Quaestio CI — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio CI

QUAESTIO CI

Duodecimo quaeritur an quaedam vitia sint virtutibus magis similia vel minus contraria.

 

Dicendum quod aliqua vitia sic sunt in suo cortice similia virtutibus quod vix possunt discerni ab eis. Unde Gregorius, Moralium IX, super illud Iob, etiamsi simplex, fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, dicit quod huius una causa est quod multa vitia videntur esse virtutes et ideo sciri a nobis facile nequeunt, etiam cum fiunt. Nam saepe zelus contra culpas delinquentium excedit metas aequitatis, et tamen aestimamus hoc zelum iustum. Saepe, etiam ex amore fraternae utilitatis officium praedicationis assumimus, et tamen, cum placere auditoribus mens utiliter studet, ad amorem laudis mens turpiter defluit et. cum hoc aestimat se simplicem intentionem habere.

Item, Aristoteles, II Ethicorum, circa finem, dicit quod extremi proiciunt medium alter ad alterum ; nam timidus audacem vocat fortem, audax autem vocat timidum fortem, id est, in usu fortitudinis sobrium et discretum. Et infra subdit quod alterum extremorum est proximius et similius medio, ut audacia videtur similior fortitudini quam timiditas.

 

Sciendum ergo quod licet deformitas et obliquitas omnis vitii sit valdte dissimilis rectitudini et decori virtutum : nihilominus propter convenientiam in obiecto proximo et in materia actuum et in aliquo modo agendi et iterum propter confusam mixturam intentionis pravae et bonae, ita quod prava intentio etiam nobis ipsis occultatur sub quadam apparentia vel aestimatione intentionis bonae, videntur vitia esse similia virtutibus, immo et esse virtutes.

 

Ad illud etiam de contrarietate dicendum quod quaedam vitia plene et directe contrariantur alicui virtuti, ut odium Dei plene contrariatur caritati Dei, quaedam vero contrariantur directe, sed semiplene. Et hoc fit dupliciter.

Primo scilicet, quia non est sic intensum vel magnum quod virtutem sibi contrariam totaliter expellat a suo subiecto.

Secundo, quia non contrariatur ei nisi secundum unam rationem partialem ipsius virtutis. Et hoc modo duo contraria extrema vitiorum contrariantur virtuti mediae ; nam in quantum medium virtutis excludit superfluum, contrariatur ei extremum superabundantiae, iuxta quod prodigalitas contrariatur largitati, pro quanto vero excludit defectum, sic contrariatur ei aliud extremum, et sic tenacitas contrariatur largitati. Quia vero medio aliquarum virtutum plus contrariatur defectus quam excessus et quibusdam e contrario : idcirco quaedam vitia extrema sunt minus contraria virtuti quam alia. Largitati enim plus contrariatur tenaciter deficere a dando quam nimium dare, quia principalius currit eius intentio ad dare quam ad non dare. Temperantiae vero plus contrariatur excessus deliciarum vilium quam nimius defectus vel nimia districtio, quia intentio temperantiae plus tendit ad restringere et cohibere delectationes carnis quam ad eas recipere. Quaedam autem vitia indirecte contrariantur alicui virtuti. Et hoc modo multa peccata contrariantur caritati Dei, pro quanto scilicet offendunt Deum et amicitiam eius et pro quanto laedunt aliquem caritatis aspectum et ramum, secundum quod in omnes virtutes ramificatur et dirigit suos aspectus.

Ex his igitur patet qualiter quaedam vitia plus vel minus virtuti contrariantur.

 

Quidam tamen ponunt quod nullum vitium, etiam secundum id quod ponit, contrariatur proprie alicui virtuti a Deo infusae. Quorum ratio est : quia non possunt convenire in aliquo genere, sed solum in aliquo communi analogo ; nam nihil videtur posse univoce convenire virtuti et vitio.

 

Sed huius contrarium patet, quia utrum que est in genere qualitatis et habitus voluntarii vel actus. Quamvis etiam virtus infusa sit tantum a Deo et vitium sit a sola potentia creata : non propter hoc sequitur quin conveniant in genere, sicut Adam et Seth conveniunt in genere et etiam in specie. Nunquid etiam Deus posset creare radium in aere eiusdem generis cum radio solis ?