Quaestio XX — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XX
Quinto quaeritur an materia habeat diversas differentias materiales per quas specificetur, sicut in formis videmus.
Et quod sic videtur.
- Secundum Aristotele, pluribus locis, propria forma non potest esse nisi in propria materia ; sed materia appropriata esse non potest, nisi habeat differentias appropriantes ; ergo et caetera.
Si dicatur quod per formam vel formales dispositiones appropriatur : contra, aut illae formae seu formales dispositiones sunt communes aut propriae. Si communes : non per eas appropriahitur, sed erit adhuc communis. Si propriae : ergo et ipsae praeexigunt. appropriationem materiae.
- Item, materia corporalis differt essentialiter a spirituali per simplex et compositum et per habens partes et non habens partes et per corporale et spirituale ; ergo ista dicunt differentias essentiales additas materiae. Non enim has conditiones habet materia a forma sed potius a se, in tantum quod forma spiritualis non potest esse nisi in spirituali materia nec corporalis nisi in corporali ; ergo eodem modo erit in aliis.
- Item, multiplicato uno correlativorum multiplicatur et reliquum ; sed materia et forma sunt correlativa secundum Aristotelem, II Physicorum ; ergo et caetera.
- Item, materiae est essentiale ordinari ad formam sicut potentia vel possibile ad actum ; gpd non omnis materia est ordinabilis ad omnem formam nec ut talis existens est possibilis ad eam, ut materia lapidis ad animam rationalem vel materia simplicis elementi, ut ignis, ad formam auri ; ergo et caetera.
- Item, materia, quanto est sub puriori forma, tanto est purior et tanto magis dilatata, ut sub forma ignis quam sub forma terrae. Et eodem modo forma purior materiam puriorem requirit ; nam videmus quod agentia purificando et sublimando materiam introducunt formas nobiles et ingros- sando et inferiorando introducunt ignobiles.
- Item, forma non educitur de materia, nisi materia moveatur ; sed si nullo modo in essentia sua transmutatur, non nisi per accidens quodam modo movetur nec se habet ad motum nisi quasi sicut deferens ; ergo oportet quod in essentia sua fiat aliqua transmutatio ; sed hoc non potest fieri, nisi amittat aliquid materiale quod esset sibi essentiale et aliud acquirat oppositum ; ergo et caetera.
- Et ultimo, si materia nullam habet differentiam materialem, tunc omnis materia de se et sua essentia est aeque propinqua et aeque remota, aeque communis et aeque propria, aeque simplex, aeque composita, aeque nobilis, aeque ignobilis, aeque tendens et aeque inclinata et ordinata, quantum est de se, in omnes formas. Et aeque statim poterit introduci una sicut et alia, ut statim in materia ignis introduci forma auri vel forma animae et statim in semine forma corporis humani vel animae pecoralis. Et tunc ab omni forma forma poterit transmutari et immediate in aliam, ut a corporali forma in spiritualem, ab elementari in caelestem. Et ita parum erit inclinata de se et sua essentia in formam quam actu habet sicut in eam quam non habet actu et sic ita parum mutata.
Si tamen ponas quod de se plus est in istam inclinata et adhaerens : ergo cum haec unio et inclinatio sit ei substantialis, aliquid essentiale habet respectu huius et quando est sub ea et aliud respectu alterius et quando non est sub ea.
Contra :
- Materia de se cogitata sine omni forma nullam habet determinationem, nullam unitatem, nullam multitudinem vel divisibilitatem, nullam compositionem nec simplicitatem determinatam ; abstrahit enim eius essentia a forma corporali et spirituali et etiam a forma generalissime accepta, utpote ab omni forma substantiali ; sed si habet varias differentias, opposita consequuntur ; ergo et caetera.
- Item, Aristoteles, II Metaphysicae, dicit quod in fundamento naturae nihil est distinctum ; ergo et caetera.
- Item, VII Metaphysicae, dicit quod solus actus dividit ; ergo materia non poterit dividi a materia vel distingui nisi per formam.
- Item, si de se habet varias differentias : ergo materiae per essentias suas erunt ad se invicem distinctae et plurificatae et sufficientes ; ergo necessario habebunt diversas unitates et essentias diversas et sic diverso modo determinatas.
- Item, tunc erit dare in materia genus et species et tunc esset recte in linea praedicabili, quia genus et species sunt recte in linea praedicabili, et sic faceret per se unum praedicamentum.
