Quaestio L Appendix — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio L Appendix

QUAESTIO L APPENDIX

 

Quia vero pro defensione positionis de unitate formae substantialis in homine et in omnibus dantur quaedam evasiones contra rationes superius semiplene tactas, idcirco recitentur, ut quantum valeant plenius innotescat.

Quia etiam circa rationes pro ipsa superius factas et dissolutas fit magna vis in quatuor rationibus, idcirco adhuc primo tangantur, ut evidentius dissolvantur.

 

 

[Rationes pro unitate formae earumque dissolutio]

Prima igitur harum rationum est : Quia praedicatio generum de specie sic erit per accidens sicut praedicatio accidentis de accidente, ut cum dicitur album est musicum vel odoriferum ; non enim praedicantur haec de albo ratione albedinis, sed solum ratione subiecti ab eis denominati. Si ergo forma generis est alia essentia ab essentia differentiae specificae, puta essentia animalitatis ab essentia rationalitatis : tunc cum homo rationalis dicetur esse animal, patet quod non dicetur propter rationalitatem, sed solum ratione sui subiecti vel materiae vel suppositi ab eis denominati.

 

Huius rationis dissolutio est clara et facilis duplici via :

Primo quidem, quia sicut materia essentialius respicit suam formam substantialem et e contrario quam ambae respiciant, sua accidentia, sic una forma substantialis essentialius respicit aliam formam substantialem eiusdem entis quam duo accidentia se invicem respiciant. Non enim albedo sic essentialiter coordinatur ad. musicam vel ad odorem sicut substantialis forma potentiae volitivae ordinatur ad substantialem formam potentiae intellectivae aut sicut debita et substantialis complexio et organizatio corporis humani ordinatur ad animam suam. Et ideo quando idem ens ut concretive denominatum a forma priori ponitur de eodem ut denominato a sua forma posteriori, utraque tamen substantiali : non debet dici praedicatio accidentalis, immo essentialis, nec praedicatio per accidens, immo perse ; quia partes eiusdem definitionis vel essentiae non concurrunt in ipsa per accidens, immo per se. Nec mirum : quia etiam quaedam accidentia praedicantur quodam modo per se de quibusdam accidentibus alterius generis, ut cum dicitur, quantitas istius est situata in hoc loco. Quamvis enim situs seu ubi sit alterius generis a quantitate et qualitate corporali, nihilominus magis per se competit eis situari hic vel alibi quam competat musicae in eodem subiecto concurrere cum candore ; color etiam magis per se dicitur clarificari et visibilis reddi a radio lucis super ipsum genito quam sapor vel odor eiusdem subiecti ; si etiam dicam, perspicuum est illuminatum, magis est per se quam si dicam, sonorum vel calidum est illuminatum, quia perspicuitas per se disponit ad susceptionem lucis, non autem sonitus vel odor.

 

Secundo solvitur ab iis : Quia ponunt nomina generum non sumi plene proprie nisi a totali forma suarum specierum, ita quod non sumantur ab aliqua parte ipsius formae, sed solum ab aliqua generali ratione ipsius formae totalis, ut verbi gratia,, anima seu vita dicit quandam generalem rationem ad omnem speciem animae vel vitae tam intellectivae quam non intellectivae quam sensitivae vel non sensitivae ; unde cum homo dicitur animatus vel vivus, non dicitur hoc a sola vegetativa vel sensitiva, immo a tota sua anima et a tota sua vita ; sic etiam homo dicitur esse substantia non a sola substantia sui corporis vel suae animae, immo a tota substantia composita ex corpore et anima. Igitur secundum istos, quamvis in una specie sint plures partes materiales et formales, non propter hoc oportet quod genus illius speciei proximum vel remotum dicat solam unam partem illius speciei, immo potius totum sub aliqua generali ratione sumptum.

 

Secunda ratio est : Quia forma posterior quae dicitur esse substantialis sicut et priores in nullo differret a formis accidentalibus ; tum quia primae dant esse substantiae, quod est esse simpliciter, ex quo sequitur quod omnes formae sequentes adveniant post esse simpliciter ; tum quia solae primae attingunt materiam primo et immediate, ergo solae primae dant primum et immediatum esse, ex quo sequitur quod omnes sequentes dent tantum esse secundarium et non radicale seu immediatum ; tum quia omnis forma accidentalis dat aliqualem perfectionem suo subiecto, et maxime si est perfecta et nobilis, sicut est scientia vel virtus vel lux vel beatitudo. Quamvis ergo per ultimam formam quae dicitur substantialis detur rei aliquod esse perfectius, non ex hoc habetur quod non sit accidens, cum omne bene esse, quantumcunque accidentale, addat perfectionem essendi super esse substantiale, quid enim perfectius quam esse beatum, et tamen hoc esse nulli creaturae est substantiale.

 

Sed haec ratio faciliter dissolvitur. Prima enim consequentia eius dupliciter fallit :

Primo quidem in suo antecedente, quia non omne esse substantiae est esse simpliciter, sumendo esse simpliciter pro toto esse substantiali ; sicut enim non omnis partialis essentia substantiae est simpliciter tota essentia eius - alias materia vel forma esset tota essentia substantiae compositae ex utroque - : sic nec partialia esse partium substantiae sunt totum esse sui totius ; nunquid enim esse substantiale quo mea manus est manus et non pes est totum esse meum ?

Secundo fallit in illatione sui consequentis, quia dato quod prima forma ante adventum secundae daret esse simpliciter, id est, totale, non ex hoc sequitur quod post adventum secundae det esse totale ; sicut nec sequitur quodquamvis prima Ante adventum secundae esset forma totalis, quod et post adventum secundae sit forma totalis. Et declaro hoc in exemplis quae ipsi concedunt : puta, dualitas ante adventum tertiae unitatis est secundum eos forma totalis, post adventum vero tertiae unitatis non est totalis, immo solum est in ternario ut pars eius ; sic etiam in infante unius cubiti est cubitus eius quantitas totalis, cum vero factus est bicubitus, tunc solus eius unus cubitus non est eius quantitas totalis ; sic etiam cum lux vel calor intenditur per-hoc quod in subiecto generatur plus de luce vel calore quam prius esset, nunquid prior lux ante generationem lucis sibi additae erat totalis lux sui subiecti ? et tamen post additionem secundae non est totalis lux eius, sed solum illa lux quae est composita ex utraque.

 

Secunda etiam consequentia fallit dupliciter :

Primo quidem per aequivocationem primi et immediati. Nam sicut idem diversis respectibus dicitur esse magnum et parvum, sic idem diversis respectibus est mediatum et non mediatum et primum et non primum. Licet enim forma quae natura vel tempore est prius in materia quam aliae sit quoad hoc prima et immediata et reliquae quoad hoc sint posteriores et mediatae : nihilominus aliqua sequentium potest habere primitatem principatus et immediationem profundioris penetrationis materiae et suae potentiae receptivae et virtualis et substantialis contactus seu adhaerentiae. Unde quamvis voluntas sit naturaliter posterior intellectu, principative tamen est prior nec minus radicaliter attingit intimum animae nostrae quam intellectus ; sic caritas principatur fidei eam naturaliter praecurrenti et magis intime ac profunde penetrat intima cordis nostri. Et sic est de anima respectu corporalium formarum sui corporis : quanto enim ipsa est simplicior et vivacior illis, tanto simplicius et vivacius attingit intima materiae corporis sui. Non enim debet intelligi ordo plurium formarum in materia esse talis qualis est ordo plurium vestium aut plurium tincturarum eiusdem corporis, quia quaelibet tinctura et vestis est quoddam corpus interpositum inter corpus et inter vestem magis distantem a corpore. Non autem est sic de siccitate ligni et de eius subsequenti ignitione ad quam facilius et plenius suscipiendam iuvit prior siccitas ligni.

Secundo fallit in consequente. Non enim sequitur quod si formae secundae dant esse secundarium, ergo non dant esse substantiale vel etiam radicale ; sicut non sequitur quod si materia est prior substantiali forma, ergo ipsa est substam tialior suo toti quam sit eius forma substantialis. Praeterea, dato quod forma secunda per se solam sumpta non det plene radicale esse, non propter hoc sequitur quin forma totalis composita ex prima et secunda det esse plenius et radicalius quam det sola prima.

 

Ad tertiam autem dicendum quod perfectio substantialis non potest dari ab aliquo accidente, quantumcunque perfecto. Sicut autem nullus sanae mentis dicit habitum vel actum gloriae et gratiae vel scientiae esse nobis substantiales : sic nullus sanae mentis dicit quin natura per quam vivimus et natura per quam sentimus et natura per quam habemus intellectum et liberam voluntatem sint nobis substantiales et etiam omnia membra corporis nostri et omnes partes ipsorum, etiam illae sine quibus possumus esse, ut sunt digiti et ungues et pili et plura alia. Omnis enim pars substantiae est de substantiali integritate sui totius, saltem quamdiu est in ipso sicut pars eius. In hoc ergo differt perfectio quam subiecto dat accidens a perfectione data substantiae per ultimam formam substantialem vel per quamcunque partem ipsius substantiae, quia haec est de substantiali integritate eius, non autem illa quam suscipit ab accidente ; quamquam illa aliquando in pluribus aliis excedat perfectionem substantialem, sicut patet de perfectione gratiae et gloriae.

 

Tertia ratio est : Quia impossibile videtur plures formas specificas eandem speciem entis constituere, et maxime quando ipsae sunt diversarum specierum et generum ; sed hoc oportet poni, si in homine sunt plures formae substantiales, quia specifica complexio et organizatio corporis humani et sensitiva sibi specifice coaptata et intellectualis natura mentis humanae sunt sic specificatae ad speciem hominis, quod non possunt alteri-speciei competere ; si autem sunt inter se realiter diversae, differunt ab invicem specie et genere. Si etiam propriae organizationes membrorum corporis sunt aliud quam ipsa anima, erunt necessario specie diversae, et quaelibet erit forma specifica membri in quo est. Dicunt ergo quod convenientius est hoc fieri per solam unam formam virtualiter in se continentem potestatem plurium formarum inferiorum. Consonatque hoc verbo Aristotelis dicentis quod sicut trigonum est in tetragono, sic vegetativum est in sensitivo et sensitivum in intellectivo.

 

Respondeo, hoc fallit dupliciter : Primo quidem, quia habet pro impossibili quod est possibile et aliquando necessarium ; secundo, quia non distinguit aequivocationem formae specificae. Potest enim dici specifica, aut quia dicit totum id quod est proprium et specificum suae speciei, aut solum quia sic proprie est aliquid illius speciei quodnon potest esse in alio, aut quia licet, quantum est ex se, possit aliam speciem facere, non tamen secundum perfectum ordinem naturae. Primo modo est impossibile plures formas specificas constituere eandem speciem, non autem secundo modo et tertio, immo in heterogeneis est hoc necessarium. Sicut enim materia et forma possunt constituere unam speciem compositam ex eis, quamquam inter se sint diversissimae, pro eo quod una sic essentialiter ordinatur ad aliam quod necessario una eget altera ad suum perfectum existere : sic nihil inconveniens,si formae inter se valde diversae possunt sic essentialiter ad invicem coordinari quod possunt ad invicem uniri et componi, quia etiam in formis accidentalibus hoc aliqualiter reperitur. Nunquid enim scientia principiorum essentialiter ordinatur ad scientiam conclusionum et e contrario quod ambae simul unam plenam scientiam integrant ? Nunquid etiam caritas est sic connexa ceteris virtutibus necessariis ad salutem et e contrario illae sibi quod omnes in simul integrant unam perfectam formam totalis virtutis vel sanctitatis animae ? Fateor tamen quod quando sic sunt disparatae et sic respectu eiusdem materiae sibi incompossibiles sicut sunt extrema contrariorum in summo accepta, quod tunc non possunt unam speciem componere ; et hoc modo se habent specificae organizationes bovis et hominis et serpentis. Aliter autem non solum contra rationem sed etiam contra sensum peccat qui dicit oculum non differre specie ab aure et pedem a capite et nervum ab osse et sensitivam ab intellectiva.

 

Praeterea, nonne aperte impossibilius est formas diversissimas concurrere in unam essentiam simplicissimam quam quod per solam compositionem sibi connectantur ? Nunquid autem primum ponitur, quando ponitur quod una forma simplex, puta, anima, sic in se virtualiter contineat omnes formas quae dant esse corporeum ac mixtum et complexionatum et organicum et in membris diversis diversissime organizatum et item esse vegetativum ac sensitivum,et intellectivum, ita quod illa sola simplex forma dat sic univoce omnia, acsi omnes essent ibi, prout sunt realiter diversae ? Constat enim quod corpus ponitur univoce de corpore hominis et de corpore bovis et plantae et lapidis et terrae et ignis, sensitivum etiam ponitur univoce de sensitivo hominis et bovis. Exemplum autem de trigono et tetragono est potius contra eos quam pro eis : nunquid enim tres anguli ipsius trigoni remanent in quadrangulo iidem numero et specie qui prius erant in triangulo, quando per solam additionem quartae lineae de triangulo fit quadrangulus ? Nunquid etiam figura vel forma quadranguli est sic simplex quin sit composita ex quatuor figuris vel formis quatuor angulorum suorum ? Et certe, etiam figura circuli quae est omnium figurarum simplicissima est composita ex partialibus arcuositatibus omnium partium circuli ; unde et potest dividi in plures arcus, sicut totum dividitur in suas partes.

 

Sed ipsi adhuc, arguunt quod forma differentiae non potest addere ad formam generis aliquam perfectionem realiter diversam a forma generis, quia forma differentiae et forma generis pertinent ad idem genus ; si autem perfectio differentiae est omnino extra perfectionem formae generis, tunc nihil idem participant ratione cuius ad idem genus pertineant ; ergo oportet quod perfectio differentiae includat in se totam perfectionem formae generis.

 

Item, completum et incompletum eiusdem generis non compatiuntur se in eodem susceptivo, puta, color completus et incompletus ; ergo si forma differentiae et forma generis se habent sicut completum et incompletum eiusdem generis, nunquam poterunt esse simul in eodem supposito ; quod est aperte falsum. Item, si una perficit alteram in essendo, ergo et in operando ; ergo operatio unius nunquam impediet operationem alterius, immo semper expediet seu proficiet ; quod aperte est falsum, quia attenta actio visus vel intellectus impedit attentam actionem auditus, et cum in somno intenduntur actiones vegetativae, impediuntur actiones sensitivae.

 

Ad primum istorum dicendum quod differentia non sic pertinet ad genus sicut ipsa forma generis, unde nec genus praedicatur proprie de differentia nec differentia coaequatur ambitui formae generis, immo coarctant ambitum eius ad aliquam certam speciem generis ; pro tanto tamen pertinet ad genus et ad formam generis, pro quanto essentialiter coordinatur et subordinatur ad ipsum et non ad genus oppositum vel disparatum.

Praeterea, secundum illum modum qui ponit rationes generum sumi a totali forma suarum specierum, prout in eis consideratur aliqua generalis ratio formae totalis, prout tactum est supra : sic non sumitur ratio differentiae ab aliqua parte formali formae specificae, sed potius a tota, prout in ea consideratur aliqua ratio determinativa et specificativa seu explicativa rationis generis indeterminate sumptae.

