Quaestio XII — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XII
Quoniam autem inter ea quae primo sequuntur ens et esse eius est unitas, individuatio autem videatur esse idem quod unitas, idcirco sexto quaeritur :
An individuatio aliquid addat ad essentiam individui specifice acceptam.
Et quod sic videtur.
- Veritas consequentiarum et maxime necessariarum oportet quod habeat fundamentum in rebus per terminos consequentiarum significatis ; sed a specie non descenditur ad individuum affirmando ; non enim valet : est homo, ergo est hic homo ; si autem individuatio significata per hoc pronomen hic nihil addit ad hominem absolute seu specifice acceptum, nulla erit ratio in re quare non sequatur : est homo, ergo hic homo ; maxime cum idem verissime sequatur ad se ipsum, et si nihil addit hoc ad illud, totaliter sunt eadem ; ergo et caetera.
- Item, quaecunque uni et eidem omnino sunt eadem inter se omnino sunt eadem, alias periret tota ars syllogistica ; ergo si duo individua unius speciei cumnatura suae speciei omnino sunt eadem - quod erit, si individuatio eorum nihil ad speciem addit -, inter se essent omnino eadem.
- Item, individuatio dicit aliquid positivum, sicut et individuum ; illud autem quod ponit et ratio speciei non sunt idem, quia unum non potest praedicari de altero ; ergo et caetera.
- Item, si individuatio nihil addit ad essentiam, tunc forma per se ipsam erit sufficienter individua absque materia ; cuius contrarium communiter conceditur ; ergo et caetera.
- Item, commune per id quod est commune impossibile est quod alicui approprietur, immo oportet quod sibi addatur aliquid contrahens, limitans et approprians ; sed omne quod est omnino idem cum aliquo communi oportet quod sit commune ; ergo illud per quod commune contrahitur oportet quod realiter differat ab ipso communi.
- Item, individuatio est accidens rei cuius est, saltem ipsi naturae communi, ergo et realiter differens ab ea. Quod autem sit accidens videtur ; tum quia videtur esse in genere quantitatis discretae - non enim aliud videtur esse individuum, in quantum individuum, quam unum numerale seu secundum numerum - ; tum quia non videtur esse de essentia principiorum constituentium rem, sed potius sequi, ea et oriri ab eis, quando sibi invicem sunt unita, et hoc tanquam propria passio ; tum etiam quia individuatio videtur posse manere mutata specie, ut quando de aere fit ignis, eadem res numero quae prius erat aer videtur nunc esse ignis et tamen diversa est in specie.
- Item, in corporalibus non videtur esse numeralis distinctio nisi per quantitatem ; quia amota quantitate continua omnia corpora non videntur esse nisi unum simplex corpus, amota autem quantitate discreta aliqua non possunt dici numeraliter duo ; duo autem individua semper constituunt in quantum talia dualitatem numeralem, quae non potest constitui nisi a principiis sui generis ; ergo et caetera.
Contra : Si individuatio aliquid addit realiter differens a natura communi, aut illud erit essentiale aut accidentale. Sed essentiale esse non potest, quia tunc cum natura communi constitueret tertiam essentiam et quandam alteram speciem. Si etiam essentiale adderet, aut illud esset ipsa materia aut aliqua forma ; materia autem esse non potest, quia ipsa materia communis est pluribus materiis eiusdem speciei ; et eadem ratione non potest esse forma ; et etiam si esset forma, tunc esset quaedam differentia addita naturae communi sicut generi. Accidentale etiam esse non potest, quia nulla res essentialiter diversificatur ab alia per sola accidentia ; sed unum individuum differt ab alio essentialiter et non solum accidentaliter ; ergo et caetera.
[Respondeo]
Ad quaestionem dicendum quod circa eam variae sunt opiniones. Quidam enim voluerunt quod individuatio dicat collectionem accidentium, de quorum numero Porphyrius et Boethius fuisse videntur.
Alii vero quod dicat aliquid materiale. Et horum quidam volunt quod non aliquid differens a materia ; volunt enim quod materia per se est individua. Alii vero quod in corporalibus dicat aliquod accidens materiale, dicunt enim quod in spiritualibus substantiis individuatio nihil addit ad speciem, quia tota species est in individuo, immo et facit per se unum individuum, in corporalibus vero dicunt quod cum individuum per se sit illud quod non dicitur de aliquo ut de subiecto, illud est solum per se individuum quod de nullo dicitur ; et hoc solum est materia cui de se competit in nullo recipi et nulli inesso, unde alia ponunt individuari per hoc quod in ea recipiuntur ; materia autem non potest, ut dicunt, multiplicari saltem sub eadem specie nisi sub quantitate, quia secundum eos ei soli per se competit habere in eadem specie distinctionem partium et distinctum situm ; unde secundum eos in materia non potest esse nec cogitari distinctio partium nisi sub distincto situ et sub diversis partibus quantitatis.
Alii autem voluerunt quod individuatio adderet aliquid realiter differens ad naturam communem, non tamen accidentale, sed essentiale et formale. Et quidam horum volentes explicare quid est illud dicunt quod est appropriatio et contractio principiorum constitutivorum rei de quo etiam quidam volunt quod unum approprietur per aliud et e contrario, ut materia per formam et e contrario.
Alii vero quod unumquodque habeat per se suam appropriationem. Adhuc autem quidam volunt quod haec appropriatio sit appropriatio naturae communis et principiorum communium, ita quod individuum non addat ad naturam communem nisi hanc appropriationem.