- Item, secundum Aristotelem, materia non praedicatur, quia omnis praedicatio fit ratione formae et semper praedicatio se habet in ratione formae ; sed tunc materia vere praedicaretur de hae materia et de illa et differentiae de suis speciebus quas constituunt ; ergo et caetera.
- Item, si esset dare in ea genus et species et differentias : ergo et individuationem seu aliquid per quod indi- viduaretur ; non enim tunc individuaretur per suam essentiam, ex quo esset vere communis.
- Item, universalia se habent in ratione formae ad sua inferiora et sunt formae ipsorum ; ergo et materia in generali accepta esset forma suorum inferiorum.
[Respondeo]
Ad quaestionem istam dicendum quod quidam aliquando voluerunt dicere, etiam moderni, quod in materia est dare differentias materiales realiter differentes a natura communi materiae cum qua componuntur et quam specificant et inter se invicem oppositas, eo modo oppositionis quo saltem differentiae genus dividentes opponuntur, et quod introducuntur aliquae earum per motum et aliquae destruuntur. Moti autem fuerunt ad hoc ponendum rationibus praedictis ad hoc superius adductis.
Istud autem non credo quod stare possit.
Quod patet primo ex ratione unionis qua unitur differentia cum natura materiae generali ;
secundo, ex ratione specificationis et determinationis ;
tertio, ex ratione motus et transmutationis ;
quarto, ex ratione mutuae oppositionis.
Primo quidem ex ratione unionis : quia impossibile est aliqua uniri, quin, alterum sit in potentia respectu alterius et alterum eius actus vel quin ambo uniantur in tertio actu, ut duae partes materiae in tertia forma vel in tertia potentia, ut duae formae vel duae partes formales in una materia ; ergo differentia unietur cum natura generis sui aliquo istorum modorum. Et non est dare duo ultima, quia tunc tu poneres tertiam naturam, sive formalem sive materialem, in essentia materiae, et poneres quod ipsa sint sicut duae materiae vel ut duae formae unitae ; ergo vere quod additur erit actus alterius. Et hoc manifeste patet quod sequitur, quia utique primum erat in potentia ad id quod differentia dicitur.
Praeterea, ista differentia est in eo cui additur ; ergo est ibi aliquo modo essendi in. Et utique iste vel erit inhaerentia accidentalis, et tunc erit forma accidentalis, vel substantialis, et tunc erit vere forma.
Item, ratio materiae est quod sit primum subiectum et quod non sit in alio ; ergo ista differentia habet oppositas rationes ad rationem substantiae materiae. Nec sufficit dicere quod habet in hoc modum formae, sed non est forma ; quia quicquid habet realiter modum formae essentialem realiter est forma necessario et formale ; impossibile enim est quod id quod ex opposito dividitur contra formam et contra rationem formalem habeat essentialiter et realiter modum formalem ; et tamen ex praedicto probatur quod non solum habeat modum, immo vere quod sit actus et forma.
Secundo patet hoc ex ratione specificationis : tum quia haec non poterit intelligi sine aliqua specificatione et determinatione quae materiae respectu generis sui non competit ; tum quia specificatio et determinatio seu specificans et determinans sunt vere actus specificabilis et determinabilis et ita vere sunt eius forma et specificabile vere erit eius materia ; tum quia sicut generalis natura formae et specialis dicuntur duae formae, ita et ista dicentur duae naturae materiales vel duae materiae.
Nec valet, si dicatur quod eodem modo sequetur de formis quod natura generis sit vere materia, quia differentia non poterit ei uniri nisi ut actus, et cum sit eius specificatio, ipsum erit specificabile ; quia differentia non unitur ei nisi eo modo quo duo uniuntur in tertio, nec specificat eius naturam ut est partialis, sed solum prout sumitur ut totum comprehendens potentialiter naturam differentiae intra se, sed potius specificat unaquaeque materiam et totum suum.
Tertio patet hoc ex rationetransmutationis seu motus : omnis enim materia terminatur ad aliquid formaliter, quia terminus motus magis habet rationem actus et formae quam motus ; omnis autem motus est actus mobilis ; ergo istae differentiae, cum sint termini motuum per quos introducuntur, magis erunt formales quam ipsi motus.
Item, motus diversificantur secundum diversitatem terminorum ; ergo erit alius motus genere qui terminatur ad differentias materiales ab illis qui terminantur ad formas, sive accidentales sive substantiales. Et ita non poterit fieri mutatio formarum in materia, quin ibi simul sint semper duo genera motuum quorum unus erit motus materialis, alter ipsius motus formalis, quia ipsa movetur a forma ad formam, non ipsae formae ; et iste utique est ab altero agente, quia omne agens agit movendo ad suam speciem et per impressionem suae similitudinis. Et ideo apparebit quod ille motus materialis sit a consimili in specie differentiae materialis introducendae et quod fiat per immissionem similitudinis illius differentiae materialis agentis. Quae omnia manifeste sunt absurda.