 

Ad secundum dicendum quod prout incompletum privat completum, sic non possunt esse simul in eodem, sed tota essentialitas positiva ipsius incompleti sumpta absque actuali privatione ipsius completi possunt esse simul in eodem, sicut patet in primo gradu calidi et de secundo ; quando ergo forma generis est simul in eodem cum forma differentiae, tunc forma generis non privat actu a suo supposito perfectionem differentiae.

 

Ad tertium dicendum quod si ad operationem non exigeretur nisi sola essentia formae substantialis, tunc illa quae perficeret alteram in essendo perficeret et in operando ; constat autem quod praeter essentiam potentiarum substantialium animae exiguntur speciales habitus et dispositiones et actuales aspectus seu conversiones ad obiecta ad hoc quod expedite et perfecte exeant in suas actiones. Sicut autem potentiae sunt sibi invicem naturaliter colligatae, sic et earum radicales aspectus ; et ideo cum aspectus sensus communis seu interioris totaliter avertitur ab obiectis et actibus ipsius visus, tunc impeditur actus videndi ; fit autem hoc aliquando, cum tota actualis intentio sensus interioris convertitur ad actum et obiectum auditus vel tactus vel cum per somnum tota revocatur ad interiora. Quod igitur diversae potentiae animae impediant se aliquando in suis actionibus non provenit ex una simplici et quasi punctuali radice suarum essentiarum, sed potius ex mutua colligantia ipsarum et ex eo quod aspectus superioris potentiae se habet ad aspectus potentiarum inferiorum sicut radix ad ramos.

 

Quarta ratio ipsorum est de aequivocatione oculi in mortuum oculum et vivum et hominis in hominem mortuum et vivum. Ad cuius confirmationem additur quod homo vel aliud animal non potest mori nisi per corruptionem alicuius harmoniae vel dispositionis per quam corpus est sufficienter dispositum ad animam in se suscipiendam et tenendam. Aut enim haec dispositio est substantialis animali et suo corpori aut accidentalis. Si substantialis, ergo aliqua forma substantialis corporis praeter animam corrumpitur semper in morte eius ; ex quo sequitur quod praeter speciem quam habebit ab anima amittat speciem ex dispositione illa ; ergo corpus in morte fit alterius speciei, non solum ex hoc quod amittit animam, sed etiam ex hoc quod perdit dispositionem praedictam. Si vero est accidentalis, tunc videtur quod materia corporis sufficienter disponatur ad susceptionem animae per sola accidentia absque alia forma substantiali.

 

Ad illud de aequivocatione dicendum quod oculus simpliciter et non secundum quid dictus includit in sua ratione vitam et potentiam visivam tanquam formam ex qua cum organo corporali componitur ; unde et Aristoteles dicit quod si oculus esset animal, visus esset anima eius. Quia ergo oculus mortuus non habet in se totam rationem oculi simpliciter dicti, sed solum materialem partem eius et hoc cum privatione opposita parti formali : ideo non est oculus nisi secundum quid. Et idem est de homine mortuo ; nam homo non significat solum corpus hominis, immo totum compositum ex anima et corpore.

Ad secundum autem de corruptione harmoniae dicendum quod, sive illa quae corrumptitur sit accidentalis sive substantialis, non est bona illatio. Dato enim quod sit accidentalis, non ex hoc sequitur quod sola ipsa vel sola, accidentia sufficiant materiae corporali ad susceptionem animae, immo est ibi fallacia consequentis ; non enim sequitur : si hoc exigitur, ergo solum hoc exigitur. Nunquid etiam quia concavitas exigitur in scypho ad susceptionem et tentionem vini, ideo sufficit ad hoc sola concavitas ? Nonne ultra hoc exigitur ibi ipsius vasis lignei vel vitrei soliditas et integritas quae non possunt ibi esse sine aliquibus formis substantialibus ligni vel vitri. Si vero harmonia praefata est substantialis animali, tunc illatio dupliciter fallit : primo, quia non ex hoc sequitur quin possit secundum aliquem gradum suae speciei corrumpi alio remanente, nisi secundum illos qui nullam formam substantialem dicunt posse habere magis et minus seu intendi et remitti ; secundo, quia quamvis tota essentia illius harmoniae destruatur, non propter hoc sequitur quod ceterae formae substantiales et corporales denominent aequivoce mortuum corpus animalis ; unde complexio bovis mortui differt specie a complexione equi mortui vel leonis, et propriae complexiones membrorum bovis mortui, puta, oculi et hepatis vel nervorum et ossium, adhuc differunt specie tanquam eaedem numero et specieexistentes in bove vivo et mortuo. Praeterea, sola discontinuatio aliquarum partium corporis animalis vel sola deordinatio situationis seu positionis earum in corpore inducit mortem, et tamen sola corruptio illius ordinis vel continuitatis non est corruptio formarum absolutarum et extensarum membrorum ipsius corporis.

 

 

[Evasiones contra pluralitatem formarum earumque improbatio]

Viso igitur quam frivolae sunt quatuor rationes praemissae ostendenda est ridiculositas evasionum quibus solvere nituntur inconvenientia quae contra positionem ipsorum dantur ; et quia quaedam illorum sunt contra fidem Christianam, quaedam vero contra principia naturalia, idcirco primo tqngamus evasiones eorum circa naturalia.

 

Primum autem genus evasionum est ad inconvenientia de generatione hominis. Cum enim eis obicitur quod omnis motus naturalis terminatur primo et per se ad aliquam formam naturalem : concedunt et hoc hic fieri, sed dicunt quod illa forma quae per naturalem generationem est educta destruitur in hora infusionis animae.

Cum etiam dicitur quod dispositiones priores de nihilo servient ad susceptionem animae et ad generationem hominis, ex quo prius naturaliter destruuntur quam anima infundatur : respondent quod immo serviunt de immediata proximitate ad introductionem animae. Et potest pro eis dari exemplum in motu locali : quamvis enim priores situs omnino destruantur, quando ultimus datur, nihilominus motor movet mobile per omnia loca priora ad hoc quod det mobili locum ultimum ; usquequo mobile sit in loco immediate vicino ad locum ultimum, non potest sibi dare locum ultimum. Sic ergo dicunt quod forma per naturalem generationem ultimo vel penultimo introducta est naturaliter vicinior animae creandae vel generandae ; et ideo materia non potest suscipere animam, nisi in tempore immediate praecedente habeat formam illam viciniorem animae. Et datur ad hoc aliud exemplum de fide quam oportet praeire visionem Dei, quamvis per Dei visionem expellatur, quia infidelis non est idoneus ad suscipiendam visionem Dei.

Cum tertio dicitur quod agens naturale non potest destruere formam nisi generando aliam univoce vel analogice similem agenti : concedunt, sed quando anima rationalis creatur, forma prior non destruitur per naturale agens, sed potius per actionem Dei infundentis et unientis animam corpori.

 

Sed contra huiusmodi evasiones arguitur : Quia ex quo ille primus gradus essendi remotissimus ab anima, in quantum dat esse vivum et sensitivum, habet secundum eos per animam dari primae et nudae materiae corporali - nam secundum eos dat sibi esse corporeum et extensum ac deinde esse mixtum et complexionatum, omnesque consimiles primos gradus essendi qui per formas animam praecedentes dabantur oportet secundum eos omnino destrui - : et expelli ad hoc quod anima suscipiatur et suscipi possit, ridiculosum et dicto huic contradictorium est dicere quod forma vicinior animae usque ad suum primum et remotissimum gradum essendi expellenda disponat plus ad susceptionem animae quam illa quae non dat nisi primum vel secundum gradum essendi, cum plus sit repellere tres vel quatuor gradus essendi quam solum unum vel duos.

Praeterea, secundum hanc positionem sola nuditas primae materiae sufficit ad susceptionem animae, quia secundum eos anima non potest suscipi nisi in sola materia prima omnibus formis denudata ; ergo forma quae pauciores gradus essendi addit ad materiam primam etiam nudam est tanto vicinior infusioni animae, quanto est vicinior nuditati materiae.

Praeterea, ex quo a solo Deo destruitur prior forma, quando a Deo creatur anima, Deo autem sit aeque facile destruere unam formam sicut et aliam : in quo forma proximior iuvat plus Deum ad creationem animae quam forma remotior ? Cui non pateat quod in nullo plus iuvat ?

 

Praeterea, non possunt negare quin secundum eos naturalis genitor nihil aliud generat nisi solum formam oppositam seu incompossibilem animae et omnino destruendam per adventum animae. Quomodo ergo propter solam generationem formae sic destruendae debet dici genitor hominis ?

 Praeterea, ad quid Deus tanto opere ordinavit potentiam generativam humanam cum tot organis et instrumentis masculi et feminae et iterum tot gradus coagulationis et digestionis et formationis corporis et suorum membrorum ante creationem animae, ex quo iterum omnia destruit usque ad solam materiam primam et nudam ? Certe, si Deus absque bis omnibus solam unam partem pedis patris acciperet et destructa omni forma illius partis animam rationalem sibi infunderet, non video quare ille de cuibs pede esset pars illa accepta non esset aeque bene pater hominis sic a Deo facti sicut est secundum viam positionis istorum. Praeterea, ex quo omnis forma per naturalem genitorem educta est sic incompossibilis cum anima rationali quod oportet illam a Deo expelli, quando infunditur anima, patet secundum hoc quod naturale generans non disponit sufficienter nec potest disponere materiam prolis ad susceptionem animae, immo nec dat sibi nisi illud quod oportet destrui ad hoc quod proles generetur ; sed nunquid hoc est valde inconveniens tam respectu naturalis genitoris quam respectu Dei naturarum institutoris et ordinatoris ? Nonne congruentius est quod generans det materiae prolis dispositionem et organizationem sufficientem ad susceptionem animae et simul cum anima in prole perseverantem ?

 

Praeterea, exemplum de loco et motu locali datum potius est contra eos quam pro eis, quia ad hoc ut exemplum illud sit simile positioni eorum debet sic poni, ut scilicet, quando ultimus locus datur mobili, tunc non solum accipiat locum vicinum loco immediate praecedenti, sed etiam omnia loca lateraliter vicina omnibus prioribus locis per quae pertransiit, dum moveretur, vel omnia ipsa loca priora simul cum ultimo, ita quod per unam solam situationem ultimo datam fieret et esset simul in omnibus illis locis ; quia positio eorum ponit quod anima non solum dat esse intellectivum vel sensitivum vicinum priori formae sensitivae vel organicae, immo etiam dat omnes priores gradus essendi consimiles gradibus datis per primas et remotissimas formas corporales, puta, esse corporeum et esse elementatum et mixtum et sic de aliis.

Praeterea, secundum positionem eorum forma vicinior animae habet in se non solum gradum essendi viciniorem animae, sed etiam omnes priores gradus essendi remotissimos a. gradu essendi intellectivo vel sensitivo. Et ideo in exemplo deberet consimiliter poni quod locus vicinior loco extremo per [+]lum dando contineret in se omnia loca priora seu situationes sui locati in omnibus illis, ita quod eo ipso quod mobile esset locatum in ipso eo ipso esset locatum in omnibus prioribus, attamen per locationem differentem a prioribus locationibus quas per priores partes motus localis acceperat. Sicut igitur hic modus est impossibilis et contradictione plenus, sic et modus positionis eorum. Praeterea, nunquid motus localis habet quoad hoc modum valde differentem a motibus aliis ? Nonne in motu dealbationis priores partes albedinis per motum illum genitae remanent simul in subiecto cum ultima parte albedinis per motum illum genita ? Nunquid etiam in motu aedificationis domus remanet fundamentum primo aedificatum cum parietibus et tecto postmodum superaedificatis ? Cum etiam album fit magis album, nonne intensior gradus albedinis postremo genitus stat simul cum prioribus ? Item, quando per motum augmenti corpus augetur, nonne priores partes corporis remanent cum partibus nutrimentalibus postremo adiunctis ? Rursus, exemplum de fide datum potius est contra eos quam pro eis ; tum quia condignitas meriti fidei propter quam fides praeexigitur ad promerendum visionem Dei remanet in persona post fidem destructam ; tum quia caritas per quam fidelis fuit dignus visione Dei remanet et augetur cum ipsa visione, nam secundum Apostolum caritas nunquam excidit ; tum quia radicalis rectitudo voluntatis et intellectus ad assentiendum Deo et divinis remanet in beatis fide destructa, prout patet in quaestione an omnis virtus huius vitae evacuetur per adventum gloriae vel non et etiam ex quaestionibus de fide.

 

Quidam tamen eorum dant ad praedicta alium modum evasionis : Dicunt enim quod dispositiones accidentales quas forma substantialis in sua materia exigit praecedunt ipsam naturaliter quoad fieri, sed quoad esse sequuntur naturaliter ipsam, sic tamen quod in simul cum sua forma substantiali inducuntur in materia ab efficiente ; in homine vero dispositiones inducuntur a naturali generante, forma vero substantialis, scilicet anima, fit a Deo. Si ergo attendatur ordo in essendo, sic istae dispositiones, cum sint accidentia, praesupponunt quidditatem compositam ex materia et forma, pro eo quod insunt ei, quia earum esse est inesse, si vero attendatur ordo quantum ad fieri, sic praecedunt in materia formam subtantialem, non quidem duratione, sed quia forma substantialis inducitur in materia ab agente per hoc quod praedictae dispositiones inducuntur et non e contrario. Secundum hoc ergo dicunt quod naturalis terminus qui per actionem generativae humanae inducitur sunt illae dispositiones accidentales quas anima exigit in sua materia.

 

Sed contra istum modum arguitur :

Primo, quia includit in se triplicem contradictionem. Quarum prima est quod huiusmodi dispositiones prius naturaliter fiunt in materia qUam forma substantialis et posterius fiunt naturaliter et quod forma substantialis est in materia prius naturaliter ante eas et non est. Constat enim quod proprius et, intrinsecus terminus sui fieri est earum esse, et quamdiu non habent esse, tamdiu non sunt factae ; nam earum fieri est idem quod accipere esse. Ergo dicere quod naturaliter praecedunt quoad fieri et naturaliter sequuntur quoad esse includit aperte contradictionem praedictam.

Secunda est quod materia prius naturaliter informatur et accipit esse formale ab accidentibus quam a sua prima forma substantiali et quod non prius, sed posterius informatur ab illis quam ab ista. Constat enim quod formae quae prius naturaliter fiunt in materia prius naturaliter recipiuntur in ea et eo ipso prius naturaliter informant eam et eo ipso prius naturaliter recipit formale esse ab eis. Et e contra constat quod materia non potest subsistere accidentibus nisi per aliquam existentiam actualem, quam quidem habet ab aliqua forma substantiali ; accidentia enim non dant esse per se nec illam actualem existentiam in qua fundantur et quae subsistit eis, unde et isti cum Aristotele tenent quod substantia est naturaliter prior suis accidentibus.

