Quaestio LXIII — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio LXIII

QUAESTIO LXIII

Quantum autem ad quartum, an scilicet sensus communis sit eadem potentia cum imaginativa quae imaginatur absentes formas sensibilium.

 

[Videtur quod non]

Est quorundam philosophantium in opinio quod non sint eaedem, sed potius duae. Et est eorum ratio duplex.

Prima est : Quia in corporalibus ad alteram potentiam spectat posse faciliter recipere et ad alteram posse receptum diu et firmiter retinere ; nam primum est humidi, quod est facile terminabile termino alieno, secundum vero est sicci per quod humida solidantur et tenacia fiunt ; cum ergo potentiae sensitivae sint organicae, et ad sensum communem spectet faciliter recipere impressiones seu nuntiationes sensuum particularium, imagihativae vero sit eas diu et firmiter retinere : ergo oportet quod hoc fiat per diversas potentias eiusdem organi aut diversorum.

Secunda ratio est : Quia apprehendere aliquod sensibile ipso absente est altius et immaterialius quam apprehendere illud per praesentialern et quasi corporalem cohaerentiam ; sed sensus communis una cum sensibus particularibus apprehendit sensibilia cum praesentiali et quasi corporali cohaerentia, imaginativa vero apprehendit illa solum in absentia ; ergo haec est alia, et altior potentia sensu communi.

 

[Respondeo]

Augustini vero opinio esse videtur quod sinit eadem potentia. Nam XII Super Genesim, capitulo 20, dicit quod illa intentio quae in dormientibus aversa a sensibus cernit visa somniorum, ita ut dormiens sibi videatur vigilare, illa, inquam, vadit in vigilia usque ad loca oculorum et, si sunt clausi vel caeci, sentit se ibi veraciter vigilare. Et paulo post dicit quod quando somno vel amentia impeditur ne dirigatur ad ea quae foris sunt intuenda vel facienda, quia tunc non amittit visum exteriorum , tanta expressione format similia ut ipsas imagines corporum a corporibus discernere nequeat.

Item, infra, capitulo 33 : Esse in anima nostra quandam spiritualem naturam in qua formantur similitudines corporalium rerum, sive cum aliquod corpus sensu corporis tangimus, et continuo formatur similitudo in spiritu memoriaque reconditur, sive cum absentia corpora iam nota cogitamus, ut ex eis formentur quidam spirituales aspectus.

Et capitulo 25 dicit quod haec spiritualis natura habet visiones inferioris generis quam sit visio non solum superioris : sed etiam inferioris rationis per quam ista inferiora diiudicantur. Et paulo ppst subdit quod visio corporalis sine spirituali esse non potest, quia eodem momento quo corpus sensu corporis tangitur fit, in animo aliquid simile, quod si non fieret, nec sensus ille esset quo sentiuntur exteriora.

Et ideo concludit : Non potest itaque visio corporalis fieri, nisi etiam spiritualis similis fiat ; sed non discernitur, nisi cum fuerit, sensus ablatus a corpore, ut videatur in spiritu absque illo corpore. At vero spiritualis visio etiam sine corporali fieri potest, cum absentium corporum similitudines in spiritu apparent.

Item, capitulo 26, dicit : Quapropter non inconvenienter arbitror spiritualem visionem inter intellectualem et corporalem tanquam medietatem quandam obtinere ; illud enim quod non est corpus sed simile corporis non incongruenter dicitur medium inter illud quod vere corpus est et illud quod nec corpus est nec simile corporis. Et de, huiusmodi tractat usque ad finem libri ubi multa similia et aequivalentia dicit.

