Quaestio LXXXIII — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio LXXXIII

QUAESTIO LXXXIII

Duodecimo post, hoc nota de actu electionis quod dictum Aristotelis in Ethicis, dicentis quod electio non est de fine, sed solum de his quae sunt ad finem, et quod semper sequitur actum consilii seu deliberationis, non est usquequaque verum, nisi ad sanum intellectum aliqualiter reducatur.

 

Fuit autem una ratio sua : Quia nullus dicitur eligere felicitatem aut sanitatem, sed potius absolute et simpliciter velle. Quibus volitis tandem consiliamur et inquirimus vias et modos pertingendi ad illa, quia, via inventa eligimus illam.

Secunda ratio fuit eius : Quia electio est circa opposita, quorum unum alteri aliquando praeferimus et praeeligimus et aliquando e contrario. Nostra autem voluntas est determinata respectu sui finis, ita quod non potest velle oppositum sui finis.

 

Tu autem dic quod, sunt quidam fines ad quos voluntas est sic immobiliter determinata quod nullo modo potest velle eorum opposita. Et talium proprie non dicitur esse electio, reliquorum vero potest esse electio. Unde Scriptura Sacra saepe proponit nobis quod eligamus Deum verum in Deum nostrum et Dominum, et aliquando hoc ut iam per nos factum nobis commemorat, dicens : Elegisti hodie Dominum Deum tuum, ut sit Deus tuus. Constat autem quod Deus est nostri et omnium summus et ultimus finis. Falsum est igitur quod quidam dicunt voluntatem nostram esse naturaliter et necessario determinatam ad suum ultimum finem.

 

Quod autem quidam eorum dicunt quod qui eligit servire vel diligere Deum eligit hoc propter generaliorem finem qui dicitur beatitudo : contra istos est triplex ratio nimis fortis.

Prima est quod secundum hoc nunquam possumus ferri in Deum serviendum et amandum tanquam in summe ultimum finem, sed semper referemus ipsum in alium finem magis ultimum. Quod est nimis absurdum et haereticum.

Secunda est quod omnes iusti et beati totam suam beatitudinem creatam vel creabilem ordinant in Deum et eius honorem tanquam in ultimum finem. Unde in eis dilectio qua Deum diligunt est finis dilectionis sui qua se ipsos diligunt.

Tertia ratio est quia beatitudo, ad quam nostra natura, in quantum est recta, naturaliter nos inclinat, est utique summum bonum. Summum autem bonum non potest esse aliud quam summus Deus.

 

Sed adverte quia ex hoc non sequitur quod ad Deum sub determinata et specifica deitatis ratione sumptum sic naturaliter inclinemur quod ipsum ut sic specifice sumptum necessario habeamus diligere toto corde, sicut utique ipsum sub sola generali ratione summi boni vel beatitudinis sumptum necessario diligimus toto corde. Nullus autem sanae mentis dicet quod idem generaliter et indeterminate sumptum sit finis sui ipsius determinate et specifice sumpti ; sed potius debet dici quod est idem finis, et quod tanto sub perfectiori ratione finis sumitur, quanto magis specifice et complete sumitur. Propter quod caritas quae in Deum determinate et specifice fertur est quaedam superadiecta determinatio ac specificatio et completio illius naturalis amoris quo sub ratione summi boni et summae beatitudinis generaliter et indeterminate ferimur in Deum.

Rursus adverte quod, licet voluntarius consensus quo quis in re iam primo electa persistit sit eiusdem speciei cum prima electione : nihilominus non sic consuevimus hoc appellare electionem, sed potius perseverantiam vel persistentiam. Et hinc est quod, postquam aliquis sibi praeelegit et praestituit aliquem specialem finem, ut, nauta navigationem et medicus morborum curationem, non iam ex tunc dicitur eligere illum finem, sicut dicitur eligere vias quas de novo inquirit et accipit propter illum finem.

Ulterius adverte quod, cum inquisitio et deliberatio consilii non sit actui electionis necessaria nisi solum ad hoc ut obiectum eligibile praesentetur voluntati ut eligibile : tunc, si absque tali inquisitione potest per intellectum praesentari voluntati ut eligibile, patens est quod tunc poterit illud eligere sine praevia inquisitione consilii. Et certe, quando Apostolus dicit quod Deus elegit nos in Christo ante mundi constitutionem, aut quando Christus ait, non vos me elegistis, sed ego elegi vos : non fuit facta talis electio per praeviam inquisitionem aut deliberationem. Ubi enim absque inquisitione habetur plena certitudo eligibilium vel eligendorum aut qualiscunque notitia vel opinio sufficiens ad eligendum : non est necessaria inquisitio. Unde solis dubitantibus aut ignorantibus est necessaria talis inquisitio. Constat autem quod Dei dono tam nos quam angeli possumus per habitus scientiales et prudentiales certificari de pluribus eligendis absque praevia inquisitione