Quaestio LXXII — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio LXXII

De actionibus quae fiunt in spiritu humano vel in angelico et in eorum potentiis aliqua quaesituri.

 

QUAESTIO LXXII

Quaeritur primo an corpora possint agere in spiritum et in eius potentias apprehensivas et appetitivas.

 

Et probatur primo quod sic.

  1. Omne activum, in quantum activum, est superius passivo, in quantum tali, et si illud passivum est assimilabile formae ipsius activi, tunc potest assimilari ab illo activo ; sed potentiae spirituum apprehensivae sunt assimilabiles suis obiectis corporalibus, nam omnis apprehensio includit assimilationem cognoscentis ad cognitum ; constat autem quod omne assimilabile, in quantum tale, est passivum, et quod forma corporalis, in quantum forma, dicit quid activum ; ergo potentiae spirituum, in quantum sunt formis corporalibus per cognitionem assimilabiles, possunt ab eis pati.
  2. Item, nihil cooperatur actioni nisi per modum agentis aut patientis ; sed obiecta corporalia cooperantur actionibus cognitivis eorum factis in spiritu ; non autem cooperantur per moduni patientis, quia huiusmodi actiones non recipiuntur in corporalibus obiectis ; ergo cooperantur eis per modum agentis ; sed hoc est impossibile, nisi aliquid agant in subiecto huiusmodi actionum, id est, in potentiis animae ; ergo et cetera. Quod autem obiecta corporalia cooperentur actionibus visivis eorum probatur : non solum quia nequeunt fieri absque praesentia talium obiectorum, immo etiam quia praedicti actus trahunt speciem ab pbiectis et essentialiter diversificantur secundum diversas species et genera obiectorum, et etiam quia ab efficiente unius simplicis speciei non possunt elici plures effectus totales et immediati inter se contrarii aut diversi genere et specie ; constat autem quod una potentia cognitiva est unius simplicis speciei et, tamen habet in se actus cognitivos inter se contrarios et plures genere et specie diversos.
  3. Item, inquietari et affligi non est actio subiecti afflicti et inquietati, quia actio, in quantum actio, non est laesiva agentis, in quantum agentis, quia omnis vis activa, in quantum agens, est essentialiter inclinata ad suam actionem tanquam ad effectum sibi consimilem et convenientem et sibi naturaliter complacibilem tanquam in propriam prolem a se visceraliter emanantem ; sed spiritus ex plurium obiectorum corporalium apprehensionibus affliguntur et inquietantur ; ergo talis afflictio non est actio facta ab ipso spiritu, sed potius ab obiectis corporalibus.
  4. Item, omnis actus potentiarum apprehensivarum fit sensibiliter seu experimentaliter cum quadam immutatione veniente ab extra ad intra, id est, ab obiecto ad intimum ipsius potentiae apprehensivae ; sed irrationale est dicere quod tam intima et tam assidua experientia sit falsa et fallax ; ergo huiusmodi immutatio vere fit ab obiecto exteriori tanquam a suo exteriori agente.
  5. Item, maius obiectum facilius videtur vel auditur quam minus, ut, magnum tonitruum facilius auditur quam modica vox et mons vel bos facilius videtur quam atomus pulvereus ; sed contrarium esset, si potentiae non patiuntur ab obiectis, sed potius exerunt actus suos in obiecta, quia maior vel aequalis virtus motiva facilius movet minus mobile quam maius et idem mobile facilius movetur a maiori vi maioris agentis quam a minori minoris agentis.
  6. Item, quantum extensum et dimensionale differt a simplici et spirituali, tantum hoc secundum differt a primo ; ergo qua ratione spiritus potest agere in corpus species et impressiones extensas secundum extensionem partium corporis, eadem ratione corpus poterit facere in spiritum species et impressiones simplices et simplicitati spiritus conformes ; sed spiritus facit ipsas in corpus, quando ipsum et eius partes impellit et movet, quia ille impulsus et motus est secundum unam sui partem inuna parte corporis et secundum aliam in alia.
  7. Item, terra et aqua sunt longe inferiores igne vel gemmis vel plantis aut animalibus ; sed hoc non obstante illa agunt et agere possunt etiam in ista ; ergo quamquam corpus sit inferius et ignobilius spiritu, non propter hoc sequitur quin possit agere in spiritum.
  8. Item, Augustinus, in libro Contra Iulianum, dicit quod originale transit a corpore in animam, non migrando, sed afficiendo ; ergo tunc corpus afficit animam, id est, generat affectionem in ea similem suae. In epistola etiam Ad Nebridium dicit : Arbitror omnem motum animi aliquid facere in corpore idque usque ad nostros sensus exire, id est, usque ad sensibilem notitiam nostrorum sensuum, quando motus animi sunt valde magni, velut cum irascimur aut tristamur aut gaudemus. Igitur ea vestigia sui motus quae animus figit in corpore possunt remanere et quasi quendam habitum facere, quae latenter, cum agitata fuerint, ingerunt nobis cogitationes et somnia. Et infra dicit : Assiduitate irascendi fel crescere et.medici affirmant. Cremento autem fellis rursus et facile ac prope nullis causis existentibus irascimur, ita ut id quod suo motu animus fecit in corpore, ad eum rursus commovendum valeat.
  9. Item, videmus quod ad certam motionem factam in cerebro sequitur somnus vel vigilia, et cholerici etiam citius irascuntur et sanguinei facilius laetantur ; ergo varia complexio et dispositio corporis causat aliquid in anima.
  10. Item, quod potest in totam substantiam potest et in eius potentiam, quia maius est posse in substantiam quam in eius potentiam ; sed essentia animae sensitivae fit a virtute corporis, scilicet, a virtute seminali vel corporum caelestium, ergo possunt eius potentias variare, saltem accidentaliter ; sed quod potest a corpore fieri in potentiis sensitivis animalium potest et in nostris sensitivis, quia in accidentalibus variationibus eis conformamur ; ergo et cetera.
  11. Item, nobilius est posse suam materiam subicere actioni agentis inferioris et posse se inde extrahere -quam posse alterum solum, unde secundum Gregorium beati sua corpora gloriosa possuut ex spirituali potestate reddere nobis palpabilia, sicut Christus post resurrectionem exhibuit discipulis suis, quando ait : Palpate et cetera ; ergo maioris potestatis est in spiritibus quod dominative possint se subicere actioni corporum.
  12. Item, corpus potest simplicem et indivisibilem speciem generare in corpore ; ergo multo magis potest hoc in spiritu. Prima probatur : quia sicut lux parietem in sola superficie irradians generat in ea lucem superficialem nihil habentem de dimensione profunditatis, sic, quando sphaera tangit alteram sphaeram in solo puncto, potest suo tactu afficere vel irradiare eam in solo illo puncto eadem ratione qua et potest eam tangere in solo illo. Praeterea, tangi est quaedam passio a tangente illata, propter quod omne agens physicum, id est, omne agens per contactum, dum agit, patitur. Praeterea, quando totum corpus illuminatur vel calefit, tunc in omni puncto eius tam medio quam extremo est calor ; sed ille qui est in puncto est necessario punctalis et indivisibilis ; ergo et cetera.
  13. Item, unumquodque potest magis agere simile eius quod per se sibi convenit quam eius quod per accidens sibi convenit ; sed simplicitas et intellectualitas per se competunt omni formae, extensio autem convenit ei per accidens ; ergo omnis forma plus potest generare speciem simplicem et intellectualem quam extensam et sensibilem. Minor probatur dupliciter : Primo quidem, quia omne quod ex se et absolute est non quantum et inextensum, est ex se et absolute simplex et intellectuale ; sed omne quod non est per se de praedicamento quantitatis est huiusmodi, quia soli quantitati per se et ex se convenit extensio et divisibilitas ; ergo, et cetera. Secundo, quia quidditas omnis formae est per se obiectum sojius intellectus, nam solius intellectus est nosse definitiones rerum seu quid est hoc vel id.
  14. Item, omne habens partes in infinitum divisibiles et minuibiles, sicut continuum et iuxta proportionem et adaequationem ipsius continui, est quantum et continuum, et si id est actio trahens a suo obiecto huiusmodi quantitatem et divisibilitatem, oportet quod essentiam suarum partium trahat ab eo ; sed visio corporis est divisibilis et minuibilis sicut ipsum corpus, nam subtracta una parte illius corporis subtrahitur visio illius partis et remanet visio aliarum, quia visio unius partis tantum differt a visione alterius quantum una pars rei visae differt ab alia, visio etiam unius partis respicit solum situm illius partis, ita quod partes visionis secundum diversos situs partium rei visae distinguuntur et connectuntur sicut et ipsae partes rei visae ; ergo visio corporis est quanta et continua sicut et corpus, videturque quod trahat quantitatem suam ab illo ac per consequens et essentiam partium suae quantitatis.

 

[Respondeo]

Ad huius quaestionis evidentiam tria sunt praenotanda.

Primum est de vario modo agendi et patiendi. Est enim quadruplex, quantum spectat ad praesens.

Primus est ex hoc quod patiens est ex se simpliciter subiectum vel subicibile activae virtuti agentis et eius actioni, et e contra virtus agentis est ex se potenter et efficaciter conversa vel convertibilis super intima passivae potentiae ipsius patientis quod ex vi talis conversionis influitur et imprimitur actio ab agente in patiens. Et hoc modo lux solis agit in aerem sibi praesentialiter subiectum et ignis in ligna et ea quae igniuntur ab eo et motor in lapidem quem suo impulsu proicit in longinquum.

Secundus modus est, quando patiens sic est per formam altam et nobilem sublevatum quod non est simpliciter subiectum tali agenti ; potest tamen per vim propriae formae sibi praedominantis voluntarie subici tali agenti. Et hoc modo corpus gloriosum potest subici tactui et comprehensivae palpationi per spiritualem vim gloriosae animae ipsius beati quam habet super corpus suum gloriosum. Et sic Christus post resurrectionem suam exhibuit corpus suum, ut posset palpari a discipulis suis ; in qua quidem palpatione, poterant hinc et inde seu huc et illuc impellere et trahere carnem eius et manum, quod tamen non possent, nisi Christus eorum tractui potestative subiceret carnem suam.