Alii vero volunt quod natura communis et eius principia semper remaneant in sua communitate non appropriata ; alia enim volunt esse principia individui, alia naturae communis ; unde hanc appropriationem dicunt esse solum ipsius essentiae individualis et principiorum eius.
Quidam autem differenter ab istis dixerunt quod individuatio nihil addit ad naturam communem nec ad ipsum individuum.
Videsne igitur infinitam silvam opinionum in hac materia, quamvis in summa sub duabus comprehendantur : quia quidam volunt quod nihil addat, quidam autem quod addat.
Qui autem voluerunt quod nihil addat moti sunt et ex parte eius quod additur et ex parte eius cui additur et ex parte modi addendi seu unionis et ex parte eius quod efficitur per hanc unionem vel additionem vel ex parte eius quod sequitur hanc unionem.
Ex parte autem eius quod additur ; quia quomodocunque individuatio addat aliquid ad illud quod per eam individuatur, hoc necessario vel est ei accidentale vel essentiale.
Si autem accidentale, tunc aliquid essentialiter numeraretur in pluribus individuis per sola accidentia aut essentia speciei seu quicquid est illud quod est individuatum esset eadem numero sub pluribus individuationibus seu sub pluribus accidentibus individuantibus.
Cum etiam omne accidens sit posterius suo subiecto, etiain secundum Aristotelem, VII Metaphysicae, et substantificetur et recipiat esse in eo et dependeat ab ipso quantum ad essentiam et esse, in tantum quod subiectum per se et primum videtur esse principium suorum accidentium seu passionum : prius naturaliter existet illud cui additur individuatio quam individuatio sibi addatur, et ipsum potius erit causa unitatis eius quod sibi additur quam e contrario ; quia quod est causa alicuius secundum essentiam et esse est causa distinctionis et unitatis eius ; illud etiam quod additur non variabit, si est accidens, aliquid quod per se et essentialiter competet prius suo subiecto ; subiectum autem aut erat per se unum, vel multa, aut nec unum nec multa aliquo modo, aut non unum nec multa in actu, sed solum in potentia erat unum vel multa. Si autem per se erat unum vel multa, tunc per se ei competebat individuatio ; si autem per se et essentialiter inhaereat ei negatio utriusque, tunc per nullum accidens additum potuit sibi aliquod horum inesse ; si autem utrumque habebat in potentia, neutrum tamen in actu : aut erat in potentia receptiva respectu eorum aut in potentia activa seu originativa ; si autem in potentia passiva, tunc illud quod recipit ea non propter aliud dicitur unum vel multa, nisi quia est in eo recepta quaedam unitas vel multitudo et ita quando dicitur quod factum est multa, sensus erit tamen quod multitudinem quandam accidentium habet super se receptam.
Oportebit etiam quod omne illud quod erit unum numero vel multa habeat vere quandam potentiam passivam ; quod secundum sapientiores non potest convenire nisi materiae soli. Illud etiam quod est perfectivum rei in esse substantiali et non causatum ab eo a sapientioribus iudicatur quod sit substantiale et non accidentale ; in hoc est enim differentia formae substantialis et accidentalis ; non enim forma substantialis dicitur substantialis ipsi materiae, quia dat ei essentiam, sed quia dat ei esse substantiale. Sed illud quod dat unitatem numeralem alicui dat ei esse actuale et substantiale seu esse simpliciter ; impossibile est enim quod aliquid intelligatur ut actuale vel ut habens esse in actu, nisi intelligatur unum unitate aliqua numerali. Si autem subiectum individuationis erat unum vel multa in potentia activa seu originativa : tunc cum omne agens sit prius in esse et in actu quam illud quod ab eo originatur, prius esset suum subiectum naturaliter in actu quam esset unum vel multa. Cum etiam non posset poni agere nisi naturaliter et necessario, aut semper originaret multitudinem aut semper unitatem. Cum etiam propria passio seu proprium originatum non plurificetur nisi secundum plurificationem causae originantis, non posset in se causare pluralitatem seu plures unitates, nisi prius ipsum esset plura.
Per quid etiam originaret nunc quandam unitatem in isto individuo, nunc aliam in alio non erit dare. Cum etiam agens in quantum agens non sit patiens, oportebit dare in originante potentiam passivam in qua recipiatur unitas vel multitudo originata ; et tunc potentia originans in quantum talis non erit per se unum vel multa, sed solum per hoc quod suae potentiae passivae inest quaedam unitas vel multitudo. Cum etiam omne originatum sit quaedam similitudo originantis, tunc unitas vel multitudo originata esset quaedam similitudo subiecti originantis ; quod nihil dictu videtur. Cum etiam illud quod dat esse actuale det unitatem numeralem et e contrario, si aliquid causaret in se unitatem numeralem vel pluralitatem, tunc esset causa sui esse ; quod est contra Augustinum dicentem quod nulla res se ipsam causat et gignit, ut sit.
Praeterea, hoc accidens additum erit necessario in aliquo genere et in aliqua specie, et tunc sua essentia specifica per aliud accidens sibi additum erit individuale, et de illo alio sequetur idem et sic in infinitum.
Item, istud accidens additum per quod individuum est individuatum aut est per se individuatum aut per aliud. Si per se, tunc eadem ratione poterit poni per se in substantiis absque inconvenienti sicut et in istis accidentibus ; si autem per aliud est individuatum, tunc per se non potuit aliquid individuare.
Si autem dicatur quod illud additum per quod fit individuatio est quantitas, sicut vult quaedam praedictarum opinionum : hoc secundum eos stare non potest ; cum enim secundum omnes quantitas sit accidens, omnes rationes praedictae erunt contra istud.