Tertia est quia secundum hoc huiusmodi dispositiones dependent quoad esse a forma substantiali et non dependent, immo potius ipsa dependet ab eis ; quia illud esse quod accipiunt, quando prius naturaliter fiunt quam forma substantialis, non potest dependere a forma substantiali posterius naturaliter introducenda. Constat autem quod illud esse formale quod in suo fleri recipiunt remanet eis, quamdiu non destruuntur et quamdiu in suo esse continuantur. Praeterea, in quo quantum ad esse dependent a forma substantiali, ex quo nihil de suo esse causatur in eis mediante forma substantiali ? Praeterea, secundum eos esse formae substantialis causatur et inducitur in materia ex hoc quod praedictae dispositiones inducuntur in ea ; ergo esse istarum est causa esse formae substantialis et non e contrario. Praeterea, ex quo forma substantialis prius naturaliter dat esse actuale suae materiae quam sua accidentia : in quo quantum ad hoc essd praeexigit illa accidentia quae naturaliter sequuntur eius esse ? Utique non est dare in quo. Praeterea, quomodo ultimae dispositiones accidentales corporis humani, puta, illae quae sequuntur eius organizationem vel complexionem possint fieri in materia nullum habente esse corporeum per aliquam formam substantialem ? Sicut enim substantialis organizatio naturaliter praeexigit esse corporeum, sic propria accidentia huius naturaliter praeexigunt propria accidentia corporis, et universaliter propria accidentia specierum praesupponunt propria accidentia generum. Dicere ergo quod propria et ultima accidentia corporis humani prius naturaliter fiant quam aliqua forma substantialis generum eiusdem corporis est valde absurdum. Praeterea, quomodo per agens unius solius speciei flent simul omnes propriae passiones generum et differentiarum corporis humani ?

 

Secundo contra istum modum arguitur quantum ad hoc quod dicit quod sola huiusmodi accidentia sunt terminus generationis humanae, pro quanto est actio naturae humanae. Actio enim generationissubstantialis aliquid substantiale habet pro termino quem efficit ; alias non est generatio substantialis, sed solum accidentalis, id est, nihil substantiae generat, sed solum quaedam accidentia. Decepit autem istos sensibilis generatio quorundam propriorum accidentium ante plenam generationem specierum et suppositorum substantiae, iuxta quod in aqua vel in aere gignitur calor similis calori igneo ante plenam generationem ignis. Quomodo autem hoc non cogat generationem formarum substantialium naturaliter sequi generationem suarum propriarum passionum seu accidentium satis ostendi in quaestione an substantia suscipiat magis et minus.

 

Secundum autem genus evasionum est ad inconvenientia quae ex morte hominis et ceterorum animalium assignantur. Cum enim dicitur quod agens violentum et innaturale non educit formam naturalis complexionis et organizationis, saltem in instanti et absque omni praevia dispositione materiae, hoc autem oportet dari, si in morte animalis destruitur tota prior forma eius, quia tunc tota forma corporis mortui esset per violentum occisorem in instanti ipsius mortis generata : respondetur quod sicut per solam violentam divisionem partium aquae quaelibet pars divisa fit quoddam suppositum et quoddam totum et sicut per motum violentae collisionis lapidum vel confricationis lignorum educitur ignis naturalis, sic potest fieri,et in proposito.

Cum etiam secundo dicitur quod materia non movetur ab uno esse formali ad esse formale eiusdem speciei sed ad oppositum, nisi cum per motum intensionis novus gradus eiusdem speciei additur priori, hoc autem secundum eorum positionem oportet dari, quia complexio et organizatio et corporeitas est eiusdem speciei in vivo et mortuo corpore hominis vel bovis : respondetur quod quia esse vivum et sensitivum sunt proximiora ad esse organicum, ideo natura in morte descendit a vita ad suum proximius et sic etiam a vita bovina descendit ad complexionem viciniorem vitae bovinae, sicut et in generatione bovis vel equi ascendit a complexione viciniori animae bovis vel equi ad generandam animam huius vel illius.

Cum etiam tertio dicitur quod omne agens corporale agit per aspectum directum in aliquem situm et in aliquam materiam alicubi situatam, quando autem tota prior forma in morte hominis vel generatione secundum eos destruitur, tunc oportet quod agens corporale agat in materiam nullum situm habentem, quia tunc omni forma priori denudatur : respondetur quod semper est sub situ et sub aliqua forma, quiaimmediate ante generationem novae formae erat sub priori, prior enim non desinit esse nisi in primo instanti formae sequentis.

Cum etiam quarto dicitur quod quamdiu anima uniformiter manebit in sua materia corporali, tamdiu uniformia accidentia causabit in ea, cum ex parte materiae primae et nudae non detur causa alicuius varietatis, quia in quantum prima et nuda, est omnino uniformis seu unius rationis et proportionis, item, ex quo materia sic prima et nuda absque omni alia dispositione intermedia secundum eos unitur animae, nunquam alterum eorum poterit evelli ab altero per aliquam dispositionem superinductam, ex quo oportebit vel quod omnis homo sit immobilis vel quod eius rationalis afiima corrumpatur in morte : respondetur quod materia corporalis est mobilis ad opposita et ideo per agens contrarium potest moveri ab esse vivo ad esse mortuum. Quia etiam in ascensu ad superiorem formam vel in descensu ad inferiorem ascenditur vel descenditur a gradu viciniori ad gradum viciniorem et conformiorem, pro eo quod in habentibus symbolum seu convenientiam facilior est transitus : ideo secundum proportionem prioris formae creatur seu generatur talis vel talis anima, secundum autem quod est talis vel talis, dat esse organicum vel complexionatum tale vel tale. Et consimiliter fit in descensu, cum anima corrumpitur vel separatur ; et hinc est quod tunc in manu generatur complexio, et organizatio competens manui et in capite competens capiti et, sic de aliis. Vel ipsi respondent quod licet in hora generationis et unionis animae vel alterius substantialis formae non sit dispositio intermedia inter formam illam et materiam : est tamen ante illud nunc, et secundum proportionem illius dispositionis fit generatio et corruptio formae substantialis. Dicunt etiam quod quamvis priori forma substantiali existente in sua materia non possit altera forma substantialis ibi generari, possunt tamen tunc ibi generari dispositiones inclinantes et ordinantes materiam ad illam, et eo ipso corrumpuntur dispositiones accidentales his contrariae, quarum corruptio cum generatione contrariarum corrumpit formam substantialem priorem vel separat eam a corpore.

 

Contra primam istarum evasionum arguitur :

Primo, quia quando pars aquae per divisionem a suo toto fit suppositum, non fit hoc per generationem novae formae substantialis, sed solum per privationem unionis quam habebat in suo toto priori ; et saltem nihil ibi generatur nisi solum immediatus terminus divisionis, scilicet esse divisum, et actualis limes seu terminus esse divisi, nam pars non est tanta quantum erat eius totum ; et ideo in divisione lineae generantur nova puncta terminantia partes diversas. Igitur haec competunt agenti seu frangenti violento, non autem quod generet. tam diversas organizationes et tam nobiles complexiones quales sunt in diversis membris mortui bovis vel equi vel hominis. Praeterea, secundum hoc consimilis actio eiusdem ensis occidentis hovem et leonem et hominem generabit diversissimas formas et species, quas habent, cum sunt sic occisi. Praeterea, actio ensis non fit immediate nisi solum in parte quae per ensem scinditur ; quomodo ergo huiusmodi actio generat in ceteris partibus tot nobiles formas et tam diversas, et hoc in instanti ? Quomodo etiam absque omni dispositione praevia educit eas de materia sua nec movendo ipsam materiam, saltem illam quam non scindit nec commovet ? Praeterea, aliquando moritur homo per solam subtractionem sui sanguinis factam per nares vel per venam brachii absque ictu de se mortifero factam ; per quod ergo agens generabuntur tunc tot novae formae in membris et in ipsomet sanguine extra venas per solam fluxibilitatem fluente ? Praeterea, quare Deus, Levitici 17, dicit : Anima carnis in sanguine est, nosque hoc experimur, quando per eius effusionem morimur ? Ex quo enim anima non firmatur nisi in sola prima materia corporis sui et ex quo prius naturaliter est ei tota unita, antequam det sibi esse accidentalia, qualia secundum eos sunt omnia esse quae dantur corpori ab anima : oportet quod in omnibus partibus materiae suae firmetur aequaliter, et saltem per effusionem sanguis non perdet unionem sui ad cor et ad caput ; quod est aperte falsum. Quod autem ignis gignitur per collisionem lapidum vel lignorum non est sufficiens argumentum pro eis ; tum quia aliud est de mixto ex elementis educere per motum successivum formam simplicis elenfenti et aliud altas complexiones et plures educere in instanti ; tum quia non est magnum, si per fortem et violentum impulsum lapidis excitatur naturalis calor vel alia virtus eius, aut si per illum impulsum sic concutitur tota materia impulsa ut scindatur vel rarefiat, et sic postmodum per excitationem naturalis virtutis et per rarefactionem sui corporis educatur forma ignis. Sed quod per haec sola, immo et absque his generentur subito tot et tales formae, quales sunt in bove mortuo vel leone vel homine, est stupendum et inopinabile.

 

Contra secundam arguitur : Primo, quia si in descensu a vivo ad non vivum aut in ascensu a non vivo ad vivum transiretur a solo gradu viciniori ad solum viciniorem reliquis remanentibus incorruptis, tunc rationabile esset, et sic ponii positio nostra. Ex quo autem omnes gradus essendi, quantumcunque remoti, usque ad primam et nudam materiam destruuntur secundum eos, quando vicinior gradus destruitur, et iterum omnes generantur, quando gradus vicinior generatur, non tamen idem numero cum prioribus tunc corruptis : patet quod tunc non fit transitus a solo gradu viciniori ad viciniorem, immo et a remotissimis ad remotissima.

Praeterea, ipsi ponunt quod anima prius naturaliter dat esse corporeum quam esse complexionatum et organicum et consimiliter primo dat hoc esse quam det esse vegetativum et sic per ordinem usque ad esse intellectivum ; et e contrario prius naturaliter aufertur materiae esse sensitivum quam esse corporeum. Quomodo ergo materia prima ab omni esse formali, etiam corporeo, denudata cooperatur plus ad creationem vel generationem animae talis proportionis potius quam alterius, aut quomodo anima ex se simplex et uniformis in materia prima et nuda ex se indistincte et omnino homogenee generabit tot diversitates membrorum et tot diversa esse formalia ? Si enim solum superior gradus essendi esset ab ea, et hoc in materia habente priores gradus : tunc haberet locum ratio vel responsio sumpta ex vicinitate graduum, sed secundum positionem eorum nullum penitus habet locum.

 

Contra tertiam arguitur :

Primo, quia agens expellens a materia omnem extensionem et corporeitatem pertingit ad materiam, prout est prior omni extensione et corporeitate ; sed hoc est pertingere eam, prout est supra vel ultra limites omnes extensionis et situs ; ergo forma et virtus extensa corporalis agentis habet tunc virtualem aspectum in materiam in quam agit excedentem limites omnis extensionis et situs ; quod est impossibile et apertam contradictionem includens, sequitur enim quod virtus extensa et situalis non est extensa nec situalis.

Praeterea, quando dicit, materia prima et nuda educit formam corporeitatis et extensionis, nunquid actio illam generans est in eodem nunc prius naturaliter in materia prima et nuda, antequam sit ibi forma corporeitatis per ipsam genita ? Ergo tunc tam virtus quam eius actio pertingunt materiam ut incorpoream et inextensam.

Praeterea, nulli moli corporali potest tolli eius situatio in loco vel suarum partium positio nisi movendo eam et eius partes de uno situ ad alium et de una positione ad aliam ; sed saepe moritur homo vel aliud animal absque hoc quod partes sui corporis, saltem omnes, mutent situm vel locum vel ordinem positionis seu continuationis earum in suo toto. Ridiculosum etiam est dicere quod propriae figurae membrorum et totius corporis tunc mutentur, nisi quis dicat omnes visus et sensus nostros tunc decipi et deludi. Quodsi in obiectis remotis et a paucis et raro expertis daretur, tolerabile esset ; sed dare hoc in obiectis proxime visis et palpatis et hoc assidue et ab omnibus est valde absurdum. Si autem in corpore mortuo remanet idem situs et positio et figura partium quam habebant ante mortem : oportet quod remaneat eadem quantitas ac per consequens et eadem corporeitas.

Praeterea, quando generans dat materiae corporeitatem et quantitatem, tunc materia in eodem nunc fuit secundum se prius naturaliter inextensa seu non extensa, sed solum extensibilis ; extendi autem non potuit sine locali motu suarum partium ; nec etiam hoc fieri potuit, nisi partes quae ponuntur in extremis illius extensionis habuerint longiorem et extensiorem motum localem quam partes mediae, et si ante extensionem omnes partes erant simul, tunc omnes per motum extensionis ab invicem recesserunt incipientes motum suum ab aliquo uno puncto. Ex quo ulterius sequitur quod tota materia earum habebat prius punctalem mensuram et situm. Cum etiam agens non extendat materiam in quam agit nisi rarefaciendo vel aliam materiam sibi addendo et utramque commixtam dilatando : ergo quando in morte nova quantitas et nova extensio et situatio per occisorem datur priorque corrumpitur, oportet quod hoc faciat aut amplius rarefaciendo aut condensando vel aliam materiam addendo et commixtam dilatando. Quae omnia sunt absurda, ita quod non solum ratio sed etiam sensus contrarium clamat.

 

Contra quartam arguitur : Quia materia suae formae substantiali subiecta non recipit ulteriores formas nisi ut superpositas alicui suae formae substantiali nec nisi ipsa mediante ; nam per ipsam dat seu communicat subsistentiam suis accedentibus, quia per se solam hoc non potest. Ergo quando homini vivo imprimitur ab occisore actio et dispositio corruptiva vitae, tunc illa non recipietur in materia sui corporis, nisi prout est informata per animam immortalem ; ex quo secundum illos non est ibi alia forma substantialis, ita huiusmodi passio quodam modo immediatius flet in anima quam in eius corporali materia. Quod est valde absurdum et etiam pro tanto periculosum, pro quanto animam subicit passioni eorruptivae totius esse et mortiferae.

Praeterea, destruptio consequentis et posterioris et effectus non est per se et ex se et necessario destructio suae causae antecedentis ; sed secundum eos omnia naturalia accidentia corporis hominis resultant ex unione animae et suae corporalis materiae tanquam a sua causa naturaliter praeexistentis ante omnia accidentia hominis ; ergo destructio huiusmodi accidentium nihil destruit de praedicta unione ; ergo nihil inducit de morte, quia mors non est aliud quam corruptio unionis praedictae ; ergo vel homo est immortalis vel eius anima intellectiva est mortalis, quia secundum hanc positionem sequitur quod unio non poterit ab occisore corrumpi per solam corruptionem quorumcunque accidentium.

Praeterea, impossibile est materiam movere ad esse oppositum esse vivo, nisi simul faciat eam recedere ab esse vivo et a forma dante sibi esse vivum ; sed in primo nunc quo corpus est primo mortuum non recedit corpus ab anima quasi a sibi praesente, immo iam recessit ; ergo motus recessionis ab anima et inclinationis et tendentiae ad terminum oppositum fiet in corpore, dum adhuc ab anima informatur et vivificatur ; ergo simul dum vivit, receditur ab anima, et tamen omnis recessus facit distare a termino a quo inchoatus est ipse recessus.

