex praedicto etiam sequetur quod essentiae virtutum consuetudinalium sunt simul cum corruptitione et iniustitia originali.

Item, essentiae formarum non minus sunt sibi contrariae quam sua esse, cum contrarietas directe respiciat essentias formarum contrariarum ; ergo ita parum poterunt esse simul in eodem essentiae contrariae vel disparatae sicut et earum esse.

Item, privatio formae non minus contrariatur essentiae habitus vel formae quam suo esse ; ergo non minus est incompossibilis stare cum essentia habitus vel formae quam cum esse eorum. Et cum privatio proprie opponatur essentiae formali, cum terminus ad quem sit proprie et directe oppositus termino a quo et e contrario : ergo motus inchoans a privatione sicut a termino a quo vere terminabitur ad essentiam formae et non solum ad eius esse. Et item motus terminatus ad privationem vere recedet ab essentia formae sibi oppositae et non solum ab eius esse.

Item, istae essentiae, cum sint unitae in eadem materia, constituent aliquo modo unum ens substantiale vel accidentale nec simul esse poterunt, illae saltem quae sunt sibi invicem miscibiles, nisi sibi sint commixtae ; commixtae autem esse non poterunt, nisi ipsa extrema mixtionis, in quantum talia, sint diminuta a complemento suo. Ex quibus omnibus videntur relinqui multa inconvenientia.

 

Item, in nulla potentia creata possunt esse simul actu infinita, immo nullo modo est dare actu infinita ; sed formae infinitarum specierum possunt successive in infinitum educi de materia ; ergo si omnium quae possunt educi sunt ibi essentiae, infinitae essentiae erunt simul in materia.

Forte dicetur ad hoc quod essentiae istae non sunt ibi nisi in potentia, contraria autem et infinita possunt esse in una et eadem potentia finita, solum quod non sint ibi actu, sed tantum in potentia.

Contra hoc autem primum sciendum est quod haec evasio aliis rationibuspraedictis non sufficeret, sicut inspicienti diligenter faciliter patere. potest. Nec etiam ad propositas rationes videtur sufficere, quia aut ipsae essentiae addunt aliquid reale super essentiam et potentiam passivam materiae aut nihil. Si nihil, habetur propositum ; hoc est enim quod dicit contraria positio. Si aliquid, ergo sunt ibi vere infinita realia.

Praeterea, essentia formae et eius potentia non est minus realis et actualis quam essentia et potentia materiae ; sed quantumcunque sit potentialis essentia materiae, impossibile est esse simul infinitas essentias materiae ; ergo multo minus hoc erit in essentiis formarum.

Praeterea, creatio semper terminatur ad esse, unde impossibile est quod Deus faciat essentiam non dando sibi esse ; et e contrario annihilatio tollit aliquod esse. Si ergo Deus concreavit essentias formarum in materia : ergo vere dedit eis aliquod esse quod amitterent, si annihilarentur ; sed Deus potuisset creare unam sine alia, cum nulla contradictio in hoc implicetur, sicut et potuit creare materiam sine aliqua tali ; ergo vere quaelibet habet aliquod esse distinctum et aliquid reale ab esse alterius et ab essentia materiae, alias non posset esse potentiale unius destrui vel creari sine altero nec illud reale quod ponit ipsa essentia, quantumcunque potentialis, quicquid illud sit. Et tunc adhuc sequitur quod essent ibi infinitae essentiae reales et infinita esse realia.

 

Praeterea, unaquaeque essentia illarum occupat aliquid de capacitate materiae, quantumcunque sit potentialis, es quo est ibi vere recepta et realiter ab essentia materiae et aliarum essentiarum distincta ; ergo quantumcunque sint potentiales, si sunt ibi infinitae, exigent infinitam capacitatem in materia.

Praeterea, aut istae essentiae actu habent suam essentiam aut solum in potentia, et similiter aut materia habet earum essentias actu aut solum in potentia. Si actu : adhuc stant rationes praemissae. Si vero in potentia soluin : ergo non sunt ibi aliter nec aliter habentur quam earum actuale esse, quoniam illud est ibi in potentia, alias non posset educi de potentia. Et praeter hoc, cum esse illud quod est in potentia possit educi in actum, ergo si essentia formae, in quantum essentia, est ibi essentia solum in potentia nec a materia habetur nisi in potentia : ergo ipsa essentia vere educetur, in quantum est essentia, et in quantum talis, vere poterit a materia acquiri per motum.

Praeterea, esse in aliquo solum in potentia non videtur aliud esse quam posse esse in alio, sicut ego sum potentia in foro, quando sum in domo ; si enim praeter hoc dicit aliquid aliud, illud esse non poterit nisi aliquod esse actuale seu aliquis actus, cum super posse ipsius materiae, quale est praedictum posse, nihil possit addi nec ab eo realiter distingui, nisi sit actus formalis.

 

Praeterea, omnis motus necessario habet terminos oppositos et semper habet terminum finalem aliquid secundum rem ponentem, etsi non semper secundum rationem ; movens enim non potest aliquid corrumpere in mobili nisi assimilando sibi et ita non nisi aliquid generando, nec aliquod mobile potest recedere ab aliquo termino nisi accedendo ad alium, et etiam si hoc posset fieri, tunc motus ille non haberet aliquem terminum intrinsecum, et tunc continuum et divisibfle, sicut est motus, non terminaretur aliquo termino reali, sed solum puro nihilo, nec terminaretur huiusmodi motus ad aliquam mutationem seu formae inductionem realem, sed solum ad puram negationem. Ergo essentia formalis non poterit recedere a suo esse actuali per motum nisi accedendo ad aliud esse praedicto esse contrarium. Et tunc etiam sequetur quod illud esse contrarium sit esse actuale ; tum quia motus non potest terminari ad aliquid quod sit minus actuale quam sit ipse motus ; tum quia, cum contraria sint in eodem genere et sint species quasi coaequae, oportebit quod contineatur sub genere esse actualis ; potentia enim et actus nunquam possunt esse sub eodem genere sicut duae species eiusdem generis, sed solum sicut duae partes constitutivae ipsius, per analogiam se habentes ad ipsum. Et eodem modo potest argui a contrario quod non poterit accedere ad esse actuale nisi recedendo ab aliquo esse actuali sibi opposito ; huiusmodi autem dari non potest, quin ponatur esse in actu et quin ponatur esse subiectum contrariorum ; quod est contra rationem formae ; et tamen nec tale quod sit reale et positivum poterit inveniri nec dari.

Si autem dicatur quod motus intensionis et remissionis non sunt inter terminos contrarios nisi secundum quid aut motus qui est ab imperfecto ad perfectum vel e contrario : tunc ad minus oporteret quod prius haberet esse actuale eiusdem generis vel speciei quod non differret ab esse per talem motum educto nisi secundum magis et minus vel sicut perfectum et imperfectum, actuale tamen.

 

Praeterea, nulla essentia quae solum est ens in potentia potest obtinere suam essentiam, nisi ab aliquo actu teneatur in aliquo esse actuali, et haec est causa quare materia non potest stare in sua essentia sine aliqua forma actuali tenente eam in esse actuali ; si ergo essentiae formarum sunt solum ens in potentia et nullo modo actu : ergo nullo modo poterunt stare in sua essentia sine aliquo dante eis esse actuale ; tale autem non est dare.

Praeterea, omne quod est realiter in aliquo supposito substantificatur et stabilitur actualiter ab illo et in illo ; sed illae essentiae non possunt aliquo modo obtinere suam essentiam nisi in aliquo supposito ; ergo stabiliuntur actualiter ab illo et in illo ; sed hoc non est possibile sine esse actuali, cum huiusmodi stabilitio sit saltem pars esse actualis.

Praeterea, quando aliquod commune convenit aliquibus duobus, aut convenit eis univoce aut analogice, et si praeter hoc differunt, oportet illi communi alias differentes rationes reales addi, sicut videmus de ente respectu substantiae et accidentium ; sed secundum hanc viam ens in potentia est commune essentiae materiae et essentiae formarum et ita materiae et formis ; ergo oportebit dare aliquid praeter hoc in quo differant ; quamvis hoc. sit valde mirabile quomodo ens in potentia possit esse commune utrisque, cum per hoc potissime distinguatur materia a forma et videatur esse quasi ratio specifica ipsius materiae ; nec in eis, ut videtur, dari poterunt aliae differentiae quam potentiae et actus vel quam determinabile et informe et terminans et formans seu potius terminatio et formatio ; oportebit etiam ostendere quomodo eis ens in potentia conveniat analogice, cum nihil eis possit univoce convenire.

 

Praeterea, omnis essentia habens extensionem et partes inter se distinctas secundum essentiam et secundum situm partium materiae et habens proprias passiones et accidentia et actuales habitudines et relationes ad alia videtur esse actu et actualis ; sed essentiae praedictae, saltem formarum corporalium, necessario erunt extensae, alias secundum se totas essent in qualibet parte materiae suae, ad quod sequerentur maiora inconvenientia incomparabiliter. Omnes autem essentiae formales habebunt necessario aliquas proprias passiones quas originare actu et semper non erit sine magna actualitate. Habebunt etiam actu aliqua accidentia, saltem illum modum essendi, sive potentialem sive alium quem amittunt, quando educuntur in actum. Habebunt etiam actuales relationes ad materiam et actuales habitudines ad formas naturaliter priores eis seu posteriores et ad ipsum esse suum quod habent et ad illud quod secundum naturam habere possunt ; ergo omnes habebunt ibi esse actuale.

 

Forte sumetur adhuc alia evasio iuxta unum modum praedictae positionis, scilicet quod ibi non sunt essentiae differentiarum, sed solum essentiae generum. Sed ab istis oportet prius quaerere an velint ibi esse essentias generum illorum quae possunt corrumpi et generari, eo modo quo etiam essentiae differentiarum, an soluin sint ibi essentiae illorum generum quae per agens naturale non possunt amittere suum esse nec acquirere secundum illos qui ponunt quod materia in generatione vel corruptione substantiali non possit amittere omnes formas praecedentes, quod ego ad minus in multis credo esse verum, licet forsitan in. aliquibus non sit verum. Si primo modo, tunc adhuc maior pars praedictorum inconvenientium remanet, sicut applicanti praedictas rationes ad propositum statim patet. Et praeterea, omnes habet difficultates quas habet positio quae nullam essentiam formarum educendarum ponit praeexistere in materia, quia essentiae differentiarum educentur de nihilo et absque virtute intrinsecus eas educente. Non enim de essentia generis poterunt fieri, nisi ipsa essentia generis convertatur in eas ; converti autem non potest in eas, quin ipsa secundum se destruatur ; si enim remanet, iam non est conversa in eas, et tunc adveniente differentia deficeret natura generis, quod est multipliciter impossibile ; et tamen posito quod hoc fieret, tunc non esset dare postmodum imde produceretur opposita differentia, quia iam non esset ibi essentia generis de qua produci posset nec quae cooperari ad eius productionem posset. Conversio etiam huiusmodi alias habet impossibilitates quae inferius alio loco tangentur. Quomodocunque etiam essentia differentiae de essentia, alterius formae fieret : tunc ad minus verum esset essentiam illam produci, in quantum essentiam, et non solum quantum ad suum esse. Non etiam posset essentia generis cooperari ad eductionem differentiae, sicut inferius suo loco tangetur. Si autem secundo modo ponantur ibi esse essentiae generum illorum, scilicet quae secundum se nec corrumpi nec generari possunt : tunc nihil erit dare unde educantur formae educendae, quia non-poterit dici quod de ista, cum ista non possit amittere suum esse nec generari et ita nec in aliam converti, et si posset, adhuc sequerentur praedicta inconvenientia. Quantum ad utramque autem esset valde mirabile quomodo de una forma fieri possent contrariae essentiae et quasi innumerabiles tam numero quam specie.

