Quaestio X — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO X
Quarto quaeritur an sint solae duae durationes numero rerum creatarum vel plures
seu an sint solum duae numero mensurae existentiae rerum creatarum seu plures aut una sola numero.
Et quod duae solae videtur.
- Sicut se habet tempus ad temporalia, sic aevum ad aeviterna ; sed sequndum Anselmum, libro De veritate, non est nisi unum tempus omnium temporalium, et idem vult Aristoteles ; ergo non erit nisi unum aevum omnium aeviternorum ; sed secundum omnes aevum et tempus sunt duae mensurae seu durationes ; ergo sunt duae numero et solum.
- Item, sicut quae sunt simul loco non habent nisi unum locum numero, ita quae sunt simul duratione seu tempore non habebunt nisi unam durationem numero ; sed omnia quaecunque sibi coexistunt in tempore sunt simul tempore et eodem modo quae sibi coexistunt in aevo sunt simul aeviternitate ; ergo omnia temporalia non habent nisi unum tempus numero nec aeviterna nisi unum aevum.
Quod autem sint plures, tot videlicet quot durabilia, videtur.
- Quot modis enim dicitur unum correlativorum, tot modis et reliquum ; sed mensura et mensuratum et, duratio et durabile sunt correlativa ; ergo et caetera.
- Item, si non est nisi unum tempus omnium temporalium, tunc non habebit nisi unum subiectum numero ; et illud necessario erit tale quod per suum tempus sit aptum mensurare et continere omnia temporalia, sicut mensurans omnia sua mensurata et sicut locans omnia sua locata ; tale autem videtur solum primum mobile ; sed in motibus et affectionibus angelicis est tempus qui nullo modo subesse nec contineri nec mensurari possunt a motu primi mobilis ; ergo et caetera.
- Item, omne quod sequitur formam multiplicatur secundum multiplicationem formae ; sed aevum est propria passio sequens formam aeviternorum : sicut enim materia causa est variationis, ita forma causa est invariabilitatis et conservationis ; sed in aeviternis et in omnibus rebus plurificantur formae sicut et res ; ergo in aeviternis sunt plura aeva numero.
Quod autem sit una sola mensura omnium durabilium videtur.
- Secundum, enim Aristotelem, X Metaphysicae, in unoquoque genere est rfeperire aliquod unum primum et minimum seu simplicissimum quod est mensura omnium aliorum ; sed omnes substantiae creatae sunt in uno genere substantiae ; ergo in genere substantiae erit dare unam minimam substantiam quae sit mensura omnium aliarum, et idem erit in omni genere durabilium et durationum.
- Item, idem est numero locus spirituum et corporalium ; ergo a simili eadem erit duratio.
[Respondeo]
Ad quaestionem istam aliqui aliquando dicere voluerunt quod essent tot durationes et tempora quot sunt durabilia seu actu existentia et quod unitas numeralis quae attribuitur tempori attribuatur ei a solo intellectu, sicut suo modo ab eo attribuitur unitas et communitas universalibus. Sicut enim si duo corpora vel duae superficies intra se existerent, intellectus statim imaginaretur eis unam communem quantitatem et unum communem locum, quamvis non essent sub exteriori locante : sic duobus durabilibus et duabus eorum durationibus sibi coexistentibus intellectus imaginatur unam communem durationem, maxime quia quantum ad longitudinem successionis non faciunt aliquid maius et ideo in reputatione et acceptione eius non computantur nisi pro uno ; in numerationibus enim longitudinis temporum secundum prius et posterius non valent plus quam una sola.
Movebantur autem isti tribus ex causis : ex parte scilicet subiecti durationis rerum et ex parte mensu rationis et ex parte ipsiusmet durationis.
Ex parte quidem subiecti : Quia ad plurificationem propriorum subiectorum sequitur necessario plurificatio propriorum accidentium et passionum ; omne enim accidens trahit unitatem numeralem a suo subiecto sicut et esse vel existere et non e contrario ; unde sicut subiecti existentia naturali ordine praeexigitur ad esse accidentis, sic et subiecti unitas ad unitatem eius ; unde ad unitatem numeralem accidentis non sufficeret ponere plura subiecta quae pro tanto solum unum essent, quia subessent eidem accidenti ; velut quidam dixerunt quod omnes motus simul existentes respectu temporis non habent nisi rationem unius subiecti, quia non habent nisi rationem unius dimensionis vel mensurabilis respectu eius, scilicet in longum vel secundum prius et posterius ; sic enim omne accidens posset poni in pluribus et etiam in infinitis subiectis et sic subiectum traheret unitatem ab accidente et non e contrario ; et tamen per hoc nulla poneretur unitas in potentia susceptiva accidentis nec in dispositionibus susceptivis ; quodlibet enim subiectum haberet aliam et aliam, essetque mirabile, si subiecta essent in pluribus temporibus vel locis, quomodo unum accidens secundum se totum posset esse in unoquoque et informare unumquodque.