Praeterea, cum in eadem specie quantitatis sint plures quantitates numero, ut sub linea plures lineae : oportebit dare aliam causam per quam differat haec linea in quantum haec a iinea communiter accepta ; non enim oportebit quod individuum substantiae plus addat ad suam speciem quam individuum lineae ad suam.
Si autem ad hoc dicatur quod differet una ab altera per hoc quod est in alia materia et subiecto : tunc fiet circulatio dicendo quod quantitas est causa quare una materia seu una pars materiae differt numero ab altera. Et idem sequetur de pluralitate numerali situum existentium sub eadem specie positionis vel situs ; tunc etiam haec linea vel iste situs nihil adderet ad suam speciem formaliter ; non enim materia eorum est eis formalis ; et eo modo quo species lineae est realiter in hac linea ; et ipsa existit in hac materia sicut et haec linea, et etiam sicut componibilia prius sunt natura vel intellectu quam eorum unio : sic haec linea, in quantum haec linea, prius quam eius unio qua unitur huic materiae et per quam existit in ea.
Praeterea aut una pars materiae per hoc solum differt ab altera quod est sub alia parte quantitatis et sub altero situ aut etiam ultra hoc per aliquid aliud. Si solum propter primum, ergo solum differt accidentaliter eritque secundum suam essentiam simpliciter una et eadem sub hoc situ et sub illo nihilque aliud erit eam dicere aliam et aliam quam eam habere alium et alium situm. Si autem per aliquid aliud, tunc si hoc erat accidens, eadem inconvenientia sequuntur. Hoc etiam non posset esse aliquid causatum a quantitate, et ideo distinctio per hoc facta nullo modo posset attribui quantitati. Hic etiam plus quaeritur causa intrinseca individuationis et causa quasi formalis quam causa extrinseca et effectiva ; et ideo quamvis quantitas esset causa effectiva illius individuationis, non propter hoc posset sibi attribui ratio individuationis intrinseca.
Praeterea, nulla essentia distinguitur ab altera in essentia nisi per illud quod aliquo modo facit ad constitutionem eius nec secundum esse potest differre ab alia nisi per hoc quod dat sibi esse ; sed essentia materiae nullo modo constituitur per aliquod accidens suum nec suscipit esse substantiale nisi a forma substantiali ; ergo essentia huius materiae non erit alia ab essentia alterius nec esse substantiale ab esse alterius per quantitatem, si ipsa est accidens, sicut omnes volunt.
Praeterea, posito quod quantitas sit accidens : nullus fidelis negare poterit quin Deus hanc materiam quae est sub ista quantitate posset ponere sub alia quantitate, ipsa manente eadem numero ; cum secundum multos hoc ponatur posse fieri, immo et fieri per naturam, quando mutatur materia ab una quantitate ad aliam et ab uno situ ad alium ; hoc autem esset impossibile, si quantitas causa est individuationis et numerationis suae.
Praeterea, si quantitas est causa individuationis et numerationis in habentibus quantitatem : tunc necessario in animabus nostris et in omnibus carentibus quantitate erit aliud genus individuationis et omnino alius et aequivocus modus ; quod forte non solum est falsum, sed et secundum fidem videtur periculosum.
Si autem dicatur quod collectio plurium accidentium est causa individuationis substantiarum et non unum solum accidens per se acceptum : hoc secundum praedictos stare non potest eisdem rationibus supradictis ; quia sicut unum accidens est substantiis accidentale, ita et omnia simul collecta seu eorum collectio. Oportebit etiam dare per quid ipsa accidentia individuentur et quid addit individuum accidentis ad suam speciem, scilicet an essentiale sibi et suae speciei an accidentale. Sequitur etiam quod si unum accidens per se acceptum non est individuum et sic nec causa individuationis, quod nec omnia simul collecta ; quia ex solis communibus simul aggregatis non potest fieri nisi commune et universale, sicut alibi est ostensum.
Non etiam, ut dicunt, illud quod additur et quod ponitur esse causa individuationis potest esse aliquid essentiale, quia omne essentiale additum constituit novam speciem seu est pars speciei. Cum enim omnia essentialia rei cadant in eius definitione, ablatio unius et appositio variabit essentialiter ipsam definitionem ; definitiones autem omnes sunt universales et per se ipsorum universalium et eadem est definitio speciei et suorum individuorum, ut hominis et huius hominis, secundum Aristotelem in suis Posterioribus et Metaphysicis ; omnia ergo essentialia erunt communia, et ita nullum eorum poterit esse causa individuationis.
Praeterea, istud essentiale additum erit aliquid et nihilominus erit hoc seu individuum ; ergo illud per quod est hoc addit aliquid essentiale ad illud per quod est aliquid, ex quo individuatio non fit nisi per essentiale additum ; eadem enim ratio quae de aliis ponitur erit et in isto ; sed secundum hoc erit abire in infinitum, erit enim simile de tertio essentiali addito et de quarto et sic de aliis.
Praeterea, omni essentiali, immo et omni rei est cogitare simile, nisi contineat in se totum ambitum suae speciei seu definitionis ; ergo huic essentiali addito erit cogitare aliud simile et ita erit eis dare unam rationem communem ; et tunc oportebit dare causam et modum per quam est individuata et alia numero in isto et in illo, et secundum istam viam non erit dare nisi aliud essentiale additum et sic in infinitum.