 

Praeterea, accidens non corrumpit illam naturam sui subiecti per quam sibi subicitur et per quam dat sibi existere et sine qua non posset in tali subiecto recipi nec conservari ; sed nulla corporalis actio vel passio potest in materia corporali recipi vel conservari nec ipsa materia ei subsistere, nisi prout habet formam substantialis corporeitatis ; ergo illa forma corporeitatis non potest per aliquam actionem corporalem corrumpi nec etiam per aliquam quae egeat tali forma corporali ad hoc quod possit recipi et stare in tali materia ; ergo si anima tenet vicem istius formae corporalis, impossibile erit animam a suo corpore separari per aliquam talem actionem.

Praeterea, omnis motus vel mutatio habet terminos oppositos, ita quod terminus a quo necessario opponitur termino ad quem ; ergo quando materia mutatur ab esse corporeo tanquam a termino a quo recedit, oportet quod terminus ad quem sibi directe correspondens sit esse incorporeum ; sed secundum hanc positionem in omni substantiali mutatione corporum recedit materia a toto primo esse corporeo suo ; ergo in omni sua substantiali mutatione transit ab esse corporeo ad esse incorporeum, sicut et quando recessit ab esse intellectivo vel vivo, transit ad esse non vivum vel mortuum.

Quod enim dicunt, quod licet terminus ad quem, in quantum dat esse corporeum, non opponatur priori esse corporeo, opponitur tamen ei, in quantum dat alium gradum essendi oppositum alicui priori gradui essendi : non solvit rationem praemissam, quia terminus ad quem proprie et directe correspondens termino a quo debet ei opponi secundum naturales leges motus ; quando ergo materia simul recedit a pluribus gradibus essendi, puta, ab esse corporeo et ab esse organico et ab esse vivo : tunc unicuique istorum graduum debet dari proprius terminus ad quem sibi oppositus.

Quod etiam dicunt per dispositiones praevias materiam disponi ad eductionem vel susceptionem formae generandae destruendas prius naturaliter quam forma generetur, satis improbatum est supra. Quomodo enim pro illo nunc in quo non sunt disponunt et inclinant materiam ? Si dicas quod omnis motus inclinat et tendit ad ultimum terminum suum in quo oportet eum necessario non esse : sciendum quod vel ipse motus est idem quod successiva acquisitio formae per ipsum acquisitae vel est causa effectiva ipsius formae aut alicuius dispositionis permanentis cum forma ; nullo autem horum trium dato de nihilo serviret motus ad formam introducendam, immo potius impediret ; constat autem quod nullum horum trium competit dispositionibus praeviis quas ipsi assignant. Praeterea, si per huiusmodi dispositiones accidentales nihil penitus tollitur de forma substantiali opposita formae generandae, tunc immediate ante primum nunc suae generationis est forma opposita tota integra et irremissa seu ita intensa et magna sicut unquam fuit ; quomodo ergo, quamdiu materia sic stat sub forma opposita sic intensa, est eius materia disposita et ordinata ad susceptionem formae oppositae ? immo oportet quod sit ad hoc summe indisposita.

 

Tertium genus evasionum est ad inconvenientia sumpta ex quidditatibus diversorum graduuin essendi ac formarum a quibus denominantur. Cum enim dicitur quod corpus non dicetur univoce de corpore hominis vivo et mortuo vel de corpore vivo et de aliis corporibus, quia corpus in sua ratione includit formam corporeitatis tanquam partem suae quidditatis vel sui significati : respondent quod licet anima non sit forma corporea, dat tamen materiae esse corporeum et frigidum et humidum et organicum ; quae quidem non sunt in ipsa anima, sed solum in eius materia, nec sunt substantialia homini vel animali, sed solum accidentalia ; et ista esse sunt univoca cum iliis quae dantur a formis corporeis et extensis, quamvis ipsae formae non sint univocae cum anima.

Cum etiam secundo dicitur quod caput differt specie a manu et nervus ab osse : respondent hoc esse falsum ; non enim differunt nisi solum quoad sua esse accidentalia.

Cum etiam tertio dicitur quod ab una forma simplici et per essentiam omnino uniformi in eadem materia ex se omnino indistincta et homogenea non potest dari nisi unum esse simplex et homogeneum et correspondens homogeneitati formae et etiam materiae : dicunt hoc esse falsum in illis formis quae virtualiter continent in se vim plurium, formarum ; licet enim sint homogeneae essentialiter, non tamen causaliter seu effective.

Cum etiam quarto dicitur quod una forma simplex per unum priorem gradum essendi ab ea datum non potest suam materiam disponere ad altiorem participationem eius per quam acquirat ab ea alium altiorem gradum essendi : dicunt hoc esse falsum, quando forma in tantum excedit suam materiam quod non potest per solum unum et primum gradum essendi ab ea sufficienter participari.

Cum etiam quinto dicitur quod nulla pars corporis animalium erit densior altera, quia secundum Aristotelem densius est cuius partes sunt propinquiores seu unitiores, partes vero rari sunt magis distantes et magis extra se invicem diffusae ; quod non potest fieri, nisi in denso sint plures partes materiae simul sub eodem situ quam sint in rariori ; cum autem anima sit spiritualis et simplex, non poterit esse causa maioris densitatis unius membri nec maioris aggregationis plurium partium materiae in ipso, et ita ossa non erunt densiora quam caro vel sanguis vel quam spiritus subtilissimi qui intra nervos et arterias currunt : respondent quidam quod sicut calor et frigiditas sunt quaedam formae contrariae et accidentales, sic densitas et raritas ; nec oportet plus de materia esse in denso quam in raro, nisi pro quanto est ibi aliquando plus de quantitate secundum spicitudinem seu profunditatem. Alii vero dicunt quod quamvis in membro denso sit plus de materia quam in raro, nihilominus sicut ab anima simplici dantur diversi gradus essendi, sic dando illos dant materiae quod sit densior vel rarior ; licet enim spiritualis simplicitas prohibeat animam non esse extensam aut densam vel raram, non tamen prohibet eam quin hoc possit trusare in sua materia corporali.

 

Contra primam multipliciter arguitur :

Primo quidem, quia cum corpus hominis vel lapidis dicitur esse corpus, non est accidentalis praedicatio vel denominatio, immo est essentialissima et in quid ; et idem est, cum dicitur esse caro vel esse complexionatum aut organicum ; sed hoc est impossibile, si tunc non ponitur nisi solum quoddam esse accidentale.

Secundo, quia esse corpus non est aliud quam habere materiam et formam corpoream seu idem quod compositum ex utraque ; ergo si non habet formam corpoream, non est corpus. Et consimiliter sicut caro est quaedam species corporis, sic forma carnis est quaedam species formae corporeae, sicut et forma auri est quaedam species formae corporeae. Non enim caro significat vivum vel animatum, quia tunc nugatorie diceretur caro animari et vivificari ab anima aut esse animata ; sicut nugatio est dicere quod caro est carnea seu incarnata vel corpus est corporeum.

Tertio, quia si omnia genera et differentiae animalis et hominis praeter solam ultimam non praedicant de homine nisi quosdam gradus essendi accidentales : tunc non solum habent rationem generum et differentiarum, sed etiam non constituent essentialem definitionem hominis. Et sic eorum positio incidit in inconveniens quod nobis opponit.

Quarto, quia illud esse per quod caro est substantia et corpus et per quod est caro non potest esse accidens eius ; quid enim dicet quod carni sit accidentale quod sit caro et substantia aut quod homini sit accidentale quod sit homo et animal vel mihi quod sim ego ? Hoc autem plenius probavi in quaestione an essentia sit suum esse.

Quinto, quia formam dare esse materiae non est aliud quam formam communicare materiae suum proprium esse formale, ita quod illud esse formale primo et per se et essentialius et magis intrinsece convenit ipsi formae quam suae materiae ; ergo si anima dat suo corpori esse corporeum et carneum et sic de aliis : oportebit quod omnia talia esse sint primo et per se in ipsa anima et magis quam in suo corpore ; ex quo sequitur quod anima verius erit corporea et carnea quam sit sua caro.

Sexto, quia qua ratione isti gradus essendi dati ab.anima non erunt in anima, sed solum in corpore : eadem ratione nec ceteri erunt in anima ; ergo esse vivum et esse sensitivum et esse intellectivum non erunt in anima, sed solum in corpore ; quod est valde absurdum.

Septimo, quia ex quo isti sic ponunt plura esse in homine : quare contra ponentes plures formas substantiales arguunt ex hoc, quia ut dicunt, unius entis non potest esse nisi unum esse ?

 

Praeterea, aut primum esse quod anima dat suo corpori est esse simpliciter vel non. Si sic, ergo secundum rationem quam contra nos faciunt sequitur quod reliqua esse data ab anima non spectant ad esse simpliciter ; ergo esse hominem et esse intellectivum et sensitivum et sic de aliis praeter esse corporeum non spectant ad esse simpliciter ipsius hominis, sed tantum eius esse corporeum est totum eius esse simpliciter. Si vero primum esse non est esse simpliciter, ergo ex ipso et ex aliis sequentibus integratur unum esse simpliciter, quod ipsi contra nos inferunt pro impossibili.

Praeterea, ipsi ponunt quod primum esse quod dat quaecunque forma substantialis est esse simpliciter, nam ex hoc arguunt quod omnes formae sequentes dant solum esse secundum quid ; ex quo patet quod multipliciter sibimet contradicunt.

Praeterea, quare anima, in quantum dat esse carneum vel corporeum, non poterit in corpore remanere et ista esse dare, quamvis, dissolvatur unio eius secundum quam dat corpori esse vivum vel intellectivum, et maxime cum nihil oppositum esse corporeo vel carneo fiat in corpore, quando occiditur ? Ergo quia esse formale quod per unionem formae cum materia communicatur materiae non fit a forma sicut a causa efficiente, quia tunc forma esset causa efficiens sui totius, id est, compositi ex forma et materia, quia formale esse materiae est idem quod formale esse compositi, et certe formale esse materiae non est aliud quam materiam informari a forma nec informare materiam est aliud quam formam sibi inhaerere et uniri ut formam : ergo nihil est dicere quod praedicti gradus essendi non sint in anima, sed solum quod ab ea efficiantur in materia corporali.

Praeterea, omne efficiens est prius actu quam suus effectus : ergo secundum hoc anima est prius actu quam efficiat huiusmodi esse in sua materia.

 

Secundum hoc etiam omnis materia praeter esse formalia facta a forma habebit in se illud esse quo forma est forma, eo scilicet modo quo habet totam ipsam formam ; et habebit illa in se ut diversa, ita quod corpus habere animam et esse animae erit aliud esse quam esse animatum ; quod est valde ridiculosum.

Praeterea, huiusmodi esse formalia facta ab anima habent aliquam essentiam aut sunt penitus nihil ; essentia autem eorum aut est forma vel materia aut essentia composita ex ambabus ; et si est forma, aut est forma substantialis vel accidentalis. Quocunque autem horum dato sequuntur multa inconvenientia et ridiculosa. Et quomodocunque sint formae, iterum secundum ipsos sequitur quod differant ab esse formali quod dant suae materiae. Praeterea, Deus potest facere effectus aliorum agentium absque ipsis ; ergo poterit dare materiae esse corporeum et sensitivum et intellectivum absque aliqua forma substantiali et absque anima ; et sic erit dare vivum sine vita et animatum sine anima et sensitivum sine forma et potentia sensitiva et corpus sine corporeitate ; quod est aperta contradictio.

Praeterea, quare anima dat uni materiae suae sexum femineum et alteri sexum virilem ? Nunquid anima feminae habet in se aliquid essentiale differens ab aliquo essentiali animae masculini, propter quod illa dat sexum femineum et ista masculinum ? Non enim potest dici quod ex sola nuda essentia materiae primae causetur discretio sexuum. Quare etiam anima feminae non dabit ei potentiam generativam aequalem et uniformem generativae potentiae viri ? Certe, non est dare causam, nisi praeter animam et materiam primam ponas multas formas alias et dispositiones in corpore et in membris. Et idem oportet dici de omnibus morbis et monstruositatibus cum quibus saepe gignitur proles, puta, cum morbo leprae vel caecitate vel naturali amentia vel cum tribus manibus aut duodecim digitis.

 

Contra secundam sunt septem rationes praemissae.

Praeterea, Aristoteles quem sequuntur est aperte contra ipsam ; nam in suo libro De anima, dicit quod visus esset anima eius, et propter hoc dicit quod oculus erutus est oculus aequivoce et secundum quid, quia non habet visum ; ergo secundum eum membra seu organa a diversis potentiis informata, ut auris ab auditu et oculus a visu et nasus ab odoratu et lingua a gustu, sunt specie diversa. Et certe, hoc ipsum probant omnes rationes quibus probatur potentias animae esse substantiales animae et item omnes quibus probatur quod diversae rationes animae includunt in se diversas formas animae.

Praeterea, corporalis complexio unguis et pili et ossis et carnis et medullae et sanguinis non minus differunt quam substantialis complexio seu mixtio auri et argenti et plumbi et stanni, nisi quis dicat omnes nostros sensus plus decipi in his quae assidue comedimus vel gustamus quam in plumbo et stanno ; quod est valde absurdum.

Praeterea, in corpore animalium sunt multa discontinua ; nam os non continuatur cum nervo nec cum medulla nec cum alio osse nec venae cum sanguine, quamvis per modum alium ad invicem colligentur ; omnia autem corpora discontinua, in quantum talia, differunt numero ; ergo oportet quod eorum materiae numeraliter distinguantur per aliquas proprias formas.

Oportet etiam quod sicut materiae numeraliter distinguuntur, sic habeant aliquas proprias formas numero diversas a quibus materiae recipiant diversa esse numeralia ; constat autem quod istae formae non possunt esse anima, quia in omnibus membris unius animalis non est nisi una et eadem anima.

Si dicas quod solae diversae quantitates ad hoc sufficiunt : contra hoc est, quia quantitas accidentalis exigit aliquam formam substantialem in qua fundetur.

Oportet etiam dare causam numeralis distinctionis et discontinuationis ipsarum quantitatum ; cum forma substantialis secundum eos sit tantum una et unigenea.

Praeterea, in quantum praedicta membra sunt plura numero, pro tanto sunt plura entia et plures substantiae et plura corpora ; sed substantiae non possunt esse plures, nisi habeant plures materias et plures formas substantiales. Nec est contra hoc quod dicimus huiusmodi membra sic discontinua habere unam animam pro una forma substantiali et esse partes unius animalis et unius substantiae ; quia praedicta pluralitas non contradicit huic imitati, quia unitas animalis exigit plures partes secundum se et absolute specie diversas ad unam tantum formam ultimam et ad unum totale compositum et suppositum ordinatas.

 

Contra tertiam sunt omnes rationes contra primam et secundam factae.