Praeterea, eodem modo oportebit quod adhuc sit alia differentia approprians materiam ad hanc differentiam quae introducitur ; sequitur enim hoc manifeste ex rationibus superius factis in quibus ipsi innituntur.
Quarto patet hoc ex ratione oppositionis : quae non potest esse nisi in essentiis determinatis, etiam ad alteram partem extremitatis, et hoc complete. Et cum istae mutuo se expellant in eodem subiecto, manifeste patet quod respiciunt eam, saltem sieut suum materiale subiectum ; respicere autem aliquid ut subiectum vere et realiter non est nisi formae.
Alii autem dicunt quod materia, prout cogitatur ut denudata omni forma, est simpliciter una secundum essentiam et potentiam in omnibus. Et non loquor hic de unitate numerali, quia de hoc in sequenti agetur, sed prout aliquod commune dicitur unum in pluribus ; unde et dicunt quod materia denudata omni forma essentialiter se habet ad omnem formam, nec est tunc intelligere differentiam inter materiam corporalem et spiritualem.
Sed hoc non videtur posse stare, quia tunc in spirituali materia posset poni, quantum est ex ipsa, forma corporalis et possemus ibi dare partes, et in corporali posset forma spiritualis poni et in ea partes non esset dare ex ipsa et per se. Et ideo necesse est ponere eam habere partes secundum se, in tantum quod nunquam cogitari potest materia corporalis sine partibus. Non enim potest materia cogitari materia sic sine forma quod cogitetur existere sine ipsa, quia hoc est impossibile ; sed ut sub ipsa existens cogitatur eius essentia, ita quod videatur quid est de eius essentia ; et tunc invenietur quod multitudo partium est de essentia materiae ; sed unitas earum vel divisio non inest eis nisi per formam. Et quamvis non possint cogitari multae partes nisi sub unitate formae vel divisione : tamen intellectus pro tanto intelligit eas multas sub unitate et divisione, quia videt quod essentia unius est alia ab essentia alterius. Si enim non est alia : ergo verissime etiam sub forma non sunt ibi aliae et aliae partes essentiales et integrales materiae, sed esset verissime una et simplex.
Differunt igitur veraciter materia corporalis et spiritualis secundum definitiones et rationes sibi essentiales, quia haec habet vere multitudinem partium, sed non talem quae possit existere nisi sub forma et per formam, quia nec essentia materiae est alterius modi. Unde quod quidam dicunt quod habet, multitudinem partium in potentia solum, si intelligas in potentia ita quod ad hoc quod habeat eas vere oportet quod multitudo earum reducatur ad actum, sicut esse formarum dicitur esse in potentia, et loquor de multitudine earum secundum suas essentias, non secundum actualem unitatem et divisionem formalem : non potest stare, quia tunc ipsa cogitaretur vere simplex actu et carere partibus actu et ita habere unitatem essentiae et indivisionem actu ; quod ita parum potest fieri sine forma sicut nec multitudo, et minus, pro quanto illud est esse nobilius. Tunc etiam quaero de quo extrahuntur et quomodo de illo potentiali non habenti partes fit quod habeat vere postea materiales quae vere sustinent partes varias formae : non erit dare. Hoc autem in sequenti quaestione plenius patebit. Et tamen adhuc in boc differentes rationes haberent, quia una haberet multitudinem in potentia et non simplicitatem, alia simplicitatem in potentia et non multitudinem partium.
Media igitur via videtur hic esse incedendum, ut videlicet dicamus quod materia non habet differentias formales realiter ab ea differentes et realiter cum materia compositas, sicut forma cum forma altera componitur in tertia materia ; et tamen materia corporalis sic convenit cum materia spirituali in ratione materiae quod differentem definitionem habet ab ea per hoc quod isti additur altera ratio, scilicet habere partes potentiales vel in potentia, et isti non habere sed potius simplicitatem potentialem vel . in potentia ; quia istae rationes nihil addunt reale ad essentiam materiae uniuscuiusque istorum, sed in materia spirituali implicatur utraque ratio sine reali differentia et in corporali eodem modo.