Tertius modus est, quando patiens non subicitur activae virtuti agentis directe et immediate, sed solum oblique et mediate, nec subicitur ex se solo absolute sumpto, sed solum ex hoc quod est alteri patienti firmiter et fortiter colligatum. Et hoc modo contra propriam et absolutam naturam gravium et levium fiunt quaedam motiones et retentiones eorum propter impossibilitatem vacui, ut, cum aqua stans in vase subterius perforato et aperto non exit per illa foramina nec descendit, quia aer non potest per aliquem aditum subintrare in locum quem aqua relinqueret, si descenderet et exiret, aut cum lapis planus et politus super alterum planum et politum stans trahitur violenter a manu sic in sursum quod ex nulla sui parte obliquatur. Hoc enim modo est impossibile eum evelli a lapide alio super quem stat ; quia tunc in centro medio iuncturae lapidum fieret vacuum, pro eo quod aer exterior non potest ad illud medium subintrare nisi succcessive, oportet enim quod primo subintret primam partem spatii seu intermediae iuncturae lapidum, antequam pertingat ad eius medium. In tractu. autem lapidis in sursum omnino et undique recto ita cito trahitur medium in fine superficiei lapidis sicut et circumferentia eius ; et si una pars illius superficiei trahitur prius quam alia, tunc trahitur oblique, quia pars prius tracta est tunc altius quam non tracta. Igitur in his et consimilibus colligantia corporum naturaliter refugiens et prohibens vacuum retinet vel secum trahit corpora contra suam absolutam naturam. Item, ignis naturaliter tendens sursum, quando est imbibitus ponderosae naturae ferri vel carbonis, tendit cum eis deorsum tanquam motus a gravitate eorum propter inseparabilem colligantiam sui ad illa.

Iste autem modus agendi et patiendi quoad quid assimilatur eductioni formarum de materia factae ab impressione prius naturaliter influxa eidem materiae ab aliquo agente. Illa enim impressio, cum sit quaedam actio vel passio, non se habet ad subsequentem eductionem formae de materia sicut se habebat influxiva vis agentis ad influxum ipsius impressionis. Illa enim erat directe conversa super subiectum recipiens eius influxum, et ille influxus directe manat et fluit ab illa vi agentis ; eductio autem formae de materia non fluit sic ab ipsa impressione, nec impressio dirigit se ad subiectum eductionis, ut influat talem eductionem in ipsum, immo potius ipsa impressio est quaedam directio et impulsio seu inclinatio eiusdem subiecti seu materiae ad finalem terminum ipsius eductionis, iuxta quod sagitta a sagittante impulsa est ipso impulsu formaliter et virtualiter inclinata ad illum locum ad quem localis motus ipsam subsequens finaliter currit tanquam ad terminum suum.

 

Sciendum autem quod sicut in rebus ad invicem colligatis est aliquando differentia superioritatis qua unum est superius altero, sic et in motibus seu passionibus ex tali colligantia causatis est differentia ; quia a motu facto in superiori causatur motus in inferiori quasi descendendo, ab inferiori vero in superius quasi ascendendo. Et ideo motus superioris non sic subiacet motui inferioris, quando causatur ab eo, sicut motus inferioris subiacet superiori, quando causatur ab eo.

Sciendum etiam quod mobilitas materiae ad motum ex ea educendum plus accedit ad rationem activi quam sola susceptibilitas materiae ad suscipiendum influxum alicuius influentis in eam. In illa etiam mobilitas quae est ad formam et motum connaturalem materiae mobilis plus accedit ad rationem activi quam mobilitas ad motum violentum et ad formam artificialem. Et ideo mobile plus dicitur cooperari in suo motu sibi connaturali quam in violento et sibi naturali, quia naturalis ordo mobilis ad talem motum non modicum iuvat ad factionem eius ; sicut etiam mobile plus cooperatur in quocunque motu, etiam violento, quam in suscipiendo influxum ab exteriori agente fluentem, quia plus est habere in se naturam talem, ex qua talis actio possit in ipsa et ex ipsa educi quam quod solum possit in ipsa suscipi, non autem ex ipsa educi. Unde et formae de materia eductae conservantur in ea absque auxilio, extrinseci educentis, formae autem non ex ea eductae, sed solum in ea susceptae non conservantur in ea nisi per praesentem continuum influentis actum. Propter quod Avicenna dicit quod educens formas de materia, non est simpliciter causa esse et essentiae earum, sed solum sui fieri, id est, solius eductionis earum de materia, influens vero est causa esse et essentiae formarum quas influit. Hac etiam ratione ego in quaestione de rationibus seminalibus dixi quod eo ipso quod creator dedit materiae talem mobilitatem ad formas, ut per solum impulsum motoris extrinseci possent ex ea educi, eo, inquam, ipso quasi concreavit huiusmodi formas in ea, quia ex hoc potentialiter et quasi causaliter sunt in ea.

 

Quartus modus est, quando agens agit intra se, dirigendo vim suam activam in obiectum extrinsecum et etiam eo ipso aperiendo et applicando suam potentiam passivam ad ipsum obiectum, acsi deberet illud obiectum intra se capere. Et hoc modo immediatum principium actionis apprehensivae vel volitivae agit intra potentiam animae ; quamvis hoc non sit ita secundum illos qui ponunt quod actio cognoscendi et intelligendi fiat immediate ab obiecto, ita quod potentia cognitiva nec per se nec per habitum nec per speciem prius ab obiecto genitam efficit illum actum, sed solum recipit illum ab obiecto a quo in ipsam influitur, sicut lumen aeris, influitur in aere a luce solis. Huius autem positionis impossibilitas infra plenius ostendetur, nunc autem sufficiat dicere quod quantumcunque potentia cognitiva per habitum et species ab actione cognitiva differentes sit informata, non potest in actionem cognitivam exire, nisi prius intendat actualiter in obiectum, ita quod aspectus suae intentionis sit actualiter conversus et directus in illud. Et ideo dato quod species praecurrens actionem cognitivam sit influxa ab obiecto, adhuc praeter hoc oportet quod pqtentia actualiter intendat et intellective aspiciat in obiectum ; nam impossibile est quod absque hoc producat in se actum cognitivum.

Secundo est praenotandum quod licet obiectum, pro quanto solum terminat aspectum virtutis cognitivae et suae actualis cognitionis, non habeat simpliciter et proprie rationem efficientis, quia formalis terminatio praedicti aspectus non est aliqua essentia realiter differens ab ipso aspectu et saltem non est influxa vel educta ab obi ecto, in quantum est solum terminus ipsius aspectus et actus cognitivi : nihilominus potest large connumerari inter causas efficientes ; tum quia obiectum in quantum est talis terminus vel terminans, non habet rationem patientis aut entis possibilis seu potentialis, immo potius rationem actus et entis actualis ; tum quia virtus activa potentiae cognitivae sic necessario eget tali termino et eius terminatione ad hoc quod producat actum cognitivum, acsi praedictus terminus influeret aliquid in ipsam vim cognitivam et in eius actum. Tale autem efficere non est ibi secundum rem aliud quam vim activam absque tali termino et terminatione non posse agere suum actum et posse hoc cum ipso, ita quod intrinseca et formalis terminatio virtutis activae est vere coefficiens actionem ipsius virtutis ; quia virtus absolute sumpta non est sufficiens activum, nisi cum est sufficienter terminata per obiectum seu in obiectum.

 

Quod autem obiectum non habeat proprie in hoc rationem efficientis probatur adhuc praeter rationem suprascriptam triplici ratione.

Prima est : quia Deus non est naturale et necessarium agens alicuius effectus creati, nec esset tutum hoc de Deo affirmare, immo respectu omnis effectus creati est Deus agens mere liberum et voluntarium. Constat autem quod quando intellectus beatorum omnino perfecte et ultimate dispositus et informatus ad actum visionis Dei in se producendum habet aspectum actualiter conversum et defixum et fixe terminatum in Deum, tanquam in obiectum : tunc ita naturaliter et necessario habet sequi et effici actio visionis sicut ad lucem solis conversam, super aerem sufficienter dispositum ad illuminari sequitur naturaliter et necessario actio et effectus illuminationis. Quamvis enim Deus posset adhuc impedire effectum, imperando quod non sequeretur ad talem causam sic sufficientem : nihilominus, Deo hoc non imperante, naturaliter et necessario sequitur talis effectus ad talem causam.

Secunda est : quia persona Christi, in quantum est suppositum seu substantificatus terminus naturae humanae in eo substantificatae et suae formalis unionis et cohaerentiae qua sibi tanquam propriae personae cohaeret existendo in ea tanquam in propria persona, ipsa, inquam, Christi persona ex hoc nihil efficit in sua natura humana ; quia, si ex hoc in ea aliquid faceret, tunc aliquid efficeret in ea quod non efficeretur a persona Patris et Spiritus Sancti, quia ipsae non sunt personalis et substantificatus terminus humanitatis Christi. Absit autem dicere quod persona Filii Dei aliquid faciat quod non omnino eodem modo et omnino aequaliter fiat a persona Patris et Spiritus Sancti.

Tertia est : quia nullum patiens potest aliquam actionem vel passionem recipere a virtute creata in ipsum influente, nisi actualis aspectus praedictae virtutis sit prius conversus et directus ad patiens et terminatus in ipsum. Et tamen nemo dicet quod patiens ex hoc solo debeat proprie dici efficiens actionis vel passionis quam recipit a tali virtute. Et tamen se secundum quod varie terminat aspectum virtutis influxivae, sic varie fit influxus in ipsum, ita quod diversus modus terminandi cooperatur ad diversum modum agendi et patiendi.