Praeterea, similis effectus est a consimili causa ; sed individuatio est similis in omnibus individuis, saltem in iis quae sunt eiusdem speciei ; ergo ipsa essentialia addita per quae individuantur erunt ad invicem consimilia et per consequens unam rationem communem habentia, et tunc sequitur processus in infinitum ut prius.
Praeterea, istud essentiale additum aut est materia vel aliquid de essentia eius aut forma seu aliquid formale ; sed secundum istos materia nec aliquid eius hoc esse potest, quia tunc secundum hanc viam species accidentium non poterunt individuari, cum nec materia nec aliquid eius sit de essentia accidentium et individuatio ponatur fieri per essentiale additum, et maxime quia cum individuum contineatur secundum rectam lineam sub sua specie, oporteret quod illud essentiale additum esset vere sub specie accidentium individuatorum, sicut suo modo differentia sub suo genere.
Praeterea, cum materia ista habeat suo modo speciem seu quandam communem rationem materiae per quam convenit cum aliis materiis, si illud additum quod est causa individuationis est materia : ergo haec materia, in quantum haec, addit quandam materiam ad se ipsam, in quantum est materia seu in quantum habet communem rationem materiae ; et quicquid sit illud additum, sive materia sive materiale, cum consimile sit in aliis individuis, adhuc erit in eo aliquid dare per quod est aliis simile et aliquid per quod est distinctum ab eis et in se individuum.
Praeterea, tunc nihil aliud erit dicere quod una forma substantialis differat ab alia numero nisi quod habet aliam materiam ; et ita essentia formalis secundum se non erit numerata, immo vere erit una et eadem in duabus materiis ; nec etiam unio istius erit formaliter distincta ab unione alterius, ex quo ipsum individuans non est aliquid formale, sed solum materiale. Tunc etiam haec forma, in quantum haec, nihil addit ad se ipsam, in quantum forma, seu ad suam communem rationem nisi solum materiam ; et ita ipsa secundum suam essentiam erit vere universalis in hac materia, propter hoc solum dicta individua, quia est in hac materia.
Praeterea, haec forma differt a sua materia, in quantum est individua ; sicut enim differt forma communiter accepta a materia communiter accepta, sic et forma particulariter accepta a materia particulariter accepta ; sed hoc non erit possibile, si materia est illud per quod haec forma est haec et individua ; quia per ipsammet materiam nullo modo poterit distingui ab ipsa materia.
Praeterea, cum unitas et distinctio individualis sit omnium unitatum et distinctionum completissima et actualissima, tanquam comprehendens omnes alias et ultra hoc eis addens et sine qua nihil potest poni in actu, quanto autem aliquid in se magis unum et ab aliis magis distinctum, tanto perfectius sit ens, pro eo quod unum convertitur cum ente : ergo incomparabiliter amplius causa numeralis unitatis et distinctionis debet attribui formae quam materiae ; unde et materia sine forma est omnino indeterminata et indistincta, nullam de se habens determinatam unitatem et distinctionem sed solum indeterminatam ; est enim eius ratio ens de se indeterminatum per varios terminos seu formas determinabile, sicut in quaestionibus de quidditate materiae est ostensum.
Illud etiam quod additur non potest esse formale secundum istos, quia omne formale cadit in definitione speciei et secundum rationes superius positas necessario esset universale nec per ipsum posset materia individuari secundum rationem suae essentiae. In nulla re etiam invenimus alia formalia praeter naturas formales generum et differentiarum et praeter accidentia nec aliquid formale in uno individuo cuius simile secundum speciem non possit inveniri in altero. Et universaliter, cum in definitionibus comprehendamus quicquid est de essentia rei, ad definitiones ipsarum rerum nihil potest addi essentiale ; et tamen ipsae sunt de se universales.
Si autem dicatur quod illud quod additur est appropriatio formae et materiae : hoc secundum istos non potest stare ; ista enim appropriatio aut erit formae et materiae, essentialis aut accidentalis, et neutrum esse poterit secundum rationes superius factas.
Praeterea, haec appropriatio potius fundatur et subsistit in materia et forma quam e contrario ; nihil autem, et maxime particulare, potest subsistere nisi in particulari ; ergo necessario materia et forma prius naturaliter essent particularia quam ista appropriatio eis inesset.
Praeterea, haec appropriatio necessario haberet aliquam aliam quidditatem et essentiam a communi quidditate et essentia formae et materiae ; alias nihil adderet ad ipsas et ita nec individuaret eas, et tunc erit intelligere sibi commune et aliquid approprians et individuans illud.
Secundo moti sunt isti ex parte eius cui fieret ista additio. Illud enim cui fiet additio individuantium erit de se universale, quia de se non erit individuum ; cum enim universale et particulare dividant ens per se et non per accidens et dividant omne ens et omnes partes et principia eorum : oportebit quod illud cui fit haec additio sit de se universale aut particulare ; ex quo igitur de se non erit particulare, necessjario erit universale ; illud autem quod convenit alicui per se non potest tolli per aliquid adveniens ; et ita per nullam individuationem advenientem tolleretur ab eo universalitas.
Praeterea, illud quod advenit alteri non denominat illud nisi in quadam adiacentia et per aliquid quodammodo extrinsecum a ratione et essentia eius quod denominatur ; cum enim dico quod materia est informata tali forma, sive substantiali sive accidentali, nihil intendo apponere circa ipsam aut praedicare de ea quod sit de ratione et essentia eius, sed solum quiddam superappositum et quasi extrinsecum essentiae eius ; ergo illud cui fit ista additio non dicetur individuum nisi propter hoc solum quod est ei quasi extrinsecus superapposita quaedam individuatio denominans eum ; et tunc ipsum, prout est ei substratum et per respectum ad naturam per quam ei substernitur, non dicetur nec erit individuum : sicut homo per comparationem ad naturam per quam subsistit albedini non dicitur albus, sed solum prout est albedine informatus.