Praeterea, dato quod anima possit plures gradus essendi causare in sua materia, saltem primum gradum essendi dabit uniformem et uniformiter omnibus partibus suae materiae primae et nudae ; hoc autem dato omnibus uniformiter, sequitur quod secundum dabit uniformiter, quia primus gradus disponit uniformiter totam materiam ad secundum, et idem sequetur de tertio et sic deinceps usque ad ultimum, et ita cuilibet parti dabit omnes complexiones et figuras omnium membrorum et omnes potentias suas et actus omnes eorum ; cuius oppositum experientia sensus docet.

Praeterea, ex quo materia per unicam compositionem sui cum anima et per unicam informationem eius ab anima recipit totam animam, videtur quod eadem ratione totum esse animae et totum esse quod potest sibi dari ab anima recipiet sola unica receptione. Totum etiam esse quod recipiet erit sic unum sicut est tota essentia animae quam recipit.

Praeterea, quando dicunt animam continere in se vim plurium formarum inferiorum, aut intendunt quod earum quidditates in se habeat, quod est impossibile et ipsimet hoc negant, aut intendunt quod habeat earum potentias per quas suis materiis dant esse, et tunc aut intendunt quod habeat eas univocas, aut non. Primum autem est impossibile, sive illae potentiae sint ipsae essentiae formarum, sive sint propriae passiones earum ; praeterea, perinde est potentias corporales formarum corporalium esse in anima quod et esse in ea plures formas corporales, nam ipsae potentiae habent aliquas proprias essentias formales et intra certa genera et certam speciem limitatas. Si vero non sint univocae sed generis ac speciei longe superioris, scilicet intellectualis, tunc consimiliter omnis proprius et immediatus actus earum differet genere et specie a propriis et immediatis actibus omnium corporalium seu inferiorum formarum et potentiarum, iuxta quod omnis intrinsecus et immediatus actus potentiae intellectivae differt ab omni proprio actu potentiarum sensitivarum.

 

Praeterea, aut prout sunt in anima, habent solam unam essentiam aut plures. Si solam, ergo realiter seu essentialiter sunt tantum una potentia, ac per consequens totum esse quod dant suae materiae erit consimiliter unum, et ita esse corporeum et organicum et sensitivum et intellectivum non habebunt nisi unam quidditatem seu essentiam. Si vero habent plures essentias, tunc quantum esse corporeum differt ab esse intellectivo vel sensitivo, tantum potentia dans esse corporeum differt a potentia dante esse intellectivum vel sensitivum, et quantum illud esse est inferius isto, tantum illa potentia erit inferior ista ; ex quo sequitur quod illae potentiae ita parum poterunt concurrere in anima sicut et illa esse.

Praeterea, potentia animae per quam dat esse corporeum et extensum est per essentiam simplex et intellectualis. Quomodo ergo ab ipsa per se et immediate fluit et resultat forma extensionis et calor et frigiditas et siccitas et humiditas ad invicem commixta et omnes formae sensibiles et naturales corporis humani ? Quomodo etiam ab eadem simplici ponentia vel essentia fluent simul in eadem materia tot formae contrariae et plures aliae diversorum generum, puta, odor, sapor, color et consimilia ?

Praeterea, calor eductus de potentia materiae corporalis differet specie et etiam genere a calore non educto de materia, sed solum fluente et resultante abessentia animae. Et idem erit de omnibus aliis corporalibus et naturalibus formis corporis hominum.

Praeterea, adhuc non impeditur quin quaelibet istarum potentiarum det cuilibet parti materiae esse quod dare potest, ex quo omnes partes materiae sunt ex se unigeneae ac per consequens et uniformiter unitae ipsi animae.

 

Contra quartam sunt consimiliter omnia superius praemissa. Praeterea, nonne maius est immediate participare totam essentiam animae quam totum esse quod fluit ab ipsa ? Si ergo materia per primam et unicam unionem animae ad ipsam et e contrario habet totam essentiam animae : ergo multo magis totum eius esse. Quare etiam totum illud esse non est unum et adaequatum toti uni essentiae animae in corpore iam receptae ?

Praeterea, quid est dicere quod forma tota iam impressa suae materiae disponat materiam ad eandem formam amplius et altius recipiendam seu participandam ?

Praeterea, nunquid altius est totam intellectualem simplicitatem ut simplicem intellectualitatem animae esse receptam in materia quam quod post hoc recipiat esse extensum et corporeum ab ea ?

Praeterea, ad recipiendum esse formae ab ipsa forma non exigitur nisi sola unio formae cum materia et praedisponentia ad illam unionem ; ergo post unionem non exigitur ibi alia dispositio.

 

Contra quintam arguitur et primo contra primam responsionem eius qua dicitur quod in denso non est plus de materia quam in raro eiusdem quantitatis. Quando enim densum per rarefactionem extenditur, tunc materia eius accipit maiorem quantitatem et maiorem locum et situm ; sed eadem pars materiae non potest simul occupare duos situs sibi adaequatos. Oportet etiam quod alia pars materiae sit sub una parte quantitatis et alia sub alia ; ergo oportet quod aliqua pars materiae quae prius erat simul cum aliqua alia sit extra illam extensa seu posita et situata. Item, e contrario, quando rarum condensatur, tunc materia sua minorem habet quantitatem et minorem situm et locum ; quod non potest fieri, nisi aliquae partes eius quae prius habebant situm distinctum a situ aliarum fiant simul cum aliqua aliarum in eodem situ et in eadem positione.

Contra secundam autem responsionem ibi datam sunt omnia superius dicta.

Praeterea, secundum eos anima ante primum esse quod dat materiae invenit eam ubique aequaliter densam vel raram, immo nec densam nec raram nec extensam nec punctalem. Quomodo ergo anima per solam suam praesentiam spiritualem et simplicem extendit et figurat eam ac densat et rarificat et non potius sub sua spirituali simplicitate unit et tenet eam non extensam nec punctalem nec situatam nec densam nec raram, sicut eam invenit ? Quare etiam in primo esse quod dat ei aggregat plures partes materiae sub uno situ eas condensando et alias amplius dispergit ipsas rarificando, aut si hoc non facit in primo, quare facit hoc in secundo, vel si nec in secundo, quare in tertio.

 

Ostensa ridiculositate evasionum circa naturalia restat ostendere temeritatem simul et ridiculositatem evasionum quas dant contra inconvenientia fidei christianae contraria et in ipsorum positione directe vel per quandam consequentiam inclusa.

 

Et primo breviter nomino ipsa.

Primum enim est quod originale peccatum non contrahetur nec aliqua infectio eius.

Secundum est quod corpus nostrum non est plus per vim naturalem patrum genitum et formatum quam corpus Christi nec etiam aliter, et sicut tota formatio corporis Christi fuit a solo Deo, sic et corporum nostrorum.

Tertium est quod corpus Christi mortuum non fuit idem numero cum corpore Christi vivo, et item quod forma substantialis quam habuit eius corpus mortuum fuit sic perfecte unita personae Christi sicut et corpus Christi vivum, quamquam haec forma non spectet ad Christum, immo sit per agens corporale educta in morte eius et iterum expulsa in resurrectione eius, aut si non fuit unita personae Christi, tunc ipsa et eius materia habuerunt suppositum aliud a personali supposito Christi.

Quartum est quod in sacramento altaris panis non convertitur in totum corpus Christi et in eius carnem et ossa, sed tantum in solam primam materiam eius, et sic falso dixit Christus : Hoc est corpus meum.

Quintum est quod conversio vini non fit in solum sanguinem, immo aeque bene in totam materiam corporis Christi, nec e contrario est ratio quare panis magis convertatur in materiam Corporis Christi quam in materiam sanguinis eius.

Sextum est quod falsum est verbum Ioannis in prima epistola sua dicentis quod spiritus, aqua et sanguis ferunt testimonium in terra, quod Christus est veritas, id est, verus homo, sicut tres testantur in caelo quod ipse verus est Deus.

Septimum est quod falsum est verbum Davidis et Petri dicentium quod caro Christi non vidit, corruptionem.

Octavum est quod vera est aut esse potest haeresis Eutychii quam impugnat Gregorius, libro XIV Moralium in fine, super illo verbo Iob : Et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum.

Nonum est quod vel anima rationalis est mortalis vel omnis homo est et fuit necessario immortalis.

Decimum est quod intellectus noster non differt a sensibus nostris et quod erit potentia organica, sicut sunt potentiae sensitivae, nec in homine erit libertas seu aliqua potestas libera.

Undecimum est quod Scriptura Sacra est falsa vel ridiculosa, cum Genesis 2 ait : Formavit Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et cetera ; constat enim quod Deus non formavit animam primi hominis de limo terrae, sed tantum corpus eius ; ergo Scriptura vult hominem quoad suum corpus humanum prius fuisse formatum de terra et humanam faciem habuisse quam inspiraret spiraculum vitae, id est, animam in faciem eius. Et consimilem ordinem tenet Iob, quando capitulo 10 ait : Nonne sicut lac mulsisti et sicut caseum me coagulasti, pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me et misericordiam tribuisti mihi, et post de anima subdit, vitam ; ubi nota quod ubique dicit me tanquam declarans quod in quolibet primorum semper datur aliqua forma proprie spectans ad naturam et personam prolis. Item, Ezechielis 37, dicit propheta se in visione vidisse quomodo ossa accesserunt ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam ac deinde ascenderuntsuper ea nervi et carnes et extenta est cutis desuper et spiritum non habebant ; Deoque iubente prophetavit ad spiritum dicens : A quatuor plagis veni, spiritus, et insuffla super interfectos hos, et reviviscant, et ingressus est in ea spiritus et vixerunt. Ecce quod Deus in visione prophetica ostendit formam ossium et nervorum et carnium ordine naturae etiam in futura resurrectione praeire infusionem animae et vivificationis ipsius corporis. Ridiculosum autem est dicere quod formam carnium et nervorum primo det resurgentibus, ut ipsam postmodum destruat, cum animam ipsis reuniet, aut quod corpus Adae de terra formaverit, ut eandem formam destrueret, cum animam corpori formato infudit. Item, quando Genesis 1 Scriptura narrat totam corporalem materiam mundi esse primo creatam et hoc cum aliquali confusa et obscura distinctione formarum, propter quod terra erat inanis et vacua et abyssus aquarum erat tenebrosa, ac demum secundo die fecit Deus firmamentum, id est, caelum in medio aquarum et quarto die fecit in caelo de luce primo creata solem et de aliquibus partibus caeli fecit lunam et stellas : nunquid haec narrando satis aperte insinuat plures formas esse in sole, quarum una facta est ante omnem diem, secunda in primo die et tertia in secundo aut saltem in quarto ? Et idem attende in reliquis operibus sex dierum et maxime in operibus priorum quatuor dierum. De hoc autem plenius tetigi in lectura vel postilla super Genesim.

 

Igitur quantum ad primum, scilicet de infectione originalis peccati, cum dicitur eis quod si in hora creationis et infusionis animae prolis est materia sui corporis ab omni forma altera penitus denudata, tunc nullam infectionem Adae vel parentum in se habet nec aliquam pravam dispositionem, immo est purissima in sua nuda essentia, sicut esse potest, nec anima habet ex se tunc aliquid impurum, quia ex se non habet tunc nisi quod a Deo creante accipit ; ergo nec ex parte corporis nec ex parte animae contrahit proles aliquam vitiositatem vel impuritatem nec aliquam malam concupiscentiam nec aliquam necessitatem peccandi vel vitiose aliquid concupiscendi nec penitus aliquam pronitatem vel inclinationem ad aliquod malum ; ex quo iterum sequitur quod quicquid in nobis est vitiosae pronitatis ad malum aut gravitatis ad bonum non factae per nostrum actualem consensum quod totum Deo debeat imputari tanquam totali factori : respondent quod originale peccatum aut quaecunque eius infectio non ponit in nobis aliquid positivum, sed solum privationem iustitiae seu rectitudinis datae Adae et nobis in Adam, et propter peccatum Adae non datur nobis. Dicunt etiam quod peccatum originale non dicit aliquid absolutum, sed solum relationem nostri ad primum parentem et ad primum peccatum eius ; propter quod fuit originali iustitia spoliatus tam pro se quam pro nobis, prout in ipso eramus.

 

Quamvis autem contra hoc essent multa dicenda, et in tractatu de originali peccato plura scripserim contra ista : breviter nunc insinuo in hoc dicto plures errores implicari et supradictum errorem non solvi, sed potius augeri. Primo quidem, quia indubitabilis et universalis experientia clamat nos nasci cum maxima pronitate ad malum. Et hoc ipsum clamat Scriptura Sacra, Genesis 8, dicendo : Sensus et cogitatio humani cordis ad malum prona sunt ab adolescentia sua. Et [ad] Romanos 7, clamat Paulus iam baptizatus : Ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato, quia bonum quod volo non ago, sed malum, quod odi facio ; non enim ego operor illud, sed peccatum quod habitat in me facit illud, scio enim quia iam non habitat in carne mea bonum ; invenio igitur mihi volenti facere bonum quod malum adiacet mihi, video enim aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis. Quam quidem legem supra eodem vocaverat passiones peccatorum quae operabantur in membris nostris et cetera. Iob etiam clamat : Quare me posuisti contrarium tibi et factus sum mihimetipsi gravis ? Augustinus etiam in pluribus libris contra haeresim Pelagianam editis hoc ipsum assidue et expressissime clamat, VIII libro De nuptiis et concupiscentia, capitulo 2, dicit : Intentio huius libri haec est ut carnalis concupiscentiae malum propter quod homo qui per illam nascitur trahit originale peccatum discernamus a bonitate nuptiarum ; haec enim pudenda concupiscentia nulla esset, nisi homo quandoque peccasset, fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum sine quo nunc fleri non potest.

 

Quaero igitur ab istis unde est sic nostrae naturae insertum hoc vitiosae et foedae et libidinosae concupiscentiae malum nos sic necessitans ad peccatum ut dicat Iohannes quod si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus ? Et Paulus, [ad] Romanos 3, dicit : Omnes enim peccaverunt. Et Ecclesiastes 7 dicitur : Non est homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet. Et Iacobus dicit : In multis offendimus omnes.

Rursus, quare peccatum Adae imputabitur nobis, ex quo nihil de eius peccato est in nos transfusum, immo tota impuritas materiae nostrae a parentibus acceptae tollitur a Deo prius naturaliter quam anima creetur ? Et Augustinus, I Retractationum, capitulo 8, retractans illud quod, libro III De libero arbitrio, dixerat, scilicet : Quis peccat in eo quod nullo modo caveri potest ?, subdit contra hoc exceptionem dicens : Sunt etiam necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte facere et non potest ; nam unde sunt voces illae : Non quod volo bonum facio, sed quod nolo malum hoc ago ; et illud : Caro concupiscit adversus spiritum et e contrario, ut non ea quae vultis faciatis ; sed haec dicta sunt ex illa mortis damnatione venientia, et cetera. Quomodo etiam relatio nostri ad primam peccatum Adae habet in nobis rationem peccati, quare etiam oportet nos referri ad primum peccatum eius potius quam ad primam innocentiam eius aut quam ad solum naturale bonum suae naturae aut potius ad solam primam materiam quam ab ipso solam et nudam secundum istos accepimus ?