 

Tertio est praenotandum quod sicut quaedam actiones et passiones praeexigunt certas formas et formales dispositiones in suo susceptibili, ita quod absque eis non possunt in eo fieri nec suscipi : sic materia aliquando habet ex sua essentia, aliquando vero ex suis formis quod non possit subiacere actioni aliorum agentium. Ex sua essentia quidem hoc habet : quia materia spiritualis non est capax formarum extensarum et, corporalium nec materia corporalis formarum spiritualium. Ex formis vero hoc habet : quia materia potentiae volitivae, prout subest formae talis potentiae, non est capax habituum et actuum potentiae cognitivae nec e contrario, quia nec habitus et actus volitivi possunt recipi in materia potentiae volitivae, nisi prout est informata sua forma spirituali per quam est volitiva. Et idem est de habitibus et actibus potentiarum cognitivarum. Sicut enim anima non potest recipi in materia sui corporis, nisi prius sit debite complexionata et organizata : sic nec actus videndi potest recipi in oculo corporali absque potentia visiva et absque debito aspectu eius ad obiectum, et idem est de auditu respectu potentiae auditivae et sic de aliis. Sicut enim est ordo prioritatis et posterioritatis inter materiam et formam : sic est et inter formas. Unde illae quae naturaliter sunt postremae immediatius cohaerent formis mediis quam remotis et quam materiae primae seu remotae, in quantum remotae ; quia non cohaerent materiae nisi in quantum per formas primas et intermedias praedispositae. Et haec est causa quare formae intermediae dicuntur esse materiales et quasi materiae formarum postremarum. Propter hoc etiam formae postremae dicuntur recipi in intermediis quasi in suis sublectis, quamvis proprie non recipiantur nisi in materia, prout est per formas intermedias informata. Si tamen recipi et recipere non significet aliud quam ordinatam coniunctionem et cohaerentiam formarum per quam prior cohaeret postremae ut prior et postrema cohaeret priori ut posterior et ut naturaliter praeexigens priorem : sic prior proprie dicitur recipere postremam et postrema proprie dicitur recipi a priori.

 

His igitur praenotatis ad quaestionem dicendum quod circa eam sunt tres vel etiam quatuor opiniones.

Prima est Aristotelis et sequacium eius dicentium quod in spiritum corpori formaliter coniunctum agunt corpora et corporalia obiecta non solum per modum colligantiae nec solum per modum termini obiectivi, immo etiam per simplicem et impressivum influxum. Et hoc ponunt dupliciter : primo quidem, quod influant per solam vim propriam, et sic secundum eos influit lux suam speciem in potentiam visivam et calor vel frigus in tactum et sonus in auditivam et sic de aliis sensibus obiectorum propriorum. Secundo modo secundum eos influunt per irradiationem lucis intellectualis intellectus agentis. Dicunt enim quod sicut color luce non irradiatus non potest suam speciem influere in visum et ideo non potest ab eo videri, cum autem est luce irradiatus, influit in visum et per speciem sic influxam videtur ab eo : sic formae corporales vel formae imaginariae, quas vocant phantasmata, a luce intellectus agentis irradiatae influunt suas similitudines in intellectum possibilem, et per hoc intellectus possibilis intelligit res corporales. Sicut enim in oculo cati vel noctuae est praeter potentiam visivam quaedam lux corporalis per quam colores rerum in tenebris illuminantur, ut possint in eorum oculos suas species influere et ab eorum potentia visiva videri : sic secundum eos est in anima rationali duplex potentia ad actum intelligendi necessaria. Quarum una est sicut lux in oculo noctuae, et hanc vocant intellectum agentem, alia vero est sicut potentia visiva oculi, et hanc vocant intellectum possibilem, quia primo est in potentia ad species obiectorum recipiendas ac deinde per eas informatus producit in se actum intelligendi, quamvis in hoc contraria sibi dicere videantur, prout infra dicetur.

Causa autem propter quam nolunt formas corporales posse influere suas species in intellectum, nisi prius sint irradiatae ab intellectu agente, est : quia species rerum, prout sunt in intellectu possibili receptae, sunt secundum eos universales et ab omnibus particularibus et dimensionalibus conditionibus abstractae, unde nec per se repraesentant aliquid particulare vel dimensionale ac situale. Cum ergo formae corporum sint materiales et dimensionales et particulares : oportet quod per aliquid immateriale, abstractum et universale abstrahantur species immateriales et simplices et universales ab eis. Et ideo praeter intellectum possibilem harum specierum receptivum oportet dare intellectum agentem, id est, has species de formis dimensionalibus et particularibus abstrahentem. In potentiis vero sensitivis non ponunt fieri species ab obiectis nisi dimensionales et particulares et in organis sensuum situaliter existentes. Unde nec ponunt quod primo et per se informent sensitivas potentias animae, sed potius totum conjunctum ex potentia et suo organo. Et ideo ad has species generandas sufficiunt obiecta corporalia absque aliqua luce intellectuali per quam abstrahantur ab eis.

 Secunda opinio differt a priori in hoc quod ponit corporatam in intellectum quam in sensum posse per se influere species simplices et spirituales, sic tamen quod intellectualis simplicitas subiecti in quo fiunt confert ad earum simplicitatem ; quia unumquodque subiectum recipit, secundum quod aptum natum est recipere et non aliter. Omnesque species intellectus ponit esse particulares, quamvis aliquae earum non, repraesentent particulares conditiones obiectorum, sed solum quidditatem eorum abstractam ab eis et ut pro tanto universaliter sumptam.

Tertia a duabus primis differt in hoc quod ponit non solum intellectum, sed etiam sensus irradiative agere in obiecta et ab eis abstrahere species per quas sentiunt ipsa obiecta. Quod quidem Aristoteles non dicit, quamvis dicat quod oculus agit aliquando in exteriora, quemadmodum et cetera lucida ; quasi dicat quod oculus habet in se aliquam lucem corporalem per quam potest illuminare, sicut et cetera lucida. Aliud est autem dicere quod corporalis lux oculi irradiet aliqua et aliud quod sua spiritualis potentia visiva, quae est formalis potentia animae, irradiet sua sensibilia obiecta et sic quod ab eis abstrahat species spirituales vel dimensionales.

Quarta est beati Augustini dicentis in nullum spiritum posse fieri aliquid a corpore per rectum influxum, sed solum per modum colligantiae et per modum termini obiectivi. Quod enim non per rectum influxum aliquid in spiritu seu anima faciat, dicit aperte in libro VI Musicae, ubi postquam quaesivit an audire sit idem quod aliquid a corpore in anima fieri, subdit ; Semper absurdum est fabricatori corpori materiam quoquomodo animam subdere ; esset autem corpori sic subiecta, si corpus in ea aliquos numeros operaretur ; non ergo, cum audimus, fiunt in anima numeri, ab his quos in sonis cognoscimus. Item, paulo post : Corporalia igitur, quaecunque huic corpori ingeruntur aut obiciuntur extrinsecus, non in anima, sed in ipso corpore aliquid faciunt. Item, paulo post : Videtur milii anima, cum sentit in corpore, non ab illo aliquid pati, sed in eius passionibus attentius agere. Item, paulo post : Cum adhibentur ea quae nonnulla, ut ita dicam, alteritate corpus afficiunt, et exerit anima attentiores actiones suas quibusque locis atque instrumentis accommodatas, tunc videre vel audire vel olfacere vel gustare vel tangendo sentire dicitur ; has operationes passionibus corporis puto animam exhibere, cum sentit, non easdem passiones recipere. Item, paulo post : Cum ab iisdem operationibus suis aliquid patitur, non a corpore, sed a se ipsa. patitur.

Item, XII libro Supra Genesim ad litteram, capitulo 16, dicit : Quia omnis spiritus est omni corpore sine dubitatione praestantior, sequitur ut non loci positione, sed naturae dignitate praestantior sit natura spiritualis isto corporeo caelo, etiam illa ubi rerum corporalium exprimuntur imagines. Hinc est quod praestantior est imago corporis in spiritu quam ipsum corpus in substantia sua. Nec sane putandum est corpus facere aliquid in spiritu, tanquam spiritus corpori facienti vice materiae subiciatur. Quamvis ergo prius videamus aliquod corpus quod antea non videramus, atque incipiat imago eius esse in spiritu nostro, qua id, cum absens fuerit, recordemur : tamen eam eius imaginem non corpus in spiritu, sed ipse spiritus in se ipso facit celeritate mirabili, quae ineffabiliter longe est a corporis tarditate. Item, paulo post repetit eandem sententiam bis. Item, capitulo 30, dicit : Cum a corpore causa est ut talia visa, scilicet, somniorum vel consimilium cernantur, non ea corpus exhibet nec habet eam vim ut formet aliquid spirituale, sed anima ipsa spiritu similitudines corporalium agit aut intuetur obiectas. Et si quidem eas ipsa agit, phantasiae sunt tantum, si autem obiectas intuetur, ostensiones sunt, id est, a spiritibus bonis vel malis factae, prout dixerat paulo ante.

Item, libro X De Trinitate, capitulo 5, dicit quod, quia anima non potest inferre introrsus ipsa corpora tanquam in regionem incorporeae naturae, imagines eorum convellit et rapit factas in semetipsa de semetipsa.

 

Nota autem quod Augustinus censuit animam non posse subici actioni corporis non solum ratione suae formae intellectualis qua incomparabiliter praecellit omne corpus, sed etiam ratione suae spiritualis materiae, quia illam vult esse praestantiorem omni forma corporali. Unde XIII libro Confessionum, circa principium, agens de materia seu de informi spirituali et corporali dicit : Spirituale informe praestantius est quam si formatum corpus esset, corporale autem informe praestantius est quam si omnino nihil esset.

Sustidendo igitur hanc opinionem Augustini  quam et magni doctores secuti suat quatuor per ordinem sunt probanda et declaranda. Primum est quod corpus ex se et per se non possit aliquid directe in spiritum. Secundum est quod nec hoc possit per irradiationem factam ab aliqua potentia apprehensiva animae et iterum quod nec hoc possit ratione simplicitatis et intellectualitatis subiecti patientis. Tertium est quomodo per viam naturalis colligantiae aliquid possit fieri a corpore in animam. Quartum est quomodo obiectum, in quantum terminat aspectus et actus potentiae animae, cooperatur productioni eorum et quomodo ex hoc actus trahant speciem ab obiectis et diversificentur genere et specie secundum diversa genera et species obiectorum.

