Quaestio CV — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio CV

QUAESTIO CV

Sexto decimo quaeritur an omnis imperfection moralis sen in moralibus sit peccatum.

 

Et videtur quod sic.

  1. Nam Augustinus, libro De vera religione, dicit : Quicquid minus est quam erat, non in quantum est, sed in quantum minus est, malum est ; eo enim quo minus est quam erat tendit ad mortem.
  2. Item, infra dicit : Quicquid recte vituperatur in melioris comparatione respuitur.
  3. Item, defectus in moribus videtur esse idem quod vitium ; sed omnis imperfectio morum est defectus in moribus ; ergo est peccatum.
  4. Item, bonum non opponitur bono, opponi enim bono videtur esse malum ; sed omne imperfectum opponitur perfecto, ita quod non possunt esse simul in eodem ; ergo omne imperfectum, in quantum tale, est malum.
  5. Item, qui diligit Deum minus quam toto corde et totis viribus habet pro tanto peccatum, pro quanto est ibi aliquid minus de toto corde ; sed nullus habet imperfectionem in moribus nisi ex hoc quod minus diligit Deum quam toto corde et totis viribus ; ergo et cetera.

 

[Respondeo]

Dicendum quod non omnis imperfectio in moribus est peccatum, quia imperfectio quae est peccatum est indebita, deordinata et reprehensibilis et digna poena, imperfectio autem inferiorum bonorum et donorum et statuum a Deo datorum et statutorum vel concessorum non est deordinata nec indebita nec reprehensibilis, sicut patet de statu coniugali quantum ad bona ipsius vel de statu habentium temporalia ordinate utentium illis. Unde Apostolus, I Corinthiorum 7, dicit quod non peccat, si nubat, et qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit, quamvis qui non iungit facit melius. Dicitque quod licet vellet omnes homines omnino esse continentes sicut se ipsum, nihilominus unusquisque proprium habet donum a Deo, alius quidem sic, alius vero sic, quidam ad statum coniugii et quidam ad caelibatum.

Sciendum autem quod quorundam talium imperfectio habet aliquando peccatum annexum, quamvis ipsa secundum se non sit peccatum ; sicut patet in eo qui non ex solo amore spiritualium bonorum matrimonii, sed etiam ex aliquo amore carnali ducit uxorem vel vivit cum ea.

 

[Solutio obiectorum]

Ad primum igitur dicendum quod Augustinus loquitur ibi de minoritate quae privat illud quod deberet inesse, ita quod includit defectum indebitum. Unde subdit quod defectus iste qui peccatum vocatur, si tanquam febris invitum occuparet, iniusta poena videtur quae peccantem consequitur. Potest etiam dici quod sicut sola absentia seu negatio mali habet secundum quid rationem boni, scilicet, respectu ipsius mali, quamvis secundum se et absolute non dicat ens nec bonum, sed solum negationem : sic e contra minus bonum quod secundum se et absolute est simpliciter bonum habet respectu melioris boni rationem mali secundum quid. Unde et eum, qui ab illo maiori bono descendit ad minus bonum, dicimus damnificatum et incurrisse malum damni.

 

Ad secundum dicendum quod ipsemet Augustinus, libro Retractationum, capitulo 12, retractans illud verbum exponit hoc dictum esse de substantiis et naturis, non de bonis actionibus ac peccatis. Et vult per hoc dicere quod nulla substantia potest recte vituperari secundum se et absolute, sed solum respectu melioris, id est, solum quoad hoc quod non aequivalet meliori, iuxta quod stercus et cinis et vermis vituperantur respectu nobiliorum, quamvis de se sint bona, prout ibidem dicit, subdens quod omnis natura, quamvis extrema et infima, in comparatione nihil iure laudatur.

 

Ad tertium dicendum quod non omnis defectus in moribus est vitium, nisi sit indebitus vel inordinatus.

 

Ad quartum dicendum quod licet bonum, in quantum bonum, non opponatur bono : bonum tamen, in quantum imperfectum, opponitur bono, in quantum perfecto, non tamen oppositione tali qualis est inter bonum et malum. Nam malum opponitur bono vitiose et indebite, forma autem terrae vel plumbi naturaliter bona non opponitur formae auri vitiose et indebite nec frigidum calido, quamquam unum sit perfectius altero, nec minus album vitiose opponitur magis albo, nec imperfecta caritas sanctorum in hac vita perfectae caritati gloriae, nec fides visioni Dei.

 

Ad quintum dicendum quod non omnis talis minoritas est peccatum regeneratis, quia illa quam a se expellere nequeunt propter vitium concupiscentiae eis ingenitae est eis per gratiam Christi remissa. Quamvis etiam ipsa huiusmodi minoritas sit peccatum, non propter hoc sequitur quod bona gratiae inferiora quibus est annexa sint peccata ; ut verbi gratia, cum aliquis ex hoc quod sentit se imperfectum ad assumendum statum perfectiorem, assumit statum bonum inferiorem propter Deum et ut in eo salvetur, constat quod assumendo hoc bonum et in quantum sic ordinatum non peccat, immo bene facit, quamvis si ex aliquo vitioso defectu caritatis dimittit statum perfectiorem, peccet quoad hoc quod ex tali vitio dimittit illum.