Quaestio LXII — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio LXII

QUAESTIO LXII

Quantum autem ad tertium, quod scilicet sensus communis sit una potentia cum sensibus particularibus.

 

Arguitur

  1. Primo, quia in omnibus organis illorum videtur actum suum habere, nam cum simul pungitur extrema pars pedis et capitis et simul cum hoc sol videtur et vox auditur et cibus gustatur et odoratur : tunc in eodem instanti sensus communis omnia sentit et iudicat illa ad invicem esse diversa ; sed hoc non potest fieri nisi in eisdem partibus in quibus praedicta a quinque sensibus sentiuntur. Si enim dicas quod in eodem instanti species illorum obiectorum deferuntur ad organum sensus communis, puta, ad cerebrum : contra hoc sunt tria inconvenientia.

Primum est quod species contra suam naturam tenebunt varios et curvos incessus et ibunt per ea quae non habent dispositionem medii ad illas retinendas et deferendas.

Secundum est quod species scissurae vel adustionis quam sentit tactus oportebit quod sic fiat a pede usque ad cerebrum sicut competit obiecto tactus vel speciei ipsius.

Tertium est quia ex quo sensus communis nihil sentit nisi per intermedios actus sensuum particularium : oportebit quod species actuum eorum currat vel gignatur per totum medium usque ad cerebrum, et tunc, si est sensitiva, habebit ubique actum sentiendi. Quae omnia sunt absurda. Si vero dicas quod actualis aspectus sensus communis sic est a cerebro usque ad omnes partes corporis directus quod mox omnia in eis sentita sentit, sicut facit oculus omnia propinqua et longinqua quae uno aspectu aspicit : contra hoc est, quia tunc sensus communis adverteret et sentiret quicquid est in partibus intermediis. Cuius contrarium experimur, nam cum sentit puncturam manus, non sentit aliquid quod sit in brachio aut saltem non semper oportet.

  1. Secundo arguitur , quia nullus sensus particularis potest aliquem actum sentiendi habere, nisi sensus communis ibi actu intendat et illud idem sentiat, sicut expresse dicit Augustinus, XII Super Genesim ad litteram, capitulo 25.

 

Dicendum quod differt.

Quae differentia quadruplici ratione probatur.

Prima est, quia obiecta diversorum sensuum in simul apprehendit et diiudicat, quod nullus exteriorum sensuum potest, sicut in prima quaestione probatur. Quod autem simul iudicet probatur non solum in homine, sed etiam in brutis : quia, quando canis cibum amabilem videt vel rodit, ex auditu vocis comminatoriae vel ex sensu percussionis tactuali recedit a cibo, tunc oportet quod per aliquam unam potentiam non solum illa simul apprehenderit, sed etiam praeeligibilitatem vel maiorem utilitatem vel damnositatem unius super alterum diiudicaverit ; aliter enim non praeferret unum alteri nec pro vitando uno fugeret reliquum. Si vero dicas hoc posse per duas potentias fieri : contra hoc est, quia comparare unum alteri aut eorum mutuam differentiam et comparationem sentire est unus actus ad duo extrema relatus et utriusque mutuam comparationem habens pro uno obiecto ; idem autem actus oportet quod sit ab una potentia.

Secunda est, quia oportet in sensu, etiam brutorum, aliquam potentiam dare apprehendentem actus particularium sensuum, quod ipsi facere non possunt, saltem sic plene, sicut oportet per aliquam potentiam fieri. Oportet enim dare aliquam potentiam appetitivam, imperantem motum animalium et imperando moventem nunc ad hoc nunc ad oppositum ; quqd facere non potest, nisi habeat secum aliquam potentiam sibi dictantem omnia quae imperat et imperandi modum. Ergo sicut illam appetitivam oportet dominari omnibus membris et sensibus quos ad suos actus applicat vel ab eis retrahit : sic oportet unam iudicativam sibi assistere quae de omnibus actibus eorum iudicet et eorum delectationes vel dolores advertat et alteram alteri praeferat vel praeferendam ostendat. Praeterea, quando canis vel serpens pro conservatione capitis exponit aliud membrum aut pro conservatione totius exponit aliquam partem, tunc praefert totum parti et caput alteri membro. Ergo oportet in eis esse aliquam communem potentiam quae in simul ambo extrema et mutuam eorum comparationem et unius ad alterum praeferentiam ostendat, quamvis non cum illa plenitudine et altitudine reflexivi iudicii cum qua fit boc ab intellectu.