Primum igitur, quod scilicet corpus non possit ex se influere suam speciem in spiritum, sic probatur. Propter praecellentiam qua intellectus transcendit potentiam imaginativam et potentia imaginativa sensum non potest potentia imaginativa defigere aspectum suum in intellectum, prout dicit Dionysius libro De divinis nominibus, capitulo 1. Sed maior est transcendentia spiritus, saltem angelici et rationalis, super omnem potentiam extensam et corporalem. Ergo haec multo minus potest suum aspectum defigere in spiritum, et praecipue in partem intellectivam. Sed non potest in illum influere, nisi defigat aspectum suum in illum. Ergo non potest in illum influere.

Item, ceteris paribus altior aspectus exigitur ad influendum quam ad recipiendum influxum. Sed sensus particularis non potest, etiam praerecipiendo, elevare et defigere aspectum suum in intellectum nec etiam in imaginativam ; quando enim ab illis aliquid recipit, non fit hoc per elevationem et defixionem sui in illa. Ergo multo minus potest forma vel potentia corporalis elevare et defigere suum aspectum in illa, ut aliquid influxive agat in eis.

Item, quando forma corporalis, puta, lux vel calor dirigit suum virtualem aspectum in locum et situm corporalem in quo est aliquis spiritus : aut eodem aspectu aspicit et influit in spiritum aut alio, et iterum aut alio eiusdem generis et speciei aut alterius. Si eodem modo, ergo aeque situaliter et dimensive et aeque intime aspicit et influit in spiritum sicut et in corporalem locum et ita non influet in spiritum speciem simplicem et spiritualem, immo, ut videtur, nec aliam numero ; quia eodem aspectu non potest super eundem situm influere duas vel plures species, saltem integras et perfectas. Si vero alio eiusdem speciei, adhuc idem inconveniens sequitur, et ultra hoc aliud, scilicet, quod respectu eiusdem situs et per eandem lineam et sub eisdem angulis habeat plures aspectus et actus. Si autem alio alterius generis, scilicet, aspectu simplici et spirituali, adhuc maius inconveniens sequitur, scilicet, quod forma et virtus corporalis et extensa versus eundem locum et per easdem lineas et angulos habeat unum aspectum spiritualem et simplicem et alium extensum et corporalem.

Item, aut species influxa a corpore in spiritum erit secundum se totam et secundum omnia sua ab, unaquaque partium corporalis formae ipsam influentis, aut ab omnibus in simul sumptis, aut secundum aliquid sui erit ab una parte et secundum aliud ab alia et sic de singulis. Sed nullo istorum trium modorum est hoc possibile, ut probabo. Ergo et cetera.

 

Quod enim primus modus sit impossibilis faciliter patet : quia tunc tota species esset totaliter ab unaquaque partium, ita quod tota et totaliter fieret plures et a pluribus causis totalibus et secundum eandem speciem factionis.

Secundus autem modus probatur esse impossibilis. Primo, quia experimento probamus quod una parte formae extensae et influentis amota tollitur una pars ipsius influxus, etiam dato quod fiat in eadem parte vel in eodem puncto aeris. Tollitur enim ille radius seu influxus qui per rectam lineam a parte amota fluebat in illum punctum aeris, ceteri vero influxus a ceteris partibus venientes remanent sicut prius. Hoc autem esset impossibile, si unus et idem influxus quoad omnia sua esset ab omnibus partibus simul sumptis ; quia tunc subtracta una parte formae influentis deficeret totus influxus aut remaneret totus, attamen si remaneret totus, tunc nihil fluebat, a parte amota.

Secundo, quia unitas seu unio partium formae et virtutis extensae est idem quod earum situalis continuatio. Ergo per hanc unitatem seu continuitatem non assurgunt ad agendum aliquid unum unitate spiritualis simplicitatis, sed solum unitate situalis concursus et nexus.

Tertio, quia quaelibet pars formae influentis habens proprium situm ab aliis distinctum seu exterioratum habet aliquem immediatum influxum, iuxta quod et habet proprium aspectum per aliam lineam directum in patiens et alium per aliam et sic de singulis. Unde et unaquaeque influit proprium radium per lineas proprias ab ipsa sola tanquam a base ipsarum protractas. Quae, si cum aliis ad idem punctum subiecti patientis concurrant, procedunt et radiant in ultra per varias lineas et radios, ita quod, qui erat in dextro latere primi trianguli seu primae pyramidis in illud punctum concurrentis, est postea in sinistro latere secundae pyramidis ab illo puncto inchoatae. Ex quo, patet quod proprius influxus seu radius cuiuslibet partis est sic per suam partialem essentiam diversus a radiis aliarum partium sicut una pars influentis est per suam partialem essentiam diversa a ceteris partibus eius.

Quarto, quia species influxa trahit directe et immediate totam suam essentiam a suo proprio et immediato influente, ita quod suum influens est radicalis et originalis basis speciei influxae. Si ergo omnes partes influentis ut in simul sumptae influunt directe et immediate totam illam speciem : quaelibet ut cum aliis sumpta erit directa et immediata basis totius speciei, et nihil erit in specie quod fontaliter et directe et immediate non fluat et derivetur a qualibet ut cum aliis sumpta. Quod est impossibile et forte realiter idem quod dicere quod tota et totaliter fluat a qualibet.

Quinto, quia species influxa repraesentat suum influens per id quod trahit ab eo. Sed species cognitiva partium corporis non secundum aliquid sui totaliter repraesentat quamlibet partem corporis visi vel soni auditi, immo si subtrahatur una pars rei visae, subtrahitur una pars visionis et speciei visivae ; sicut etiam una pars videtur vel auditur ut est partialiter distincta ab aliis et in alio situ posita et ut est minor suo toto, sic oportet quod species per aliquid sui repraesentet partem illam, prout est visibiliter et situaliter distincta ab aliis et sic de singulis. Sed impossibile est singula horum fieri ab ipsa per omnino id ipsum aut per totam suam vim repraesentativam totaliter sumptam. Praeterea, sicut fluet ab omnibus ut solum indistincte sumptis, sic nullam poterit repraesentare ut ab alia diversam.

 

Tertius autem modus, quod scilicet secundum aliquid sui sit ab una parte, et secundum aliud ab alia, probatur esse impossibilis.

Primo, quia tunc species existens in spiritu haberet partes quasi sic continuatas ad partes formae extensae a quibus immediate influuntur, sicut partes speciei extensivae influxae in corpus continuantur ad eas. Ex quo sequitur quod illae sic sint situales et extensae sicut et istae aut saltem sicut et illae. quae a pluribus partibus fluunt in quolibet puncto aeris. Et si quaelibet pars influentis per aspectum perpendicularem perpendiculariter influat in spiritum, tunc species in ipsum influxa sub eodem dimensivo aspectu continuabitur suae basi originali.

Secundo, quia partes speciei sic in spiritum influxae non possunt habere extensivam continuitatem aut aliquam situalem ad invicem unionem, nec forma extensa eas influens potest eis influendo dare continuitatem spiritualis et inextensae et in situalis unionis. Ergo nulla pars speciei erit alteri unita vel aliqua unione continuata. Ex quo sequitur quod sunt ibi infinitae simplices et indivisibiles actu distinctae, immo etiam sequitur quod nec sint simplices nec extensae nec indivisibiles nec ex semper divisibilibus per modum continui compositae.

 

Item, ad principale : Omnis influxus se habet sic per analogiam ad suum influens quod sua essentia influxa incomparabiliter deficit ab essentia influente ; propter quod nulla forma substantialis potest influere formam substantialem, nec aliqua forma habitualiter seu fixe et radicaliter in suo subiecto fundata potest influere aliam consimiliter et coaequaliter in subiecto fundatam, quamvis per suos influxus possit de subiecto educere formas substantiales et habituales sibi coaequales. Hoc autem in tantum est verum quod etiam divina essentia non potest aliam essentiam a se diversam influere, quin in infinitum deficiat ab entitate ipsius. Ergo omnis species influxa a corpore vel a forma corporali deficit infinite ab entitate et nobilitate formae corporalis a qua influitur. Ergo omnis species a corpore in spiritum influxa esset in infinitum vilioris et defectibilioris, essentiae quam sit ipsa forma corporalis. Cuius oppositum oportet dare, quia species spiritus est viva et cognitiva et affectiva aut saltem simplex et spiritualis et est actus informativus materiae et subiecti incomparabiliter transcendentis omne corpus.

Item, materia aut quaecunque potentia passiva ex sua essentia appropriata soli formae, in infinitum transcendenti omne corpus et omnem formam corporalem est omnino insubiecta et insubicibilis omni actioni et virtuti corporeae, et hoc non solum ratione suae formae nobilioris, sed etiam ratione suae essentiae. Sed omnis materialis potentia passiva simplex et spiritualis est huiusmodi. Ergo, et cetera.

Item, simplicitas et spiritualitas ex sua ratione excedunt incomparabiliter extensionem et quantitatem corporalem. Ergo essentialis simplicitas et spiritualitas potentiae passivae spirituum excedit incomparabiliter omnem extensionem et quantitatem cuiuscunque corporei. Ergo impossibile est quod alicui virtuti extensae aut eius actioni sit subicibilis vel subiecta.

Item, influxus trahens immediate totam suam essentiam a suo influente non est minus nobilis aut vigorosus secundum illum aspectum quo immediatius et indistantius aspicit suum influens quam secundum illum secundum quem non sic immediate et indistanter se habet ad ipsum. Sed nullum immediate influxum a corpore trahit spiritualem simplicitatem et vitalitatem secundum illum aspectum quo immediatissime iungitur corpori influenti seu quo immediatissime aspicit ipsum ut suam radicem et suum radicale influens Ergo multo minus habet spiritualem et vitalem simplicitatem secundum illum aspectum quo quasi ab influente recedens terminatur et recipitur in sub subiecto.