 

Si autem aliquis velit omnino fugam petere dicendo quod differentiae sunt ibi implicite, et indistincte, non tamen explicite et distincte, unde eduei eas de essentia generis non est aliud quam eas acthaliter distingui et explicari : contra hoc occurrit statim ratio, quia aut-per hoc-quod negantur ibi esse explicite et distincte negatur earum essentia secundum rem ibi esse, et hoc vult contraria positio, aut non negatur veritas essentiae earum, sed solum modus essendi distinctus et explicitus, et tunc redeunt omnia inconvenientia superius dicta. Et praeter hoc non erit dare cuiusmodi explicatio et distinctio fieri possit in essentia formae praeexistenti, et maxime talis quae per motum introduci possit ; non enim potest dici quod hoc sit dilatatio et extensio eius super materiam. Remanet etiam adhuc dicere quomodo de essentia generis educatur haec explicatio. Praeterea, quando dicitur quod in essentia generis sunt indistincte et implicite : hic affirmatur aliquod esse in cum modo determinato qui exprimitur per ista adverbia indistincte et implicite. Aut igitur per affirmationem huius esse in intendunt affirmare veritatem essentiae ipsarum differentiarum et cum hoc aliquem specialem modum unionis ipsarum cum essentia generis aut non intendunt per hoc affirmare aliquid huiusmodi. Si primum : totaliter redeunt priora inconvenientia et prior modus ponendi essentias in materia. Si vero secundum : tunc magis concedunt quam negant positionem contrariam ; quamvis ex vi verborum plura esse indistincte in aliquo proprie significet quod sint omnino idem, in nullo distincta inter se invicem nec cum illo in quo sunt. Sic enim effectus sunt in causis effectivis indistincte, quia prout ibi sunt, nihil aliud ponunt secundum rem quam virtutem causae effectivam. Et in illo modo essendi in qui magis est secundum intellectum quam secundum rem quo particularia dicuntur esse in suo universali indistincte - etiam prout ibi sunt in universali, intelliguntur indistincte - non sunt aliud quam ipsum universale. Hoc autem dico, nisi quis accipiat esse indistincte pro esse confuse seu sine certo ordine ; sicut partes cerae, quando non sunt collocatae sub certa figura, potest dici quod sunt ibi confusae, et sicut partes foliorum rosarum, quando sunt in botro, possunt dici esse implicitae, non quin sint inter se diversae, sed quia sunt inter se complicatae, sicut suo modo est pannus manu strictus et aggregatus.

 

Item ad principale : impossibile est quod forma seu essentia divisibilis secundum extensionem partium seu extensa sit omnino id ipsum quod essentia simplex quae secundum idem est in diversis partibus materiae extensae et non secundum diversas partes sui ; sed anima sensitiva animalium est secundum suam essentiam hoc modo simplex ; ergo essentia eius quae ante eius eductionem erat in materia et quae post eius corruptionem remanet erit eiusdem omnino simplicitatis ; si enim forma quae habet partes alias et alias secundum extensionem et diversitatem partium materiae fieret postmodum huius simplicitatis : oporteret quod una pars eius fieret idem quod alia. Et breviter, non est possibile intelligere quomodo posset recipere huiusmodi simplicitatem et amittere.suarum partium diversitatem et extensionem et maxime quod hoc fieret per actionem agentis naturalis et quasi corporalis et per motum materiae corporalem. Sed ante eductionem animae sensitivae non est in corporibus animalium dare aliquam essentiam formae nisi extensam et divisibilem, quia partes illius corporis aliquando fuerunt divisae et etiam partes materiae seminalis aut saltem potuerunt esse et adhuc possunt, etiam usque ad minutissimos atomos. Sed impossibile, est quod in partibus divisis posset esse una essentia formae simplex et indivisibilis et maxime in tot et ita modicis. Hoc autem erit possibile evenire et aliquando necessarium, si est ibi aliqua essentia simplex et indivisibilis et incorporalis quantum ad suam essentiam. Ergo impossibile est in materia corporali praeexistere essentiam animae sensitivae, quae tamen ab omnibus ponitur educi per viam naturae de materia corporali. Cui consonat Scriptura Sacra in Genesi dicendo : Producant aquae animam vivam et consimilia.

 

Item, vivum et sensitivum sunt essentialia animae sensitivae et materiae habenti animam sensitivam ; ergo illa essentia quae postea est omnino idem cum anima sensitiva erit etiam tunc viva et sensitiva, habens omnes potentias sensitivas, et materia ipsam habens erit vivens seu viva et sensitiva ; quae multum videntur absurda. Et tunc non erit dare in mundo atomum in quo ista non sint, quia non est atomus, quin possit esse pars corporis animalium et materiae seminalis seu radicalis eorum in quo non possit esse anima et de quo cum aliis partibus non possit educi. Si autem est in eis essentia animae, tunc de quolibet poterit per se educi et in quolibet, et ita quilibet atomus corporis animalis posset per se esse completum animal.

Item, secundum hanc viam omnis forma secundum suam essentiam erit in omni materia, quantumcunque simplici et quantumcunque modica ; et ita formae secundum suas essentias non appropriabunt sibi materias ; et sic anima non erit actus solum corporis organici physici, sed etiam aeris et ignis et atomi, actus enim qui cadit in definitione animae non potest separari ab eius essentia, cum cadat in eius definitione quasi genus et in recto.

Item, impossibile est esse formam ubi non est eius essentia ; sed essentia formae eductae non poterit esse secundum istam positionem nisi in materia de qua educitur ; sed anima sensitiva animalium non educitur de tota materia quae est in corpore animalis perfecti, immo fuit prius educta in aliquibus partibus principalibus, antequam essent formatae aliquae partes, etiam organicae ut sunt manus et consimiles ; ergo talis anima sensitiva nullo modo posset esse in huiusmodi, partibus subsequentibus eius eductionem ; quod est non solum contra rationem, sed etiam quasi contra sensum.

 

Item, formae artificiales permanent in materia post earum eductionem sicut formae naturales, nec potest aliquo modo dici quod sint influxae ab agentibus. Aut igitur artifices educunt eas de nihilo, quod est contra praecipuam rationem earum, aut educunt eas de essentia formali earum, tunc huiusmodi eductio non est artificialis aut violenta sed naturalis ; essentia enim ad suum esse naturaliter movebitur et inclinabitur et cooperabitur et non violenter ; et etiam pro tanto erit naturalis, quia forma quae educitur prius erat naturaliter in materia plantata, sicut et caeterae formae naturales.

Forte dicetur quod formae accidentales, quales sunt formae artificiales, non oportet quod habeant proprium seminarium in materia, pro eo quod fiunt per resultationem a forma substantiali, postquam est actualiter existens in materia.

Contra : certum est quod inulta accidentia educuntur per motum alterationis a virtutibus naturalibus et elementaribus ; alias nulla alteratio erit motus naturalis nec terminaretur ad aliquod accidens naturale, sed solum ad artificialia. Sed si accidentia naturalia essent solum per resultationem a formis substantialibus, tunc non possent esse primo et per se termini alicuius motus seu non possent educi directe et primo et per se per motum. Praeterea, etsi hoc forte seqdatur de accidentibus quae sunt propriae passiones, quia de illis bene videtur quod consequantur ad generationem formae substantialis : tamen de accidentibus communibus de quorum numero sunt artificialia non erit hoc verum ; si enim ista resultarent a formis substantialibus, tunc et ipsa essent propriae passiones ; quae enim fiunt per resultationem non possunt esse a causis diversarum specierum nec possunt non Sequi suam causam, quia omnia talia sunt immediate emanatio et similitudo suae causae, accipientia essentiam et esse a suis causis immediate sine motu et non solum shum fieri ; unde etiam nunquam possent variari vel de novo educi sine variatione vel nova eductione formae substantialis, et si illa variatio esset iterum accidentalis, adhuc illa non possent fieri sine alia variatione vel eductione formae substantialis, et sic in infinitum. Praeterea, etsi de accidentibus naturalibus posset dici quod sint per resultationem a formis substantialibus, hoc tamen de artificialibus nullo modo potest dici, cum istorum introductio sit. potius violenta quam naturalis.

 

Forte dicetur iuxta quendam alium modum huius, positionis quod essentiae formarum tam generum quam differentiarum sunt ibi incomplete et earum generatio non est aliud quam eas produci ad suum complementum, ita quod non educuntur nisi quantum ad huiusmodi complementum.

Contra : quia cum illud complementum aliquando eis adveniat et abcedat, oportet quod de se habeat aliquam essentiam distinctam ab omnibus quae prius erant ibi, et ita eius essentia prius non erat ibi, sed de novo est educta. Praeterea, illud complementum aut est aliqua pars essentialis formae educendae aut tota essentia eius aut nihil est suae essentiae nisi forte accidens eius. Si est tota eius essentia : ergo quando aberat, tota essentia simpliciter aberat, et quando educebatur, tota essentia, in quantum essentia, educebatur. Si autem est aliqua pars suae essentiae : ergo similiter, quando deerat, pars essentiae deerat, et cum pars essentiae sit secundum se quaedam essentia, tunc essentia educenda deerat. Et sic secundum hoc redit contraria positio. Si autem non est aliquid ipsius essentiae nisi forte accidens eius, tunc non generaretur nisi accidens, et breviter, tunc sequuntur omnia superiora inconvenientia, quia tunc non differt in aliquo a priori modo. Praeterea, illa essentia incompleta de qua dicitur fieri forma aut propter hoc dicitur incompleta, quia deficit sibi essentia alicuius differentiae, et sic redit idem modus qui ponit quod ibi tantum praeexistat essentia generis et per consequens omnia quae consequuntur ad illum ; aut dicitur incompleta, quia licet sit ibi essentia omnium generum et differentiarum, tamen non sunt sufficienter intensae vel non habent plenum esse actuale seu perfecte intensum vel quia sunt ibi solum in potentia seu secundum essentiam absque esse actuali ; non enim video quod pluribus modis possit hoc apparenter accipi. Sed quocunque horum posito adhuc stant omnia praedicta inconvenientia, cum omnino idem ponant quod positio principalis praeter aliquem gradum intensionis, unde adhuc erunt ibi actu infinitae essentiae, et sic de aliis inconvenientibus ; quamvis plura inconvenientia sequantur, si propter hoc solum ponentur esse incompletae, quia non est ibi earum esse completum, licet alias nihil de essentia eis deficiat.

 

Praeterea, ille gradus intensionis qui aliquando deficit et advenit aut est aliquid de essentia formae aut non. Si sic : ergo essentia educenda deficit et essentia, in quantum essentia, educitur, quia pars essentiae aliquam essentiam secundum se habebit, et aeque difficile erit dicere de hoc quod educitur seu quod est per se terminus eductionis de quo fiat sicut et contrariae positioni ; semper enim videtur quod fiat de nihilo. Si tamen dicatur quod de ipso incompleto cui advenit : contra, tunc enim oportebit quod essentia ipsius incompleti convertatur in ipsum completum quod dicitur generari, et ita ipsum incompletum deficiet ibi esse. Impossibile est autem quod illud completum quod advenit possit ibi esse, si omnes partes priores essentiae ibi non remanent, cum sit naturaliter illis posterius et etiam quia illae sunt partes essentiales ipsius formae, sicut et illud. Si etiam illae non remanent ibi, tunc istud non erit essentia formae completa, sed incompletissima. Postquam etiam illud incompletum erit conversum in ipsum completum, nihil poterit de illo fieri, nisi pro quolibet contrario et disparato et pro qualibet specie ponatur ibi suum proprium incompletum de quo flet ; et sic sequitur infinitas actualis cum multis aliis inconvenientibus. Tunc etiam oporteret quod quando albedo seu quaecunque alia forma quae prius actualiter inerat intenditur, quod converteretur in illud quod per motum intensionis seu alterationis intendentis generatur.

 

Praeterea, ostendo quod nullo modo per agens creatum et maxime quod sit naturale et corporale possit una essentia converti in aliam, ita quod haec vere fiat illa, quia aut illud quod convertitur movebitur ab agente aut non. Si sic : ergo erit subiectum motus ; subiectum autem motus per motum cui subest non destruitur, sed solum aufert sibi formam aliquam actualem a qua sicut a termino a quo facit ipsum recedere et dat sibi alteram ; alias ipsa essentia materiae super omnia posset converti in aliam per motus agentium, cum sibi proprie et per se conveniat esse subiectum motuum. Si autem illud quod converti dicitur non movetur ab agente nec est subiectum actioni eius : tunc non potest competere sibi variatio nisi sicut termino a quo, de quo non potest dici quod convertatur in terminum ad quem, quia agens non generat terminum ad quem nisi faciendo continue recedere patiens a termino a quo et movendo ad quem ; ad, hoc autem quod terminus a quo converteretur in terminum ad quem oporteret quod agens paulative faceret ipsum accedere ad terminum ad quem et sic quod vere moveret ipsum sicut quoddam mobile et sicut subiectum motus quod accedendo ad terminum aliquem non destruit nec in ipsum convertitur, sed potius ipsum recipit et sibi unitur et ipso perficitur. Unde nullo modo est invenire quomodo converti possit in illum, maxime cum illi qui dicunt quod forma fiat de aliqua essentia formali non intendant dicere quod le « de » dicat ibi habitudinem termini a quo, sed potius quasi materiae.