Ambas autem rationes praedictas tangit Augustinus, II De libero arbitrio, dicens : Quid igitur ad quem sensum pertineat et quid inter se vel omnes vel quidam eorum communiter habeant, non possumus ullo eorum sensu diiudicare, sed quodam interiori sensu ista diiudicantur ad quem ab istis quinque notissimis cuncta referuntur. Aliud enim est quo videt bestia et aliud quo ea videndo sentit vel vitat vel appetit. Ille enim sensus in oculis est, ille autem intus in ipsa anima, hic autem nec visus nec auditus nec olfactus nec gustus nec tactus dici potest, sed quiddam aliud quod omnibus communiter praesidet.

Item, infra : Videsne sensu oculorum colorem posse sentiri, eundem autem sensum eodem sensu non sentiri ? Non enim quo sensu colorem vides, hoc eodem vides etiam ipsum videre.

Item, infra : Quoniam ergo cum colorem sentimus, non eodem sensu ipso nos sentire sentimus, nec cum audimus sonum, nostrum etiam audimus auditum, nec gustantibus sapit in ore ipse gustus, nec tangentes aliquid ipsum etiam tangendi sensum possumus tangere.

Ex quo infert : Manifestum esse per sensum interiorem non tantum sentiri obiecta quinque sensuum, sed etiam ipsos. Non enim bestia aliter moveret se appetendo aliquid vel fugiendo, nisi se sentire sentiret, verbi gratia, in visu. Nam aperire oculum et movere aspiciendo ad id quod videre appetit nullo modo posset, nisi oculo clauso vel non ita moto se illud non videre sentiret. Si autem sentit se non videre, dum non videt, necesse est quod etiam sentiat se videre, dum videt, quia videns non movet oculum cum eo appetitu cum quo movet, quando non videt et per hod iudicat se utrumque sentire ; haec Augustinus.

Et subdit : Sed utrum haec vita quae sentit se sentire corporalia sentiat etiam se ipsam, non ita clarum est, nisi quod se quisque interrogans invenit omnem rem viventem fugere mortem. Quae cum sit vitae contraria, necesse est ut vita etiam se ipsam sentiat quae contrarium suum fugit.

 

Tertia ratio est, quia quando plures formae in eadem materia concurrunt, oportet dare unam omnibus superiorem et omnibus praesidentem omnesque regentem et connectentem ; alias non concurrerent sub debito ordine et sub stabili unitate. Sed sicut in prima quaestione de potentiis animae est ostensum, formales essentiae potentiarum animae sunt partes formales ipsius. Ergo in sensitiva anima animalium oportet dare unam potentiam omnibus aliis praesidentem omnesque regentem, quae quidem non potest esse tactus, quia ipse est omnium sensuum materialior et omnibus subiacens. Si autem dicas quod haec est appetitiva imperans motum : tunc oportet sibi dare aliquam cognitivam sibi comproportionalem et correspondentem, quia ordo appetitivi ad cognitivum est appetitivae potentiae essentialissimus.

 

 Quarta est, quia si quinque sensus particulares in uno altero sensu eis communi sibi, tanquam. in una communi radice non connectuntur nec colligantur : tunc fortis attentio auditus auris ad audibilia non retrahet aut impediet attentionem visus a visibilibus nec e contrario, cuius contrarium experimur. Praeterea, quando cordis intentio tota retrahitur ad interiora aut ad aliquod unum : tunc omnes exteriores sensus a suis actibus et intentionibus retrahuntur. Ergo illa interna cordis intentio est quaedam communis et intima radix exteriorum sensuum et intentionis seu intentivi aspectus eorum. Praeterea, ex sola consopitione cerebri consopiuntur omnes sensus. Ergo ibi est aliqua radix omnium ex cuius consopitione redundat consopitio in omnibus sensibus.