Sed ut isti dicebant, quot sunt durabilia, tot sunt subiecta durationum ; tum quia duratio unicuique convenit et solum per hoc quod est durabile seu per hoc quod sua existentia habet in se prius et posterius, sive per continuationem unius et eiusdem, sive per successionem et mutationem variarum formarum, sicut est in motu - non enim duratio propter aliud potest convenire etiam primo mobili - ; tum quia quocunque durabili ablato omne durabile manens habebit vere durationem, sicut si illa non essent ablata, quod esset impossibile, si non per se et sufficienter in isto maneret sicut in proprio subiecto, unde et in motibus, motu primi mobilis et quocunque alio amoto, quicunque motus existeret eodem modo penitus esset in tempore sicut et si illi essent ; tum quia nulli durationi potest dari ununi subiectum primum, ita quod in illo solo sit sicut in subiecto et non in aliis durabilibus.
Non enim, ut dicebant, est dare pro subiecto temporis unam materiam numero omnium, quia talis est impossibilis esse, sicut a multis efficaciter probatur ; et quia durationes non conveniunt rebus per hoc quod sunt in potentia seu in materia, sed per hoc quod sunt actu - unde nec mobile habet durationem convenientem motui per hoc quod est mobile, sed per hoc quod est actu motum - ; et quia illi iidem qui ponunt materiam numero unam in omnibus ponunt eam diversam secundum esse formalia et ita diversam secundum formas substantiales et accidentales, duratio autem formalem actum dicit, cum sequatur esse seu existere feeu motum. Non etiam erit dare unum motum pro subiecto primo temporis, ut videlicet motum primi mobilis, quia duratio seu tempus non, convenit motui alicui per hoc quod est in tali specie motus, sed per hoc quod est actu existens vel per rationem motus generalem, et tunc ubicunque erit ratio motus, erit ratio subiectiva, temporis ; et quia tempus temporalibus inesse videtur, etiam dum actu non moventur, nisi fortassis ponantur tunc esse in aevo. Non enim poterat dici secundum istos quod a quibusdam dicitur : quod temporalia, dum sunt in quiete, per accidens sint in tempore, quasi quies sit privatio motus, et ita non competat duratio nisi per accidens sicut nec esse ; quia manentia formae post motum introductae quae hic quies nominatur plus habet de veritate essendi et existentiae quam motus, ut manere in centro perfectiorem actum dicit gravitatis quam moveri ad centrum, quia finalem.
Si etiam esse aeviternorum in sua continuatione et non solum in suis operationibus habet veram successionem, non minus hoc erit de esse rerum temporalium quod in sua permanentia et continuatione habebit veram successionem et non solum in suis transmutationibus ; aut igitur successio suae continuationis erit per se in tempore vel tempus aut in aevo. Amoto etiam omni motu plus realiter dicimus stetisse eum qui stetit in eodem loco per totum diem quam eum qui per horam ; ergo ipsa statio habet veram quantitatem et veram pluritatem partium ; alias statio diurna non erit realiter maior statione unius horae. Nec poterit dici quod omnia temporalia nullum actum habent nisi in continua transmutatione, quia negare quietem in temporalibus est contra sensum et contra rationem et etiam contra eorum Aristotelem. Prout autem isti dicebant, Aristoteles coactus fuit ponere quietem rerum temporalium per accidens in tempore et non per se, quia posuit motum esse proprium et per se subiectum temporis et non actu esse vel existere sub permanentia vel continuatione seu duratione.
Non etiam, ut dicebant, est dare unum primum subiectum aevi, formantes ad hoc consimiles rationes immediate praecedentibus et praeter has dicentes quod si pro primo subiecto eius detur primus et simplicissimus angelus eo modo quo pro subiecto temporis datur ab Aristotele motus primi mobilis : tunc si primus angelus fuit ille qui nunc prae omnibus est damnatus, ipse adhuc erit secundum suam durationem mensura omnium aliorum. Cum etiam habitus et actus gloriae maiorem habeant simplicitatem et nobilitatem ipso naturali esse, et qui prior fuit in naturalibus potuerit esse posterior in gratia et gloria et e contrario : sic sequeretur quod qui fuit primum subiectum aevi secundum naturam desineret esse post donationem gloriae, et qui per naturam non fuit primum subiectum aevi fleret hoc per ampliorem gloriam. In angelis etiam non invenitur ille ordo causalitatis unius ad alterum quem Aristoteles ponit inter motum primi mobilis et alios motus et propter quem ponit ipsum habere rationem mensurae sicut et causae ad alios inferiores motus, licet dictum hoc Aristotelis, de prioritate scilicet et ordine motus huius, veritati fidei in aliquibus repugnet, sicut et multa alia dicta, eius.
