Quaestio LXI — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO LXI
Quantum ad secundum, quod scilicet tactus in plures tactivas potentias dividatur.
Arguitur
- Primo, quia multa per tactum apprehenduntur quae non minus differunt genere quam obiecta diversorum sensuum, utpote, grave et leve, calidum et frigidum, humidum et siccum, durum et molle, densum et subtile, et item multiplex dispositio et indispositio proprii organi et totius corporis ; nam gravedines indigestionum et inflationum et apostemationum et calores febriles et corporis inanitatem et indigentiam et satietatis plenitudinem et varios pruritus carnis membrorumque agilem mobilitatem vel contrariam tarditatem eorumque constans robur ac inconstantem debilitatem eorumque scissuram vel integritatem ac dolores et delectationes ex his causatas videmur sensu tactus sentire, quae utique non minus ab invicem differunt quam differant a colore vel sono.
- Secundo, quia omni uni potentiae datur una generalis ratio obiectiva comprehendens omnia obiecta illius potentiae ; sed omnibus praedictis non videtur una talis ratio posse assignari ; si enim dicas quod immo ratio tangibilitatis, hoc nihil est, tum quia haec ratio potius accipitur a tactu quam a naturis praedictorum obiectorum, tum quia eadem ratione posset dici quod omnes sensus sint una potentia, quia omnia eorum obiecta conveniunt in una communi ratione sensibilitatis.
- Tertio arguitur, quia gustus ita contingit saporabilia, quando percipit eorum sapores, sicut tactus contingit tangibilia ; et tamen gustum dicimus esse alium sensum a sensu tactus, etiam ab illo qui sibi est in lingua vel in toto organo gustativo coniunctus.
Respondeo
Circa hoc sunt opiniones variae ipsismet opinantibus dubiae. Aristoteles enim, libro II De animal, idetur opinari quod tactus sit quoddam genus ad plures potentias tactivas diversarum inter se specierum, ; puta, quod potentia tactiva qua sentimus gravitatem et levitatem sit alia specie ab ea qua sentimus calidum et frigidum, et quod hae duae sint diversae specie ab ea qua sentimus sapores.
Alii vero opinantur tactum esse tantum unam potentiam et forte moti sunt triplici ratione.
Prima sumitur ex inseparabili concomitantia potestativi ordinis eius adomnia tangibilia. Nam in nullo animali, quantumcunque imperfecto, invenitur sensus tactus, quin in qualibet parte sui organi possit sentire omnia praedicta, scilicet, calida et frigida et pondus corporum gravium sibi superpositorum et siccum et humidum et notabiles indispositiones vel aegritudines aut molestias organi sui. Invenitur tamen in pluribus membris esse tactus absque gustu et odoratu et visu et auditu.
Secunda sumitur ex materiali proprietate sui organi. Augustinus enim, libro III Super Genesim, capitulo 3, dicit : Sunt qui subtilissima consideratione quinque istos manifestos corporis sensus secundum quatuor usitata elementa ita distinguant ut oculos ad ignem, aures ad aerem dicant pertinere, olfactum vero et gustum naturae humidae attribuunt, olfactum quidem istis humidis exhalationibus quibus crassatur hoc spatium in quo aves volitant, gustum vero istis fluxibilibus et corpulentis humoribus. Nam quaecunque in ore sapiunt ipsius oris humori commiscentur, ut sapiant, etiamsi arida, cum acciperentur, fuisse videantur, in ori etiain, cum arida accipiuntur, ita ut humida videantur. Tactus autem terreno elemento magis congruit, unde et est per totum corpus animalis, quod maxime est ex terra. Dicunt tamen elementa omnia in omnibus inesse, sed unumquodque eorum ex eo quod amplius habet accepisse vocabulum. Et subdit quod quia sentire non est corporis, sed animae per corpus, licet acute disseratur secundum diversitatem elementorum sensus esse distributos : anima tamen cui vis sentiendi inest, agit vigorem sentiendi per corpus subtilius, et ideo inchoat motum in omnibus sensibus a subtilitate ignis, sed non in omnibus ad idem pervenit. In visu enim pervenit represso calore usque ad eius lucem, in auditu vero usque ad liquidiorem aerem calore ignis penetrat, in olfactu autem pervenit ad humidam exhalationem, unde crassior haec aura subsistit, in gustu autem pervenit usque ad humorem corpulentiorem, cum autem ad terrenam in ori gravitatem pervenit, ultimum tangendi sensum agit.