Dicendum igitur quod in materia non sunt aliquae differentiae materiales quae aliquid addant realiter ad essentiam eius, ita quod sit ibi realis unio et compositio ; bene tamen est ibi dare differehtes rationes quarum una secundum intellectum communior est et quasi universalis respectu alterius, sicut materiae corporali et spirituali ratio materiae et possibilis est communis. Ratio autem corporeitatis et spiritualitatis indeterminatae a qua magis debet dici possibilis quam actualis sunt earum rationes speciales, non quod ratio materiae dicat in eis aliquam naturam realem eis communem cui istae rationes speciales sint unitae.
Ad evidentiam autem huiusmodi argumentorum quatuor sunt notanda.
Quorum unum est quod non omnis diversitas rationis realis ponit semper diversitatem realem in essentia super quam vel in qua fundatur. Sicut enim omnes formae conveniunt in ratione formae et habent rationes per quas differunt in ratione formae, videtur, si ratio formae aliquid adderet aliud realiter omnibus in quibus est, tunc omnis forma, quantuncunque simplex, esset composita ex ratione formae in qua convenit cum aliis formis et ex eo in quo differt ab eis. Et tamen adhuc, si ratio illa formae diceret quandam essentiam aliam ab illa ratione speciali per quam differret forma composita ab ipsa, esset necessario dare in ea rationem formae per quam conveniret cum omni forma et rationem per quam differret, et differentia addita adhuc esset forma. Hoc autem ad praesens non notificabimus, quia in quaestione de formis tangetur.
Secundum est quod materia non oportet quod semper approprietur formae per aliquid sibi essentiale quod sit materiale, sed per priores formas appropriatur subsequentibus. Et haec est causa quare quaedam formae sunt semper priores aliis in materia et quaedam necessario posteriores. Materia autem corporalis est propria materia corporalium et spiritualis spiritualium per essentiam suam, sed non per aliquid reale additum alicui naturae materiali quae sine differentia illa esset communis formae spirituali et corporali ; quia tunc veraciter in eadem natura materiae, numero inquam eadem, posset esse successive forma spiritualis et corporalis, quantum esset ex parte materiae. Et utique ipsi naturae communi per se responderet aliqua forma seu natura formalis ; quod est impossibile, quia tunc illa forma esset communis spirituali et corporali et nec esset simplex nec extensa nec corporalis nec spiritualis.
Tertium est quod inclinatio qua materia dicitur inclinari ad formam suam, si est inclinatio, vere actualis, est per formam aliquam vel impulsum formalem ; inclinatio enim actus est inclinabilis, sicut motus mobilis. Unde materia de se non refertur ad formam nisi ut possibile et inclinabile ad suum actum et ad suam inclinationem, licet per intermediam aliquam formam vel aliquid formale hoc fiat. Et ideo motus quo materia dicitur substantialiter mutari est actus eius et terminus eius actus. Ipsa enim mutatio et eius variatio est actus eius ut inclinabilis et variabilis. Unde bene concedo quod variatur, sed tamen variationes sunt formales, ipsa vero subiectum et mobile.
Quartum est quod universalitas bene potest attribui principiis componentibus, licet non in illo complemento quo ipsi composito ; sicut enim compositum est cogitare universaliter et particulariter, sic et principia ipsa. Unde et materiam est cogitare universaliter ad hanc materiam et ad illam, quia materia, in quantum materia, non est haec vel illa materia, sicut nec homo, in quantum homo, est hic vel ille. Quid tamen individuatio addat ad rationem materiae ad hoc ut per illud possit dici haec vel illa : eadem difficultas est, quid addat ad rationem formae eius individuatio per quod possit dici haec forma vel illa. Materia igitur, secundum quod habet rationem communis, de inferioribus suis potest praedicari, sed non de suo composito quod constituit et cuius est pars materialis. Et de hoc solo negat eam praedicari Aristoteles. Quamvis autem habeat rationem communis, non propter hoc erit forma sui inferioris ; tum quia haec communitas vel universalitas est in intellectu, in quantum talis, materia vero prout est in re, semper est individua ; tum quia nomen formae et materiae hic aequivocatur. Proprie enim forma dicitur quod est actus alicuius possibilis informabilis ; individuum autem non sic dicitur materia superioris sui, sed transsumptive. Quia enim materia subiacet formae, ideo, quia istud intelligimus ut subiacens et illud ut in hoc existens, ideo attribuimus nomen formae communi, ipsi autem individuo nomen materiae, sicut et toti essentiae compositi nomen formae, cum tamen compositum praetendat in se essentiam materiae et formae nec suppositum sit materia suae essentiae nisi metaphorice loquendo et aequivoce.
Ex iis patet ad omnia quae ad utram que partem obiecta sunt.