Praeterea, cum individuum, in quantum individuum, non subsistat in suis superioribus sed potius e contrario, si est inter ea differentia aliqua : ergo illud quod addit individuum ad sua superiora esset subsistens eis et in eo sicut in suo supposito stabilirentur, et sic oporteret quod haberet potentiam receptivam eorum ; et ipsa potius advenirent ei quam e contrario et prius naturaliter esset ipsum individuans quam ipsa individuata nec denominaret ea sua individuatione, sed potius illa sua universalitate denominarent ipsum et, ut ita dicam, universalificarent et communificarent ipsum, quia suppositum non denominat nec informat ea quorum est suppositum, sed potius e contrario. Tunc etiam nihil cogitatum et intellectum absque suis individuantibus et sua individuatione posset intelligi ut per se ens et ut substantia, quia secundum veritatem essent in alio ; et tunc idem esset intelligere universale per modum concreti et per modum abstracti, ut hominem idem quod et humanitatem, aut saltem homo non significaret aliud quam humanitatem ut inhaerentem, sicut et album albedinem.
Praeterea, unum istorum oportet dare : aut quod individuantia subsistant in individuatis aut e contrario. Secundum autem secundum praedicta non videtur posse stare nec multo minus primum ; quia superiora nullius sunt receptiva aut stabilitiva, et si essent, cum recepta recipiantur iuxta modum recipientium, reciperentur in eis secundum modum universalem ; et cum recipiens prius naturaliter sit quam recipiat, saltem in quantum subsistens receptioni vel recepto, nec conditionem receptivam recipiat a recepto : ergo ipsa superiora de se haberent conditionem receptivam individuantium et secundum modum suum et in via substandi seu essendi per modum subsistentium prius essent quam sua individuantia essent in eis recepta ; et ita aliquo modo prius essent quam essent individuata nec unquam ea reciperent secundum modum particularem et individuatum, sed potius secundum modum eisdem competentem.
Praeterea, cum ipsa superiora sint plura : tot, ut videtur, oporteret esse individuantia quot et superiora ; quia individuatio unius non est individuatio alterius nec eadem individuatio videtur posse inesse pluribus, maxime si sunt diversorum praedicamentorum.
Praeterea, cum essentia superiorum non sit diversa et differens in diversis individuis nisi in quantum individuata et solum per hoc quod individuata, si realiter differunt a suis individuantibus et non solum secundum intellectum a sua individuatione : tunc realiter erunt de se et secundum se eadem in omnibus individuis suis, sicut Sortes albus et Sortes niger secundum se est sibi idem realiter et non solum secundum intellectum.
Tertio moti sunt ex parte modi addendi seu unionis. Quaecunque enim uniuntur ad invicem, aut ambo sunt formalia aut ambo materialia, aut unum formale, alterum materiale ; pluribus enim modis non possunt in unum convenire. Sed individuatio et individuata non possunt poni ambo materialia ; et si essent, tunc oporteret praeter ipsa dare tertiam formam unientem ipsa et informantem. Nec possunt poni universaliter ambo formalia, quia tunc materia individuata esset vere forma ; et si essent, tunc praeter ipsa oporteret dare materiam in qua unirentur et reciperentur et quam informarent ; non enim duae formae aliter possunt in unum concurrere nisi per hoc quod reciperentur in eadem materia. Nec aliquod horum potest poni materiale respectu alterius, ita quod habeat vere potentiam materialem receptivam eius et quod vere informetur ab ipso, sicut satis de se patet et aliqualiter superius est ostensum.
Si autem dicatur quod est unio sicut naturae et suppositi, hoc non videtur posse sufficere, quia haec unio in rebus creatis non potest esse realiter sine praedictis modis unionum ; ubicunque , enim in creatis natura differt realiter a suo supposito, ipsa est vere recepta in ipso et ipsum habet potentiam materialem receptivam eius, sicut patet in insertis ; ubi autem natura realiter non differt a suo supposito, ibi non est unio nisi solum secundum modum intelligendi, cum omnis realis unio necessario exigat distinctionem realem in suis extremis. Non etiam potest esse secundum hunc modum, quia natura suppositi particularis et ipsum suppositum sunt individua nec unum se habet ad reliquum sicut superius ad inferius, sed potius sicut particulare ad particulare ; superiora etiam non possunt esse suppositum stabilitivum suorum indi viduantium nec e contrario, sicut superius est ostensum.
Quarto moti sunt ex parte eius quod sequitur hanc unionem et eius quod efficitur per eam. Ad hoc enim ponimus unionem individuantium ad illa quae individuantur per ea, ut constituatur unitas numeralis seu individuum. Haec igitur unitas consequens praedictam unionem aut est composita ex eis aut quoddam consequens compositionem et compositum ex eis. Primum esse non potest, quia natura communis quae per additionem individuantium est individuata non potest esse pars intrinseca et constitutiva suae unitatis numeralis seu suae individuationis ; et si esset, tunc ex ipsa natura communi et suis individuantibus constitueretur quaedam tertia natura cuius partes ipsa essent. Si etiam superiora, etiam in concretione universaliter accepta, essent partes constitutivae individui aut unitatis numeralis : tunc homo aut animal, sic concrete accepta, essent partes huius hominis et huius animalis et tunc ita parum praedicarentur de individuis in concretione sicut in abstracto ; compositum enim ex homine et suis individuantibus non erit homo nec sua individuantia, sed potius quiddam tertium constitutum ex eis, et loquor secundum quod per hominem et animal intendimus praedicare aliquid reale de individuo quod vere est in ipso seu quod potius vere est ipsum et non quasi logico et intentionali modo. Cum igitur idem totum seu idem ens significemus communiter et particulariter, non assumet rationem totius et entis ex aggregatione individuantium et individuatorum.