Ex parte vero mensurationis sic arguebant : Omnis enim mensura seu omne mensurans exigit in mensurato quantitatem aliam numero a quantitate mensurae seu mensurantis ; sicut enim nihil mensurat proprie nisi quantitas alicuius subiecti mensurantis, ita nihil mensuratur proprie nisi quantitas alicuius ; quod tunc mensurari dicitur, quando eius quantitas per aliam quantitatem notiorem certificatur ; unde impossibile est pannum per cannam vel palmum posse mensurari, nisi aliquam de se et per se habeat quantitatem. Si igitur tempus vel quaecunque alia duratio mensurat aliqua in quibus non est tanquam in subiecto, necessario exigetur quod praeter ipsum tempus mensurans detur in praedictis mensuratis ab eo aliqua quantitas alia numero a tempore mensurante, consimilis tamen in specie, quia aliter non posset mensurari ab eo, quemadmodum de locante et locato videmus.
Ex parte vero durationis sic arguebant : Unaquaeque enim res, sicut habet esse vel existere sibi proprium, sic et durationem ; duratio enim non pro alio hic accipitur quam pro permanentia et conservatione propriae existentiae, sive hoc fiat per continuam generationem propriarum partium velut in motu, sive fiat per sui ipsius continuationem sicut in invariabilibus seu sicut in iis quae manent non mota.
Ista autem via longe est ab aula, quia a nullo magno communiter hodie, quod sciam, tenetur. Omnes enim communiter volunt quod sint duae mensurae durationum specie, scilicet tempus et aevum, et quod tempus sit unum solum numero ; licet quidam magnorum in hoc diversificentur quod aliqui eorum ponunt plura aeva, aliqui unum solum negantque ut plurimum principia rationum opinionis praemissae, volunt enim plures quod plura possint habere rationem unius subiecti respectu aliquorum accidentium, scilicet respectu temporis et numeri et forte loci, alii vero quod primum mobile possit esse primum subiectum temporis, alii vero quod prima materia quam ponunt unam numero. Et ideo omnes communiter rationes praemissas frivolas et acephalas reputant ; praemissis enim fundamentis negatis nihil roboris habent.
Et ideo ad praesens nobis tenendum est tempus esse unum numero, concordat enim hoc tam dictis sanctorum quam opinioni communi ; de aevo vero secundum diversos varie sentiri potest, quia quidam unum aevum tantum ponunt, quidam plura.
Respondendum igitur ad obiecta, omnia enim aequaliter sunt contra istam partem.
[Solutio Obiectorum]
Ad primum enim dicendum quod posito quod tempus sit unum, non sequitur secundum aliquos quod aevum sit unum, quia aevum secundum eos sequitur formam et tempus materiam.
Ad secundum dicendum quod non est omnino simile de loco et tempore ; locus enim non dicit aliquid ipsius locati, sed est solum in locante sicut in subiecto ; unde et locus non dicitur proprie esse in locato, sed potius e contrario locatum in loco. Duratio autem videtur dicere aliquid ipsius durabilis ; non enim potest inveniri in aliquo alio nisi in durabili, sicut locus invenitur in alio a locato. Imaginatio tamen quod duratio sit aliquid extrinsecum a durabili, sicut locus a locato, ex hoc forte potuit surgere, quia durabilia ita dicuntur esse in duratione sicut et locata in loco et ita dicuntur aliqua simul esse duratione sicut et loco. Simul autem non videntur esse quae non simul existunt in aliquo uno tertio, quamvis esse in nunc tali vel tali vel in duratione hac vel illa potius videatur dicere determinationem existentiae quam esse in ; distinguitur enim esse quod est nunc ab esse prout est in sequenti nunc non tanquam aliud et aliud, sed tanquam idem iteratum et quasi sibi ipsi additum et renovatum. Posito tamen quod sit omnimoda similitudo, adhuc magis sequeretur ex hoc quod essent plures durationes numero quam una vel quam duae, quia locus realiter dicit quantitatem locantis, utpote superficiem, et exigit in omnibus locatis alias numero, consimiles tamen in specie, quia sicut nihil potest locare non habens superficiem sibi propriam, eodem modo nec locari.