Praeterea, cum terminus a quo sit contrarius termino ad quem : haec positio plane vellet quod illud quod converteretur non esset essentia formae educendae, sed potius essentia formae contrariae ; et tunc vera esset adliuc contraria positio quae vult quod essentia formae educendae non sit ibi realiter et quod essentia, in quantum est essentia, generetur.

Praeterea, si hoc esset verum, hoc idem esset in motu locali ; unde quando terra movetur a sursum in deorsum, superius ubi a quo recedit converteretur in ubi centrale quod per motum acquirit ; quod est valde absurdum.

Praeterea, quomodo sensitiva animalium poterit fieri ex aliqua forma contraria aut etiam ex disparata aut ex quacunque prius extensa non videtur posse dari.

 

Si autem aliquis omnino velit fugam petere dicendo quod completum non educitur de incompleto per conversionem incompleti in ipsum completum, sed potius per extractionem completi de ipso incompleto : contra hoc statim occurrit ratio, quia ista extractio necessario dicit ipsum motum eductionis formae et videtur principaliter dicere motum eius quod ; extrahitur, cum extrahere, si proprie et secundum vim verbi sumatur, non sit aliud quam quod est intra trahere ad extra ; in tractu autem id quod, trahitur est subiectum tractus seu ipsum mobile quod movetur motu tractus ; et ita ipsum completum quod educi debet esset ibi prius ut mobile, et ipsum esse quod traheretur ab interioribus ad extra ; quod quantas absurditates in se implicet cuivis patere potest. Praeterea, ex quo essentia ipsius incompleti manet secundum se immota nec convertitur in aliud : quomodo ipsum completum sit potius ex ipso quam ex essentia materiae vel quam ex aliis essentiis, sive disparatis sive contrariis quae ibi praeexistere ponuntur, non bene apparet. Praeterea, terminus extractionis quod postea dicitur extractum aut erat ibi, in quantum talis et quantum ad illud secundum quod forma dicitur generata, aut non. Si sic : ergo illud quod ibi erat, in quantum tale, est de novo genitum, et etiam tunc ita vere et perfecte erat ibi| ipsum completum quod dicitur terminus per se huius extractionis sicut et ipsum incompletum. Si vero non, sed illud, in quantum tale, aliquam essentiam dicit - alias non posset advenire et recedere nec posset dici complementum essentiae et quod essentia illa quae educitur non erat ibi prius secundum rem - : et sic redit adhuc positio contraria. Praeterea, illud quod extrahitur de ipso incompleto aut erat ibi secundum aliquem modum essendi in praeter illum vel consimilem quo ego dicor potentia essd in foro, quando sum alibi, aut non. Si sic : aut illud esse, in est illud esse in potentia de quo satis dictum est prius aut est aliquod esse actuale ; et breviter : si habet ibi aliquod esse in reale, oportebit ibi ponere essentiam illius quod inesse dicitur praeter essentiam ipsius incompleti in quo dicitur esse. Si vero non est ibi aliquo modo essendi in, tunc semper verum est quod illud quod educitur secundum suam essentiam non est ibi nisi solum pro tanto quod ibi est materia eius.

Et si diligenter consideres multa inconvenientia et absurditates quae hic videntur implicari : istas evasiones confingere videtur sola fugae petitio.

 

Sunt igitur ad minus hic duodecim genera inconvenientium tacta et etiam plura. Quorum unum est essentiae generatio et ita positionis destructio et contrariae assertio ; secundum, essentiae praeexistentis actualitas plena quantum ad esse actuale ; tertium, solius accidentis generatio et non substantiae seu entis simpliciter ; quartum, quod omnia sunt in omnibus iuxta positionem latitationis formarum ; quintum, quod forma corporalis humanitatis Christi non est producta a Deo nisi solum secundum esse aut quod duae essentiae humanitatis corporalis sunt in Christo ; sextum, quod vitiositas habitualis carnis et essentiae omnium habituum vitiosorum sunt a solo Deo ; septimum, quod vitia sunt simul cum virtutibus et cum gratia essentiae habituum vitiosorum ; octavum, infinitas actualis capacitatis materiae et infinitarum essentiarum formalium ; nonum, quod contrariae essentiae et disparatae sunt simul absque diifiinutione suae essentiae et simul mixtae et non mixtae ; decimum, quod eadem essentia est simplex et extensa et quod essentia simplex manens et una est divisibilis et divisa ; undecimum, quod vivens est non vivens et quod nulla forma determinat sibi materiam, etiam anima sensitiva, et quod essentia formae facit se aliquando extra suam materiam, ita quod est in alia in qua aliquando non fuit nec ipsa nec eius seminarium ; duodecimum, quod artificialia erunt naturalia et non violenta.

Ista autem non sunt ubique ordinate posita et maxime priora, legenti tamen hinc inde occurrent.

 

Sunt etiam hic tactae suis locis et per ordinem septem evasiones ; contra quas arguendo satis tacti sunt omnes modi opinionis prioris spectantes ad hunc articulum.

Sciendum est etiam quod praeter haec omnia in omnibus praedictis modis et evasionibus implicatur quod essentia formae educendae moveatur ab agente eo ipso quo ab eis ponitur quod forma fiat de huiusmodi essentia ; non enim potest hoc fieri, si ipsa non moveatur. De quo quam inconveniens sit in sequenti articulo tangetur.

 

Secundus igitur articulus positionis praedictae non videtur etiam posse stare, hic scilicet, quod essentia formae moveatur ab agente extrinseco. Tria enim genera inconvenientium videntur in hoc implicari : primo scilicet, quod forma qua e cunque moveri possit ; secundo, quod talis essentia formalis quae non habet esse actuale moveatur ; tertio, quod a.b eodem agente secundum eandem virtutem et eundem motum tam materia quam illa essentia moveantur.

 

Primum enim videtur simpliciter impossibile, scilicet quod forma quaecunque moveri possit. Sequitur enim quod forma secundum suam essentiam sit vere possibilis et in potentia ad actus et quod vere habeat in sua essentia potentiam passivam et receptivam et quod vere secundum suam essentiam sit subiectum tam motus quam contrariarum formarum et terminorum et quod per agens sit vere applicabitis et inclinabilis ad varios terminos motus per applicationes et inclinationes in ipsa ab agente facta, s et receptas et quod esset de se informis et formabilis ab aliis formis et aliquando formata seu informata ab eis. Quae omnia ita sunt essentialia materiae quod haec sunt praecipua per quae tam ab Augustino quam a philosophis probata est materia substantiis creatis inesse et esse principium per essentiam distinctum a forma. Unde ponere haec in forma secundum suam essentiam non videtur esse aliud quam ponere eius essentiam esse essentiam materiae aut compositam secundum se ex materia et forma aut quod materia non sit distinctum principium a forma et ita quod materia non sit in aliqua substantia. Hoc autem, quia sufficienter pro viribus prosecutus sum in quaestione an materia sit in omnibus substantiis creatis cum evasionibus quae contra, praedicta dantur aut dari possunt, utpote quomodo non valeat illud per quod quidam nituntur evadere, scilicet quod huiusmodi conditiones praedictae non, insunt primo et per se formae, sed potius per materiam : idcirco ad praesens omitto ; quamvis, etsi secundum se valeret, ad propositum tamen valere non videtur, quia principalius dicitur ab eis fieri forma de essentia formali quam de essentia materiae et magis per se, immo de essentia materiae fieri non multum bene concedunt.

 

Secundum etiam impossibile videtur. Hi enim illa essentia potentialis et tamen formalis movetur, tunc necessario subest actu ipsi motui et alicui termino motus ; sed impossibile est ista stabiliri et existere actu in aliquo, quin illud in quo existunt et stabiliuntur et quod perficiunt sit actu ; ergo illa essehtia formalis esset vere actu et potius quam essentia materiae suae.

Praeterea, omne quod movetur ab alio recipit prius similitudinem eius, agentia enim non movent nisi per impressionem suarum similitudinum seu specierum ; ergo huiusmodi essentia vere reciperet in se similitudinem formae agentis et vere per hoc assimiiaretur ei, sicut aer per illuminationem solis assimilatur luci solari ; sed forma agentis secundum quam agit est eiusdem speciei cum essentia formali in quam agit ; ergo essentia recipit super se, similitudinem suae speciei et per eam assimilatur formae suae speciei, sicut si dicerem quod albedo Petri assimilatur albedini Pauli per similitudinem suam ab ea genitam.

 

Tertium etiam impossibile videtur. Omnis enim virtus activa appropriat sibi determinatam rationem potentiae passivae, sicut lux perspicuum, agentia enim non agunt nisi in proprio patiente et disposito ; cum enim potentia et actus sint correlativa seu potentia passiva et activa : secundum quod, variabitur in genere vel specie ratio similitudinis et virtutis activae eam generantis, oportet quod varietur in genere vel specie potentia ipsius receptiva. Sed illa essentia formalis et essentia materiae suae et potentiae earum differunt plus quam secundum genus, cum nullo modo possint in aliquo univocari. Ergo virtutes agentes in utramque et species eis impressae different plus quam secundum genus et- sic per consequens motus in eis ab agente facti.

Praeterea, impossibile est duo mobilia simul eodem motu secundum numerum moveri. Sed si essentia illa est mobilis et movetur ab agente, tunc ipsa et eius materia erunt duo mobilia ; quamvis enim ratio mobilitatis inesset ei a materia, nihilominus tamqn alia numero esset mobilitas huius et illius, et subiectum mobile aliud esset secundum essentiam ab altero, sicut quamvis instrumentali agenti insit virtus activa ab agente principali, diversae tamen virtutes activae sunt in eis et diversae actiones immediatae, sicut et ipsae causae sunt diversae. Igitur quaudocunque illa essentia formalis movebitur, alio motu secundum numerum et secundum speciem et genus movebitur materia eius. Sed motus diversi numero habent necessario terminos diversos secundum numerum, et diversi motus specie vel genere habent necessario diversos terminos secundum speciem vel genus. Et tunc haec omnia erit assignare, quandocunque essentia formae movebitur adformam ; quod tamen subtilius intuenti videtur nou solum absurdum sed etiam impossibile.

Tertius etiam articulus, hic scilicet, quod essentia formae excitata ab agente, extrinseco moveat, se et materiam suam, videtur impossibilis et non minus quam duo praedicti. Omne enim movens est necessario per essentiam distinctum a suo mobili. Et hoc non solum vult Aristoteles, VII Physicorum, sed et multipliciter per rationem potest probari. Si ergo essentia illa formalis movet se, necessario erit distincta per essentiam a se ipsa, in essentiam scilicet motoris et essentiam mobilis ; quod est impossibilissimum.

Item, omne movens assimilat sibi patiens imprimendo sibi suam similitudinem ; ergo si movet se, imprimet in se ipso suam similitudinem et assimilaret se ipsum sibi et ita sequeretur quod esset in potentia ad receptionem suae speciei et esset in actu ad generationem eius, cum nihil possit agere nec movere nec speciem suam gignere, nisi in quantum est actu ; sequeretur etiam quod prius quam reciperet suam speciem, non esset sibi perfecte simile ; quae omnia valde videntur absurda.