Tertia ratio sumitur ex parte immutationis factae in sensibus ab obiectis, quia lux et color absque omni motu immutant visum ; sonus vero cum motu gignitur et pro tanto cum motu immutat auditum ; odorifera vero per calorem igneum exhalationem subtilis vaporis ex se emittunt, in quo odor usque ad narium odoratum defertur, et ideo non solo odore, sed etiam fumoso vapore olfactum immutat ; sapor vero adhuc cum materialiori et grossiore humore penetrat gustum. In nulla autem praedictarum quatuor immutationum immutatur sic sensus a formali ratione sui obiecti quod eius organum denominetur ab illa tanquam a forma in se et ex se materialiter educta ; non enim dicimus quod lingua sentiens dulcorem sit facta dulcis aut nares odoriferae. In quinto, autem, scilicet, in tactu, hoc invenitur ; nam manus tangens calorem fit calida et tangens frigida infrigidatur et tangens humida humectatur.
Verumtamen contra hanc tertiam rationem tripliciter arguitur :
Primo quidem, quia in gloriosis corporibus beatorum erit sensus tactus absque necessitate talis immutationis. Nec mirum, quia nec forte corpora damnatorum sentiendo summos ardores et algores et ictus vel percussiones habebunt tales alterationes ex se materialiter eductas, sicut nunc habent homines vel animalia, cum dolent et cremantur in igne vel cum rigescunt in nive vel cum cassantur a mola.
Secundo, quia quando manus sentit grave pondus plumbi vel lapidis, non dicitur ex hoc fleri gravis, quamvis quandam inclinationem accipiat versus centrum. Quando etiam tangit mollia vel dura et aspera vel plana, non ex. hoc molliflcatur vel induratur vel asperatur aut complanatur. Quando etiam tactus sentit bonas vel malas dispositiones organi sui, tunc non alteratur de novo alteratione naturali, sed solum animali.
Tertio arguitur, quia quando causa redditur ex iis quae per accidens circumstant causam et sunt omnino diversae naturae et rationis ab illa, tunc non solum male redditur causa, immo incidit ibi fallacia accidentis. Sic autem fit in proposito, quia formalis actio et immutatio sensus per quam actu sentit suum obiectum est actio et immutatio viva et animalis et cognitiva et intentionalis ; unde non est de natura corporalium et naturalium alterationum, quamvis aliquando extrinsecus sint sibi in organo suo annexae. Constat autem quod cognitiva actio et immutatio sensus tactus est viva et simplex et alterius generis ab omni forma extensa, sicut et visiva actio et immutatio visus. Ergo specificam differentiam earum et suarum potentiarum assumere ex corporalibus motibus plus vel minus circumstantibus hanc vel illam est assumere causam ex iis quae sunt per accidens. Quod quidem maxime patet tenentibus apprehensivas et cognitivas actiones sensuum tam exteriorum quam interiorum effici a potentiis ipsis cum determinato aspectu earum ad sua obiecta, ita quod obiecta nihil ibi cooperantur nisi sub ratione termini terminantis primo aspectum potentiae et tandem eius cognitivum actum. Tunc enim clarius patet quod ad nullum actum cognitivum requiritur corporalis motus nisi vel propter corporalem applicationem organi ad obiectum vel propter generationem obiecti vel propter debitam appropinquationem eius ad organum sensus. Sonus ergo praeexigit motum propter generationem soni, odor vero vel sapor propter eius debitam appropinquationem ad odoratum vel gustum, et idem est de tactu.