Item, simplicitas et vitalitas et spiritualitas seu in corporeitas speciei influxae in spiritum est sic ipsi speciei essentialis quod non videtur dicere diversas essentias, ita quod simplicitas et incorporeitas et vitalitas sint quaedam essentiae superadditae essentiae ipsius speciei. Ergo ab eodem a quo influitur essentia illius speciei influitur eius simplicitas et incorporeitas et vitalitas. Absurdum est autem dicere quod vita sit quidam immediatus influxus non vivi et simplicitas extensi et incorporeitas corporei et cognitivum non cognitivi et sic de aliis.

Item, qua ratione sonus vel calor influit suam speciem in spiritum, eadem ratione motus localis et suus impubis impriment suas species, in spiritum qua etiam ratione influent in cognitivas potentias spiritus, eadem ratione influent in eius substantiam, prout est mobilis ad varia loca ; et etiam pro tanto amplius, pro quanto mobilitas spiritus ad varia loca est inferior mobilitate suarum potentiarum ad actus cognitivos et affectivos. Ergo spiritus separatus existens in vase vel in alio loco corporali poterit per impulsum alicuius corporis violenter impelli et expelli de illo loco ad alium locum. Quod apud sapientes est valde absurdum.

Item, quando subiectum alicuius influxus est de se mobile ad aliquem terminum ad quem inclinat influxus, tunc terminus ille est aptus natus de subiecto educi per talem influxum, nisi ille influxus sit in sua specie nimis remissus. Sed potentiae cognitivae et volitivae sunt mobiles ad aliquos habitus ad quos inclinant ; et quantum est de se, impellunt actus et influxus cognitivi et affectivi. Ergo huiusmodi habitus poterunt de potentiis subiectis per eos educi. Si ergo huiusmodi influxus sunt influxi a corpore, sequitur quod corpus per suos influxus possit in spiritu et de spiritu educere habitus cognitivos et volitivos et opinativos et creditivos tam veros quam erroneos, sequitur etiam quod per influxus contrarios corrumpant priores habitus et educant habitus contrarios. Quod nemo sanae mentis concedet.

Item, species per quam formaliter fit cognitio repraesentat sic obiectum quod, in quantum sic repraesentat ipsum, potius se habet ut exprimens quam ut expressa. E contra autem omnis, similitudo influxa, in quantum talis, est quaedam expressio ab influente fluens, per quam non omnino se exprimit sicut est, immo valde defective, eo scilicet modo quo principale repraesentatur in suo analogo. Unde videre radium solis in terra vel aere influxum multum distat a videre solem defigendo visum in ipso sole. Ergo species cognitiva per quam obiectum exprimitur et cognoscitur non est influxa ab obiecto, in quantum obiectum.

 

Item, aut influxus factus a corpore in spiritu est actio cognitiva aut principium effectivum ipsius aut est actio excitativa potentiae ad actum cognitivum. Primum autem, quod scilicet sit ipsa actio cognitiva, non potest dari.

Primo, quia videns dicitur active videre potius quam passive videri.

Secundo, quia nos expresse sentimus nostros actus videndi vel cognoscendi exire seu produci a nostris intimis et hoc intime.

Tertio, quia ad talem actionem ab obiecto in nobis fiendam et suscipiendam non oporteret dirigi virtualem aspectum nostrae virtutis activae et nostrae actualis intentionis in obiectum actualiter intendentis, sed sufficeret eius solam potentiam passivam, in quantum passivam et materialem, assistere obiecto in eam influenti. Cuius contrarium in. nobis continue experimur.

Quarto, quia nihil sic ultimata et actuali ratione habet rationem cognitivi et actus vitalis sicut habet actio cognitiva. Ergo eius effectivum principium debet esse praestantissimum in genere principiorum cognitivorum et vitalium.

Quinto, quia immediatus influxus et potentia passiva intra quam influitur intime et potenter ac praedominanter attingitur a suo immediato influxore. Constat autem quod actus cognitivi et appetitivi sunt in intimo viscerum potentiae cognitivae et appetitivae. Ergo si influuntur a virtute corporali, virtus illa corporalis potenter et praedominariter attinget intima potentiarum animae vel spiritus. Quod est valde absurdum.

Sexto, quia tunc corpus agens et influens actus cognitivos potius cognosceret per eos subiecta seu subiectos terminos ipsorum actuum suorum quam cognosceretur a subiecto eorum per ipsos.

Septimo, quia secundum hoc actio superioris potentiae, puta, intellectivae, influeretur ab actu potentiae inferioris ; quia exteriora obiecta non intrant ad potentias superiores et ad earum actus nisi per intermedios actus potentiarum inferiorum. Absurdum autem est dicere quod actus tangendi vel sentiendi influat in intellectu actum intelligendi aut quod actus intelligendi influat in voluntate actum volendi.

Secundum etiam, quod scilicet influxus a corpore in spiritum immissus, sit principium effectivum actus cognoscendi, non potest stare non solum propter omnes rationes superius praemissas, sed etiam quia spirituale et internum ac immediatum principium actus cognoscendi oportet quoad radicalem et principiativam existentiam cognitivorum et vitalium esse altius et vitalius et radicalius et spiritui intimius quam sit ipse actus cognoscendi. Sicut enim ipse actus excedit suum internum principium in ultimata ratione notitiae actualis : sic eius principium excedit suum actum in radieali ratione essendi et in causali potestate principiandi. Ergo non minus impossibile est internum et.immediatum principium actus cognoscendi influi a corpore aut ab aliqua virtute corporali quam quod ipse actus cognoscendi influatur immediate a virtute corporali.

 

Tertium etiam, quod scilicet influxus a corpore in spiritum immissus non sit actio excitativa potentiae cognitivae ad actum cognitivum vel ad hoc ut convertat se in obiectum et intendat in ipsum, non potest stare.

Primo, quia aut anima advertit istam excitationem seu actionem excitativam aut non. Si non, tunc non videtur quod per eam excitetur seu evigilet ad actum cognoscendi aut ad se convertendum ad agendum. Si sic, ergo potentia iam erat conversa et attenta ad ipsam excitationem sentiendam. Secundum, hoc etiam ipsa excitatio esset quoddam obiectum potentiae cognitivae nec excitaret eam nisi per hoc quod cognoscitur ab ea.

Secundo, quia potentia cognitiva non potest se ipsam movere et convertere ad sua obiecta nec ad suos actus cognitivos, quia solius potentiae voluntatis est movere se ipsam et alias potentias. Si vero actio influxa a corpore converteret et moveret potentias ad sua obiecta, tunc, non solum nimis magnum dominium haberet super potentias spirituum, immo etiam ultra hoc sequeretur quod obiecta corporalia agerent in potentias, priusquam potentiae essent conversae ad illa. Cuius contrarium communiter tenetur.

Tertio, quia huiusmodi influxus excitativus non poterit esse aliud quam quaedam similitudo ipsius influentis. Similitudines autem rerum existentes in potentiis cognitivis aut sunt actus cognitivi aut principia huiusmodi actuum aut sunt species memoriales, quae tenent vicem obiecti, quae non cooperantur actui cognitionis, nisi cum potentia cognitiva est actu conversa ad eas et aspicit et intendit in eas.

 

Sed forte obicies quod dormiens excitatur a sommo per fortem impulsum vel sonum ; ergo consopitionem potentiae et aversionem sui aspectus abstulit ille impulsus vel sonus et potentiam sensitivam pervigilem fecit et ad se eius aspectum convertit.

Ad quod dicendum quod aspectus potentiarum sensitivarum non sunt sic totaliter consopiti nec per somnum ad interiora retracti quin aliquod obiectum vehementer se ingerens, et offerens sensui habeant necessario advertere et sentire et ex vi terminativa obiecti sic sensum passivum in se formare quod per eius vehementiam tota consopitio potentiae expellatur et ad statum et aspectum pervigilem revocetur. Ne autem credas quod hoc plus difficultatis inferat huic positioni quam suae contrariae : attende quod passio per impulsum vel sonum facta in sensu ita parum posset sentiri et sentiendo adverti, nisi aspectus potentiae : prius naturaliter esset conversus ad ipsam . In potentiam etiam animae nhn potest passio influi, nisi potentia per aspectum praevium facta sit patula agenti et influxui eius.

 

Post haec igitur probandum est secundum principale, scilicet, quod corpus non possit influere, in spiritum per irradiationem intellectus agentis vel alterius potentiae cognitivae : Quia aut illa irradiatio existit formaliter in sola potentia intellectiva aut in ipsis corporalibus formis eo modo, quo lumen a sole influxum in aerem existit formaliter in aere potius quam in sole. Si autem existit in sola potentia irradiante, tunc formae corporales non reddentur per hoc actualiores et potentiores ad influendum in potentiam speciem intellectualem vel cognitivam ipsis formis corporalibus altiorem ; sicut nec color qui non est a luce formaliter irradiatus non redditur ex hoc actualior ad influendum speciem suam in oculum vel in aerem. Si vero haec irradiatio existit formaliter in formis irradiatis et in earum materiis, tunc erit extensa, sicut et ipsae formae, aut esset tota in qualibet parte earum, sicut est anima in qualibet parte corporis. Quod non est dare. Quomodocunque etiam ibi esset, oporteret eam esse proportionatam susceptibilitati sui subiecti ac per consequens et tanto ibi esse inferiorem formis existentibus in potentia intellectiva, quanto sua materia esset inferior materia vel materiali susceptibilitate potentiae intellectivae.

Item, species influxae a formis sic irradiatis aut influuntur immediatius a formis irradiatis aut ab irradiatione eis adiuncta. Si autem ab ipsis formis, ergo non transcendent naturam. formarum influentium, immo potius analogice deficient ab entitate ipsarum. Si vero fluunt ab ipsa irradiatione, ergo potius erunt species repraesentativae ipsius irradiationis quam ipsarum formarum.

Item, sicut differunt lux et color, sic species seu similitudo lucis differt a specie coloris. Ergo ipsa lux irradiata influet unam speciem et alia forma huic irradiationi subiecta influet aliam, et tantum different influxae quantum et influentes.