Item, nulla forma corporalis et extensa et materiae suae totaliter impressa potest movere suam materiam et maxime si est unigenea in partibus suis, sicut est forma ignis vel aquae : et si potest hoc, dum est potentialis et imperfecta, multomagis hoc poterit, quando est actualis et perfecta ; ergo essentiae talium formarum non poterunt movere suam materiam et, si hoc possunt, multo magis poterunt movere tam se quam suam materiam, quando erunt perfectae ; et sic omnes formae naturales moverent semper et transmutarent se et suas materias. Quod autem nulla forma extensa et maxime quae est in partibus suis unigenea possit materiam suam movere non solum vult et probat Aristoteles, VIII Physicorum, et Commentator eius ibidem, sed etiam faciliter ratione ostendi potest : quia movere eam non potest nisi ad formam similem sibi et tunc educeret de ea et in ea formam aliam numero, eiusdem tamen speciei. Non etiam posset eam movere nisi imprimendo sibi suam similitudinem quae esset intimior et immediatior potentiae in qua reciperetur, in quantum talis, quam forma ipsam generans et sic plus quam ipsam et forma substantialis. Non etiam posset eam movere nisi faciendo eam recedere a termino contrario qui secundum speciem oporteret quod esset contrarius formae moventi ; et tunc oporteret quod ibi simul essent actu formae, contrariae. Non etiam posset eam movere, nisi virtus formae moventis esset prius conversa et directa et inclinata ad eam sicut ad suum obiectum et sicut ad subiectum patiens. Cum etiam forma materialis non agat per se solam, sed compositum agat per eam, tunc non posset agere totum in se totum, nisi ipsa materia haberet in se duas habitudines et potentialitates diversas respectu suae formae seu ad suam formam, unam scilicet sicut ad formam ipsam informantem et alteram sicut ad motorem ipsam moventem ; et si tunc etiam totum ratione unius partis ageret in se totum ratione alterius partis, oporteret quod reflecteretur super se, sicut reflectuntur intellectus et voluntas. Unde etiam totum animal non movet se totum directe per sensitivam suam, sed per unam potentiam cum suo organo movet alteram et eius organum. Qui modus movendi in homogeneis non habet locum ; de hoc autem alibi amplius.

 

Praeterea, posito quod haec essentia formalis posset movere suam materiam, alio tamen motu numero et specie moveret eam et sepundum alios terminos, causis praedictis in secundo articulo.

Item, excitatio qua ista essentia ponitur excitari ab agente non potest esse aliud quam impressio similitudinis agentis ; sed per hanc impressionem ipsa non redditur actualior secundum suam essentiam, nisi prius per illam impressionem educeretur in ea aliquid quod esset de sua essentia ; ergo per huiusmodi excitationem non erit potens movere se.

Item, ea quae assumunt virtutem movendi per excitationem aliorum agentium non assumunt eam nisi solum secundum hoc quod applicantur ah eis ad agendum, sicut cultellus applicatur ad scindendum a manu mea ; talis autem applicatio videtur implicare in se motum localem aut motum conversionis potentiae ad obiectum, sicut convertit voluntas mea intellectum vel visum ; neutrum autem horum potest poni in proposito, quia nec essentia potest localiter moveri ab agente exteriori nec converti ad se ipsam et ad materiam suam.

Item, quicquid essentia ageret per similitudinem ab agente impressam potius esset actio ipsius agentis et suae speciei quam ipsius essentiae formalis nec praeter actionem ipsius speciei posset essentia habere aliam actionem, quia tunc posset etiam habere illam in absentia huius speciei et agentis extrinseci.

Item, ab eodem agente secundum speciem est tota essentia unius speciei et pars essentiae, et similiter ab eodem secundum speciem est totum esse unius speciei et pars eius ; ergo si est ab agente extrinseco, est pars essentiae formalis et tota, et similiter erit de ipso esse ; sed si agens extrinsecum non aggenerat prius ipsi essentiae aliquam partem essentialem aut aliquod esse seu partem essendi, non potest reddi ipsa essentia actualior ad agendum seu movendum quam prius per aliquam excitationem agentis ; ergo nullo modo.

 

Quartus etiam articulus, hic scilicet, quod essentia formae moveat se ad sui existentiam actualem seu ad generationem sui ipsius in esse, videtur esse, impossibilis et non minus quam tres articuli praedicti. Augustinus enim, I De Trinitate, in principio, dicit quod impossibile est quod aliqua res se ipsam gignat ut sit ; et Anselmus dicit quod nec natura permittit nec intellectus capit quod aliqua res se ipsam gignat ut sit. Hic autem nihil aliud ponitur nisi quod aliqua essentia se ipsam gignat ut sit seu se ipsam gignat in esse.

Item, causa non est minus actualis quam suus effectus et ad minus actualissimi effectus actualissima est causa ; ergo essentia generans actualissimum esse formarum naturalium erit actualissima.

Item, omnis effectus assimilatur suae causae et, si est generatio univoca, assimilatur ei in specie ; sed quando formae generantur a seminario suae essentiae, respectu illius essentiae est generatio formae valde univoca ; ergo ipsum esse quod est per se terminus generationis est simile in specie essentiae producenti vel saltem suo esse quod habebat, in quantum producens.

Item, omnis effectus necessario semper durat, quamdiu habet praesentiant suae causae sufficientis ; et si causa huiusmodi est incorporalis, et effectus erit incorporalis. Si ergo esse formae est a sua essentia et ipsa est secundum naturam incorporalis et, quantum est de se, semper praesentissima suo esse et est sufficiens ad conservandum ipsum - non enim conservabitur ab alio, quando durat in absentia agentis extrinseci - : ergo esse omnis formae naturalis et omnis talis essentiae erit secundum naturam incorporale.

Item, de se ipsa non potest ipsa educere suum esse, nisi convertat se in suum esse, et sic non, nisi destruat se.

 

Quod etiam sententia Augustini de rationibus seminalibus non intendat dicere quod ipsae rationes seminales sint essentia formarum educendarum videtur.

 

Primo quidem, quia dicit rationem seminalem totius formae et totius quantitatis unius arboris magnae, immo et innumerabilium arborum esse in uno solo grano, utpote in primo, ex quo omnes arbores sequentes et sequentia semina originaliter exierunt. Unde dicit, in libro De vera religione, quod tantillum unum semen vim habet sui cuiusque generis innumerabilem ; de uno quippe possunt secundum suam naturam vel segetes, segetum vel populi populorum per saecula propagari, ut nullum folium sit vel nullus pilus per totam numerosam successionem cuius non ratio in illo primo et uno semine fuerit. Et, V libro Super Genesim, capitulo ultimo, dicit fere idem. Sed certum est etiamsecundum eos quod essentiae omnium formarum et partium formalium arborum et populorum quae ex uno semine per successionem oriri potuerunt non potuerunt esse in illo uno semine, quia tunc multae essentiae formales essent extra suas proprias materias et aliquae earum essent aliquando totaliter in una sola parte suae materiae nec possent de illo grano pervenire ad alias partes materiales arborum et populorum nisi quasi per mutationem de loco in locum et de uno subiecto in aliud subiectum.

 

Secundo, quia vult quod formarum extensarum ratio seminalis sit in semine incorporaliter sine extensione. Unde, V Super Genesim, capitulo ultimo, loquens de tota forma et pulchritudine arboris et de omnibus ramis et fructibus eius dicit : In semine ergo illa omnia primitus fuerunt, non mole corporeae magnitudinis, sed vi potentiaque causali. Et, libro IV, capitulo ultimo, dicit eas incorporaliter corporeis rebus intextas. Et, libro De vera religione, dicit quod si numeri seminum sicut ipsa semina tumerent, de dimidio grano fici arbor dimidia nasceretur neque de animalium seminibus, etiam non totis, animalia tota et integra gignerentur. Impossibile autem est quod essentiae formarum extensarum fuerint prius in materia corporali, extensa, divisibili et aliquando actu divisa incorporaliter et inextense.

 

Tertio, quia vult quod ratio eorum quae fiunt per solum influxum, sicut sunt dies et consimilia, sit in suis causis, sicut et de aliis. Unde, IV Super Genesim, capitulo ultimo, postquam dixerat quod boc quod nunc videmus temporalibus intervallis res moveri ad peragenda quae suo cuique generi competunt ex illis insitis rationibus venit quas tanquam seminaliter sparsit Deus in ictu condendi, exempli- ficat de spatiis dierum et volatu avium et de transcursu saeculorum et motionum naturalium.

 

Quarto, quia vult aliquas huiusmodi rationum esse alicubi ubi nullo modo potest esse id quod per hanc rationem dicitur fieri. Unde, libro De vera religione, postquam dixerat quomodo segetes segetum sunt in illo uno primo semine et quomodo ratio omnium est ibi, immediate subiungit quod aviculae anima non, cum liberet, fabricaret suaves et numerosas pulchritudines sonorum et cantuum, nisi in tali motu incorporaliter haberet impressas et idem dicit esse in caeteris animantibus. Libro etiam III De Trinitate, capitulo 7, loquens de istis rationibus seminalibus dicit quod ut ex semetipsis afficiantur anima ex corpore et corpus ex anima, congruae rationes id faciunt. Et post dicit quod ut de vario colore virgarum foetus ovium colorem traherent, fecit hoc anima matris per oculos affecta forinsecus et interius pro suo modulo secum formandi regulam trahens quam de intima potentia creatoris accepit ; et propter hoc vult quod non possunt dici creatrices. Certum est autem quod in anima aviculae non potuit esse essentia corporalium cantuum nec in anima ovis essentia corporalium colorum suorum foetuum. Praeterea, eodem capitulo dicit quod apes semina filiorum non coeundo concipiunt, sed tanquam sparsa per terras ore colligunt. Et in eodem post dicit quod angeli, quando subito faciunt aliqua nobis mira, per congruas temperationes elementorum latenter semina spargunt atque ita et gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum praebent occasiones. Sed impossibile est quod in seminibus sparsis et loco divisis possit esse una et eadem essentia animae apis vel consimilium.

 

Quinto, quia vult, VI Super Genesim, bene post medium, quod ratio primi hominis unde fieri posset erat in limo, etsi non unde fieri necesse esset, aliorum vero ratio super quae creatura est potens ibi erat non solum unde fieri possent, sed etiam unde fieri necesse esset. Et ante posuit quod in illa prima conditione mundi, cum Deus creavit omnia simul, homo factus est qui esset ratio creandi hominis, non actio creati ; vult enim ibi fuisse.hominem in ratione quadam, priusquam esset actu. Et immediate post quod hoc aliter est in Verbo Dei, aliter in elementis mundi ubi omnia simul facta futura sunt, aliter in rebus quae ex elementis postmodum prodeunt, aliter in seminibus in quibus rursus quasi primordiales causae repetuntur. Sed certum est quod essentia formae corporalis et humanae non erat in limo nec essentia corporis Evae in costa. Certum etiam est quod formae educendae ex essentia sua prius in materia existente non possent habere necessitatem prodeundi in actum essendi seu fiendi, sed potius ex sufficienti concursu causarum agentium et patientium ; quas ipse videtur vocare nomine rationum seminalium, sicut infra tangetur.

 

Sexto, quia vult quod huiusmodi ratio agat in alienam et extrinsecam materiam convertendo eam in suam formam. Unde ait, libro V Super Genesim, capitulo ultimo, postquam dixerat quod omnia sunt in semine vi potentiaque causali, illa, inquit, in exiguo grano mirabilior praestantiorque vis est qua valuit adiacens humor commixtus terrae verti in ligni illius qualitatem, in ramorum diffusionem et viriditatem et figuram, in fructuum formas et in omnium ordinatissimam distinctionem. Sed certum est quod virtus quae sic potest agere in extrinsecam materiam habet rationem agentis extrinseci et non solum intrinseci et existit vere actu et non solum in potentia.

 

Septimo hoc apparet ex causa propter quam de istis loquebatur ; intentio enim dictorum secundum Hilarium ex causis est assumenda dicendi. Tribus enim ex causis loquitur de eis in diversis locis.

Quarum una est quam tangit III De Trinitate, ne agentes creati credantur esse creatores. Ad quod sibi suffecit quod agens creatum non possit agere sine materia patiente et nisi secundum exigentiam et possibilitatem materiae patientis nec nisi secundum determinationem suae virtutis activae prafixam a creatore ipsi agenti ; alias anima esset creatrix affectionis quam resultando generat in corpore suo, sicut vult ibi de anima pecudis et sicut vult, libro Contra Iulianum, quod concupiscentia seu vitiositas carnis transeat a patre in prolem non migrando sed afficiendo. Et hoc idem vult ibidem de coloribus virgarum in foetum pecudis, non quod color foetus sit ipsa affectio, sed quia per illam est eductus, et etiam alias omne agens esset creator suae similitudinis seu suae primae actionis.