Contra vero secundam rationem arguitur : Quia omne organum aliorum quatuor sensuum est etiam organum tactus. Ergo non potest in eis sufficiens distinctio dari ex materialibus differentiis organorum, nisi forte dicatur quod idem organum, in quantum terrenum, subservit tactui, in quantum vero aereum vel igneum, auditui vel visui, et sic de aliis. Sed tunc consimiliter poterit dici quod diversis potentiis tactus servit idem organum secundum diversas sui dispositiones, puta, tactui calidorum et frigidorum secundum hoc quod est calefactibile et infrigidabile, et tactui gravium et levium secundum hoc quod est ad varia loca inclinabile, et tactui duri vel mollis vel plani et asperi secundum quod est eis applicabile et ab eis mobile vel immutabile. Praeterea, sicut ignea luciditas spirituum exigitur ad visum propter clarum et agiliter aspectum visualem emittere seu protendere : sic exigitur ibi tunicarum oculi et humorum aquea perspicuitas et specularitas ad debitam receptionem ipsius visionis et suae visivae similitudinis et claritatis. Et sic etiam in quolibet actu sensuum exigitur igneum acumen et vigor et nihilominus mobilis humiditas ad faciliter et debite recipere actum sentiendi. Attamen haec non sunt contra intentionem Augustini seu illorum quorum dictum recitat, quia ipsi non appropriant illa nisi per quandam antonomasiam.
Contra primam vero rationem arguitur : Quia secundum hoc omnia quae inseparabiliter se concomitantur essent una essentia simplex et omnino id ipsum, quod aperte est falsum. Attamen experientia inseparabilitatis in proposito non modicam probabilitatem dat sensui tactus respectu omnium tangibilium non esse nisi potentiam unam.
Affertur etiam a quibusdam quarta ratio. Dicunt enim quod proprium obiectum tactus est intrinsecus status sui organi, et ideo omnia illa quae ipsum intrinsecus variant vel afficiunt sunt obiecta sensus tactus, licet non semper possint ab eo percipi, nisi sint ibi sub debita quantitate. Per variantia autem vel afficientia organum tactus non solum intelligunt formas huiusmodi affectionum, sed etiam earum efficiens immediatum. Unde tactus simul sentit puncturam factam ab acu et acumen ipsius, acus a quo illa punctura efficitur, sic etiam simul sentit calefactionem sui organi et calorem a quo immediate efficitur . Reliqui vero sensus habent pro proprio et primo obiecto aliquam formam alterius corporis a suo organo differentis, quamvis aliquando sit intra ipsum organum, ut est saporalis humor vini vel cibi in ore et lingua gustantis. Quia ergo omnia obiecta tactus in hac una speciali ratione conveniunt, scilicet, quod sunt dispositio sui organi vel eius actualis et immediata causa, in quantum talis : ideo tactus est sola una potentia et non plures.
Sed et contra hanc arguitur multipliciter :
Primo quidem, quia haec non satisfacit debitae specificationi formalis obiecti ipsius tactus. Nam una dispositio sui organi non minus differt specie ab altera quam color pomi differat ab odore et sapore eiusdem pomi, quae tamen sunt obiecta diversorum sensuum, licet sint formae eiusdem subiecti. Unde sicut unitas subiecti earum non dat eis unam rationem obiectivam ad unum et eundem sensum : sic nec unitas organi secundum quam est unum subiectum omnium dispositionum suarum dat suis dispositionibus unam rationem obiectivam ad solum unum sensum.
Secundo, quia secundum hoc tactus posset sentire intrinsecum colorem et saporem vel splendorem et odorem et sonum vel tinnitionem sui organi.
Tertio, quia secundum hoc nunquam posset sentire aliquod obiectum extrinsecum, nisi prius naturaliter sensisset aliquam dispositionem, vel immutationem factam ab extrinseco obiecto. Cuius contrarium videtur dandum in corporibus beatorum.
Quarto, quia quando sentit causas effectivas huiusmodi dispositionum, aut sentit eas per se tanquam propria obiecta aut solum per accidens. Si per se et tanquam propria obiecta, ergo adhuc restat difficultas de obiectiva diversitate causarum.
Quinto, quia actus potentiae organicae non est ab ipsa sola, sed potius a composito ex ipsa et organo, quod quidem in agendo non est super se reflexivum, saltem primo et immediate. Ergo non potest primo et immediate sentire dispositiones sui organi.
