Quaestio XVIII — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio XVIII

QUAESTIO XVIII

Tertio quaeritur an materia possit esse per se principium efficiens alicuius.

 

Quod quidem utile est indagare, quia in multis praedictarum quaestionum et etiam aliarum frequenter supponitur quod non possit esse.

Et hoc quidem credo esse verum.

 

Et primo quidem hoc patet ex indeterminatione materiae. Cum enim causa efficiens debeat magis esse determinata magisque actualis quam suus effectus immediatus, qualis est prima influentia seu impressio, , qui omnis efficientis est semper primus, ita quod sine eo nihil aliud potest effici, nullus autem effectus nec aliqua impressio potest esse aut cogitari ita indeterminatus quantum ad actum essendi nec etiam quantum ad actualitatem essentiae sicut est materia secundum se et de se : patet quod impossibile est aliquam impressionem fieri ab ea per se et sic per consequens nec aliquem alium effectum.

Praeterea, omne agens creatum habet determinatum aspectum ad suum patiens, sicut in quaestionibus de creatione habet ostendi ; sed materia de se nullum habet determinatum aspectum, cum sit de se omnino indeterminata ; ergo in nullum patiens poterit agere.

Praeterea, posito quod haberet aliquem effectum : ille saltem esset ita indeterminatus sicut et ipsa et tunc a tot et tantis formis esset determinabilis sicut ipsa ; determinari autem ab eis non posset, nisi ab eis informaretur ; informari autem non potest, nisi quod habet in se veram rationem materiae ; ergo et caetera.

 

Secundo patet hoc ex sua informitate. Cum enim omnis prima impressio sit similitudo suae causae, materiae autem nulla forma nec aliquid formale potest esse propria similitudo, et maxime talis qualis est similitudo influxa quae semper est forma vel aliquid formale : patet quod nulla impressio seu similitudo poterit a materia gigni ; nec materiam quidem posset gignere, quia hoc esset vere creare, sicut in quaestionibus de creatione habet tangi. Huius autem, experimentum in omnibus agentibus est evidens : videmus enim quod illuminabile nunquam potest illuminare, nisi prius in se habeat actum seu formam lucis nec calefactibile calefacere, nisi prius sit calidum et sic de omnibus aliis. Unde breviter, nullum possibile videmusposse exire in aliquam actionem, nisi prius habeat illam formam a qua nomen et speciem trahit illa actio.

 

Tertio patet hoc ex sua receptione seu receptibilitate. Certum est enim quod recipiens, in quantum recipiens, nunquam potest esse agens ; nec posse recipere, in quantum tale, est posse agere, cum pati et agere sint opposita et etiam quod ad pati seu receptionem praeexigitur in patiente quaedam informitas et indeterminatio et determinabilitas. Omne enim quod patitur determinatur ab agente et informatur ab eo quod recipit ; agens vero, in quantum agens, semper est actuale et alterius, scilicet patientis, determinativum ; et etiam quia patiens, in quantum tale, non habet aspectum ad aliquod aliud patiens, sed solum ad suum agens ; e contra autem agens, in quantum agens, non habet aspectum nisi, ad suum patiens vel ad suum obiectum.

 

Ex quibus omnibus satis patet quod alia est essentia et natura potentiae passivae et ipsius possibilis, in quantum talis, et alia potentiae activae et ipsius agentis, in quantum talis ; et inde est quod omne illud quod potest agere et pati habet in se duas essentias et naturas per quarum unam potest agere et per aliam pati.