Libro autem Super Genesim loquitur de eis, ut ostendat quomodo possit esse verum quod omnia creata sint simul in primis diebus. Ad quod sibi sufficiebat quod pro tanto dicerentur simul creata omnia, quia materia omnium et causae activae, sive omnes sive aliquae, tunc creatae, fuerunt ; et quidem quod hoc intendat sufficienter patere potest intuenti diligenter dicta eius ibidem. Et certe, nullo modo aliter potuit salvare verbum praedictum, quia animae rationales nec corpus Adae vel Evae nec agentium primae influentiae nec ipsum esse rerum educendarum ibi aliter potuit esse.

Tertia causa propter quam de eis loquitur, libro De vera religione, est, ut ostendat quomodo omnium corporalium in se numerosorum et distinctorum et extensorum ratio simplex et incorporalis possit cogitari et cerni esse in Deo, cum videamus rationem omnium quae ex semine prodeunt esse aliquo modo in virtute activa seminis et rationem omnium cantuum et harmoniae eorum esse in memoria avis seu in vi formativa cantuum. Ad quod sibi sufficiebat quod essent ibi, sicut in causa sunt effectus, et non per identitatem essentialem ; quia nec isto modo sunt aut esse possunt in rationibus divinis seu in exemplari aeterno.

 

Ut aptem videatur plenius intentio Augustini, sciendum quod secundum eum triplex est modus accipiendi nomen rationum seminalium.

Quorum unus est primus et principalis, quando sumitur pro virtute formativa quae est in semine animalium ab eis deciso. Et haec secundum veritatem est simplex et incorporea et educta in semine per potentiam generativam generantis. Et idem est de ea quae est in semine arborum forte.

Secundus est, quando sumitur pro virtute formativa quae non est procreata ab aliquo animali vel planta, sed a virtute caelesti, sicut suut virtutes formativae mineralium et animalium quae nascuntur ex putrefactione ; quamvis Augustinus velit quod aliqua virtus transcendens virtutes ele- mentares data sit elementis in primis diebus per quam possint ista formari. Unde, III De Trinitate, capitulo 7, dicit quod nisi talis aliqua vis esset in istis occulta, non plerumque nascerentur ex terra quae ibi seminata non essent nec animalia tam multa, nulla marium feminarumque commixtione praecedente.

Tertius est, quando sumitur pro tota multitudine causarum agentium et passivarum ex quarum concursu possunt res naturales produci in esse. Et sic accipit, III De Trinitate, capitulo 8 : Ista, inquit, originaliter et primordialiter in quadam textura elementorum cuncta iam creata sunt, sed acceptis opportunitatibus prodeunt ; nam sicut matres gravidae sunt foetibus, sic mundus ille gravidus est causis nascentium. Ecce quod non dixit quod sit gravidus essentiis nascentium, sed causis ; et certe, nec una essentia formalis potest esse in textura elementorum. Propter quod nusquam invenies, quod sciam, eum dixisse quod illa ratio seminalis sit essentia formarum vel rerum educendarum, sed solum quod sit causa earum vel vis potentiaque causalis vel ratio causalis seu seminalis et consimilia. Et tamen ubicunque loquitur de productione rerum, sicut facit XII et XIII Confessionum, semper dicit simpliciter formas generari et nusquam, quod sciam, dicit ipsas generari solum secundum suum esse.

 

Quod etiam Aristoteles hoc non senserit videtur, licet eius auctoritas mihi valde displiceat. Vult enim, I Physicorum, quod privatio non differat a materia secundum rem, sed solum secundum rationem ; et tamen, si privatio diceret essentiam formae educendae, magis deberet dicere quod non differat a forma nisi secundum rationem. Nec potest dici quod velit dicere hoc pro tanto, quia est idem cum materia numero et subiecto, quia eodem modo posset dicere quod forma et materia non sint duo principia secundum rem. Praeterea, ibidem vult quod privatio non sit principium fiendorum nisi per accidens ; si autem diceret. Aliquam essentiam formalem, potius esset principium per se fiendorum quam materia. Nec unquam dicit quod privatio huiusmodi dicat aliquid nisi non ens aut quod aliquo modo sit principium fiendorum nisi sicut terminus a quo et hoc per accidens, immo dicit quod semper machinatur ad maleficium. Praeterea, in fine eiusdem primi dicit quod forma sui praesentia et absentia facit generationem et corruptionem ; si autem intenderet ipsam secundum suam essentiam semper praesentem esse in materia, non esset hoc verum nec deberet hoc dicere de ea, sed potius de suo esse. Praeterea, ubique vult quod motus, maxime generationis et alterationis, terminentur ad formas, et de motu generationis vult quod vere terminetur ad substantiam seu ad ens simpliciter et non ad aliquod esse accidentale et de motu augmenti quod terminetur ad quantitatem et non ad esse aliud. Vult etiam quod qualitates secundum motum intensionis et remissionis recipiant secundum suam essentiam magis et minus ; secundum autem hanc positionem ipsae non reciperent magis et minus, sed solum eorum esse. Praeterea, II Physicorum, vult quod forma et finis coincidunt in idem numero, forma autem et eius efficiens in idem specie solum ; secundum hoc autem coinciderent in idem numero. Praeterea, libro De generatione, videtur velle quod forma corrupta lion possit per naturam eadem numero reparari ; et hoc idem videtur posse trahi ex V Physicorum, ubi vult quod diversi motus numero habeant terminos intrinsecos diversos numero. Motus autem quo forma corrupta fuit genita et quo postmodum fuit secundum speciem reparata sunt necessario diversi numero. Sed secundum hanc positionem forma corrupta et reparata necessario esset eadem numero. Si enim secundum eum eadem materia numero est contrariorum et eadem numero est sub diversis formis, quamvis aliud et aliud esse habeat sub diversis : ergo multo magis eadem essentia formae semper erit eadem forma numero, quamvis habeat esse diversa ; alias corpus Christi non esset plene idem numero manens sub esse passibili et glorioso et sub esse vitae et mortis. Praeterea, libro De animalibus, vult quod virtus formativa quae est in semine non est anima educenda, sed solum causa eius. Unde, II De anima, in principio, dicit quod in semine non est anima nisi in potentia quae non est coniuncta actui, sicut est potentia corporis organici, potentia vitam habentis. Et ibidem expresse vult quod anima non est actus nisi talis corporis. Et VII Metaphysicae et etiam ubique vult quod forma non potest esse nisi in propria materia. Secundum autem hanc positionem haec omnia essent falsa.

 

Praeterea, Commentator eius dicit, super XI Metaphysicae, quod virtus quae est in semine animalium se habet ad animam educendam, sicut forma domus quae est in mente artificis se habet ad domum in exteriori materia educendam ; unde dicit quod sicut illa dicitur domus in potentia, sic et ista est anima potentia. Certum est autem quod domus quae est in mente artificis non est essentia domus exterioris nec est in potentia passiva ad ipsam, sed solum in potentia activa. Unde quando Commentator ibidem frequenter dicit quod illa virtus est potentia anima, sicut diligenter intuenti evidenter patere potest : non hoc. intendit de potentia passiva, quasi ipsa possit esse postea anima in actu, sed solum de activa, eo modo quo iuxta eius exemplum forma artificis est potentia domus ; vult enim tam ipse quam Aristoteles quod virtus seminalis operetur quasi per modum intellectus artificis. Praeterea, idem Commentator vult, super I Physicorum, exponens definitionem Aristotelis de natura, quod in transmutatione elementorum simplicium non sit principium intrinsecum nisi solum passivum, scilicet sola materia eorum. Unde ait : Illud principium quod est in alterato simplici et transmutabili simplici est aliud a principio quod est in mobili localiter et in augmento et in generabilibus et alterabilibus compositis ; quoniam illud principium quod est in compositis est secundum formam et in simplicibus est secundum materiam. Sed hoc nomen principium usitatur etiam hic aequivoce pro materia et foriha ; et hoc est ita, quoniam non invenitur corpus simplex quod alteretur ex se aut quod generatur ex se, sicut invenitur animal quod transfertur in loco ex se.

Multae etiam aliae viae sunt quibus ex Aristotele et eius Commentatore posset trahi propositum ; sed omitto tam ratione brevitatis quam horrore suae auptoritatis.

 

Positionem igitur aliam tenendam ad praesens censeo ; tum quia praedicta inconvenientia eam in nullo tangunt, quin potius sunt ad confirmationem ipsius ; tum etiam quia omnes notabiles difficultates quae contra istam adduci possunt ita perfecte sunt contra aliam sicut contra ipsam, sicut in responsione argumentorum patebit. Difficultates autem huiusmodi et modum eius cdusa brevitatis, prout in articulis se offerent, solum tangam.

 

[Solutio obiectorum]

Ad primum igitur dicendum quod aliquid educi de nihilo potest ad praesens tripliciter accipi : uno modo, quando praeter virtutem agentis nihil aliud ad eius productionem praeexigitur. Et hoc modo accipitur simpliciter et proprie et sic est idem quod creare et sic etiam non potest.esse nisi potentiae infinitae et divinae, sicut in quaestione an angeli possint creare et in quaestione an Deum, esse sit demonstrabile pro viribus est ostensum. Sicut enim in eis monstratum est, posse operari sine praeexistentia patientis vel obiecti est potentiae omnia operantis absque aliqua determinatione seu applicatione et conversione et inclinatione sui ad aliquod patiens vel obiectum. Hoc autem non potest esse nisi virtutis absolutissimae et simplicissimae et independentissimae et illimitatissimae et intellectualissimae et liberrimae et attingentis totum ambitum entis non solum actualis sed etiam possibilis.

Secundo modo accipitur, quando, licet praeexigatur patiens vel obiectum, tamen non est dare aliquid de quo fiat, sed solum in quo ; sicut communiter conceditur de primis influentiis agentium et sicut de eis in suis materiis est probatum et sicut etiam secundum fidem concedi oportet de actibus voluntatis nostrae exeuntibus ab ea libere, saltem de actibus culpabilibus, sicut suo loco pro viribus est ostensum.

Tertio modo accipitur, quando praeter patiens et obiectum praeexigitur mobilitas et motio patientis ; si enim materia naturalis non haberet mobilitatem ad formas varias a Deo sibi datam, sive sit eadem in essentia cum ea sive non, a nullo agente creato posset moveri ad formas naturales vel etiam artificiales, quae etiam a nullo agente creato sine motu educi possunt. Isto autem modo omnino improprie et valde secundum quid dicuntur huiusmodi fieri de nihilo, quia non solum praeexigitur patiens, sed etiam vere dicitur et dici potest quod res genitae de sua materia fiunt ; tum quia ipsa materia est aliquo modo pars eius quod fit, ad minus in substantiis, et etiam pro tanto, in accidentibus, quia ipsae formae non fiunt in materia quasi per simplicem influxum, sed potius ipsum compositum seu congregatum dicitur fieri per motum, hoc est dictu, non forma influitur seu imprimitur materiae, sed potius materia per motum fit formata seu habens formam. Dicuntur etiam de materia fieri, quia materia in factione eorum non solum se habet ad agentem ut recipiens, sed etiam substernitur agenti ut transmutabilis et transmutationi eius. Pro tanto tamen omnes formae dicuntur fieri de nihilo, quia essentia earum secundum se prius non erat. Et hoc quidem oportet ponere in omni factione secundum omnem positionem, quia terminus factionis qui per se fieri dicitur, in quantum talis, aliquam quidditatem et essentiam dicit et aliquid non solum relatum sed etiam absolutum, cum nulla factio vel motus possit terminari primo et per se ad meram relationem ; terminus autem factionis vel motus, in quantum talis, non erat prius, alias nihil de fiovo per ea fieret.

Istis autem duobus modis ultimis aliquid facere de nihilo non est potentiae infinitae, immo potius finitae, cum talis potentia sit determinata et limitata ad certum patiens et obiectum nec possit operari sine determinata conversione et applicatione et inclinatione sui ad patiens. Et multo minus ; iste tertius modus est potentiae infinitae, cum hic non solum exigatur patiens et determinata conversio potentiae agentis, sed etiam determinata mobilitas et motio materiae.

Quod autem additur quod inter non ens et ens est infinita distantia, etsi hoc, verum esset de non ente quod negat omne ens, non tamen in proposito ubi non ponitur totalis negatio entis, quamvis nec illud omnino secundum rem sit verum, sicut alibi est ostensum.