Item, aut species generabuntur ex formis sic irradiatis sicut ex materia de qua fient aut solum sicut ex causa efficiente. Si sicut ex materia, cum omnis materia de qua aliquid generatur maneat in re genita et sit pars materialis et constitutiva rei genitae et res genita educatur ex ea per quandam transmutationem et motum et non aliter, ita quod oportet quod talis materia amittat suam formam priorem et acquirat aliam novam, et quod res genita sit composita ex illa materia et ex hac forma nova : tunc oporteret quod formae ex quibus species gignerentur essent pars materialis et integrativa specierum genitarum, et sic de aliis conditionibus praemissis. Quae omnia nimium sunt absurda. Si vero solum gignuntur ex eis sicut ex causa efficiente, tunc saltem species ab eis genitae non erunt altiores nec intellectualiores nec universaliores quam sint formae ipsae irradiatae, in quantum irradiatae et in quantum effectivae et influxivae huiusmodi specierum. Sed formae corporales ut sic irradiatae non amiserunt suam extensionem et corporeitatem nec suam pri orem naturam specificam nec suam corporalem materiam in qua prius existebant. Ergo et cetera.

Item, omnis actio potentiae cognitivae quae non est cognitio est incomparabiliter inferior omni actione quae est ipsa cognitio. Sed irradiatio actum cognitionis praecedens non est ipsa cognitio. Ergo est incomparabiliter inferior illa. Ex quo sequitur quod intellectus hanc irradiationem agens, in quantum talis est, sit inferior intellectu possibili, in quantum actu cognocente. Sequitur etiam quod actio cognitiva et eius causa immediata sint longe altiores omni tali irradiatione.

 

Nota etiam quod istae quinque rationes immediate praemissae consimiliter et aequivalenter probant quod species imaginariae ut per intellectum agentem irradiatae non influant in intellectum species intellectuales et intellectivas et particulares et multo magis quod non influant universales ; quamvis et praeter hoc alibi sit abunde probatum quod impossibile est aliquas species universales esse, et quod, dato quod essent, oporteret earum. subiectum esse non minus universale quam ipsas. Fides autem catholica et eius sana ac recta intelligentia abhorret realem universalitatem in quocunque creato. Quomodo autem propter actum intelligendi universalia vel particularia non oporteat ponere intellectum irradiantem in formas imaginarias vel corporales infra demonstrabitur.

 

Quod autem corpus non possit in spiritum influere speciem simplicem et intellectualem et vivam et spiritualem et cognitivam propter simplicitatem et spiritualitatem sublecti earum facile est probare. Constat enim quod subiectum, in quantum subiectum seu in quantum recipiens, non est agens, et praecipue, in quantum recipiens, non agit illud quod recipit.

Item, constat quod agens, in quantum agens, nihil formale aut activum recipit a suo patiente, in quantum tali. Ergo corpus, in quantum fluens speciem in spiritum, nullam vim activam simplicitatis et spiritualitatis accipit vel acquirit a spiritu, in quantum solum patiente et recipiente speciem influxam a corpore.

Item, simplicitas et spiritualitas speciei sunt factae ab aliquo agente. Aut igitur spiritus egit eas aut corpus ; et quicunque horum eas egit, aut egit eas influendo aut de aliqua materia educendo. Quocunque autem horum dato, impossibile est quod a simplicitate subiecti earum, in quantum subiecti, sint effectae.

Item, aut simplicitas et intellectualitas speciei nihil realiter diversum addit ad essentiam speciei aut addit. Si non addit, ergo qui influit essentiam speciei eo ipso, quo influit eam, influit eius simplicitatem et intellectualitatem, et e contrario qui influit eius simplicitatem, eo ipso influit eius essentiam. Si autem addit, tunc multa inconvenientia sequuntur, quia simplicitas erit quaedam essentia simplex eritque quaedam similitudo sui influentis, ipsa etiam essentia speciei, si non habet partes extensas vel situales, est de se simplex absque alio sibi addito. Si autem habet, erit insusceptibilis simplicitatis spiritualis. Cum etiam spirituale sit generale et ratio generalis ad omnia spiritualia, sicut est corporale ad omnia corporalia, et idem sit de simplici respectu omnium simplicium et de composito respectu omnium compositorum : patet quod sic absurdum est dicere quod spiritualitas et simplicitas sint accidentalia aut essentiae superadiectae ipsis spiritualibus et simplicibus sicut absurdum est dicere quod corporalitas sit accidentalis seu superadiecta ipsis corporalibus aut compositio ipsi toti composito. Cum etiam formae essentialiter vivae sint formaliter et essentialiter quaedam vita, absurdum est dicere quod ratio vivi seu vitae sit eis accidentalis vel quod sit alia essentia eis superadiecta.

 

Post hoc igitur declarandum est tertium principale, quomodo scilicet per viam naturalis colligantiae possit aliquid fieri a corpore in animam. Fit enim hoc proprie quoad quatuor : primo scilicet, quoad modum existendi, secundo, quoad habitum seu quoad modum se habendi, tertio, quoad actualem aspectum potentiarum in obiecta, quarto, quoad localem mutationem seu motum.

Est autem ultra hoc quintus modus respectu animarum de corporali materia educibilium vel eductarum. Nam eo ipso quod materia corporalis est ab aliqua vi corporea mobilis ad formam animae ex se educendam : eo ipso eductio ipsius animae est causabilis a praedicta, vi motiva suae materiae. Hoc autem non est dare in habente in se materiam et subsistentiam spiritualem et quae a nulla causa creata potest corrumpi vel generari. Iste autem quintus modus non spectat ad quaestionem hanc ; quia hic quaeritur de actionibus et passionibus in anima tanquam in subiecto receptis et effectis, generatio autem et corruptio animae non est in anima sicut in subiecto, sed solum sicut in termino, in eius vero corporali materia est sicut in subiecto.

 

Fit ergo primo quoad modum existendi, ut, cum ad corruptionem debitae harmoniae humani corporis solvitur unio animae cum corpore et ex hoc ipsa habet modum existendi separatum. Fit etiam, quando in corpore melius vel peius disposito melius vel peius seu firmius vel infirmius existit. Fit etiam hoc, quando in corpore infantili habet modum existendi magis coarctatum et in corpore virili et perfecto habet modum existendi magis dilatatum.

Secundo autem modo fit quoad habitum, ut, cum originalis et habitualis vitiositas concupiscentiae causatur ex originali et vitiosa dispositione corporis. Praedicta enim habitualis vitiositas non est actio vel actus concupiscendi, quia illa non est, nisi dum actu apprehendimus aliquod obiectum concupiscibile. Nec aliquis actus vitiosus habet necessario et connaturaliter elici a potentia animae nullo habitu vitioso distorta ; quia alias vitiositas ipsius actus retorqueretur in conditorem naturae ipsius animae et posset dici quod natura suae essentiae esset essentialiter vitiosa et ad producendum actum vitiosum essentialiter determinata et necessitata. Praedictus etiam habitus vitiosus non est factus ab anima ; quia ipsa non causat in se habitus innaturales nisi per aliquam actionem intermediam et ab habitu per eam facto differentem nec causat in se habitum vitiosum nisi per actionem vitiosam. Quae, si non est, libera seu libere facta, exiit ab alio habitu vitioso, sicut dictum est paulo ante.

Item, fit hoc modo habitualis affectio nostri gustus ad hunc vel illum saporem vel cibum ex varia complexione vel corporis dispositione causata. Unde et saepe ad variam dispositionem corporis mutatur et variatur, unde quod secundum unam dispositionem sapit, secundum aliam desipit ; aliquando enim sumus sic dispositi et affecti ut nobis desipiant dulcia et sapiant amara vel acetosa. Quibusdam etiam secundum variam dispositionem cerebri et auditus habitualiter sapiunt quidam modi cantandi,qui aliis propter contrariam dispositionem habitualiter desipiunt, et idem est de odoribus et visibilibus et tangibilibus.

Tertio modo fit quoad actuales aspectus potentiarum, et hoc dupliciter, prout in quaestione de impedimento usus liberi arbitrii est diffusius explicatum. Fit enim uno modo quoad aspectum determinatum et particularem huius vel illius obiecti, ut, cum aliquis manu sua girat suum vel meum oculum ad hunc librum. Eo ipso enim convertitur potentia visiva ad librum et eo ipso datur feibi aspectus ad librum. Generalis vero et indeterminatus aspectus datur evigilantibus, cum excitantur a sommo, qui et per somnum eis aufertur.

 

Quartus modus est quoad localem motum. Nam eo ipso quod aliquis movet corpus meum de uno loco ad alium, eo ipso movetur anima cum suo corpore de loco ad locum. Non enim potest dici quod anima tunc moveatur sic per accidens sicut cantus per accidens videtur, quando persona cantans, prout est colorata, videtur. Visio enim nullo modo attingit ipsum cantum, sed tantum eius subiectum. Quando autem anima cum corpore mutat locum, illa mutatio vere est in anima, et per solam naturalem colligantiam animae cum corpore ex locali motu corporis fit in anima. Et consimiliter fit, cum ad extensionem et dilatationem vel rarefactionem materiae corporalis dilatatur et extenditur eius forma, puta, calor vel lux velodor et sapor et consimilia.