 

[Solutio obiectorum]

Ad evidentiam autem obiectorum notanda sunt duo vel tria :

Primo scilicet, ubi sit organum sensus communis, et sumamus hoc in animalibus perfectis, quia in quibusdam, puta, in annulosis vermibus, non apparet sensibilis distinctio organi sensus communis ad organum tactus quem solum habere videntur ; nam in conchilibus posset dici quod forsitan est in eorum radicali parte per quam suae conchae vel testae cohaerent. Sciendum igitur quod sicut sensus communis est radix sensuum particularium, sic oportet eius organum esse radicale ad illos et ad organa ipsorum. In animalibus autem perfectis duplicem radicem habere noscuntur sic ad invicem ordinatam quod habent vim unius completae radicis, et prima est fundamentalis ad secundam, secunda vero complet quod deest primae. Prima autem est cor et secunda est cerebrum. Quod autem cerebrum sit una, probatur non solum per originalem derivationem omnium sensualium nervorum ab ipso, sed etiam quia eius impedimentum impedit actus omnium sensuum, eiusque perfectio omnibus radicaliter confert, prout assidua experientia docet. Quod autem cor sit prior et fundamentalior radix, probat primo fundamentalis primitas sui vitalis et vivifici influxus et motus in omnia membra, ita quod illo cessante cessat in omnibus vita et sensus et motus. Dictat autem ratio quod suprema et radicalis forma et potentia animae sensitivae sit prius et fundamentalius in prima et radicalissimo membro ; et ideo oportet quod eius prima et fundamentalis sedes statuatur in corde.

Secundo probat hoc intima experientia sensus qua sentimus processum motuum animalium imperari in corde et a corde. Sentimus etiam iudiciarium cogitatum ad cor recolligi, quando aliquid definitive et solide iudicamus et agendum vel non agendum sententiamus, sentimus etiam radicalem consistentiam seu radicalem per se existentiam principaliter esse in corde seu in anima, prout ibi existit.

Tertio probat hoc ordo cordis ad cerebrum et ordo duarum partialium radicum ; oportet enim aliquam illarum esse priorem et aliam posteriorern. Constat autem quod vita cordis est prior vivificatione, cerebri. Ergo et sensus qui est in corde est naturaliter prius ibi quam in cerebro, nisi dicas quod cor habet primitatem respectu vitae vegetativae et cerebrum respectu vitae sensitivae, acsi radix vitae sensitivae non debeat principalius obtinere quod est radicalius in vita vegetativa. Cuius absurditas de se patet, quia qua ratione vegetatio disponit ad sensitivam, eadem ratione et radicalior vegetatio disponit ad participandum radicaliorem gradum sensitivae.

 

Verumtamen sicut forma consummat id quod deest radicalitati suae materiae, sic sensitiva et eius vegetativa accipiunt quandam consummationem et inalterationem in cerebro. Quia enim iudicium et iudiciale imperium duo principalia exigunt, scilicet, radicalem recollectionem et stabilitatem et altum conspectum et sublimem praesidentiam super iudicanda et imperanda : ideo conditor naturae providit cor et cerebrum ad haec duo, cor quidem ad primum et cerebrum ad secundum. Cui etiam consonant eorum loca, quia cordi datus est locus intimus, cerebro vero supremus. Huic etiam consonat ordo motuum quem in nobis experimur ; quia sicut ignis tendit in sursum, sic sensificus cordis motus et cogitatus sursum ad cerebrum tendit et aspicit. Sensualis vero motus cerebri radicaliter recolligitur versus intima cordis, quamvis frontaliter seu facialiter dirigatur ad quinqiie sensus a se derivatos.

 

Et ut theologice loquar, consonat hoc cuidam hierar- chico ordini ecclesiae Dei tam in Testamento veteri quam in novo. Nam sicut radix legis et synagogae fuit in Moyse et Patriarchis qui fuerunt velut pectoralis et humeralis custodia cordis, sic in David et in prophetis et Salomone fuit regalis praesidentia et sapientia quasi in cerebro et capite synagogae. Sicut etiam prima fundatio ecclesiae Christi fuit quasi cor eius, sic eius sublimatio a tempore Constantini et ultra et. maxime illa quae est antichristo deiecto futura est quasi caput ipsius. Hinc etiam illucescit ratio quare cerebrum tantum distat a corde, ut scilicet inaltationi sensualis cogitatus a corde ad cerebrum et eius recollectioni a cerebro ad cor debita magnitudo et proportio detur.