 

Ad secundum dicendum quod haec ratio non plus est contra eos qui ponunt essentiam et esse produci quam contra eos qui ponunt solum esse produci, quia idem omnino potest argui de ipso esse. Dicendum igitur quod quando dicitur quod causae agentes per motum non sunt causae nisi secundum fieri, non sic est intelligendum quod ipsum fieri solum sit a talibus agentibus et non ipsum esse et essentia eius quod fit ; sed hoc pro tanto dicitur, quia nec esse nec essentia eius quod fit est immediate et per simplicem influxum ab ipso agente, sed solum per motum, moveri enim materiam ad talem formam est continuum fieri ipsius formae. Causa autem quare formae sic eductae et earum esse possunt conservari sine praesentia agentis est, prout credo, quia haec est conditio materiae sibi a creatore data quod ad solam impressionem agentis moveatur ad terminum stabilem et eius stabilitivum, et hoc est quod dicimus mobilitatem sibi a creatione datam ; non enim est aliud esse mobile ab aliquo quam quod ad illius impressionem moveatur seu possit moveri. Stabilitas igitur formae non est ab agente nisi sicut a motore, a creatore autem praeter hoc est propter talem naturam mobilitatis ad talem terminum datam materiae ; unde termini formales quodam modo creati sunt in materia, pro quanto ipsa est mobilis. Cum enim mobilitas habeat relationem ad terminum et sic sit accessibilis ad ipsum : aliqualiter terminus factus est, quando mobile factum est. Et hoc modo sunt omnes formae et earum esse creatae in materia ; unde sunt ibi non per aliam essentiam ab essentia materiae, sed quia hoc est de essentia omnis informis et mobilis et terminabilis, in quantum talis, quod intra suam essentiam et rationem secundum quid et indistincte includatur ratio suae formationis et terminationis. Et ideo bene Augustinus vocat ipsam materiam quae subiacet omnibus formis inchoationem formae, in fine II De libero arbitrio ; et, sicut ibidem patet, loquitur de materia quae intelligitur ut denudata penitus omni forma. Dicuntur igitur esse ibi in potentia, non quia ibi sunt secundum suam propriam essentiam, sed quia, ut ita dicam, multum de ipsis formis factum est, quando posse moveri ad eas factum est. Hoc autem non est dare in simplicibus influentiis agentium, ita plane, immo absolute et immediate trahunt essentiam suam ab eis ; quamvis etiam, quando factum fuit quod possent recipere tales influentias, aliquid fuit factum de eo quod spectabat ad existentiam earum. Si cui autem hoc non placet, excogitet melius, quia hoc ita bene tangit esse formarum sicut et essentiam. Posset etiam dici probabiliter, licet forte non ita vere, quod sicut per motum agentium sunt eductae, ita per motum aequi valentem agentium, etsi non eorundem, conservantur. in esse, utpote per motus et influentias corporum caelestium et corporum locantium.

Quod autem additur quod in terminis motuum idem est fieri, et factum esse : sciendum est quod terminus intrinsecus non est aliud quam terminus ipsius fieri ; motus enim huiusmodi non sunt aliud quam quoddam fieri continuum, cuius fieri terminus non est quiddam quod sit aliquid extra lineam quasi situaliter a partibus lineae distinctum, sicut probat Avicenna, in libro suo Physicorum, sed solum est ultimum ipsius fieri seu finitio eius. Forma autem et suum fieri non sunt omnino idem, cum forma remaneat post suum fieri, fieri autem ipsius formae est tam ipse motus quam terminale fieri ipsius motus ; quamdiu enim motus est, continue fit forma et non solum in ultimo termino ipsius motus. Quomodo autem motus cum suis terminis intrinsecis differat a forma per ipsum educta seu quomodo continuum fieri ipsius formae curii suis terminis intrinsecis differat ab ipsa forma alibi habet tradi, quia propter sui difficultatem exigit sermonem prolixum. Negatur igitur illa ab aliquibus quae dicit quod formae sunt termini motuum, sumendo terminum motus intrinsecum ; quin potius secundum quosdam forma secundum suum fieri non est aliud quam ipse motus, ita quod motus super essentiam formae non addit secundum eos nisi solam successionem partium simpliciter, ita quod una deficiat et altera succedat, sed solum est ibi successio respectu prioritatis existendi. Et sic etiam dicunt quod fieri1 ipsius formae non differt ab ipso esse et a tota sequenti continuatione essendi, ita tamen quod ultra hoc superaddit actualem relationem ad exterius agens tanquam ad actu agens. Nec est contra hoc quod supra in arguendo contra positionem aliam dictum est quod omnis motus terminatur ad formam, quia hic accipitur forma non qualitercunque, sed pro forma in aliquo termino seu terminali completo suae essentiae existens. Huius autem, et praedictorum exemplum nituntur dare in motu locali qui super omnes est nostro sensui manifestus ; non enim motus localis videtur esse aliud quam successivum ubi ipsius mobilis. Ponatur autem quod una pars totius illius ubi non tolleretur per acquisitionem sequentis, sicut in acquisitione continua formae accidentalis in motu alterationis ponimus : tunc totus motus non differret a toto ubi remanente post ipsum nisi solum secundum modum dictum de forma et motu et de forma et suo fieri. Et tamen tunc motus diceretur terminari ad ubi, non tamen ad qualitercunque acceptum, sed ad ubi in certo puncto terminatum seu in certo mutato esse. Et etiam propter hoc diceretur terminari ad ubi, quia ipsa successione illorum partialium ubi finita, quae est in recto magis conveniens motui quam ipsa ubi, remaneret quietissimum et perfectissimum ubi et totum simul existens. Et isti etiam dicunt quod pro tanto forma dicitur fieri per motum, non quia motus se habeat ad ipsam sicut instrumentale efficiens ad effectum, sed quia forma non habet relationem ad agens in ratione effectus, nisi prout habet in se rationem successionis ipsius motus, et etiam quia ipsa successio ad formam ut post successionem remanentem se habet secundum aliquem ordinem causalem aut quasi causalem. Quid tamen de hoc sit verum alibi habet locum.

 

Ad tertium dicendum quod qualitates elementares, cum sint quaedam emanationes et quasi similitudines seu resultationes formarum substantialium sunt secundum suam essentiam instrumenta earum, sicut species virtutis activae impressa in patiens est instrumentum virtutis ipsius agentis. Videmus autem quod species impressa non educit de materia speciem sibi univocam, sed potius formam similem qualitati seu virtuti agentis ; unde nec proprie dicimus quod species impressa moveat materiam, Sed potius quod agens movet eam per speciem suam. Et sic est in proposito. Et ideo non sequitur hic quod effectus sit nobilior agente principali, sed solum instrumentali ; et de isto non est inconveniens quod effectus sit eo nobilior in iis quae fiunt per motum, quamvis hoc esset inconveniens in iis quae fiunt per modum simplicium emanationum.

Si autem dicatur quod actio agentis instrumentalis est alia ab actione immediata principalis agentis : dicendum quod hoc non est verum in iis quae per essentiam suam sunt instrumentalia, sed solum in iis quae sumunt rationem agendi per applicationem et motionem in eis factam ab agente principali. Tunc enim ipsa applicatio est quaedam agentis actio, praeter quam ipsum instrumentum habet postea aliam actionem ; quamvis, in quantum ipsae qualitates elementares vel species agentium sunt quaedam immediatae emanationes principalium agentium, ipse exitus earum a principalibus agentibus est immediata actio ipsorum principalium, praeter quam consequitur ad eas alia actio, scilicet motio patientis. Secundum hoc autem non oportet quod huiusmodi qualitates prius educant de materia qualitates sibi similes quam formas substantiales principali agenti similes. Sciendum etiam quod si solum esse educitur, ita parum educetur esse.substantiale per formam accidentalem, sed solum esse accidentale ; quia secundum illam positionem formae agentium non poterunt producere nec producent esse formarum educendarum nisi per sua esse, cum termini eductionum sint per se similes causis per se activis aut quia saltem non competet eis ipsum esse educere, nisi prout sunt in suo proprio esse.

 

Ad quartum dicendum quod in formis quae fiunt per altera tionem nullus negat communiter hanc multitudinem partium, cum omnes concedant ipsas successive generari, etiam super eandem partem mobilis. Propter quod in eis ponitur duplex quantitas : quantitas scilicet extensionis secundum quam dicuntur maiores vel minores et quantitas intensionis secundum quam dicuntur magis vel minus, quamvis hic mbtus quantitatis non ponatur ab Aristotele in praedicamento quantitatis, sed in eodem in quo et ipsa forma.

Quod autem dicitur quod tunc secundum hunc modum quantitatis oportebit in ea dare aliquid formale quod per modum puncti sit simplex et aliquid quod sit divisibile per modum partium lineae : dicendum quod sicut punctus et huiusmodi termini quantitatum non dicunt aliquid extra partes divisibiles quarum sunt termini quas terminant, prout Avicenna dicit et prout alibi est probatum nec huiusmodi termini dicuntur proprie partes quantitatum quarum sunt termini nec recipiunt univoce nomen speciei earum - non enim punctus est linea, sicut pars lineae est linea - : sic in proposito est fortassis quod terminatio partium divisibilium ipsarum formarum non est proprie pars formae nec aliquid extra partes formae ; nec ipsum secundum se, prout dicit rationem quandam distinctam a ratione partium, debet proprie dici forma, sed solum terminatio formae ; et si dicatur forma, non erit tamen univoce forma cum ipsis partibus formae illius cuius est terminus nec cum formato tali. Et tunc secundum illos qui volunt quod formae substantiales successive generentur idem erit de eis ; secundum illos autem qui ponunt eas in instanti educi non oportebit hoc, saltem ex vi praedicti argumenti. Sciendum etiam quod secundum aliam positionem idem oportebit dicere de esse quod per motum successive generatur ; oportebit enim quod aut habeat partes infinitas in actu et inter se quasi non unitas aut quod habeat in se et suis partibus unitatem quasi Consimilem unitati continuationis.

 

Ad quintum dicendum quod quidam, etiam magni, concedunt simpliciter aliquas formas substantiales esse sibi contrarias, licet non ipsas substantias compositas nisi forte solum ratione suarum formarum. Et isti concedunt rationem praedictam quam et ego ad praesens concedo causa brevitatis et quia omnibus pensatis, ut credo, est verior ; loquor tamen de formis quae sunt termini motuum contrariorum simpliciter, quia nec de aliis concluditur. Sunt enim quidam motus contrarii secundum quid, utpote motus intensionis et remissionis eiusdem formae ; quos pro tanto dico secundum quid contrarios, quia non habent coptrarios terminos nisi secundum quid ; et idem est de motu qui est a forma substantiali imperfecta ad perfectiorem et e contrario. Et in talibus non oportet quod sit contrarietas nisi incontingentiae et secundum solas rationes perfecti et imperfecti. Sciendum autem quod per hanc rationem et consimiles nulla contrarietas concludi potest de essentiis formarum substantialium, quin secundum aliam positionem concludatur de esse earum.

 

Ad sextum dicendum quod secundum quod supra ex verbis Commentatoris hanc definitionem exponentis est ostensum, principium non sumitur ibi tantum pro principio activo et formali, sed etiam pro principio passivo et materiali. Et quod etiam ita exponi oporteat ex ipso textu Aristotelis probo : quia cum prius definiat naturam quam eam dividat in materiam et formam, oportet quod definitio data sit utrique communis, alias data esset in aequi- voco nec secundum artem deberet dari nisi post divisionem praeassignatam.

 

Ad septimum dicendum quod generatio formarum naturalium dicitur naturalis et non violenta nec artificialis tam ratione efficientis qui, est agens per naturam propriam et modo naturali quam ratione termini qui est forma naturalis quam ratione materiae patientis quae est naturaliter mobilis ad talem formam tanquam ad naturalem perfectionem suam et naturaliter mobilis a tali agente magis quam sit ab agente artificiali. Alia etiam causa est, quia agens movendo eam dat sibi continue naturalem inclinationem et corrumpit simul tantum de contraria inclinatione et de forma contraria ; agens autem violentum vel artificiale nullum habet horum, nisi forte pro quanto naturale est materiae esse mobilem ab eo, immo semper remanet, dum agit in eam, plena inclinatio ad contrarium, pro eo quod forma inclinans ad contrarium per eius actionem in nullo minuitur, et pro tanto in actione violenta patiens non dicitur cooperari agenti, quin potius per formam contrariam totis viribus contra operatur ; quamvis generatio naturalis respectu formae contrariae posset dici secundum quid violenta, sicut et actio violenta respectu mobilitatis materiae potest dici secundum quid naturalis.