Si dicatur quod secundum hoc ex genere et differentia non constituitur species nec genus erit pars speciei, cum sit eius totum de ea recte praedicatum, sicut ipsa de individuis : dicunt isti quod aliud est naturam aliquam significare per genus, aliud ens aliquod. Genera enim secundum rationem generis et secundum hoc quod praedicantur de speciebus dicunt id quod dicunt per modum entis et totius et directe significant quoddam ens et quoddam totum, oblique autem naturam aliquam generalem, tanquam videlicet partem illius totius cuius totius pars completiva ponitur differentia ; unde differentia non est unita generi ut pars parti sed ut pars toti, sicut manus dicitur esse unita Sorti. Et quamvis in re ante adventum differentiae natura generalis faciat aliud totum ab illo quod est post adventum differentiae : illud tamen totum quod est in re actu ante adventum differentiae, non est illud quod intendimus significare per genus, cum illud sit quasi species eius et nullo modo praedicetur de toto constituto per adventum differentiae, sicut nec una species de alia nec unum disparatum de alio ; id ipsum enim totum quod sunt species intendimus significare per genus, modo tamen magis communi et indistincto et implicito, nec differentias ponimus posterius in actu existentes isto toto, sed differentia quae prius erat indistincte et implicite significata per genus per nomen differentiae adveniens explicatur, et ideo ista explicatio et iste adventus differentiae ad genus potius est in intellectu quam in re ; cui respondet in re veritas existentiae utriusque, sed non prioritas et posterioritas existentiae eorundem. Quamvis enim Aristoteles dicat quod embrio prius est animal quam homo, non tamen prius est illud animal quod praedicatur de homine et quod est vere id quod homo, etiam posito quod illa animalitas per quam embrio prius est animal eadem numero remaneret in eo, postquam est homo, sicut vere remanet in aliis speciebus animalium, prout alibi est ostensum. In proposito autem si individuum seu unitas numeralis vere componitur et constituitur ex individuantibus et individuatis, necessario id ipsum quod est totum, ut communiter significatum, erit vere pars constitutiva individui.
Si dicatur quod si constituitur unum ex eis, sicut ex accidente albedinis et subiecto constituitur unum album, licet proprie ex accidente et subiecto non fiat aliquid unum : tunc non aliter se habebit homo ad hunc hominem quam ad hominem album ; non enim se habebit ad. eum sicut superius ad suum inferius, sed sicut subiectum ad suum accidens aut sicut superius sine accidente acceptum ad se ipsum cum accidente acceptum. Tunc etiam individuum, in quantum individuum, non esset in genere substantiae nec in praedicamento individuatorum per eum, et ita non esset dare primam substantiam, nec tunc individuum substantiae, in quantum individuum, diceret ipsum ens et ipsum totum seu ipsum suppositum, sicut nec album, in quantum album.
Non etiam potest esse quiddam aliud consequens compositum ex tali unione, quia tunc multo minus praedicaretur de ipso individuo in quid nec tunc ipsum individuum nominaret ipsum ens et totum, sed solum quandam accidentalem proprietatem ipsius ; et nihilominus ipsa superiora essent pars constitutiva illius compositi ad quod consequitur talis unitas seu individuum.
Praeterea, omne quod sic consequitur est vere accidens aut saltem secundum esse dependens a priori et actualiter existens et substantificatum in ipso ; sed omne accidens particulare praeexigit subiectum particulare, et illud a quo aliud dependet in actu tanquam causatum ab eo et in ipso substantificatum oportet quod sit particulare et hoc naturaliter prius ; ergo compositum illud et unio illa ad quam sequeretur ipsum individuum seu unitas numeralis essent, prius naturaliter particulare et individuatum quam sua unitas numeralis et prius quam huiusmodi unitas esset in eo.
Non etiam, ut dicunt, potest effici haec individuatio in ipsis individuatis ex unione individuantium ad individuata eo modo quo quidam magni ponunt quod materia appropriat sibi formam et est causa individuationis eius et e contrario ; quia tunc praeter illa quae efficiunt ipsam individuationem erit ibi ipsa individuatio facta quae, in quantum facta est et terminus factionis, dicet quandam essentiam aliam ab efficientibus eam et aliam ab ipso individuato in quo fit et in quo recipitur. Et tunc cum omnis effectus sit similitudo suae causae, erit similitudo quaedam individuantium ; et cum omne receptum exigat potentiam receptivam in qua recipiatur : omnia individuata, sive sint superiora et communia sive sint formae, habebunt potentiam receptivam suae individuationis et erit formae forma ; tunc etiam materia erit causa efficiens individuationis formae et ipsa erit quaedam similitudo ipsius materiae tanquam genita ab ipsa, priusque naturaliter erunt in actu forma et materia quam suae individuationes seu appropriationes eo modo quo recipientia prius sunt receptis. Quae omnia et consimilia valde difficile est salvare iudicio istorum.