Sexto, quia quilibet sensus videtur aliquo modo sentire propriam immutationem sui organi quam habet in suo actu, unde visus sentit diverberationem quam patitur in aspectu solis, et idem est de aure in auditu fortis tonitrui. Ergo qua ratione tactus ponitur habere omnes intrinsecas dispositiones sui organi pro una ratione obiectiva, eadem ratione posset hoc dici de quolibet sensu, ex quo saltem aliquam unam dispositionum d .sui organi possunt percipere et pro obiecto habere.
Verumtamen isti ad duo prima argumenta contra eos hic facta respondent quod non quaecunque dispositio sui organi est obiectum tactus, sed solum illa quae facit ad debitam vel indebitam consistentiam eius, sicut est sanitas et aegritudo vel debilitas et fortitudo aut temperies vel intemperies suae complexionis et suarum qualitatnm complexivarum aut sicut est stabilis et quieta vel instabilis et inquieta mansio vel situatio vel positio eius et partium suarum. Huiusmodi autem ratio est satis specificata ad intrinsecam consistentiam proprii organi, ad quam quidem non spectant color et odor et sapor, quia sanitas vel aegritudo vel robur et debilitas vel stabilitio et concussio non constituitur ex istis. Sonus etiam, in quantum sonus, non spectat ad hoc, sed solum concussio organi ex qua causatur in eo sonus.
Ad tertium vero dicunt quod eo ipso quo tactus potest sentire illa quae formaliter faciunt ad debitum vel indebitum statum organi sui oportuit ipsum posse sentire omnia quae sunt eiusdem speciei, in quocunque sint, solum sub modo debito sibi offerantur. Et ideo sicut nimium pondus vel agilitatem aut inflammationem organi sui potest sentire, sic et omne pondus omnemque calorem et humiditatem aliorum corporum, et maxime quia, prout sibi offeruntur, sunt apta consimiliter sentiri. Unde damnatus sic sensibiliter affligetur a tactu ignis sicut si corpus eius inflammaretur et ureretur. Quod vero in beatis talia non efficiant, non provenit ex parte obiectorum nec ex essentia tactus et sui organi, sed ex perfectione gloriae sibi superadditae.
Ad quartum dicunt responsum esse ex iam dictis, quia tota diversitas formalium obiectorum tactus, concurrit in illam rationem formarum ex quibus debitus vel indebitus status organi tactus constitui potest. Licet enim ex formis vel dispositionibus corporum exteriorum non constituatur, constituitur tamen et constitui potest ex iis quae sunt eiusdem speciei, et ideo potest in omnia talia tanquam in propria obiecta et tanquam in conformia suo statui bono vel malo.
Ad quintum dicunt quod quia fere totum corpus animalis est organum tactus, ideo, sicut una pars organi iungitur alteri, sic tactus, prout est in. una parte, sentit dispositiones alterius sibi iunctae, et hoc, sive sit iuncta in eodem situ, ita quod una pars est in simul cum altera, sive sit in diverso situ. Et lioc modo sentit nimiam porositatem seu raritatem vel inanitatem sui corporis vel eius nimiam repletionem, sic etiam sentit pruritum sui corporis. Nec mirum, quia etiam gustus intimius sentit saporem vini intra, poros linguae imbibiti et contingentis partes linguae quae circumcludunt illos poros quam sentiat saporem vini nondum linguae imbibiti.
Rursus dicunt quod licet agens organicum non possit super se sic simpliciter et intellectualiter reflecti sicut possunt intellectus et voluntas : nihilominus possunt aliquo imperfectiori modo. Unde et aspectus oculi per intermedium speculum vel aerem humorosum et grossum reflectitur in oculum contuendum, et, forte Christi oculus facit hoc sine intermedio speculo Si enim potest aspectus suae corporalis lucis sic retrahere vel protendere ut aliquando possit a nobis videri, aliquando non possit : quid mirum, si virtuales aspectus sui visus et ceterorum sensuum potest protendere et reflectere !
Praeterea, quomodo aliter potest Christi corporalis oculus videre omnes visibiles dispositiones et formas sui cerebri et sui occipitis et dorsi, nisi forte dicas quod gloriosus oculus Christi nunquam hoc directe et immediate videbit ? Sed hoc non modicum videtur esse contra plenam rationem gloriae sibi debitae. Pro quanto autem tactus intimius sentit quam ceteri sensus, pro tanto virtualem aspectum suum et sui organi intimius reflectit super suum organum. Non tamen potest ipsum reflectere super intrinsecam et spiritualem essentiam ipsius potentiae nec super eius intrinsecum actum, quia lioc est proprium potentiarum superiorum.