Item, XI libro De Trinitate, capitulo 7 et ultra usque ad finem libri, post illam trinitatem quae est in actu sensuum exteriorum ponit immediate illam quae esi in actu sensus interioris habentis speciem memoriae pro obiecto ; nec ibi distinguit plures trinitates, sicut in libris sequentibus distinguit eas in intellectu seu ratione. Quas omnes simul et ordinate epilogat libro XV, capitulo 3, dicens : In XI scilicet libro electus est. sensus oculorum pro omnibus quinque sensibus, in quo trinitas exterioris hominis primo apparuit, conflata scilicet ex corpore quod videtur et ex forma quae inde in acie cernentis imprimitur et ex intentione voluntatis copulantis utrumque. Deinde in ipso animo inventa est alia trinitas a prioribus introducta, scilicet, imago corporis quae est in memoria, et ex illa informatio aciei cogitantis et actus voluntatis utrumque coniungens. Sed haec trinitas, adhuc ad exteriorem hpminem pertinet.

In XII vero distincta est sapientia a scientia, et trinitas quae est in scientia est in XIII libro tractata.

In XIV autem tractatur de illa quae est in sapientia divinorum et aeternorum.

 

Quod autem haec positio Augustini sit verior et rationabilior priori, septem rationibus probatur ad praesens.

Prima est : Quia si imaginativa est alia a sensu communi et superior illa, quod utique oportet, si est alia, quoniam erit posterior : tunc oportet quod ipsa regat sensum communem in suo actu et quod iudicet de eius actu et de actibus sensuum inferiorum. Quod aperte est falsum et ridiculosum.  

Secunda est : Quia ferre definitivum et imperiosum iudicium de omnibus obiectis et actibus sensuum est summus actus sensitivae partis. Ergo.est summae potentiae vel potentiarum ; quod dico, quia actus imperii est appetitivae sensui communi annexae.

Tertia est : Quia species memoriae genita et relicta in actu sensus communis non est altior sua causa, id est, non est altior illo actu, per quem est causata. Ergo non transcendit potentiam sensus communis, immo potius est illi subiecta tanquam suae causae.

Quarta est : Quia eiusdem subiecti et potentiae est speciem recipere et eandem conservare ; impossibile est enim quod species eadem numero habeat duo subiecta aut quod duas potentias simul informet. Nec minoris potentiae est eam gignere quam genitam conservare, nisi pro quanto ultimum in eadem causa includit primum ; plus est enim eandem causam posse in utrumque quam in alterum solum. Sed species quae immediate gignitur ab actu sensus communis non potest per eum fieri nisi in subiecto ipsius actus, aut fieret in subiecto inferiori, quia actus ille non potest agere nisi in illo subiecto super quod habet tunc actualem et potestativam efficaciam et aspectum. Ergo species memorialis seu imaginaria per ipsum facta conservatur in sola potentia sensus communis aut in eius organo, in quantum est eius. Ergo eius subsequens inspectio et cogitatio est eiusdem potentiae, in quantum est activa.

Quinta est : Quia actus, quo species imaginaria discernitur non esse ipsa res extra, sed esse aliud ab ipsa, est altior quam sola imaginatio eius. Sed illa discretio fit per sensum communem, quia haec non discernitur nisi in vigilia, fitque per hoc quod discernens advertit illam imaginem rerum absentium non obici extra ipsis particularibus sensibus nec per eos apprehendi. Ergo oportet quod eadem potentia comparet tunc actum imaginandi ad actus exteriorum sensuum et quod sensibilem diversitatem sentiat et iudicet inter illos. Constat autem quod solius sensus communis est apprehendere actus, sensuum, dum fiunt, et iudicare de eis. Ergo et eius est apprehendere actus imaginationis et iudicare de eis. Et haec ratio meo iudicio est inter praedictas fortissima, quia et experimento interno et assiduo comprobatur.

 

Quodsi dicas hoc non fieri per potentiam sensitivam, sed solum per intellectum : contra hoc est duplex ratio.

Prima, est : Quia intellectus noster non potest advertere actus sensuum particularium et eorum actualia obiecta, in quantum eorum, nisi per intermedium actum sensus communis ; unde ipso consopito nihil de eis advertit et ipso per somnum vel amentiam perturbato habet cum imaginatione circa hoc errare vel omnino., cessare.

