Quaestio XCVI — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio XCVI

QUAESTIO XCVI

Septimo quaeritur an morale bonum sit genus omnium virtutum moralium et morale malum sit genus omnium vitiorum moralium.

 

Videtur enim quod non : Quia genus non praedicatur directe et in quid de suis differentiis abstractive sumptis. Propter quod ens non dicitur esse genus, quia directe praedicatur de omni positiva differentia et ratione entium. Sed bonum et bonitas directe et in quid praedicantur de omni positiva differentia et ratione virtutum, nam quaelibet est essentialiter bona et quaedam bonitas, et consimiliter malum et malitia directe praedicantur de omni vitiosa differentia et ratione vitiorum.

Dicendum quod sumendo morale bonum vel malum, prout modo praedicto praedicantur de omni differentia virtutum et vitiorum, sic non sunt genus ipsorum, sed commune analogum. Sumendo vero bonum et malum pro bono vel malo habitu, sic bonum est genus omnium specialium habituum bonorum, et malum, est genus omnium specialium habituum malorum. Sumendo autem bonum pro actu bono et malum pro actu malo, sic bonum est genus actuum bonorum et malum actuum malorum. His autem modis bonum et malum non praedicantur de specialibus differentiis habituum et actuum bonorum et maiorum, quia differentiae ipsorum non sunt habitus vel actus ac per consequens non sunt habitus boni vel mali nec actus boni vel mali.