 

Ad octavum dicendum quod Aristoteles, quandocunque dicit aliquid esse in potentia materiae, semper sumit potentiam, sicut ratio materiae innuit et exigit ; quod, sicut dixi superius, non potest esse nisi duobus modis, scilicet sicut in potentia receptiva et sicut in potentia mobili.

Quod autem dicit ea extrahi vel educi de potentia materiae, non intendit accipere verbum proprie, sed similitudinarie ; derisibile enim esset accipere ea proprie, sicut supra ostensum -fuit. Dicuntur autem extrahi, quia per motum ad eas pervenitur et quia erant in potentia mobilitatis modo supra dicto.

Quando autem dicit quod idem quod prius erat in potentia est postmodum in actu : potest sane intelligi tam a parte materiae quam a parte formae ; eadem enim materia quae prius erat in potentia ad talem formam est postmodum in actu per eam, et eadem forma quae prius erat in potentia materiae absque hoc quod ibi esset aliquid suae essentiae secundum se est postmodum in actu eam perficiens.

 

Ad nonum dicendum quod non ens bene potest esse principium aliorum per accidens, quamvis non per se ; privatio autem non ponitur ab Aristotele esse principium per se, sed solum per accidens ; et hoc magis facit ad propositum nostrum quam ad oppositum.

 

Ad decimum dicendum quod sicut Commentator dicit, II Physicorum, exponens nomen principii positi in definitione naturae, quaedam sunt mobilia secundum locum et secundum augmentum et secundum alterationem quae habent aliquod principium activum quo moveri possunt ; illud autem principium nunquam est illud quod per ipsum educitur, virtus enim motiva animalis secundum locum aut secundum augmentum non est ipse motus localis, nec ipsa quantitas additur per augmentum, et sic nec virtus cordis seu cuiuscunque membri sani alterans et movens alias partes ad sanitatem non est illa pars sanitatis quae per eam in illis partibus educitur. Aristoteles autem non vult aliud ibi dicere nisi quod calefactio cordis introducta per motum casualem aut medicinalem est pars quaedam sanitatis aut causa alicuius alterius partis, nunquam tamen sui ; potest etiam contingere secundum eum ibidem quod sic sit causa sanitatis quod tamen nulla pars eius. Et ideo istud nihil facit ad propositum.

 

Ad undecimum dicendum quod Aristoteles loquitur ibi de artificialibus et de illis dicit quod aliqua possunt introduci per artem, utpote per artem medicinae quae habent principium activum intra, sicut est virtus cordis in animali, et de talibus vult quod possint aliquando educi praeter operationem artis ; alia vero sunt quae non habent huiusmodi principium activum intra se, et de istis dicit quod non possunt fieri nisi per artem, et sic se habent lapides ad formam domus. Quod autem sic intendat loqui apparet per hoc quod ipse, ibidem dat simile in naturalibus ; unde mar teriam ignis comparat materiei domus in hoc quod utraque movetur ad formam a principio extrinseco. Et sic exponunt ipsum ibi qui bene noverunt mentem eius et bene noverunt translationem ipsius.

 

Ad duodecimum dicendum quod Aristoteles sumit ibi nomine privationis formam contrariam quae magis degenerat in imperfectionem, sicut et accipit, X Metaphysicae. Et ita eum exponit Commentator ibidem. Yerba enim Commentatoris in articulo posita sunt truncate ; postquam enim dixit quod forma dicitur de formis perfectis cum quibus non coniungitur privatio et de diminutis cum quibus coniungitur., statim subiungit exemplum : ut, inquit, de nigredine et albedine ; albedo enim est forma cum qua non coniungitur privatio omnino, nigredo vero est forma cum qua coniungitur privatio albedinis. Et similiter videtur in omnibus contrariis. Contrarium igitur cum quo coniungitur privatio est unum eorum de quibus dicitur forma. Et idem dicit infra post illa verba praedicta, ubi dicit quod privatio non est privatio simplex, immo est sicut forma materiae ; immediate enim dicit hoc esse manifestum in contrariis quae sunt in qualitate.

 

Ad decimum tertium patet per supradicta ; non enim vult esse animam in semine nisi in potentia activa, quia nec aliter est forma domus in artifice, abstractionem enim accipit modo superius dicto.

 

Ad decimum quartum dicendum quod sicut ex II Physicorum patet, non intendit quod efficiens sit idem numero cum forma facta, sed solum idem specie, nec de anima ipse vult hoc aliter, sicut ex praedictis apparet.

 

Ad decimum quintum dicendum quod verba illa secundum faciem terrae non videntur aliud sonare quam quod Deus suo imperio plantas de terra producendo in earum productione dedit eis virtutem producendi semina ex quibus sicut ex causis sufficientibus possent surgere aliae plantae. Haec autem positio concedit cum Augustino et Scriptura Sacra rationes seminales, et maxime respectu plantarum et animalium, sed non hoc modo quo sint essentiae formarum educendarum. Potest etiam ultra hoc convenienter ibi intelligi quod tunc Deus indiderit terrae aliquas virtutes transcendentes qualitates elementares sine quibus non possent virtutes caelestes absque seminibus decisis ab animalibus vel plantis plantas vel animalia procreare et sine quibus non possent forte in productione mineralium. Qualitates enim elementares secundum nudas proprietates elementorum acceptae non sunt sufficientia instrumenta virtutis caelestis ad praedictorum productionem. Si autem tunc non sunt inditae, saltem per virtutes caelestes, virtutes huiusmodi inferius producuntur ante praedictorum productionem, virtutes tamen huiusmodi formativae mineralium et animalium et plantarum quae non sunt ex semine non sunt essentiae formales mineralium nec animalium nec plantarum.

 

Ad sequentia quatuor patet per ea quae supra ostensa sunt de intentione Augustini super positione rationum seminalium ; ibi enim dictum est pro quanto omnia simul sunt creata et etiam qualiter omnia dicantur esse ab Augustino in rationibus seminalibus.

Quod autem in duodevicesimo argumento ponitur quod rationes seminales sunt incorporaliter corporeis rebus intextae : quantum ad rationes seminales quae sunt in seminibus animalium et forte plantarum simpliciter verum est. De aliis vero sic intelli- gendum pst quod sint in rebus corporeis incorporaliter, quia ipsae res quarum sunt rationes non sunt in eis distincte nec extense, sed potius intelligibiliter, sicut scilicet effectus in causis. Non enim ignis producendus vel consimilia erat in suis causis activis et passivis secundum eam distensionem et extensionem corporalem quam habet, quando est eductus. Et ille est sensus eius in illis verbis, prout credo.

 

Ad vicesimum dicendum quod posito quod terminare et unire et perficere sint actus orientes a formis et ita quod sint realiter distincti ab eis, sic verum erit quod forma prius erit naturaliter non solum secundum essentiam, sed etiam secundum esse actuale quam praedicti actus ; si autem non dicunt quid distinctum ab essentia eius, tunc prima propositio non est vera nisi secundum modum intelligendi. Secundum illos etiam qui ponunt quod esse differat ab essentia non erit verum quod quicquid est prius natura aliquo sit prius eo secundum esse ; nec tamen secundum istos ipsa essentia quae ponitur prior natura quam suum esse erit prius essentia quam habeat esse. De hoc tamen alibi plus quam hic, quia hoc argumentum non plus tangit istam positionem quam aliam. Ipsum enim esse actuale formarum erit terminans motum per quem educitur et essentiam materiae et formae suae, quia sine hoc non erunt in termino suae actualitatis ; et ita eodem modo oporteret quod prius esset ipsum esse formarum quam quod esset terminans et ita quod prius esset quam esset.

 

Ad vicesimum primum dicendum quod hoc argumentum ita tangit positionem aliam sicut istam, quia idem poterit argui de ipso esse, si est per se et solum terminus motus, sicut hic arguitur de essentia. Dicendum igitur quod primae propositiones verae sunt de termino extrinseco ad quem mobile dirigitur a motore ; de termino autem motus intrinseco non sunt secundum omnem modum verae, terminus enim motus se habet ad motum sicut futurum ad praesens, quamdiu motus est, cuius ipse debet esse terminus. Pro tanto tamen verae sunt, quia sicut motus et omnes partes eius naturaliter ordinantur ad futurum terminum, sic materia mota seu, prout est sub motu, est per ipsum formaliter ordinata in terminum motus futurum. Et sic etiam tam aspectus agentis tam inclinatio mobilis ab ipso causata habent naturalem ordinem ad terminum motus futurum. Si igitur nihil posset ordinari ad aliquid ut fiendum et ut futurum, tunc praedictae propositiones secundum omnem modum essent verae.

 

Ad.vicesimum secundum dicendum quod ista ratio non est plus contra istam positionem quam contra aliam, quia eadem difficultas manet penitus quomodo possint produci secundum esse spirituale et simplex et vivens et sentiens a forma agente secundum esse corporale quod non est idem quod vivere vel sentire. Aut quomodo diversae partes sensitivae secundum sua esse distincta et ordinate orientia in suis propriis materiis et diversa inter se non solum numero sed etiam secundum speciem possint produci distincte et ordinate, non solum secundum naturam, sed etiam secundum tempus ab una virtute, non solum simplici in essentia, sed etiam habenti esse simplex et operanti naturaliter : non minus apparet difficile quam de productione distincta et ordinata diversarum partium essentialium seu potentiarum animae sensitivae. Quomodo etiam esse animae sensitivae possit per motum successivum et quasi successive fieri, sicut oportebit, si est per se et primo terminus motus illius per quem fit, non minus est difficile videre et sustinere quam quomodo essentia simplex animae sensitivae possit per talem motum fieri ; si enim illud potest poni fieri in instanti, per eandem viam poterit poni de ipsa essentia. In tantum autem omnis modus generationis sensitivae, sive secundum essentiam sive secundum esse, est difficilis quod quidam magni propter hoc voluerunt dicere quod non producebatur nisi per creationem.

 

Licet igitur quod dictum est sufficere posset ad propositum, ne tamen difficultas haec omnino intacta remaneat, aliud succincte dicendum. Est enim hic aliquid attendendum ex parte virtutis formati vae et aliquid ex parte sensitivae et etiam organizationis corporis eius. Nam virtus formativa non agit nisi sicut virtus instrumentalis alicuius principalis agentis, sicut suo modo impulsus seu inclinationes datae proiectis a proiectoribus movent ipsa proiecta etiam in absentia proicientium ; agentia autem instrumentalia non oportet quod assimilent sibi ea quae educuntur per ipsa, sed potius principali agenti. Nec etiam omne principale agens in iis quae per motum educit semper assimilat sibi univoce, saltem sicut quando per motum lapidum excutitur ignis. Et causa huius est, quia plus fecit etiam in productione formae, sive sensitivae sive aliarum, qui creavit mobilitatem materiae qua potest moveri ab hoc vel ab illo agente ad talem formam quam faciat ipse motor naturalis seu creatus. Ex quo enim materia est mobilis ad aliquem terminum, non oportet quod in motore sit aliud quam virtus aliqua qua possit eam impellere ad talem terminum ; ad quod non requiritur nisi quod virtus impellens habeat inclinationem seu directionem et aspectum virtualem ordinatum efficaciter ad talem terminum, et hoc per modum moventis seu impellentis seu potius per modum potentis ipovere et impellere. Et ideo quando dicitur quod omnis causa nobilior est suo effectu, non est verum nisi solum secundum quid, praeterquam in effectibus totaliter exeuntibus et immediate dependentibus a sua causa, sicut exeunt et dependent primae influentiae a suis agentibus. Quod autem cum hoc dicitur quod omne agens est praestantius patiente, licet hoc sit magis verum quam primum, quia patiens, in quantum patiens, non dicit nisi potehtiam passivam actioni agentium subiectam : non tamen est verum quod patiens simpliciter sit ignobilius agente, sed solum secundum hoc secundum quod, per se et directe est patiens ; virtus autem formativa non agit in sensitivam sicut in patiens nec etiam in alias formas, sed solum in materiam tendentem seu possibilem ad ipsas.