 

Attamen dicunt ad hoc quod sicut exterior actio membrorum nostrorum mota a mala voluntate est mala et culpabilis propter culpabilem malitiam malae voluntatis, sic proles hominis est mala et culpabilis ex hoc quod eius generatio est mota a mala voluntate primi hominis.

Sed isti multum in hoc delirant, quia membra nostra et eorum actio sunt in eadem persona et eiusdem personae cum nostra voluntate mala vel bona, proles autem est alia persona a personis suorum progenitorum ; malitia autem unius personae non sic reddit formaliter malam vel culpabilem aliam personam sicut malitia propriae voluntatis reddit culpabiles actiones eiusdem personae ab illa mala, voluntate causatas.

Item, septem rationibus hoc improbavi in quarta parte tractatus de originali peccato.

Rursus, qua ratione propter eius peccatum non datur nobis a Deo originalis iustitia, ex quo nihil accipimus ab eo nisi solum materiam primam ab omni vitio primitus et divinitus depuratam ?

Ulterius, quare sola negatio originalis iustitiae per nostrum actum non causata, sed in creatione nostrae animae nobis a Deo negata imputatur nobis ad culpam potius quam si Deus sic nos non de materia parentum, sed de terra formasset sicut formavit Adam ? Nunquid enim nostram essentiam per se solam absque alio factam habet Deus odire, cum ipsa, in quantum talis, non sit malum, immo sit purum bonum naturae et purus effectus Dei.

 

Praeterea, Christus in parabola de Samaritano dicit hominem qui incidit in latrones non solum a latronibus spo liatum, sed etiam gravissime vulneratum et plagatum ; ergo praeter privationem gratiae asserit Christus eum habere plagas pravae concupiscentiae legibus praeceptorum a Christo ligatas et per vinum et oleum infusum curatas.

Quomodo etiam accepimus nos in Adam originalem iniustitiam, ex quo ad nos non poterat transmittere nisi solam materiam primam et nudam corporis nostri ?

Sed forte aliter respondebunt quod quamvis prava dispositio materiae prolis tollatur in hora creationis animae, nihilominus eius immediata praecursio est causa concupiscentiae vitiosae, quia anima unitur materiae secundum exigentiam dispositionis praecurrentis. Contra hoc satis locutus sum supra.

Praeterea, quomodo dispositio, ut est iam praeterita et expulsa et ut est iam omnino nihil, potest esse causa effectiva nostrae pravae concupiscentiae ? Aut quare cogitur Deus unire animam corpori secundum exigentiam dispositionis iam expulsae, et maxime cum expellatur et destruatur per vim contrariam sibi, pro quanto scilicet omne corrumpens, in quantum corrumpens, opponitur ei quod corrumpit ?

 

Quantum autem ad secundum respondent quod pro tanto corpus nostrum fit plus per naturalem generationem et per cooperationem parentum quam factum sit corpus Christi, quia ipsi genuerunt praecurrentes dispositiones corporis nostri, quamvis postmodum expellantur a Deo, cum anima creatur, et quia praedictae dispositiones fuerunt secundum legem carnalis concupiscentiae factae, ideo concipimur et nascimur cum peccato.

 

Videsne stoliditatem ridiculosam ? Quid enim ad nos spectat generatio eius quod non est in nobis nec est nec fuit aliquid nostri ? Praeterea, ex quo tota forma corporis nostri et animae nostrae datur nobis a solo Deo in creatione et infusione animae : ita vere sumus totaliter formati secundum corpus et animam a solo Deo sicut Christus, in quantum homo. Quare est ergo articulus fidei quod solus Christus est de Spiritu Sancto conceptus et quod solus est absque operatione humana formatus tanquam lapis sine manibus de monte abscissus ? Frustra etiam Apostolus, [ad] Hebraeos 7, ostendit Levi fuisse decimatum per Abraham dantem decimas Melchisedech gerenti typum Christi, redditque huius causam, quia adhuc in lumbis patris erat, quando pater decimatus est a Melchisedech. Frustra etiam Augustinus, libro X Super Genesim ad litteram, hoc pertractans dicit quod ideo Levi decimatus est cum patre Abraham, quia natus est ex eo per legem concupiscentiae repugnantem legi mentis, ita quod fuit in patre secundum rationem seminalem ; Christus vero non est ibi decimatus, quia non fuit ibi secundum rationem seminalem, sed tantum secundum corpulentam materiam, nec traxit inde fervorem vulneris, sed materiam medicaminis. Et post hoc subdit : Eadem namque caro Abrahae et etiam primi hominis habebat simul vulnus praevaricationis et medicamentum vulneris ; vulnus quidem in lege membrorum repugnante legi mentis quae per omnem carnem inde propagatam seminali ratione quasi transcribitur, medicamentum autem vulneris in eo quod inde sine opere concupiscentiali in sola materia corporali per divinam conceptionis formationisque rationem de Virgine assumptum est. Ergo alterum duorum sequitur necessario ex dicto ipsorum : aut scilicet quod Christus contraxerit ab Adam peccatum et sit secundum legem concupiscentiae et secundum rationem seminalem formatus sicut nos, aut quod nos sumus absque originali peccato et absque lege concupiscentiae a solo Deo formati sicut et ipse. Quodlibet autem horum destruit totam fidem Christi Redemptoris.

 

Quantum autem ad tertium respondent quod corpus Christi mortuum fuit duplici ratione idem numero cum corpore Christi vivo : prima est propter identitatem, suppositi, secunda est propter identitatem materiae.

 

Prima improbatur, quia dato quod Christus assumeret aliud corpus, tunc ambo corpora haberent idem suppositum, et tamen falso diceretur quod primum corpus esset istud secundum nec tollere istud esset tollere aliud, nec propter identitatem suppositi ambarum manuum Christi potest nunc vere dici quod dextera manus eius sit sinistra manus eius. Quando autem Lucae ultimo dicitur quod mulieres ingressae in sepulchrum non invenerunt corpus Domini Iesu, vel cum Iohannis 19 dicitur quod Ioseph rogavit Pilatum ut tolleret corpus Iesu, et paulo post : Venit ergo et tulit corpus Iesu, et iterum post : Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt cum linteis : nunquid hoc dicitur de eodem corpore quod habuerat ante mortem ? Patens est nimis quod sic. Quis etiam dicet quod natura Christi humana sit eadem numero cum natura eius divina, pro eo quod habent unum et idem suppositum ? Absit ! immo sunt numero duae naturae. Constat autem quod corpus Christi non est nomen suppositi, sed solum unius partis suae naturae humanae.

 

Secunda etiam improbatur, primo, quia secundum hoc, quando de aere factus est ignis vel de asino bos, remanente eadem materia numero, tunc vere dicetur quod aer et ignis ex eo genitus sunt idem ens numero et quod asinus et bos ex eius materia genitus sunt idem anima numero. Quod est valde absurdum et ab omnibus communiter negatum.

Secundo, quia quanto forma habet plus de esse quam sua materia, tanto unitas et diversitas rei plus causatur ab unitate vel diversitate suae substantialis formae et specificae, unde et Aristoteles concedit quod substantiae specie diversae sunt diversae numero. Si ergo in corpore Christi mortuo fuit alia forma substantialis quam in corpore Christi vivo, sequitur quod plus debuit dici diversum specie et numero quam unum.

Tertio, quia corpus non est nomen solius materiae primae, praecipue corpus talis vel talis hominis. Cum autem de corpore Christi mortui dicebatur hoc corpus Christi est idem corpus numero cum corpore quod habuit ante mortem, identitas haec denominat corpus Christi et ponitur de ipso. Ergo non est sensus quod sola materia corporis eius esset idem corpus, immo quod corpus eius ex tali materia et ex tali forma compositum erat idem corpus cum vivo.

 

Sed ipsi contra nos reobiciunt quia corpus eius vivum informabatur ab anima, non autem corpus eius mortuum ; ergo differebant saltem in forma ultima et specifica.

Dicendum quod si diceretur corpus mortuum est corpus vivum, ita quod identitas utriusque referretur ad identitatem vitae, tunc eorum ratio bona esset ; certum est enim quod corpus mortuum non habet in se speciem vitae nec specificam differentiam vivi. Sed ex hoc non sequitur quin habeant eandem specificam formam organizationis et complexionis et corporeitatis. Et ideo quantum ad hanc speciem optime dicuntur esse idem corpus et sic de aliis membris ; nam ista primo et per se designant formas corporeas, non autem animam, nisi pro quanto corpus tale est unibile animae vel unitum.

 

Quantum autem ad illud de nova unione novae formae substantialis quam ponunt in corpore Christi mortuo ac per consequens et de novo substantificatam in persona Christi respondent hoc non esse inconveniens. Quod probatur per simile : quia cibus a Christo comestus convertebatur per vim nutritivam et augmentativam in corpus Christi ac per consequens uniebatur personae Christi. Ille etiam humor qui de Christi corpore per sudorem vel per modos alios exhalabat, puta, cum superfluitatem unguium a suo corpore resecabat vel cum spuendo sputum extra se mittebat, amittebat substantificationem sui priorem in persona Christi, quia ex tunc non erat pars corporis Christi. Quando etiam plures novae passiones et novi motus vel actus in eius corpore vel anima de novo fiebant et tandem esse desinebant : oportebat quod, sicut fiebant, sic in persona Christi de novo substantificabantur, quam substantificationem amittebant, cum esse desinebant. Praeterea, nunquid corpus Christi mortuum habuit aliquas proprietates, puta, pallorem et solutionem alicuius harmoniae quas non habebat vivum ?

 

Sed contra ipsos arguitur hoc non includere talem inconvenientiam qualis includitur in primo ; quia substantialis forma principalium et radicalium partium corporis Christi non fuit minus principaliter et radicaliter unita et substantificata in persona Christi quam fuerit radicalis materia principalium partium eius. Tenet autem fides catholica quod principalis materia corporis Christi fuit sic absolute et immobiliter unita personae Christi quod per separationem animae nec per quemcunque alium modum fuit separata a Christi persona nec separabilis. Ergo non minus debet hoc teneri de omni substantiali forma praedictae materiae. Ergo substantialis forma principalium et radicalium partium corporis Christi mortui fuit indissolubiliter unita personae Christi. Non est autem simile de materia nutrimentali aut de, passionibus et motibus et actionibus : quia secundum ordinem naturae haec primo et per se non substantificantur in supposito naturae cuius sunt, sed solum per hoc quod sunt in alia natura ; pars enim nutrimentalis non participat naturam carnis vel ossis nisi modo et ordine secundario et per unionem sui ad partem radicalem, nec accidentia passionalia aut in continuo fieri fluentia non habent ex ordine naturae immobilem existentiam et cohaerentiam in suo subiecto ac per consequens nec in supposito sui subiecti ; persona autem Christi substantificabat omnia pertinentia ad suam humanitatem, prout exigebat rectus ordo suae naturae humanae et eorum quae in ipsa erant.

Praeterea, quod erat oppositum naturae Christi humanae et toti formae substantiali eius et directe spectans ad aliam substantiam et naturam nullatenus erat uniendum personae Christi propter suam humanitatem. Nunquid enim esset inconvenientissimum quod Deus permisisset corpus Christi verti in formam asini vel serpentis, quamvis de absoluta natura corporis hoc esset possibile ? Quis enim dicet quod propter unionem naturae humanae cum persona Dei deberet tali personae uniri forma asini vel bufonis, cum hoc sit abominabile cogitare ?

 

Quantum autem ad quartum et quintum respondent quidam quod quamvis panis convertatur in solam materiam corporis Christi, nihilominus vere dicitur converti in corpus eius et in eius carnem et ossa et non in sanguinem. Et hoc duplici ex causa.

Prima est per sinodochen : est enim usus Scripturarum Sanctarum et etiam sermonis vulgaris saepe per partem designare totum et e contrario, ita quod etiam aliquando per unam partem designatur alia, ut Genesis 14 dicit rex Sodomae ad Abraham : Da mihi animas et cetera, id est, homines ; et capitulo 46 dicitur, cunctae animae egressae de femore Iacob et ingressae cum lacob in Aegyptum et cetera, cum tamen ipsae animae non sint egressae de femore Iacob, sed solum personae et hoc non ratione animarum, sed ratione corporum.

Secunda est propter esse formale sine quo non est materia corporis Christi : quamvis enim materia illa ut ab omni suo esse formali separata non sit vocanda corpus vel caro, potest tamen, prout habet in se esse corporeum et carneum, sicut et dicitur extensa, prout habet esse extensum. Propter autem differentiam quae est : inter esse carnis et esse sanguinis sumitur ratio quare panis debuit tantum converti in materiam quae habet esse carnis vel ossis, vinum vero in solam materiam quae habet esse sanguinis.

 

Prima autem improbatur : Primo, quia temerarium est dicere Christum in solemni institutione sacramentorum et specialiter in institutione summi sacramenti in quo ipse veraciter existit et solemniter adoratur usum esse verbo aequivoco, sumendo scilicet corpus suum prd sola prima materia eius et consimiliter sanguinem suum pro sola prima materia eius. Nec est simile de praefata aequivocatione vulgari, quia frequentia communis usus et circumstantiae locutionis non sinunt hominem ibi errare vel dubitare quin ibi pars sumatur pro toto vel e contrario. Ex nulla autem locutione Christi nec ex aliqua circumstantia eius potest conici quod ipse tunc loqueretur sinodochice, sumendo scilicet corpus et sanguinem suum pro sola prima materia eorum, ; quin potius apparet contrarium, tum ex hoc quod signanter distinguit inter corpus et sanguinem, tum ex hoc quod non dixit hoc est humanitas mea vel hoc est ego seu hoc est persona mea, cum posset aeque bene per sinodochen dici pro sola parte materiae.

Praeterea, Christus instituit hoc sacramentum sub specie panis et vini in signum cibi et potus. Constat autem quod sola prima materia panis vel carnis non habet rationem cibi humani, nec sola prima materia vini vel sanguinis est potabilis nec administrans nobis humorem qui quaeritur per potum.

Secunda etiam improbatur : Primo, per omnia superius dicta contra talia esse formalia, quia formale esse carnis includit in se formam carnis et sic de aliis. Secundo, quia ex quo panis non convertitur secundum eos in accidentia Christi, sed solum in substantiam corporis eius : et cum hoc ponunt panem non converti in huiusmodi esse formalia, sed in solam essentiam materiae primae. Ergo non debet dici converti in corpus vel carnem, cum non convertatur in esse carnis, nisi dicant quod ibi est praedicatio non solum sinodochica, sed etiam per accidens, sicut cum dicitur musicus est albus pedem. Quod est contra fidem tenentem quod cum Christus vel sacerdos in persona Christi ait : Hoc est corpus meum, est praedicatio substantialis et summae identitatis propter conversionem totius panis in totum corpus Christi.