Ad tertium dicendum quod licet respectus unius correlativi plurificentur ad plurificationem correlativorum aliorum, non tamen oportet quod id quod est correlativum seu illud in quo fundantur respectus ipsius plurificentur ; unus est enim pater plures habens filios, licet respectus paternitatis sint plures. Sic una potest esse quantitas locans vel mensurans, licet respectus mensurationis sint plures secundum numerum mensuratorum.
Ad quartum dicendum quod bene volunt quidam quod motus angelici mensurentur alio tempore quam motus corporales, quamquam posito quod eodem tempore - sicut alii velle videntur - dici potest secundum istos quod materia prima quae secundum eos una numero est in angelis et corporibus est unum subiectum temporis ; aut secundum alios poterit dici quod omnes motus habent rationem tantum unius subiecti respectu temporis. Et secundum istos negabitur verbum Aristotelis, hoc scilicet, quod primum mobile vel motus eius sit proprium et per se subiectum temporis.
Ad quintum dicendum quod concedi potest secundum illos qui ponunt aeva plura numero et unum solum tempus. Secundum vero alios diceretur quod aevum non plus sequitur formam quam tempus nec tempus plus materiam quam aevum ; duratio enim potius, videtur causari a causa conservante rem in esse quam ab ipso esse ; unde non videtur habere rationem propriae passionis quoad hoc quod oriatur ab eo in quo est, etsi habeat quantum ad alia ; non enim aliud videtur esse rem durare quam rem conservari in esse nec aliud durationem causare quam rem in esse conservare. Tempus etiam non minus originabitur a forma rei temporalis quam aevum a forma aeviterni, quia omnis duratio rei temporalis dicit permanentiam alicuius actus in aliquo et e contrario ; motus enim idcirco durare dicitur quod sua existentia permanet per continuam generationem suarum partium. Unde et IV Super Genesim, capitulo 9, Augustinus dicit tempus esse id ipsum quod motus, dicens sic : Nec sic accipiatur quod dictum est quod tempus a creatura coeperit, quasi tempus creatura non sit, cum sit creaturae motus, ex alio in aliud consequentibus rebus. Cum etiam motus dicat actum qui ita numero distinguitur ab alio motu sicut forma unius angeli a forma alterius angeli, tempus autem non insit materiae nisi per motum et solum, quando motus est in ea - unde et per motum ponitur distingui ab aevo plus quam per aliquid aliud, teste Augustino, V Super Genesim, capitulo 9 : Motus si nullus esset vel spiritualis vel corporalis creaturae quo per praesens posteris futura succederent, nullum esset tempus omnino ; et XII Confessionum, dicit materiam carere temporalibus sicut et angelum - : si aevum propter numerositatem formarum numeratur, ita numeraretur tempus propter numerositatem motuum. Cum etiam tempus fluere dicatur a suo nunc, immo dicatur fere tota essentia temporis, nunc autem non minus videatur sequi formam quam materiam : ergo nec tempus. Materia etiam non est causa variationis nisi materialis et subiectiva, et sic etiam posset dici forma causa variationis formalis et terminalis et finalis ; motor enim est eius causa efficiens.
Ad sextum dicendum quod posito quod in unoquoque genere sit aliquod unum primum mensurans alia, nihilominus esset dare in mensuratis eiusdem generis numeralem pluralitatem, ut posita aliqua substantia mensurante alias, aliae erunt vere plures substantiae numero, alias non poterunt mensurari secundum substantiam ab aliqua una substantia ; quamvis verbum illud Aristotelis non multum cogat ad propositum, quia non loquitur de mensura eo modo quo hic nomine mensurae accipimus illud in quo aliqua sunt vel existunt, sicut et locata sunt in loco. Aristoteles autem accipit ibi nomine mensurae aliquid fixum et de sua natura certissimum cuius comparatione natura vel virtus vel quantitas vel consimilia certificari possunt, sicut ex applicatione palmi ad pannum quantitatem panni certificamus. Nec voluit ipse quod in quolibet genere esset simpliciter aliquid tale quod simpliciter esset primum et minimum, quia certum est quod in continuis non est aliquid tale, etiam secundum eum ; sed sufficit quod sit secundum quid, utpote secundum aestimationem et acceptionem nostram, sicut est certa et fixa et tanquam prima apud nos quantitas palmi vel pedis.
Ad septimum dicendum quod sicut supra dictum est, non est simile de loco et duratione, quamvis spiritibus possit dari locus spiritualis et quod non sunt in loco corporali eo modo quo corpora.