 

Secundo notandum quomodo sensus communis est, radix sensuum particularium et quomodo est in illis et illa in ipso. Ad quod sciendum est quod sicut rami a radice procedunt et in ea plantantur, et consimiliter vegetatio ipsorum procedit a vita radicis et absque illa subsistere nequit : sic organa quinque sensuum seu organizatio ipsorum procedit a corde et cerebro et iterum in illa sicut in radicem suae subsistentiae impendent et reflectuntur seu recolliguntur. Unde et quia sensus tactus est inter quinque priores radicalior, ideo in corde et capite radicaliter existit. Consimiliter autem derivantur quinque sensus a sensu communi et consimiliter in eo subsistunt. Unde et quibusdam aliquando visum fuit quod formalis et essentialis vita quinque sensuum non differat simpliciter specie ab essentiali vita sensus communis, sed solum eo modo quo rivi differunt a fonte vel rami a radice, ita quod sicut caro membrorum animalis est secundum se una specie, quamvis in eis per proprias figuras et organizationes eorum diversas determinationes organis substantiales accipiat : sic dixerunt eandem essentiam sensitivae vitae esse in omnibus sensibus, sed quasdam determinationes substantiales accipere in eisdem. Dixeruntque quod prima et radicalis determinatio eius et consistentiae suae est in sensu communi, ac deinde per quandam derivationem seu protensionem sui ab illo dantur sibi substantiales determinationes sensuum particularium.

 

Contra hoc tamen est, quia essentia potentiarum istarum includit in se essentialem ordinem ad sua obiecta, quamvis ille ordo differat ab ordine habituum et actuum. Sed ille ordo essentialis non potest specifice accipi nisi cum determinatione specifica. Ergo impossibile est essentiam diversarum potentiarum esse aliquo modo unam secundum speciem specialissimam. Praeterea, potentia illa includit in se contradictoria, scilicet, quod vita earum sit una secundum speciem et tamen per diversas differentias substantiales determinetur iii eis ; nam differentia sibi addita variat eius speciem. Praeterea, impossibile est quod vita, vel essentia eadem numero sit in una potentia cum una differentia substantiali et in alia potentia sit cum alia ; immo saltem oportebit quod una pars eius informetur seu. determinetur una differentia et alia per aliam.

 

Et ideo potius dicendum quod tota essentia earum sit simpliciter numero et specie diversa, eiusdem tamen generis, et hoc cum quadam analogia. Sed sicut voluntas essentialiter praeexigit intellectum propter praesentationem obiecti sui, intellectus vero essentialiter exigit illam, quia sine illa nequit habere liberam et dominativam existentiam ac per consequens nec plene intellectualem et actualem : sic sensus communis essentialiter praeexigit sensus particulares propter praesentationem obiecti illi vero exigunt illum essentialiter propter radicalem unitatem et subsistentiam et ad plenitudinem sui sensualis motus et iudicii.

 

Uterque tamen modus in hoc concordat quod vel per quandam radicalis essentiae identitatem vel per essentialem cohaerentiam et coexistentiam est sensus communis intra quinque sensus et ipsi quinque in eo. Et, ideo, licet sensus communis principalius sit in corde et in cerebro, nihilominus eius secundaria et supprincipalis existentia est in omnibus organis quinque sensuum et in qualibet parte illorum. Et consimiliter visus et auditus et gustus et odoratus non sic sunt in suis propriis organis quin eorum existentia conradicabiliter attingat usque ad radicale organum sensus communis. Nec mirum, quia organa eorum non sunt punctalia nec simplicia, immo ex diversis composita et connexa et usque ad cerebrum radicaliter pertingentia illoque mediante pertingunt ad cor, prout est organum sensus communis simul et tactus.