 

Quidam autem addunt alium modum, scilicet, cum actio unius potentiae sequitur ad actionem alterius, ut, cum ad actum videndi sequitur in sensu communi actus iudicandi et in intellectu actus intelligendi seu advertendi, aut cum ad delectationem appetitus inferioris sequitur delectatio in superiori. Sed secundum alios actio unius potentiae nunquam immediate causatur ab alia ; quia tunc non esset actio, sed tantum passio vel motio illius potentiae in qua ab altera potentia et ab eius actione fieret, iuxta quod conversio visus vel intellectus ad sua obiecta fit a voluntate, et ab eius velle, nam conversio visus non est eius actio, sed solum passio vel passiva motio. Potius ergo debet dici quod actus potentiae superioris sequitur ad actum inferioris tanquam ad suum obiectum, ita quod superior actus causatur ab inferiori sicut ab obiecto terminante actum superiorem et primum aspectum potentiae superioris. Attamen naturalis colligantia potentiarum est causa quare actus inferioris potentiae est in terminum et connaturale obiectum superioris. Poterit etiam ultra hoc diei quod actionem superioris potentiae praecedit quaedam attracti va passio causata ab actu potentiae inferioris. Quando autem inferior movetur a superiori, tunc actionem inferioris naturaliter praeit quaedam impulsiva passio et impressio facta ab actu potentiae superioris. Et quidem hoc secundum oportet poni in potentia inferiori, quia ipsa non habet actum superioris pro obiecto. In potentia autem superiori non sic semper hoc oportet dari, quia hoc poterit fieri per viam aliam prius datam. Vel pro priori modo potest dici quod, sicut acies gladii incidit per motum vibrationis suae materiae datum, sic, quia materia potentiarum animae est eadem, idcirco actio unius est sicut quaedam motio suae materiae communis utrique potentiae, per quam altera potentia quasi applicatur ad actum suum. Nam huiusmodi mutuae motiones potentiarum contingunt in actionibus et obiectis ad invicem connexis. Et secundum hoc primi forsitan dicunt verum.

 

Rursus sciendum quod agenti per colligantiam cooperatur ipsum patiens non solum per modum susceptivi, nec solum per modum mobilis, immo etiam pe formalem inclinationem et unionem ipsius ad illud cui est colligatum. Quae quidem inclinatio aequi valet impulsui vel influxui facto in mobili a motore ; propter hoc enim ad solum impulsum et motum rei sibi colligatae fit motus in ipsa parte alia absque impulsu et influxu alio sibi dato.

Ulterius sciendum quod colligatio spiritus ad corpus propter quam motus vel dispositio unius redundat in alterum consistit principaliter in formali unione spiritus ad corpus tanquam ad suam materiam et corporis ad ipsum tanquam ad suam formam. Quae quidem unio non potest dari spiritui rationali nisi a creatore. Secundario vero consistit in concursu plurium potentiarum animae in eadem materia spirituali ipsius animae. Utrobique autem est identitas materiae causa quare ad impressionem directe factam in corpore sequatur aliquis effectus in anima, acsi prima impressio facta in corpus esset quaedam motio ipsius animae. Est enim pro tanto motio eius, pro quanto est motio suae materiae corporalis.

Si autem obicias, sicut supra contra influxus obiciebatur, quod aut tota motio animae est causata a qualibet parte motionis corporis aut a nulla aut una pars eius est causata ab una et alia ab alia : dicendum quod iste modus arguendi habet proprie locum in influxibus, quia illi directe fluunt ab essentia formae influentis ; et ideo oportet quod illud quod immediate fluit ab una parte influentis non fluat immediate ab alia. In iis autem quae educuntur de mobilitate subiecti per impulsum primum non oportet quod ex una parte impulsus fiat una pars, eductionis et ex alia alia. Immo aliquando ad plures impulsus a pluribus hominibus navi impressos fit unus et idem, motus totius navis, ita quod quilibet cooperatur ad totum motum navis, et sic quod nullus est totalis causa illius motus, sed solum omnes in simul sumpti ; quia motus illum impulsum sequens non sequitur ad illum vel quemcunque alium, nisi prout ille quem sequitur est sub certo gradu intensus et magnus.

 

Circa quartum vero principale, quomodo scilicet obiectum, in quantum terminat aspectus et actus potentiarum, cooperetur specificae productioni eorum, sciendum quod obiectum, in quantum est talis terminus, habet rationem termini fixivi et illapsivi et praesentativi et sigillativi seu configurativi et repraesentativi seu cognitivi. Nam actus et aspectus cognitivus figitur in obiecto et intentionaliter habet ipsum intra se imbibitum ; propter quod actus cognitivus vocatur apprehensio et apprehensiva tentio obiecti. In qua quidem tentione et imbibitione actus intime conformatur et configuratur obiecto ; ipsum etiam obiectum se ipsum praesentat seu praesentialiter exhibet aspectui cognitivo et per actum sibi configuratum est quaedam repraesentatio eius. Sicut enim actualis irradiatio vasis sphaerici vel quadrati fit sphaerica vel quadrata ex hoc solo quod lux generat illam cum conformitate ad figuram sui suscipientis et continentis : sic, quia vis cognitiva generat actum cognitivum cum quadam informativa imbibitione actus ad obiectum et cum quadam sigillari et viscerali tentione obiecti, idcirco eo ipso quod sic gignitur, fit ipsa similitudo et sigillaris expressio obiecti.

Et ex hoc est quod simplex essentia actus cognitivi habet in se duas nobiles rationes. Quarum prima est quasi fundamentalis ad secundam et secunda est quasi differentiatis determinatio primae. Ex hoc enim quod actio cognitiva exit a spirituali luce principii cognitivi habet quod sit quaedam lux et quasi quidam radius analogice similis suo principio a quo fluit. Ex hoc vero quod est talis obiecti seu in tali obiecto terminatus et fixus habet quod sit eius, expressiva visio, seu cognitio et simillima imago ; et haec ratio se habet ad primam sicut articulatio vocis se habet ad suam rationem generalem qua est sonus. Si autem obiectum influeret hanc secundam rationem et vis cognitiva, quaecunque illa sit, influeret primam : tunc essent necessario duae essentiae diversae et diversorum generum et specierum, essent etiam duae actiones a duobus principiis diversorum generum factae. Quando etiam vis cognitiva videret se ipsam, tunc haec duplex influentia et actio esset, ab ipsa ; nam prima esset ab ipsa, in quantum vidente, et secunda esset ab ipsa, in quantum visa. Supposito igitur quod hae duae rationes non sint duae essentiae realiter diversae, sed solum una, tunc ambae fiunt a vi cognitiva sicut ab agente, et iterum ambae fiunt ab obiecto sicut a terminante ; nam prima ratio actus praedicti ita parum potest fieri sine obiecto sicut secunda. Potest autem causa obiectiva proprie poni in genere causae finalis aut, si propriori nomine vis eam vocare, vocetur causa terminativa. Sicut enim causa materialis habet vere rationem causae respectu educti ex ea vel recepti in ea, quamvis non sit proprie causa efficiens eius : sic causa terminativa habet vere rationem causae, quamvis non sit proprie causa efficiens actionis terminatae in ipsa.

 

Rursus sciendum quod quia actus cognitivus obiecti individualis est terminatus in ipsum, in quantum est hoc individuum et non aliud : ideo de essentia talis actus est quod sit propria similitudo huius individui, in quantum huius, et quod non sit similitudo aliorum individuorum eiusdem speciei, pro quanto individualiter differunt ab isto. Quod igitur actus iste repraesentet individualem rationem et proprietatem sui obiecti, non habet ex hoc quod sit in materia corporali aut ex hoc quod fluat a forma corporali ad hic et nunc limitata, sicut Aristotelici dicunt, immo potius ex hoc quod terminatur ad obiectum individuale, in quantum individuale, et hoc sub modo praedicto. Species vero memorialis ex tali actu relicta habet hoc ex ipso actu a quo est causata et quem exprimit, prout ipse actus est vel fuit in tale obiectum terminatus. Nam quaero a praedictis an species ab hoc vel illo corpore vel lapide inoculum influxa posset per divinam potentiam in oculo conservari, illo lapide destructo vel absentato. Et certe dicent quod sic, si sunt catholici et fideles in Deum. Hoc igitur concesso quaero an species illa repraesentabit solum illum lapidem et individuales proprietates illius, ubicunque oculus feratur. Si dicunt quod sic : ergo species illa habet adhuc in se aliquam rationem et appropriationem per quam repraesentat illud individuum et non aliud. Et non potest dari alia ratio, nisi quia sua repraesentatio essentialiter se habet ad illud ut ad proprium obiectum praesens vel absens, quamquam illa qua se habet ut praesens inultum differat ab illa qua se habet ut absens, sicut in sequentibus quaestionibus tangetur.

 

Ulterius sciendum quod quia ad actum cognitivum concurrit duplex causa praedicta : idcirco experimentaliter sentimus in ipso duas rationes quasi oppositas. Nam pro quanto exit ab interno principio cognitivo, sentimus quod est actio nostra et quoddam agere nostrum a nobis exiens et quasi in obiectum tendens et in illud intendens. Pro quanto vero fit ab obiecto tanquam a terminante, videtur nobis esse quasi quaedam passio ab obiecto et cum ipso obiecto intra nos illapsa, acsi ipsum obiectum esset in intimo nostrae potentiae impressum et illapsum. Et propter hanc secundam experientiam moti sunt fere omnes illi qui dixerunt actus cognitivos et etiam affectivos influi et imprimi a suis obiectis immediatis, non attendentes primam experientiam cum suis fundamentalibus rationibus superius tactis et in quaestionibus sequentibus amplius tangendis, nec attendentes quomodo utraque experientia potest salvari et verificari per concursum duplicis causae et causalitatis iam praemissae.

Ex hoc autem patet falsitas cuiusdam rationis quam facit Aristoteles, II libro De anima, dicens quod quando agens sufficienter actualis ad agendum et patiens sufficienter dispositus ad patiendum sunt sibi praesentes, semper et necessario sequitur actio, ut, quando combustivum et combustibile sunt sibi praesentia, semper fit combustio. Sed si actio cognitiva non est ab obiecto nec ab aliquo per ipsum influxo, sed est a solo cognoscente : tunc agens actum cognoscendi et recipiens sunt semper sibi praesentes, quia illa actio fit et recipitur in ipso cognoscente, ergo omnis cognitio quorumcunque obiectorum semper erit actu in ipso. Maior enim et minor huius rationis est falsa aut duplex et ideo eius duplicitas est distinguenda. Si enim sub nomine agentis non includatur aspectus ipsius in obiectum et terminati ab obiecto seu in, obiecto : tunc maior et minor sunt falsa. Quamvis enim cognitio non sit. ab obiecto sicut ab agente proprie sumpto, est tamen ab ipso ut terminativo aspectus activi et sui actus ; et pro tanto est ab obiecto tanquam ab agente large sumpto, et ideo exigitur ibi praesentia obiecti et ultra hoc defixio aspectus in ipsum. Et ultra hoc respectu actuum liberorum sunt falsae, sicut in quaestione de libero arbitrio est sufficienter ostensum. Nec est simile de combustivo et combustibili ; tum quia ibi ; non exigitur obiectum aliud a combustibili ; tum quia aspectus combustivi super combustibile non sic variatur aut deficit ipsis compraesentibus, sicut potentia et obiecto sibi compraesentibus potest potentia cognitiva non habere aspectum defixum in obiectum ; tum quia combustivum non est agens liberum nec combustio est actio libera, sicut est libera actio liberae voluntatis.