 

Non autem est omnino verum quod virtus formativa sit forma corporalis et extensa, immo forte magis est forma simplex ; quamvis non sit proprie forma materiam suam absolute et quiete perficiens, sed solum in relatione ad terminum. Non est etiam credendum quin sit composita ex pluribus virtutibus formativis, ordinate inter se suo modo se habentibus, sicut suo modo se habent distincte et ordinate partes sensitivae et aliarum formarum quae per ipsam virtutem seminalem educuntur. Et quamvis agant naturaliter et necessario, non tamen.oportet quod semper simul agant aut semper uniformiter, quia non oportet quod agant nisi in materiam dispositam ad suscipiendam suam actionem. Sicut autem sensus communis non potest agere, nisi prius fuerit actio sensus particularis, nec voluntas, nisi praecesserit actio intellectus : sic et una potentia virtutis formativae non oportet quod possit agere, nisi praecesserit actio alicuius alterius potentiae suae per quam materia disponatur ad suscipiendum actionem alterius. Sicut etiam virtus solis non liquefacit, nisi prius calefecerit, quia liquefactio non potest fieri a virtute solis nisi mediante calefactione : sic potest esse quod eadem potentia virtutis.formativae non possit in aliquas ulteriores operationes nisi mediantibus aliquibus quas oportet praecedere. Tales autem effectus sic ordinati, licet sint specie diversi, bene possunt esse ab eadem virtute secundum speciem. Et his duabus viis possunt multiplicationes naturarum formalium quae reperiuntur in animali et in corpore eius esse a virtute seminali.

 

Si autem adhuc dicatur quod virtus seminalis non potest in se huiusmodi diversitatem et spiritualitatem et simplicitatem habere, quia virtus generativa animalium est una potentia unius determinatae speciei nec est potentia animae sensitivae sed vegetativae, in aliis autem quae non fiunt a generativa animalium sed solum per virtutes caelestes non poterit esse spiritualis et simplex, cum virtutes caelestium corporum non videantur esse tales : dicendum quod virtus generativa non producit virtutem seminalem nisi in virtute totius animae sensitivae et virium eius ; immo ipsa generativa est potentia quae de se et per suam essentiam dependet ab omnibus, acsi esset instrumentum omnium in unum concurrentium ; sicut in machina vel ballista omnes virtutes cordarum et lignorum concurrunt ad unum locum a quo debet fieri proiectio lapidis vel sagittae. Et ideo per generativam hoc modo acceptam bene potest virtus multiformis in materia seminali educi. Licet autem virtutes caelestes per quas educuntur virtutes seminales in terra et aqua fortassis non sint simplices et ad minus non sint vitales, possunt tamen educere per modum supradictum aliquid sibi dissimile tam. in simplicitate quam in aliis quantum ad similitudinem univocationis.

 

Ex parte vero sensitivae duae restant difficultates, videlicet an successive et per motum successivum possit educi, et maxime cum motus sit a contrario termino in contrarium, sensitiva autem contrarium non videatur posse habere. Secunda vero est, quomodo post eius eductionem possit fieri in partibus quae postea formantur aut per quid partes illae sequentes formantur, cum virtus seminalis tunc videatur desiisse.

 

Licet autem omnia ista per se requirerent magnos tractatus, tamen dicendum breviter quod si generatio sit motus, non est sic intelligendum formam quae per motum educitur posse habere nomen formae secundum speciem suam aut proprietates et operationes plenarie iuxta exigentiam suae speciei, nisi quando est in certo termino et in certo gradu ; unde antequam pervenerit ad illum, non debet nominari nomine illius speciei nisi secundum quid. Et istorum aliqui nolunt quod aliquid de natura sensitivae educatur per motum et successive, antequam perveniat ad illum gradum et terminum in quo possit dici sensitiva ; et antequam pervenerit ad illum terminum, nolunt quod possit habere actus illos sensitivae qui dicuntur sentire et appetere, etiam secundum quid, quia isti requirunt in potentia a qua exeunt ad hoc quod etiam semiplene exire possint non solum certum gradum essentiae et virtutis, sed etiam certum et determinatum aspectum ad sua obiecta et certum gradum dispositionis in suo organo ; ad ilium autem terminum pervenitur in instanti eo modo quo et ad terminum motus localis, omnis enim terminus motus fit in nunc. Isti etiam volunt quod postquam perducta est ad illum terminum in quo potest dici sensitiva successive perducatur ad suum totale completum ; unde nolunt quod virtus seminalis totaliter deficiat, usquequo ipsa cum suis organis et membris totaliter iuxta possibilitatem materiae sit completa, nisi forte ipsa anima sensitiva habeat virtutem formandi aliqua membra sui corporis, sicut habet virtutem augmentativam et nutritivam et sicut vegetativa videtur habere in plantis virtutem formandi ramos et consimilia. Nec tamen tunc producens esset productum, sed ipsum animal per unam partem sui formalem produceret in alia parte materiae aliam. Simplicitas autem animae sensitivae non repugnat quantitati intensionis et graduum formalium secundum quam potest dici perfecta vel imperfecta, sed solum quantitati extensivae secundum quam posset dici longa vel lata. Isti etiam volunt quod propter hoc non oportet quod habeat contrarium omnino eodem modo quo est contrarietas in qualitate et in uno genere, sed sufficit quod ibi sit contrarietas incontingentiae, quod scilicet terminus a quo incipit generatio sensitivae non possit simul esse cum ea, in quantum erat terminus a quo. Videmus enim quod motus intensionis caloris potest inchoari a minus calido et non solum a frigido, et minus calidum dicitur habere rationem contrarietatis respectu magis calidi, in quantum in suo intellectu implicat privationem magis calidi. In generatione autem sensitivae et organizationis corporis sui et complexionis eius magis videtur esse motus a formis imperfectis ad perfectas secundum suam naturam inter se ordinem et consequentiam habentes quam a formis contrariis ad contrarias ; unde motus organizationis aut ille quo educitur complexio non videter incipere a contraria organizatione aut a contraria - complexione, sed potius a quadam forma et dispositione corporis imperfecta respectu organizationis et complexionis. Et sic eodem modo est in generatione figurarum, quod scilicet non oportet quod sit ibi motus a contraria figura ad contrariam, cum in figuris non sit proprie contrarietas nisi solum incontingentiae.

 

Quomodo autem anima possit post sui eductionem in aliis partibus fieri : sciendum quod hoc potest fieri per virtutem augmentativam et nutritivam et per virtutem aliquarum partium corporis formativam. Nusquam autem fit per hoc quod ipsa anima prius existens de partibus ad partes transferatur, acsi localiter moveretur, sed solum fit per novam unionem materiae nutrimentalis vel alterius ad ipsam et ad partes corporis sui in quibus ipsa prius existebat ; unde in augmento et nutritione partes nutrimentales prius trahuntur ad ipsam et uniuntur ei ut formae suae et postmodum ipsa cum omnibus dilatatur, corpus quidem extensive, ipsa vero virtualiter et per quandam ampliationem applicationis et communicationis suae essentiae. Quomodo autem hoc possit Singulariter fieri in anima in quaestionibus de veritate augmenti et enutritionis corporis humani est tactum. Secundum praedictos autem, quando formantur aliquae partes corporis sequentes generationem animalis, non solam fit modo praedicto, sed etiam per hoc quod per eandem virtutem educitur aliquod complementum essentiale animae sensitivae et potentiarum eius aut omnium aut aliquarum. Cui autem haec non placent, potest faciliter evadere dicendo quod generatio non est motus sed mutatio, et ideo non oportet quod generatio sensitivae sit successiva.

 

Ad vicesimum.tertium dicendum quod haec ratio non plus tangit positionem istam quam aliam, quia quando annulosum est unum, ita parum ponitur ab eis in eo esse essentia animae nisi una sicut et ab istis ; in toto enim corpore et partibus eius non ponuntur plures animae nec plures essentiae animarum, saltem animarum in actu. Et praeterea, eadem difficultas remanet eis, quomodo scilicet unum esse animae multiplicatur in duo esse et unde et per quam virtutem illa esse diversa et diversarum animarum causantur in partibus divisis ; ita enim est hoc difficile sicut et de plurificatione et generatione essentiarum animae. In tantum autem fuit boc difficile Augustino quod sicut dicit, libro De quantitate animae, aliquando credidit quod motus huiusmodi partium non esset ex anima, sed solum ex dissolutione elementorum causata ex defectu animae ; postmodum autem videns quod sentiebant et currebant et opera faciebant quae non poterant esse nisi animae, fere credidit quod sensitiva esset extensa secundum extensionem sui corporis et ita quod posset dividi secundum divisionem eius, sicut et caeterae formae extensae ; postmodum tamen non solvit quomodo boc fieri possit nisi solum per similitudinem significati dictionis compositae, quod cum sit unum, potest dividi in duo significata vocum componentium. Quidam etiam magni per aliud simile credunt evadere, dicentes quod una simplex anima dividitur in duas, sicut unus simplex punctus in duo puncta, quamvis in exemplo isto sit manifesta falsitas ; punctus enim ante divisionem continui non est actu in continuo in loco illo ubi postea fit divisio, unde ipsa.puncta non fiunt ex uno puncto, sed potius per divisionem educuntur de novo. Nec etiam ipsi satisfaciunt difficultati, sed potius eam augent, quomodo scilicet una essentia simplex, sive puncti sive animae, possit dividi in plura et maxime in talia quae retineant nomen et speciem et virtutem et operationem ipsius divisibilis, cum nihil possit dividi nisi in partes ex quibus est compositum et nulla pars constituens aliquod totum communiter retineat speciem et operationem sui totius.

 

Ad hoc igitur dixerunt aliqui quod in simplicitate spiritualium est gradus valde multiplex et diversus ; multum enim distat simplicitas animae sensitivae a simplicitate animae rationalis vel angeli multumque simplicitas sensus communis a simplicitate sensuum particularium multumque simplicitas animae animalium perfectorum a simplicitate animae animalium imperfectorum multumque simplicitas sensitivae a simplicitate vegetativae quae est in plantis. Isti igitur dicunt quod sic anima annulosorum actu est simplex per carentiam extensionis et partium extensarum quod nihilominus vere habet intra se partes secundum quas respicit diversas partes corporis sui extensi ; unde, ut dicunt, nos videmus etiam in animalibus perfectis quod anima sensitiva aliam partem corporis informat per potentiam auditivam, aliam per visivam et sic de aliis, et tactus ipse non secundum eandem applicationem applicatur diversis partibus corporis, utpote ambabus manibus, quia nec etiam angelus diversis partibus loci. In hoc tamen est differentia animalium annulosorum et eorum quorum partes vivunt divisae ab iis quorum partes divisae vivere non possunt quod in istis omnes partes corporis continuantur virtualiter ad unam sine cuius influentia animam participare non possunt. Et in illa una parte est virtus in tali altitudine simplicitatis et unitatis quod, si pars illa dividatur, statim corrumpitur, pro eo quod totaliter deficit a suo vigore. In illis vero aliis partes animae et partes corporis eius non habent tantam unitatem nec tantam colligationem ad aliquam unam partem corporis et animae, immo est ibi dare aliquas partes tam animae quam corporis quae divisae a suo toto possunt aliqualiter manere, licet non secundum illam perfectionem secundum quam erant in suo toto, unde nec plene retinent speciem et virtutem sui totius nec etiam operationem. Quando autem partes corporis dividuntur, illa pars animae remanet in illa parte corporis secundum quam in ea directe et immediate radicabatur ; unde videmus quod ablata cauda ab aliquo tali animaliremanebit visus in alia ubi prius erat.

 

Cui autem hoc non placet, potest cum aliis dicere quod anima totius totaliter destruitur et in partibus novae animae generantur ; quamvis hoc non ita sit consonum dicto Augustini et exemplo eius nec exemplo et dicto aliorum praedictorum sapientium sicut est primum ; et praeterea, hic non est dare generans nec motum praecedentem terminum generationis, nec in partibus divisis videntur aliquo modo destructae esse potentiae animae quae prius ibi erant, immo dum visus in sub actu continuabitur vel pes in suo motu, abscindetur una alia pars, utpote cauda vel aliqua alia.

 

Deinde de angelis communiter quaeruntur sex.