 

Ex his autem est tertio notandum quomodo se habeant ad invicem in agendo. Sciendum ergo primo quod sensus communis nullum obiectum reale et praesentiale potest immediate apprehendere nisi tantum actus particularium sensuum per quorum actus apprehendit obiecta eorum ; quia actus eorum sic cohaerent suis obiectis et sic tenent illa intra se quod eo ipso quo apprehenditur actus apprehenditur et eius obiectum. Quod autem in nullum priorum poscit primo et immediate, probatur primo ex hoc quod nullum tale potest dari, quin sit visibile vel audibile vel tangibile seu tactu perceptibile vel gustabile vel odorabile vel determinativae circumstantiae eorum. Constat autem quod horum prima et immediata perceptio spectat ad sensus particulares. Secundo, quia si aliquid reale et actualiter praesens apprehendit immediate, tunc respectu illius habet rationem sensus proprii et particularis potius quam sensus comipunis ; excluso etiam vel consopito omni particulari sensu posset apprehendere illud.

 

Sed forte contra hoc instabitur quod sensus communis non solum sentit immediate actus particularium sensuum, sed etiam statum potentiarum-sensitivarum et suorum organorum. Pro. hoc enim videtur esse verbum Augustini, XII Super Genesim, capitulo 15, dicentis quod intentio quae ad visa somniorum cernenda convertitur, quando propter cpnsopitionem cerebri et viarum sentiendi non potest ad oculos vel sensus alios ire, ducitur in vigilia per illa itinera, et cum in caecis ad loca venerit oculorum, non exit foras, sed ibi remanet, ita ut vigilare se sentiat et quasi in tenebris esse, et idem fit in aliis vigilantibus, cum tenent oculos clausos. Ex quo videtur Augustinus velle quod tunc per solum sensum communem sentiat homo se vigilare et intentionem sensus communis circa oculos esse.

 

Attamen Augustinus non dicit quod fiat per solum sensum communem, immo ex suomet exemplo et experimento contrarium probatur, quia talis prius naturaliter vigilat quam vigilare se sentiat. Actus etiam intendendi prius est in clausis oculis quam sentiatur ibi esse nec potest actu intendere, nisi actu intendat in aliquod obiectum aut saltem nisi quodam aspectu generali versus aliqua loca intendat. Talis autem aspectus spectat primo et immediate ad sensum particularem. Ergo pervigil et actualis aspectus sensuum particularium est prius circa organa ipsorum quam homo sentiat se ibi vigilare et vigiliter intendere. Impossibile est autem talem aspectum dare sine aliquo actu sentiendi, saltem confuso. Et ideo potius oportet dici quod caecus vigilans quodam sensu tactus circa oculos conradicato ibi sentit primo motus spirituum vel nervorum. Praeterea, actualis et pervigil aspectus sensuum particularium sic immediate apprehenditur a sensu communi sicut et actus sentiendi eorum, nec ille actualis aspectus dicit quid habituale in potentiis vel organis, sed solum actuale et semper in fleri. Et ideo ex hoc non probatur quod sensus communis apprehendat aliquid praesentiale praeter actus et actuales aspectus particularium sensuum, nisi forte pro quanto super suum actum proprium sensualiter et semiplene reflectitur. Sed tunc actus ille super quem reflectitur habuit primo aliquid aliud pro obiecto.  

Tertio probatur primum, quia qua ratione posset aliquam rem primo et immediate apprehendere, eadem ratione et omnia obiecta omnium sensuum particularium. Cuius contrarium ratio et experientia docet.

 

 Secundo sciendum quod actualis aspectus sensus communis non fertur in organa sensuum particularium, nisi solum pro quanto fertur, in actus et actuales aspectus ipsorum sensuum, et ideo ex tali aspectu non apprehendit nisi illorum actus et actuales aspectus et illorum actuum obiecta. Illos autem actus et aspectus non oportet sibi per obiectorum species praesentari, quia intime et immediate sunt sibi praesentes tanquam eius immediata obiecta. Rursus sciendum quod quia sensus particulares dependent ab ipso tanquam a. sua radice et tanquam a principali motore et duce : idcirco non possunt in aliquid actu intendere, nisi ipse sibi intendat, et ideo si ex toto ab illis intendendo retrahitur, ex toto ab illuc retrahitur intentio eorum. Idcirco etiam ad nihil voluntarie convertuntur aut detinentur nisi per communem sensum et appetitum. Sensus enim particulares non possunt se ipsos convertere et movere ad sua obiecta et ad suos actus, et ideo oportet quod hoc fiat a superiori potentia vel a causa naturali vel violenta.

 

Ex his autem patet dissolutio obiectorum.