Si autem dicatur, sicut una praedictarum opinionum dicere videtur, quod individua dicunt alias essentias a suis universalibus nec ipsa universalia sunt unquam individuata, sed secundum suam universalitatem existunt in suis individuis et sic individuum non addit ad naturam communem aliquid individuans eam, sed potius addit ad ipsam totam essentiam individualem et totum ipsum individuum : hoc, iudicio istorum et etiam aliorum, stare non potest nec ad propositum sufficere ; quia supponit unum quod communiter falsum aestimatur, scilicet quod universalia, secundum quod universalia, sint actu in inferioribus suis et quod essentia individui sit alia ab essentia suorum universalium, cuius falsitas in sequenti quaestione ostenditur. Et praeter hoc oportet adhuc respondere an essentia individualis seu ipsius individui sit per aliquid additum sibi individuata aut per se ipsam solum sine aliquo addito. Si enim per aliquid additum, tunc adhuc manent omnes rationes praedictae ; si autem sine aliquo addito, tunc simpliciter concedunt opinionem istam, scilicet quod individuatio nihil addat ad essentiam ipsius individui individualem seu individuatam.
Alia autem opinio est praedicta multo communior et solemnior, prout credo, quod individuatio aliquid addat ad essentiam individui, ita quod vere est realis differentia inter individuans et individuatum ; quae licet in plures vias dividatur, sicut superius est tactum, in hoc tamen conveniunt sibi omnes fundantque se in rationibus in opponendo tactis, et maxime in sex primis, et etiam quia materia manifeste videtur distingui et determinari per formam et forma contrahi ad determinatum modum existendi et ad esse hic et nunc per materiam.
Quia autem rationes utriusque opinionis valde fortes esse videntur, idcirco fuerunt alii qui nisi sunt concordare utramque per quandam distinctionem differentiae et additionis realium essentiarum aut rationum realium aut rationum in solo intellectu existentium, et per hanc nisi sunt satisfacere rationibus utriusque partis.
Dixerunt enim quod quaedam est additio secundum rem implicans realem differentiam inter id quod additur et id cui additur, ita quod realiter habent diversas essentias, sicut est materia et forma ; et hoc modo dixerunt quod individuatio nihil addit ad essentiam individui ; et argumenta primae opinionis hoc solum concludunt. Alia est additio rationis realis ad rationem realem nullam implicans realem differentiam seu aliquam diversitatem essentiarum ; unde nec proprie nec simpliciter dicitur additio, sed solum secundum quid ; sicut in Deo amor addit ad sapientiam et una idea ad aliam et sicut in differentia rationali quae simul est forma et substantialis forma et talis forma, scilicet rationalis et constitutiva hominis et ipsum distinguens ah aliis. Non enim ratio formae in ea dicit aliam essentiam a ratione substantialis formae aut a ratione talis formae, scilicet substantialis. Nec ista dicunt aliam essentiam a ratione constitutivi et distinctivi, sed in eadem essentia per omnimodam indifferentiam istae rationes comprehenduntur, et hoc realiter et non solum secundum modum intelligendi nostrum ; sicut ratio dextri et sinistri nullam rationem realem dextri et sinistri ponit in lapide qui aliquando est mihi a sinistris et aliquando a dextris, sed solum ponit diversitatem rationum in ipso secundum solum modum intelligendi, licet realem ponat in altero extremo respectu cuius ipse lapis dicitur dexter et sinister ; idem est de aliquo obiecto aliquando scito, aliquando ignorato aut contrarie opinato ; et idem de aliquo aliquando dilecto et laudato, aliquando odio habito et vituperato ; non enim ponunt aliquam diversitatem rationum in ipsis obiectis nisi secundum modum intelligendi tantum.
[Solutio obiectorum]
Dixerunt igitur isti quod argumenta primae opinionis nihil concludunt contra secundum modum additionis nec multo minus contra tertium ; argumenta autem secundae opinionis, praeter pauca, non concludunt necessario additionem nisi secundum modum secundum ; quae autem amplius concludunt fundant se super aliquo quod communiter non est a sapientibus concessum.
De rationibus autem primae opinionis satis faciliter ostendunt. Omnes enim arguunt, supposito quod fiat additio alicuius essentialis seu accidentalis aliquam essentiam diversam apponentis illi cui additur ; et ideo non plus possunt concludere nisi quod antecedens quod supponitur sit falsum, scilicet quod fiat additio alicuius, sive essentialis sive accidentalis, diversam essentiam apponentis ad id cui additur, si tamen et hoc vere et sufficienter concludunt. Et sic uno verbo isti se reputant sufficienter respondisse ad omnes rationes opinionis praedictae.
De rationibus autem secundae opinionis, quia quod dicunt difficilius est ostendere, ideo respondendo ad unamquamque propositum suum astruere nituntur.