Praeterea, dato quod sint plures potentiae tactivae, adhuc oportet aliquas illarum sentire praefatas dispositiones sui corporis. Non enim potest dici quod primo et immediate sentiantur per sensum communem, quia ille huiusmodi particularia et corporalia ut actu praesentia non apprehendit nisi per intermedios actus sensuum particularium.
Ad sextum dicunt quod nisi quilibet sensus aliquo modo sentiat suum actum, non potest aliquis praeter tactum sentire suam immutationem laesivam vel delectativam, licet saepe hoc eis adscribatur propter, sensum tactus eis coniunctum et in eorum organis conradicatum vel propter sensum communem ita eis conradicatum quod sentit intime laesivos actus eorum.
Dato etiam quod aliquam immutationem sentiant, non tamen possunt nisi conformes propriis actibus et obiectis. Ex perceptione autem talium non potest probari quod attingant ultra rationes propriorum obiectorum.
Praeterea, diverberationem visus sentire est forte, uno modo idem quod aliquid cum quadam visus diverberatione videre, ita quod ipsa diverberatio est formaliter in ipso actu visus quam praeit altera in visuali aspectu ipsam naturaliter praeeunte. Ex illa autem diverberatione fit quod lux solaris vel eius radii videntur homini quasi versus solem vel versus oculum frangi et diverberari. Et ideo videns aestimat se sui actus diverberationem videre, quamvis non videat ; sicut et quando quis cum nave currit, videtur sibi ripa terrae moveri, cum tamen ille motus non sit in ripa, sed in nave et in corpore videntis.
[Solutio obiectorum]
Isti etiam per supradictos modos respondent ad tres rationes in principio huius se eundae quaestionis factas.
Ad primam enim dicunt quod sicut unus sensus communis habet pro obiecto omnes actus particularium sensuum et omnia propria obiecta eorum, quia omnia, quamvis valde diversa, respicit sub una ratione, non quidem sub una quam in eis apprehendat, ita quod in omnibus illa una sit eius obiectum et reliqua sint differentiae vel circumstantiae eius, sed sub una ratione iudicaria secundum quam est intimus iudex omnium actuum sensuum particularium et suorum obiectorum, in quantum subsunt illis actibus vel secundum quam est quasi radix et radicale. centrum particularium sensuum : sic una potentia tactiva potest in omnia illa obiecta per illam unam suam rationem per quam est essentialiter ordinata ad sentiendum internum statum sui organi et conformia vel difformia sibi. Excipiunt tamen a praedictis dolorem et delectationem, quia sicut tactus non potest sentire suum proprium actum nisi forte valde semiplene, sic non potest sentire dolores vel delectationes consequentes et concomitantes suum actum, sed potius hoc spectat ad sensum communem, sicut infra tangetur.
Ad secundam dicunt quod diversitas potentiarum, tunc potest ex diversitate obiectorum accipi, quando una earum est essentialiter limitata ad unum genus obiectorum et alia ad aliud. Ab illa etiam generali unitate obiectorum potest argui unitas potentiae, ad cuius totalem ambitum potentia secundum ultimatam et substantialem specificationem suam sumpta attingit, et hoc uno modo sibi substantiali et specifico et non pluribus substantialibus modis diversi generis vel speciei. An autem omni uni potentiae oporteat ex parte obiectorum dare unam rationem obiectivam, non sic patet, nisi sumas talem unitatem rationis qualem habet ens ad omnem essentiain creatam vel increatam et ad omnes rationes entis. Alias enim quam unam rationem tu dabis omnibus actibus exteriorum sensuum et omnibus obiectis eorum secundum quam sint obiecta sensus communis, cum obiecta eorum sint corporalia et extensa et ipsi actus sint incorporei et inextensi nec conveniant nisi in una generali ratione quae dicitur sentire ?