Praeterea, ex quo secundum eos conversio non fit in formale esse corporis vel sanguinis : quare ex istis esse sumitur ratio significativa cibi et potus et ratio quare panis convertitur in solum corpus et vinum in solum sanguinem, cum prima materia utriusque sit homogenea et indistincta ? Praeterea, ex quo conversio fit in totam et solam essentiam materiae, sequitur quod conversio non plus recipit unum formale esse materiae quam aliud. Ergo qua ratione dicetur converti in corpus vel carnem, eadem ratione dicetur converti in totum hominem seu in materiam, prout habet esse intellectivum.

 

Alii respondent quod conversio fit in totum compositum ex anima et ex materia corporali, sic tamen quod panis non convertitur in animam, in quantum est intellectiva vel sensitiva et dans esse intellectivum et sensitivum nec in quantum dat esse sanguineum, sed solum in quantum dat esse carneum et osseum, et sic de aliis praeter esse sanguineum ; vinum vero convertitur in materiam sanguinis et in animam, in quantum dat esse sanguinis.

 

Videsne quomodo unus error praecipitat in plures alios et etiam scindit eos in varias sectas, ut modicus error in principio maximus sit in fine ? Quomodo enim potest aliquid converti in totam substantiam animae, et tamen non convertetur in eam, in quantum est intellectiva et sensitiva nec in quantum est forma sanguinis, sed solum in quantum est forma reliqui corporis et solum, in quantum dat sibi corporalia esse ? Certe, hoc est idem quod dicere, convertitur in totam animam et non convertitur in totam, et cum, ponant eam simplicem, est idem quod dicere quod convertitur in totam et non convertitur in aliquid substantiae eius.

Praeterea, nunquid anima habet repraesentare rationem cibi et potus, sicut habent panis et vinum et caro et sanguis ? Patet quod non.

Praeterea, quando Christus ait : Nisi manducaveritis carnem meam et biberitis sanguinem meum et cetera, quare non potius ait : Nisi manducaveritis animam carnis meae et biberitis animam sanguinis mei, cum hoc potius sonasset in spiritualem amorem et in spiritualem comestionem ?

Praeterea, secundum hoc debuit Christus dicere : Hic panis est Christus, in quantum homo, seu estcorpus et anima mea vel est tota mea natura humana.

Praeterea, ex quo etiam secundum istos panis non convertitur in esse carnis datum ab anima, sed solum in essentiam materiae et animae : quare ex hoc dicitur converti in carnem aut in animam, prout dat esse carnis, et saltem quare potius quam in sanguinem.

Praeterea, quando Christus confecit, constat quod habebat corpus passibile et mortale et mortuus fuit die sequenti, constat quod tunc potuit remanere aliquid de sacramentali specie panis in Christi corpus conversi ; nec mirum, quia Christi mortem secundum Apostolum annuntiat seu repraesentat. Et idem est de sacramentali specie vini. Quaero igitur an tunc, dum Christus esset mortuus, esset verum quod panis qui fuit est nunc corpus Christi, sicut erat, quando Christus in coena confecit ; et oportet dicere quod sic. Et tamen secundum positionem istorum Christo mortuo non significabatur per corpus eius sua anima nec esse corporeum et carneum datum ab ipsa, sed quaedam nova forma carnis et corporis in nullo spectans ad humanitatem Christi, immo potius ei opposita et incompossibilis.

Praeterea, quando Eva iam formata dixit Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea, si per nomen ossis et carnis intelligitur materia et anima, in quantum dat esse osseum et carneum, oportet quod anima Evae, in quantum dabat suae materiae esse osseum et carneum, fuisset facta ex ossibus et carnibus Adae, Si autem hoc est falsum et absurdum, patet quod non minus est absurdum dicere quod quando Christus dixit : Hoc est corpum meum, quod per nomen corporis intelligatur materia eius et anima, in quantum dabat ei esse corporeum et carneum et osseum.

 

Notandum autem quod quidam ad improbandum hanc responsionem assumunt alium errorem non minus periculosum. Dicunt enim quod Deus nullo modo posset convertere panem in animam rationalem creduntque se hoc probare per Augustinum, libro De immortalitate animae, circa finem, dicentem quod anima non potest cogi a Deo ut convertatur in corpus.

Item, libro VII, Super Genesim ad litteram, circa medium, dicit : Omne corpus in omne corpus posse mutari non defuerunt qui assererent ; corpus autem aliquod, sive terrenum sive caeleste, converti in animam fierique naturam incorpoream nec quemquam sensisse scio nec fides, habet.

Item, infra eodem, dicit : Omne corpus in omne corpus mutari posse credibile est, quodlibet autem corpus mutari posse in animam absurdum est.

Item, libro X, circa principium, dicit : Ac primum illud firmissime teneamus animae naturam nec in naturam corporis converti, ut quae iam fuit anima fiat corpus, nec in naturam animae irrationalis, ut quae fuit anima hominis fiat pecoris, nec in naturam Dei, ut quae fuit anima fiat quod est Deus, atque ita vicissim nec corpus nec animam irrationalem nec substantiam quae Deus est converti nec fieri animam humanam ; haec Augustinus.

 

Attamen Augustinus nunquam intendit quod Deus de absoluta potentia non posset convertere animam in corpus et corpus in animam, sicut paulo post ostendam. Et certe, hoc dicere non solum derogat infinitati potentiae Dei, immo etiam fidei qua firmiter tenemus quod Deus possit convertere et convertat totam substantiam panis in totum corpus Christi, quia quaecunque contradictio potest dari in quibuscunque aliis terminis seu rebus creatis, poterit dari et in proposito. Praeterea, nonne maius est animam de nihilo creari aut creatam annihilari et in omnino nihil redigi quam ipsam etiam in corpus converti ; maius dico, quantum est ex distantia terminorum, quamvis sint paria potentiae Dei.

Ad primum igitur Augustini ex libro De immortalitate animae dicendum quod Augustinus intendit quod Deus non potest convenienter velle convertere animam rationalem in corpus, nec etiam in animam irrationalem, sicut et primo ostendit quod ipsa anima non potest velle converti in corpus. Probat autem Augustinus Deum non posse hoc velle, quia magis habet velle quod habeat in potestate alterum animum sub ratione animi quam sub ratione corporis vel irrationalis et etiam quia Deus est sic optimus quod semper consulit animae id quod bonum est ei ; ex quo immediate concludit verbum praeallegatum, scilicet, et ideo ab eo non potest anima cogi ut convertatur in corpus. Patet ergo quod Augustinus non intendit quod Deus hoc non possit, quasi hoc contradicat absolutae rationi factibilis, sed solum quia est dedecens summae bonitati Dei et suo honori.

Ad secundum autem de VII libro Super Genesim ad litteram dicendum quod Augustinus loquitur ibi de conversione quae fit remanente eadem materia ; nam ibi probat animam hominis non generari de materia corporali nec etiam de anima irrationali, ita quod sit materies eius, unde et probat corpus non posse mutari in animam, quia omnis materia corporalis longitudine, altitudine, latitudine occupat spatium loci et in quacunque sui parte potest lineis circumscribi vel dividi, haec autem in anima esse non possunt, prout ibidem immediate probat.

Ad illud autem de libro decimo dicendum quod ibi inquirit an anima prolis traducatur es anima patris vel creetur a Deo et arguit pro qualibet parte et.tandem in fine dicit quod rationes et auctoritates textus utraque parte pronuntiaret pares vel paene pares, nisi sententia eorum qui putant animas ex parentibus generari quantum ad baptismum parvulorum, id est, quantum ad originale peccatupi praeponderaret, dicit enim quod nondum sibi occurrit qualiter eis responderi possit. Ubi autem dicit verbum inde allegatum, patet quare hoc dicit per id quod immediate subdit, scilicet certum esse animam non esse nisi creaturam Dei. Quapropter si neque de anima rationali neque de se ipso facit Deus animam hominis, restat ut de nihilo eamfaciat aut de aliqua substantia spirituali cum rationali creatura. Ex quo patet quod loquitur de conversione in qua illud quod convertitur sit materia eius in quod mutatur. Hoc enim modo anima rationalis non potest converti in corpus nec in animam irrationalem nec e contrario, et multo minus potest sic converti in substantiam Dei nec Dei substantia in ipsam ; quia hoc ultimum includit tantam contradictionem quanta est quod Deus non sit Deus aut quod creatum et finitum sit increatum et immensum, propter quod Deus nullo modo hoc potest. Praeterea, ipse Augustinus, libro XXII De civitate Dei, dicit quod si materia nostri corporis omnino deperiisset, id est, esset annihilata, Deus posset eam in resurrectione reparare, undecunque vellet ; ergo quantum potest, extendit in hoc potentiam Dei. Praeterea, ipse in praefato libro VII et X Super Genesim plus opinatur animam prolis generari ab anima patris transfundentis spirituale semen animae cum semine corporali, ita quod sicut ex semine corporali fit naturaliter corpus humanum, sic ex spirituali fiat naturaliter anima, rationalis. Et certe, longe impossibilius est hoc fieri per potentiam et actionem naturae quam quod Deus miraculose formaret eam, convertendo materiam corporalem in ipsam. Unde et nos praefatam opinionem omnino esse impossibilem tenemus ; multa enim impossibilia in se includit et specialiter contra immortalitatem et libertatem et intellectualitatem animae, prout in suis materiis est ostensum.

 

Quantum ad sextum dupliciter respondetur :

Primo scilicet, quod sanguis et aqua de Christi latere fluentia fuerunt signum quod Christus haberet verum corpus hominis, quia huiusmodi non possunt fluere vel generari nisi de corpore communicante in materia transmutabili cum elementis, nec sanguis nisi de corpore animalis complexionato.

Secundo, quia ad signum sufficit quod habeat apparentiam et similitudinem significativam. Quamvis ergo sanguis et aqua, postquam de Christi corpore exierant, haberent aliam formam ab illa quam habuerant in corpore Christi vivo : nihilominus quantum ad sensum et quantum ad esse accidentale hominis habebat sanguis formam consimilem, aqua vero semiconsimilem, quia etiam secundum positionem nostram quae ponit quatuor elementa esse commixta in corpore humano non ponuntur esse ibi nisi ut a suis extremitatibus confracta vel remissa, aqua autem quae de Christi latere fluxit non fuit sic remissa, quia tunc non apparuisset videntibus ut aqua perfecta et a ceteris elementis vel mixtis plene distincta.

 

Contra primam arguitur :

Primo, quia Iohannes in duobus locis valde magnificat testimonium veritatis Christi humanae ex aqua et sanguine et ex eius spiritu sumptum, scilicet tam in praefata epistola quam in 19 capitulo Evangelii sui. Primo enim dixerat quomodo tradidit spiritum et postea subdit quod unus militum lancea aperuit latus eius et continuo exivit sanguis et aqua hocque signum magnificans subdit : et qui vidit testimonium perhibuit et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. Si ergo visus Iohannis ibi fuit deceptus aut secundum veritatem non fuerant in Christi corpore, sed solum secundum apparentiam sensus : quomodo tantum magnificat veritatem huius signi ? Praeterea, sicut tertia pars huius signi, scilicet spiritus humanus ab eius corpore emissus, fuit verus spiritus Christi et vera pars suae naturae humanae : sic et aperte videtur supponere hoc ipsum de aliis duobus, scilicet quod esset verus sanghis humanus et vera aqua in eius corpore prius commixta.

 

Unde Innocentius, III Extravagantium, De celebratione missarum, Cum Marthae, dicit quod nec inconveniens creditur aut absurdum, si aqua in corpore Christi esse credatur, cum legatur de ipsius Christi corpore processisse. Item, infra eodem in alia decretali quae incipit « In quadam » contra haereticos dicentes Christum non fuisse verum Deum, et verum hominem dicit : Sed adversus huiusmodi haereses Iohannes loquitur dicens, tres sunt qui testimonium dant et cetera. Et infra : Per hoc autem quod ex eius latere exivit sanguis et aqua probatur aperte quod Christus verum corpus habebat ; nam de phantastico corpore nec sanguis nec aqua potuisset exire. Et infra : Ceterum sicut fuit verus spiritus et verus sanguis, ita procul dubio vera aqua, cum Christus sit veritas et a veritate omnis fallacia sit penitus aliena. Item, infra : Qualiscunque fuerit illa aqua, sive naturalis sive miraculosa sive divina virtute creata sive de componentibus ex parte aliqua resoluta, procul dubio vera fuit, cum naturaliter possit compositum in componentia et elementatum in elementa resolvi, quemadmodum verus extitit sudor ipsius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Cum enim ad compositionem humani corporis quatuor elementa concurrant, scilicet terra, aqua, aer, et ignis, et ad vegetationem eiusdem corporis quatuor humores consimiles illis conveniant, scilicet sanguis, colera, fleuma et melancholia : ut veritatem humani corporis expressius demonstraret, unum ex illis et unum ex istis Iohannes expressit, illa quae magis mysterio congruebant, scilicet ex elementis aquam et ex humoribus sanguinem, in quibus duobus duo maxime sacramenta, redemptionis videlicet et regenerationis, relucent.

 

Item Augustinus, libro VII, Super Genesim ad litteram, circa medium, expresse ponit substantiam quatuor elementorum in corpore nostro dicens : Quamvis omnis caro terrenam soliditatem in promptu gerat, habet tamen in se et aliquid aeris quod pulmonibus continetur et a corde per arterias diffundit, habet et ignis et cetera.

Item, infra : Non est quidem humanae animae natura de terra nec de aqua nec de aere nec de igne, sed tamen crassiorem corporis sui materiam, id est, humidam quandam terram quae in carnis versa est qualitatem per subtiliorem materiam corporis administrat, id est, per lucem et aerem. Nullus enim sensus vel spontaneus motus est sine his duobus. Quia enim anima est incorporea, ideo primitus agit corpus quod est incorporeo vicinum, sicut est ignis vel potius lux et aer, et per hoc agit cetera quae crassioris sunt corporis, sicuti humor et terra, unde carnis corpulentia solidatur.

Item, libro III, circa principium, dicit : Licet acute disseratur secundum diversitatem corporeorum elementorum sensus esse distributos, anima tamen, cum corporea non sit, per subtilius corpus agit vigorem sentiendi ; inchoat itaque motum in omnibus sensibus a subtilitate ignis, sed in visu pervenit represso calore usque ad lucem, in auditu autem usque ad liquidiorem aerem, in olfactu autem usque ad humidam exhalationem, unde crassior haec aura subsistit, in gustu autem pervenit usque ad humorem corpulentiorem, quo etiam penetrato, cum ad terrenam gravitatem pervenit, agit ulterius sensum tangendi.

 

Sed ipsi nituntur has auctoritates evadere dicendo quod anima, ut est motor corporis, perficit et movet corpus grossius per subtilius, non autem facit hoc in essendo.

Sed ipsi per hoc non evadunt, quia ex quo secundum Augustinum est ibi substantia quatuor elementorum, ita quod etiam alicubi excedit forma ignis et alicubi forma aeris et sic de aliis, oportet ea ibi perfici non solum quoad moveri, sed etiam quoad esse. Praeterea, anima non potest movere terrenum grossius per igneum subtilius, nisi vere et sit ibi ipsum terrenum, ut est grossius, et ipsum igneum, ut est subtilius.