Secunda est : Quia quando canis praefert os visibile et praesens alteri ossi meliori memorato et etiam desiderato, quia videt illud sibi non sic adesse : utique tunc sensibiliter discernit inter absens et praesens. Item, quando redit ad suum dominum et ad domum eius : tunc utique recordatur de domino et de domo et bene sentit quod illud de quo recordabatur non est sibi praesens, quia tunc staret in illo et non procederet ultra ad illud tanquam ad absens. Ergo tunc aperte sentit quod illud quod sibi in recordatione offertur non est sibi extrinsecus praesens, sed absens.

 

Sexta ratio est : Quia essentialis ordo appetitivae ad cognitivam clamat quod una potentia appetitiva non est immediate connexa potentiis pluribus cognitivis, sed soli uni. Sed appetitiva sequens sensum communem ponitur ab omnibus esse eadem cum appetitiva sequente imaginationem. Quod et ratione probatur : quia eiusdem potentiae est amare et desiderare absentia et amare eadem praesentia et gaudere de eorum fruibili praesentia.

Septima est : Quia nunquam possumus imaginari vel memorari spectantia ad unum sensum nisi dirigendo aspectum interiorem versus illum sensum ; unde cum imaginor voces, sentio aspectum meum imaginarium esse conversum versus aures, et quando visibilia, tunc sentio ipsum esse conversum versus oculos et sic de aliis. Sed dirigi et converti ad quinque sensus est illius potentiae quae est radix eorum, haec autem est sensus communis. Ergo et cetera.

 

[Solutio obiectorum]

Ad primam igitur rationem aliorum dicendum quod valde est ridiculosa ; tum quia spirituales formationes et conservationes specierum vitalium et intentionalium reducit ad solas potentias qualitatum elementarium humidi et sicci ; tum quia idem organum sensus communis habet satis quoad hoc de humido et sicco ; tum quia, quod ille actus et species sensus communis per quam actu iudicat de actibus quinque sensuum non retineatur post actus illorum, non est ex defectu suae potentiae retentivae, sed potius ex ipsius actus et suae speciei essentia et natura, secundum quam est semper in fieri tanquam actio quaedam, et ideo non potest esse, nisi dum agens illam actu agit. Et certe, secundum hoc ita possent arguere de actu et habitu appetitus vel intellectus, quod scilicet habitus sit alterius potentiae quam actus, quia actus faciliter recipitur et transit, habitus vero diu et firmiter retinetur. Quando etiam canis per doctrinam et assuessionem acquirit aliquos habitus in suo sensu communi et appetitu, ita. quod habitualiter amat et aestimat multa quae prius non amabat vel odiebat nec noverat : tunc utique habitualis amicitia et prudentia eius potentiis et organis acquiritur differens a suis actibus qui cito recipiuntur et transeunt. Praeterea, species imaginaria facillime gignitur et. recipitur. Ergo alterius potentiae est eam recipere et alterius retinere, quod est nimis absurdum.

Ad secundam dicendum quod immo semper ceteris paribus visio praesentium est altior et nobilior quam absentium ut absentium ;. propter quod nec in Deo ponitur actus memorandi vel cogitandi absentia ut sibi absentia nisi solum metaphorice. Et certe, hoc ipsum clamat totus appetitus volentium videre et visibiliter palpare amicos et cetera dilecta quae absentia recordantur. Si enim illa imaginaria recordatio absentium praevaleret praesentiali visioni sensus communis cum particulari : non tantopere hanc praeamaret et pro ipsa obtinenda laboraret. Praeterea, notitia vel imaginatio absentis deficit a praesentialissima et ultimatissima et indubitatissima expressione et visione illius, nec cohaerentia actus visivi ad suum praesentiale obiectum est quid corporale et, nisi sit ex parte alicuius modi infimi cohaerendi, non dicit ex se aliquid ignobile, sicut patet in intellectu angeli beati videntis haec vel illa corpora.