Quaestio XLVII — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XLVI
Octavo quaeritur an decor et integritas universitatis angelicae hierarchiae sic fuerit per casum daemonum imminutus quod omnino eguerit restaurari.
Et quod non videtur.
- Quia quaelibet species numerorum habet suas speciales proportiones et praerogativas ; et ideo numerus angelorum post casum daemonum ita potuit habere congruas condecentias sicut et primus ; et saltem Deus sic potuit permissive casum daemonum moderari quod angelica curia in congruo numero remaneret et in aeque congruo sicut erat primus.
- Item, si de magno acervo tritici aut lapidum vel arenae vel de populo unius regni subtrahantur aliqui pauci, non ex hoc multum deperditur decor vel ordo prioris populi vel acervi ; unde nec iudicamus quod multum egeat restaurari ; ergo a simili idem in proposito esse videtur.
- Item, esse unius angeli non dependet ab altero sicut esse partis dependet ab aliis partibus eiusdem suppositi vel totalis naturae ; ergo angelorum status et gloria quoad remanentes in nullo est laesus ex casu daemonum ; ac per consequens nec eguerunt aliquo restaurante ruinam illorum.
[Respondeo]
Dicendum quod a doctoribus catholicis communiter tenetur quod eguit.restaurari. Quod quidem ex Scriptura sacra colligitur et nihilominus probabili ratione.
Ex Scriptura quidem : Quia Ephesiorum 1 capitulo dicitur quod Deus proposuit instaurare in Christo omnia quae in caelis et quae in terris. Ex quo sequitur quod aliquid erat instaurandum in caelis, quamvis Hieronymus in commentario super eandem epistolam dicat quod verbum Graecum pro quo nos habemus instaurare proprie significat recapitulare. Unde secundum eum sensus est quod sicut bonus magister omnia diffuse dicta breviter in finali epilogo recapitulat, quod sic Deus omnium gratiarum et naturarum virtutem et summariam rationem in Christo collegit et quasi recapitulavit.
Trahitur etiam secundo ex Apocalypsis 3 capitulo ubi angelo Philadelphiae dicitur : Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Ex hoc enim verbo aperte innuitur quod numerus salvandorum sic est a Deo praefixus quod si unus inde depereat, oportet alterum loco illius assumi.
Trahitur etiam tertio ex parabolis Christi de centum ovibus et decem drachmis. Videtur enim quod non sine causa Christus tales numeros proposuerit in quibus sic sunt duo primi limites numerorum quod quacunque unitate subtracta numerus qui remanet non habet limitem ita perfectum.
Deinde persuadetur hoc probabili ratione : Sicut enim ex dictis et expositis super librum Angelicae hierarchiae est diffuse monstratum, tota hierarchia mutuo se coadiuvat ; unde et quilibet est perfectior ad agendum opera sibi debita et idonea ex aliorum nexu et societate quam esset sine illa. Constat autem quod unusquisque existens in hierarchia habet certam mensuram meriti et praemii et habituum tam naturalium quam gratuitorum sibi a Deo sub certa proportione praefixam. Si ergo ad illam mensuram implendam ministerialiter seu occasionaliter cooperatur tota societas aliorum : ergo si societas illa deficiat vel excedat a proportione praedictae mensurae, erit indecora et inordinata. Constat autem quod per casum daemonum fuit prima societas minorata ; ergo tunc defecit a debita proportione virium et habituum uniuscuiusque remanentium in illa.
Rursus, secundum Dionysium, omnis hierarchia est ordinata a superiori per medios in infimos ; et sicut in libro Ecclesiasticae hierarchiae docet, tota virtus et ratio hierarchiae est in hierarcha qui quodam modo se habet ad alios sicut caput ad membra. Constat autem quod illius virtus habet certam mensuram. Ergo et eius hierarchia exigit necessario certam mensuram mensurae illius proportionaliter correspondentem.
Rursus, ad hoc faciunt rationabiles et congruae similitudines quibus et Scriptura saepius utitur : Ecclesia enim tam militans quam.triumphans aliquando assimilatur humano corpori cuius caput Christus et cuius membra sunt sancti ; aliquando vero templo vel domui, aliquando autem exercitui seu ordinatae aciei, aliquando vero choreae seu choro psallentium, et aliquando instrumentis musicis ac melodiis ex diversarum vocum multiformi consonantia constitutis, et sic de aliis. In quibus omnibus experimur quod unius solius partis defectus, et praecipue si sit de principalibus, non modicum imminuit decorem et vigorem et harmoniam ipsarum et operationum suarum. Et certe, in universo corporali satis probatur et communiter tenetur quod si unum caelorum vel elementorum aut siderum deesset, multum deperiret integritati ipsius. Cuius ratio est : quia teste Sapiente sic Deus disposuit omnia in numero, pondere et mensura et sic ad invicem omnia sub miro nexu ligavit et comproportionavit quod defectus unius in omnia redundaret, nisi a Deo per modum alium suppleretur.
Amplius, ad hoc faciunt multae revelationes viris sanctis divinitus factae in quibus est aperte monstratum quod sancti migrantes ad caelos assumuntur ad loca angelorum qui inde sunt lapsi ; sicut et de patre nostro Francisco sollemnis visio fertur quod pro suae humilitatis excessu obtinere debebat sedem primi ac supremi capitis angelorum qui pro sua superbia ad infima ruit.
[Solutio obiectorum]
Ad primum igitur dicendum quod licet in quolibet numero possint dari aliquae pulchrae proportiones, in quibusdam tamen sunt longe, pulchriores et perfectiores et ordini partium universi condecentiores ; unde et senarius dierum, primae conditioni universi fuit a Deo signanter electus propter quaedam insignia suae perfectionis, sicut Augustinus, libro De civitate Dei et libro Super Genesim ad litteram, bene ostendit. Praeterea, in numero rerum speciales naturas ac potentias et virtutes habentium potius attenditur proportio suarum virtutum quam sola proportio numerorum.
Ad secundum dicendum quod licet respectu nostri sensualis iudicii ita sit, non propter hoc oportet quod ita sit secundum rem et veritatem. Praeterea, in ordine mutabilium et successivorum aliud exigitur quam in ordine stabilium et radicalium ac sempiternorum, quia variatio et successio seu successiva defectio et suppletio ad primum ordinem spectant ; ubi tamen, si quod supplendum est, pro loco et tempore non suppleretur, eo ipso deformitas et deordinatio subsequeretur. Et hoc modo, pro quanto primus status angelorum et hominum fuit per culpam variabilis et variatus, fuit et tempore suo supplendus, et praecipue quantum ad illa quae ordo radicalium exigebat.
Ad tertium dicendum quod licet angeli non dependeant ab invicem quoad suum esse substantiale, dependent tamen quoad completionem sui bene esse, non tamen sicut a causa. principali, quia sic dependent a solo Deo. De hoc autem in prima, quaestione super librum Angelicae hierarchiae satis est tactum.