Dicunt enim ad primum quod diversitas rationum realium sufficit ad hoc quod non sequatur individuum ad suum superius affirmando, ut quod non sequatur : est homo, ergo hic homo ; quia aliquando sufficit diversus modus accipiendi et intelligendi. Licet enim in Deo idem sit sapientia et voluntas, non tamen sequitur : scit hoc, ergo vult hoc. Veritas enim istarum consequentiarum quae fundantur in habitudine superiorum ad inferiora fundamentum habet a re, sed complementum ab intellectu nostro. Fundamentum pro tanto habet in re, quia in unoquoque homine est vere ratio quae est homo et ratio quae est hic homo ; pro tanto autem ab intellectu, quia ratio superioritatis et universalitatis secundum quam homo et consimilia intelliguntur ut unum et idem in omnibus individuis non est in re, sed solum in intellectu. Et haec est proprie et directe causa quare talis consequentia non est bona ; unde quando dicimus : est homo , nos non accipimus humanitatem quae in isto est proprie et distincte, sed accipimus rationem humanitatis, prout secundum intellectum est una in omnibus. Alias optime sequitur quod si iste habet humanitatem, quod habet suam propriam humanitatem ; nec in isto est aliqua humanitas quae simpliciter non sit haec humanitas, etiam secundum omnes praedictas opiniones, praeterquam secundum illam quae ponit universalia secundum suam universalitatem esse in rebus. Quamquam enim aliae ponant quod individuatio addat ad humanitatem, humanitas tamen individuata non est alia ab illa cui advenit individuatio, sed penitus eadem. Et posito etiam quod individuatio realiter aliquid differens addat, humanitas tamen cui realiter unitur haec individuatio nullo modo posset uniri alteri individuationi ; unde quantum ad consequentiam ita essent convertibilia sicut si penitus essent eadem ; et quantum est de ratione mutuae identitatis et inseparabilitatis plus quam subiectum et propria passio, quia magis inseparabiliter sibi adhaerent quam ista. Unde hoc argumentum non plus cogit illos qui ponunt quod nihil addat realiter differens quam alios.
Ad secundum dicunt quod quaecunque omnino sunt eadem alicui quod realiter est in se et in eis unum et idem inter se omnino sunt eadem ; individua autem non sunt sic sibi eadem in aliquo uno tali ; in nullo enim uno secundum rem sunt sibi eadem, sed solum in uno secundum intellectum.
Ad tertium dicunt quod individuatio, quantum est de identitate reali, potest praedicari de humanitate, et e contrario ; sicut et in Deo divinum amare potest praedicari de suo intelligere. Quia tamen modus praedicandi sequitur modum intelligendi et variatur secundum rationum diversitatem, quamvis nulla sit realis diversitas : ideo individuatio non proprie et recte potest praedicari de humanitate vel de alia re quacunque.
Ad quartum dicunt quod non solum ipsi sed et multi alii concedunt, et prout credo recte et catholice, quod forma habet per se suam individuationem, ita quod nullo modo habet eam aut contrahit ex materia ; licet eam habere non possit nisi in relatione ad materiam propriam et, ubi non habet miraculosam existentiam, non etiam nisi in materia propria, sicut nec suam essentiam potest aliter obtinere ; quoniam secundum totam suam essentiam est ordinata et relata ad materiam et totaliter impendens eidem. Unde secundum istos non appropriat sibi formam quasi agendo aliquam appropriationem in ea, sed solum hoc dicitur, quia non potest recipere formam nisi sibi appropriatam et adaptatam ; nec etiam forma agendo aliquid individuat essentiam materiae nec distinguit eius essentiam secundum se, sed solum secundum actus formales.
Ad quintum dicunt quod in rebus nihil est secundum veritatem commune aut universale, ita quod realiter insit eis communitas seu universalitas, et ideo non oportet apponi aliquid limitans, contrahens et approprians, sed illud idem cui intellectus attribuit universalitatem est vere secundum se proprium et individuum. Potest etiam fieri vis in prima propositione qua dicitur quod commune per id quod est commune nulli potest appropriari. Potest enim esse sensus : per id quod est commune, id est, in quantum commune seu secundum rationem suae communitatis ; et sic propositio est vera. Vel potest esse sensus : per id quod est commune, id est, per illam rem cui attribuitur communitas ; et tunc duobus modis : secundum quod illud potest stare pro essentia rei comprehendente pluralitatem rationum realium aut secundum quod stat pro altera illarum solum, scilicet pro ratione naturae absolute absque ratione individuationis. Et primo modo praedicta propositio simpliciter est falsa ; secundo modo potest concedi eo modo quo conceditur quod Deus, in quantum intelligit se, non amat se.
Ad sextum dicunt quod individuatio non est accidens, quamvis sit idem quod unitas numeralis. Quomodo tamen cum hoc possit esse in genere quantitatis discretae, quid isti et aliqui alii de hoc dixerint in sequentibus tangetur. Non concedunt autem quod individuatio seu unitas numeralis oriatur a principiis constituentibus rem, saltem unitas et individuatio ipsorummet principiorum ; unitas enim compositi oritur a suis partibus sicut et ipsum ; nec concedunt quod haec unitas sequatur ens cuius est nisi solum secundum intellectum.
Quod autem dicitur quod individuatio potest manere mutata specie non plus tangit ipsos quam alios ; quia omnes alii volunt quod ista sit inseparabilis ab essentia individui, sicut si essent omnino eadem ; individuatio autem illa quae manet mutata specie fundatur solum in illis quae in tota transmutatione manent immota. Quantum enim destruitur de essentia rei, tantum et de unitate ; et quantum per generationem advenit de essentia formali, tantum et de unitate ; quamvis non sit plene verum quod eadem res quae prius erat aer sit postea ignis, sed hoc est bene verum quod eadem materia quae prius erat sub forma aeris est postea sub forma ignis ; et aliquae formae eodem modo aliquando manent eaedem numero post transmutationem secundum aliquos sapientes.
Ad septimum dicunt quod non solum ipsi, sed fere omnes alii negant in corporalibus individuationem et numeralem distinctionem fieri per quantitatem ; quia tamen haec ratio in sequentibus plenius tangetur, ideo ad praesens responsionem eius recitare non curo.
Quid autem de istis opinionibus verius sit sapientiorum iudicio derelinquo. Si tamen haberem aliquam tenere, secundam tenerem, quia solemnior et communior est, licet nullam scirem sustinere ad plenum.