Praeterea, quid confert huiusmodi communis ratio ad hoc quod potentia apprehendat proprias species obiectorum, puta, quid confert communis ratio coloris ad hoc quod, visus videat album, secundum quod album, et nigrum, secundum quod nigrum, et videat ipsa esse diversa, nisi quod oportet dici quod omnis specificatio vel determinatio illius communis rationis est proprie et per se visibilis, ita quod etiam illa communis ratio ut secundum se vel separatim ab eis sumpta non est aliquo modo visibilis ?
Igitur sufficit quod ex specificatione potentiae seu ex aliquo uniformi respectu ad eam sumatur una communis ratio omnium obiectorum suorum quae respectu immediatorum obiectorum aliquam naturam vel proprietatem realem ponit in obiectis secundum quam conveniunt, licet illa saepe sit nobis incognita et innominata, nisi solum per respectum ad potentiam cuius sunt obiecta, iuxta quod omnia obiecta visus vocamus visibilia et auditus audibilia et tactus tangibilia. Quod autem ita sit probant adhuc : quia constat quod situs quo quis est in hoc loco vel illo et differentia eius, puta, sedere vel erectum stare et consimilia differunt plus quam genere a luce et colore ; et tamen constat quod immediate attinguntur a visu, quando videt aliquem hic vel ibi sedentem vel stantem. Licet enim dicatur quod videt illa ut sunt circumstantiae lucis vel coloris, non propter hoc sequitur, quin vere et immediate videat illa. Praeterea, perspicuitas transparentium differt genere a luce et colore, et tamen ipsa vere videtur a visu penetrante et cernente perspicua. Quia tamen sub uno aspectu aspiciunt visum et aspiciuntur ab eo, ideo in una communi ratione visibilitatis conveniunt.
Ad tertiam dicunt quod apprehendere cum contactu vel sine contactu, id est, indistanter vel distanter non est specifica ratio alicuius particularis sensus, quia duo vel tres sensus sentiunt obiecta distantia et duo alii obiecta in- distantia ; et forte oculus Christi iam beatus posset videre solem, sibi immediate applicatum et videt corpora quae penetrat et cum quibus est simul in uno situ vel loco. Nunquid etiam videt suam palpebram sibi superpositam, immo et ultra eam, quia eius visualis aspectus penetrat interiora omnium corporum, quantumcunque densorum et intransparentium, et clarissime videt illa ? Nec mirum, quia si corpulentia corporis gloriosi tantam vim habet ut possit cetera corpora penetrare et in eodem loco cum eis esse : quanto magis virtus eius visiva hoc potest. Praeterea, nunquid quando Christi oculus ianuis clausis intravit ad discipulos, videbat ipsas ianuas, quando erat intra ipsas et simul in eodem loco cum eis ? Igitur tactus specifice differt a gustu, quia proprium tactus est sentire ea quae spectant ad debitam vel indebitam consistentiam sui organi. Et si contra hoc arguas quia non omnia ad haec spectantia potest noster tactus sentire : sic posses arguere quod nec visus noster potest nunc videre omnem lucem vel colorem, puta, colorem invisibilis atomi vel multorum quae sunt supra caelos. Nulla etiam forma substantialis corporum, quamvis sit extensa, sentitur nunc ab aliquo sensu nostro exteriori, quia tunc in sacramentalibus speciebus panis et vini in corpus et sanguinem Christi conversi videremus vel sentiremus eas esse absque sua forma substantiali, quod plane est falsum. Et tamen valde verisimile est quod ipsa possit immediate sentiri et etiam sentiatur ab aliquo sensu Christi et corporum beatorum. Praeter enim potentiam et obiectum requiritur debitus aspectus potentiae super obiectum et debita proportio eorundem ad talem apprehensionis actum.
Cui igitur placet hic modus, teneat ipsum, sin autem, alium convenientiorem excogitet aut tactum in plures potentias tacti vas distinguat et gustum ponat unam potentiam eius. Adverte tamen quod iste modus potest congruentius explicari dicendo quod obiectum tactus est totum illudit genus formarum ex quo corporis animalium debita vel indebita consistentia constitui, potest. Et si vis hoc ad tactum humanum specificare, obiectum tactus humani est totum genus formarum ex quo consistentia corporis humani perfici vel destitui potest.