 

Quantum autem ad septimum respondent quod David et Petrus loquuntur de corruptione putrefactionis vel incinerationis seu resolutionis, quia alias caro Christi vidit, id est, habuit corruptionem mortis per quam non solum perdidit vitam, immo etiam aliquam harmoniam qualitatum suarum.

 

Sed contra eos arguitur :

Primo, quia nulla resolutio maior quam usque ad solam primam materiam omnibus formis prioribus penitus denudari ac deinde formam ab omnibus prioribus extraneam ex materia ipsa educi. Quid enim amplius pertinebat forma illa ad Christum quam si fuisset forma putredinis vel cineris vel bufonis ?

Praeterea, Iohannes in capitulo 19 Evangelii sui habet pro magno ostendere quod Christi corpus non fuit confractum, sicut fuerunt corpora latronum cum eo crucifixorum ; probatque quod hoc non debuit fieri, ut Scriptura impleretur quae dicit : os non comminuetis ex eo. Et certe, quod Deus per totum tempus legis a Moyse usque ad Christum sic solemniter praeceperit observari quod nullum os agni paschalis confringerent manifeste significavit quod nullo modo voluit vel permisit ossa Christi confringi vel detruncari, sed quod eius corpus semper staret integrum et immutilatum. Sed quae maior comminutio quam omnem formam continuitatis et unionis omnium partium corporis Christi omnino destrui ac deinde ad unionem omnino aliam applicari ?

Sed forte dicetur quod Deus in corpore Christi mortuo miraculose conservavit priorem quantitatem et continuitatem et priores qualitates elementares. Sed contra hoc alia inconvenientia insurgunt, quia tunc priora accidentia Christi fuissent unita illi novae formae substantiali in morte generatae, nisi dicas quod corpus Christi tunc fuerit sine omni forma substantiali ac per consequens quod non fuerit tunc corpus nec caro nec os. Praeterea, tunc priora accidentia Christi dedissent materiae eius esse simpliciter, quod est. esse substantiale, et sic de accidentibus essent factae formae substantiales. Item, contra primum obicitur quia una nobilis species substantiae debet esse naturaliter stabilis, et maxime quando ad nullam aliam est ordinata vel coordinabilis Sed secundum positionem eorum oportet quod substantialis forma corporis humani mortui sit forma nobilior forma lapidis et ad nullam aliam speciem ordinata vel coordinabilis. Quare ergo naturali ordine tendit in corruptionem et resolutionem propter absentiam animae et regitivae virtutis eius ? Item, ultima forma per vim patris naturaliter genita erit secundum hanc positionem ultimus et stabilis terminus naturalis generationis, non coordinabilis ad formam animae, immo ei oppositus. Ergo secundum ordinem naturae debet esse forma fixa et constituere stabilem naturam et speciem entis ; cuius oppositum docet continua experientia et etiam ratio recta. Quod autem dicunt in Christi corpore fuisse corruptionem mortis et harmoniae oppositae morti : non negat hoc dicendum et Petrus in Verbo praedicto, immo immediate praemiserat de descensu animae Christi ad inferos dicens : quoniam.non derelinques animam meam in inferno, et tunc pro corpore subdit : nec dabit sanctum tuum videre corruptionem. Tangit enim ibi duas causas quare caro Christi mortua resurget in spe resurrectionis. Prima est, quia Deus non permitteret animam eius stare diu in inferno, immo cito reuniret ipsam carni ; secunda est, quia Deus non permitteret carnem ipsam corrumpi, scilicet per putrefactionem vel resolutionem, prout exponit Augustinus et Beda.

 

Sed fortasse dicent quod David loquitur de corruptione tali ex qua hominibus posset videri corpus Christi corruptum vel mutilatum. Hoc autem ita sufficienter excludebatur per formam novam quam ipsi in corpore mortuo ponunt sicut si formae priores ibi remansissent, pro eo quod sunt respectu humani sensus simillimae et earum mutatio est imperceptibilis sensui nostro.

Sed hoc improbatur :

Primo, quia David et Petrus non dicunt quod caro Christi non videbitur hominibus corrupta vel comminuta, sed quod ipsa hoc non videbit, id est, hoc non experietur.

Secundo, quia Christus stetit in triduo mortuus per quadraginta horas in testimonium quod vere erat mortuus et quod vere assumpserat naturam mortalem ; ergo nulla debuit hic esse sensuum delusio nec apparentia falsa. Praeterea, absurdum est omnes homines decipi, quando emendo vel vendendo vel alio modo dicunt istae carnes sunt bovinae vel arietinae et sic de aliis carnibus mortuis, et certe hoc dicendo non intendunt loqui metaphorice nec aequivoce.

Sed dicunt isti quod mos est Scripturae metaphorice loqui, puta, cum tres angelos apparentes Abrahae vocat tres viros, aut cum Marci ultimo dicitur quod mulieres intrantes in monumentum viderunt iuvenem et cetera, id est, angelum in specie iuvenis.

Sed hoc dissolvitur, quia per plures circumstantias litterae patet Scripturam in talibus loqui metaphorice. Absit autem quod quando dicit quod tulerunt corpus Iesu et consimilia, quod tunc loquatur metaphorice, immo intendit loqui propriissime ; et idem est, ubicunque loquitur de sepulturis sanctorum patrum vel aliorum.

Sed rursus dicunt quod in sacramento altaris deluduntur semper sensus nostri, quiavidetur ibi esse substantia panis et vini, et tamen non est ; deluduntur, etiam saepe per praestigia magorum et daemonum.

Ad quod dicendum quod proprie loquendo nullus sensus in sacramento praedicto fallitur, quia ad eos non spectat apprehendere nisi sola accidentia sensibilia, quae utique ibi vere apprehendunt. Ratio etiam naturalis non habet iudicare substantiam subesse illis accidentibus nisi supponendo quod Deus communem cursum naturae non mutaverit ibi miraculose ; et ideo quandocunque scit ibi non esse tale miraculum, recte arguit et asserit quod illa accidentia sunt actu in subiecto. Quamvis autem praestigia magica deludant nos quoad aliquid, non propter hoc debet poni quod Deus totum ordinem et communem cursum naturae subvertat aut permittat subverti aut quod totum humanum genus quoad omnia permittat passim et ubique deludi, quia secundum hoc frustra dedisset sibi rationem et sensum.

 

Quantum ad octavum videnda sunt primo verba ipsius Gregorii, in fine XIV libri Moralium. Dicit enim quod Eutychius, Constantinopolitanae urbis episcopus, scripsit quod corpus nostrum in resurrectionis gloria erit impalpabile ventisque et aere subtilius. Gregorius autem asserit ibi hoc esse haereticum, unde et Tiberius tunc imperator deliberavit ut liber Eutychii flammis cremari debuisset, prout ibi refert Gregorius. Improbat autem hoc Gregorius dicens quod licet corpus nostrum sit tunc subtile per effectum spiritualis potentiae, erit tamen palpabile per veritatem naturae. Unde Redemptor noster dubitantibus de sua resurrectione discipulis ostendit manus et latus et praebuit palpanda ossa et carnem dicens : Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Ad hoc autem respondit Eutychius quod Christus hoc fecit, ut dubitationem resurrectionis suae de discipulorum cordibus amoveret. Cui Gregorius ait : Mira ergo res valde quam astruis, ut inde nobis dubietas surgat unde discipulorum corda a dubietate sanata sunt.

Item, infra pertractans verba Iob dicentis, de terra surrecturus sum et rursus circumdabor pelle mea subdit : Ecce resurrectionem, ecce pellem, ecce carnem apertis vocibus fatetur. Quis ergo erit reatus nostrae dubitationis, si vera carnis resurrectio nec post exemplum creditur Redemptoris. Si enim post resurrectionem corpus palpabile non erit, profecto alius surgit quam moritur, et quod dictu nefas est credere, quia ego morior et alius resurgit.

Item, paulo post : Si sicut quidam errorum sequaces arbitrantur, post resurrectionem corpus palpabile non erit, sed invisibilis corporis subtilitas caro vocabitur, quamvis substantia carnis non sit, profecto alius est qui moritur et alius qui resurgit. Quam sententiam destruit beatus Iob dicens : Quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius ; nos autem fidem beati Iob et Redemptoris nostri sequentes post resurrectionem corpus palpabile veraciter credentes fatemur carnem nostram post resurrectionem futuram eandem et diversam, eandem per naturam, diversam per gloriam, eandem per virtutem, diversam per potentiam ; erit itaque sublilis, quia et incorruptibilis, erit palpabilis, quia non amittit essentiam veracis naturae ; hucusque Gregorius.

 

Quod autem iste error sequatur vel sequi possit ex positione praedicta ostendo. Patet enim quod Gregorius contra errorem astruit quod quaedam est densitas et palpabilitas carni humanae sic essentialis quod absque ipsa non potest esse vera resurrectio eiusdem carnis nec vera natura et essentia carnis, immo resurgens esset alius ab eo qui mortuus fuit. Alias enim bene vult quod accidentia corruptibilis carnis mutentur in accidentia gloriosa ; propter quod dicit quod caro erit diversa per gloriam et per potentiam, quamvis sit eadem per essentiam et naturam. Unde et supra respondens Eutychio obicienti illud Apostoli dicentis : caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, dicit quod Apostolus intelligit hoc de carne secundum culpam et corruptionem, non de carne secundum naturam ; quod ipse Apostolus ostendit, cum subdit : nec corruptio incorruptelam possidebit ; in illa enim caelestis regni gloria caro secundum naturam erit, sed secundum passionis desideria non erit. Sed positio praefata vult non solum omnem palpabilitatem et densitatem carnis et ossis esse accidentalem, ilnmo et totum esse carneum et corporeum quod accipit ab anima ; nihil enim vult esse de essentia carnis humanae nisi solam animam cum sola prima materia carnis.

Quare ergo subtilitas et raritas,. ne dicam, aerea vel ignea, immo etiam longe maior per gloriam data carni diversificabit essentiam carnis ? Immo certe, secundum hanc positionem fortius conservabit, quia talis subtilitas et impalpabilitas magis consonat purae essentiae materiae primae et simplici ac spirituali essentiae ipsius animae. Nec intelligo quod palpabilitas accidentium carnis ndstrae sit simpliciter illa sine qua essentia carnis non potest esse, etiam in gloria ; quia quando panis est in Christi corpus conversus, remanent accidentia panis palpabilia alia densitate quam habeant accidentia vini. Nec mireris quod in substantiali forma panis sit alia palpabilitas a palpabilitate suorum accidentium, quia quamvis eius forma substantialis et individualis non possit nunc a nobis videri vel palpari nisi sub accidentibus suis, nihilominus secundum suam essentiam individiialem est visibilis et palpabilis. Sicut enim accidentalis lux solis analogice conformatur substantiali claritati suae formae substantialis, sic et de ceteris propriis accidentibus est intelligendum quod conformentur alicui substantiali rationi sui proprii subiecti.

Praeterea, quare secundum hanc positionem non poterit Deus animam rationalem unire materiae corporis nullam distinctionem qualitatum et figurarum et omnium formarum corporalium in membris et aliis partibus habenti ? Certe, non solum non potest dari ratio quare non possit, immo ex positione ipsa necessario sequitur quod tale compositum erit verus et integer homo. Ergo in gloria posset esse verus homo, ita quod totum corpus eius esset mola rotunda et ita rara, sicut sunt spiritus in quibus defertur vis seu intentio sensitiva ad sensus.

 

Propter quod positio haec nimium, consonat errori et haeresi Origenis, de quo ait Hieronymus, in Epistola ad Avitum, quod ipse posuit vel omnia corpora penitus dilapsura aut certe in fine omnium hoc esse futura corpora quod nunc est aer et caelum et si quod aliud corpus, sincerius et purius intelligi potest ; et subdit Hieronymus quod ex huc quid de resurrectione sentiat perspicuum est.

Item, Hieronymus, in Epistola ad Pammachium et Oceanum, de eodem errore Origenistarum dicit quod sic verba temperant, sic ordinem vertunt et ambigua quaeque concinnant ut et nostram et adversariorum confessionem teneant, ut aliter haereticus, aliter audiat catholicus. Exempli causa subiciam : credimus, inquiunt, resurrectionem futuram corporum. Hoc si bene dicatur, pura confessio est ; sed quia corpora sunt caelestia et terrestria, et aer iste et aura tenuis corpora nominantur, corpus ponunt non carnem, ut orthodoxus audiens corpus carnem putet, haereticus vero spiritum recognoscat. Haec est eorum prima decipula. Quae si deprehensa fuerit, innocentiam simulant et nos malitiosos vocant et quasi simpliciter credentes aiunt : credimus resurrectionem carnis. Si autem interroges ultra, clamitant : audisti resurrectionem carnis, quid quaeris amplius ? Quos si urgere coeperis carnem digitis tenens, an ipsam dicant resurrecturam quae cernitur et tangitur, primo rident, deinde annuunt ; quaerentibusque nobis utrum capillos et dentes, pectus et ventrem, manus ac pedes ceterosque artus ex integro resurrectio exhibeat, tunc cum cachinno ingerunt tonsores nobis esse necessarios et medicos et sutores quaeruntque an credamus genitalia utriusque sexus resurgere, nostras genas hirtas, feminarum leves fore. Quodsi dederimus, statim expetunt vulvam et coitum ; quae enim in ventre sunt et sub ventre singula membra negant et corpus quod constat ex membris dicunt resurgere. Et post : Non mihi dives lingua Ciceronis sufficiet, si velim haereticorum fraudulentias prodere quae verboteuus resurrectionem fatentes animo negant.

Item, in libro Contra Rufinum, dicit : De carnis resurrectione quid sentias iam in Apologia tua didicimus, scilicet nullo membro amputato nec aliqua parte corporis desecta. Haec est tuae simplicitatis pura et aperta confessio. Crederem dicenti, nisi me dubitare de te faceret liber De Pamphili et cetera ; haec Hieronymus. Et tamen attende quid in ipsa Apologia dicat de hoc ipse Rufinus ; ait enim sic : Filium Dei confitemur ex Virgine carnem humanae naturae et animam suscepisse, et sepultus resurrexit a mortuis in ipsa eadem carne resurgens quae deposita fuerat in sepulchro, sed et carnis nostrae resurrectionem fatemur integre et perfecte futuram ; nec alteram pro hac resurrecturam dicimus, sed hanc ipsam nullo omnino ei membro amputato vel aliqua parte corporis desecta, sed cui nihil omnino ex omni natura desit nisi sola corruptio ; hoc Rufinus. Hanc confessionem dicit Hieronymus esse veram et puram. Et tamen nota quod eandem carnem Christi quae fuit in sepulchro dixit resurrexisse. Ergo secundum Hieronymum et secundum hanc confessionem Rufini haereticum est dicere quod caro Christi mortua haberet aliam formam substantialem carnis quam habuit viva et resurgens.

 

Quantum autem ad nonum et decimum supersedeo ; tum quia ex supra scriptis possunt in parte adverti ; tum quia ex quaestionibus de anima et eius potentiis et eius ingenerabilitate et immortalitate possunt plenius trahi.

 

De undecimo ad praesens sufficiat quod tactum est supra.