 

[Solutio obiectorum]

Ex praedictis aut em patet dissolutio obiectorum.

Ad primum igitur dicendum quod licet omne passivum ex ratione sui primi generis sit inferius omni activo, non tamen ex ratione suae speciei. Unde licet materia spiritualis quantum ad communem rationem materiae seu possibilis sit inferior omni forma et omni activo, non tamen quantum ad rationem suam specificam qua est spiritualis et simplex. Iterum, materia ut forma praepotenti informata et sublimata est altior multis formis. Potentia etiam cognitiva non est assimilabilis formae corporali per aliquam similitudinem corporalem ab ea influxam, sed solum per actus proprios vel per species ex huiusmodi actibus causatas vel a Deo datas.

 

Ad secundum dicendum quod prima est falsa, nisi agens sumatur large pro cooperante, per modum terminantis sicut et pro proprie agentibus quorum praesentia non minus exigitur ad productionem actus cognitivi quam praesentia sui proprii efficientis.

Ad illud vero quod sdbditur de specifica diversitate actuum sequente specificam diversitatem obiectorum patet responsio ex praemissis. Nam sicut causantur ab obiecto tanquam a suo termino eos terminante, sic trahunt ab eo speciem obiecto conformem, et hoc modo a diversis obiectis diversas trahunt species. Quia vero formalis et intrinseca ratio ipsius actus qua formaliter terminatur in tali obiecto est effective et influxive ab ipso cognoscente, sicut est terminative in ipso obiecto et ab ipso obiecto : ideo id ipsum quod actus trahit terminative ab obiecto, trahit effective et influxive ab ipso cognoscente.

Quando vero dicitur quod ab influente unius solius speciei non possunt influxus diversarum specierum fieri : non est verum, quando illi influenti cooperantur diversi termini obiectivi per diversos modos terminativos ; nec praeter hoc est simpliciter, verum, quando ille influens potest influere in diversa subiecta diversos modos patiendi et eius influxus suscipiendi habentia. Propter hoc enim impulsus quo angelus se impellit ad locum differt specie ab illo quo, impellit corpus. Et forte propter hoc colore iridis sunt diversarum specierum ; nam radius solis ut diversimode fractus et susceptus in variis partibus nubis vel suae pluviosae irrorationis est causa quare radius in diversis subiectis est diversae speciei realiter aut apparenter, id est, vel secundum se vel respectu convisus nostri. Aliquando enim non est in luce a nobis visa realis diversitas specierum vel colorum, sed solum respectu visus nostri. Illa enim varietas realiter fit in nostro actu videndi, sicut patet, cum eadem lux lampadis aliquando videtur nobis esse quasi fumus fuscus vel subobscurus, aliquando vero quasi viridis et aliquando quasi rubeus et aliquando quasi flavus vel aureus et aliquando sicut est tanquam flamma lucida.

Ad illud etiam quod ibi de contrarietate actuum interseritur dicendum quod cognitiones quae, feruntur super contraria obiecta non sunt semper contrariae, licet sint speciei diversae, immo notitia unius contrarii quasi includit in se notitiam alterius. Quando tamen feruntur super contraria obiecta aut super idem modis contrariis : tunc sunt contrarii, ut, cum idem secundum idem et pro eodem tempore creditur esse album et nigrum vel creditur esse et non esse. Hoc autem modo alter actuum contrariorum est falsus et erroneus et sola ratione suae falsitatis contrariatur actui vero. Falsitas autem eius aliquando provenit ex pravo affectu intellectum et eius iudicium distorquente seu tortuose, deducente, aliquando vero ex defectu intellectus nequeuntis veritatem obiecti discernere. Non autem est impossibile vel inconveniens potentiam liberam aut a potentia libera libere mobilem posse ad idem obiectum, moveri diversis et contrariis modis aut aliquando ex naturali defectu suo vel aliquorum concurrentium et cooperantium ad eius actum defective agere et sic defectivum actum perfecto actui oppositum facere.

 

Ad tertium dicendum quod actio intra agentem facta potest quadruplici ex causa ipsum affligere.

Prima est : quia est ab ipso agente per modum defectivum et agenti innaturalem et disconvenientem facta, et hoc, sive defectivus modus agendi proveniat, ex defectu agentis sive ex aliquo alio saepe ad productionem sui actus concurrente. Potentia enim activa saepe ex parte sua eget debito habitu et debito aspectu et, si est organica, eget debita dispositione organi. Eget etiam pluribus aliis auxiliis ex quorum defectu vel perturbatione facit actum defectivum et perturbatum et per consequens et eius in quo recipitur perturbativum.

Secunda est ex improportionalitate obiecti terminantis et modo superius tacto quasi illabentis ipsi agenti seu cognoscenti. Ex hoc enim sequitur quaedam improportionalitas in ipso actu per quam est aliquando sic improportionalis ipsi agenti quod perturbat et dissipat tranquillum et proportionalem statum eius. Statum autem. hic voco quendam accidentalem modum existendi et aspiciendi et se habendi, qui aliquando, est perfectus et quietus et aliquando imperfectus et inquietus.

Tertia est ex hoc quod actio sua nimietate vel perturbatione laedit materiale et corruptibile organum ipsius potentiae agentis ; ex quo resultat in potentia indebitus modus existendi et se habendi in illo organo ac per consequens et indebitus, modus ulterius agendi.

Quarta est repugnantia obiecti ad aliquam naturalem vel innaturalem affectionem agentis, propter quam affectiodlla non potest illi obiecto concorditer et pacifice adhaerere, immo horribiliter refugit et resilit ab ipso et, quia pro libitu nequit ipsum a se repellere, per fortem displicentiam tristatur vel dolet. De hoc autem modo plenius tetigi in quaestione de poenali cruciatu spirituum damnatorum ab igne infernali. Absque hoc enim tres primi modi fortasse non sufficiunt ad causandum tristitiam vel dolorem, sicut ibi diffusius est ostensum ; si tamen absque hoc sufficiunt, placet mihi, quia non est contra opinionem quam hic sustinemus. In praedictis autem modis actio, in quantum actio, non affligit agentem, sed in quantum est passio vel passionem inferens vel in quantum est defectiva et deordinata vel improportionalis vel in quantum obiectum incomplacibile naturali vel innaturali affectioni exhibet et repraesentat et terminative imprimit et inviscerat. Licet autem agens, in quantum agens, inclinetur ad propriam actionem tanquam ad sibi convenientem, non tamen, in quantum agit defective et improportionaliter et actionem improportionalem.

 

Ad quartum patet ex supradictis, quia sensus illius experientiae non provenit ex hoc quod obiectum influxive efficiat actum cognitivum, sed ex hoc quod terminatur ad ipsum per modum terminantis et quasi illabentis.

 

Ad quintum dicendum quod maius obiectum facilius auditur vel videtur aut sentitur, quia habet maiorem vim terminativam cognitivi aspectus et actus et quia vehementius et actualius se offert ei tanquam in se actualius et vigentius. Quia etiam super modicum obiectum habent nostri sensus modicum aspectum et super maius et aeque propinquum habent latiorem : ideo actus sentiendi ex tali latiori aspectu elicitus est virtualiter maior et latior et per consequens et ipsi sentienti evidentior ; unde et aliquando quasi replet totam capacitatem potentiae sensitivae et aliquando fere excedit eam. Non etiam semper verum est quod maius obiectum facilius videatur quam minus, nisi solum quando maius secundum omnes suas circumstantias se habet proportionalius vel actualius respectu talis potentiae cognitivae et sui aspectus et actus quam minus obiectum se habeat. Alias noster intellectus facilius videret Deum vel angelos quam haec inferiora, noster etiam oculus facilius posset videre corpus gloriosum vel caelum supremum aut totam terram quam unum ignem vel pomum sibi propinquum.

Rursus, probatio minoris ibi subscripta dupliciter peccat.

Primo quidem, quia obiectum non se habet ut mobile ad vim activam cognoscentis aut ad eius actum, et ideo frustra et falso sumitur ibi maius obiectum pro maiori mobili et minus pro minori. Unde potius debet dici quod sicut iaciens sagittam ad modicum signum et terminum non sic faciliter tangit illum sicut iaciens eam ad signum et terminum maximum et altissimum : sic iaciens suum visualem et auditualem aspectum in obiectum altissimum et visibilissimum facilius et indeclinabilius videt illud vel audit quam minus latum minusque visibile.

Secundo peccat, quia non est simpliciter et absolute semper verum quod maior vel aequalis potentia semper facilius moveat quodcunque minus mobile, quia insensibilem et inpalpabilem atomum difficilius capimus et manu trahimus quam unum pomum. Intelligendum est ergo hoc, quando potentia motiva est maior seu potentior ad minus mobile facilius movendum, ita quod maioritas potentiae motivae semper dicat maius praedominium super mobile et super eius motum.

 

Ad sextum patet ex supradictis. Nam aliud est aspectum virtutis activae inclinari ad illud quod est sub se et sub sua facultate et modo non repugnanti suae naturae et aliud quod elevetur supra suam facultatem et modo repugnanti suae naturae. Quando autem spiritus impellit corpus, tunc spiritus inclinatur ad sibi inferius inclinaturque aspectu simplici et spirituali ac per consequens et conformi naturae ipsius spiritus. Si autem corpus influeret in spiritum, tunc elevaretur supra vires suas et hoc per aspectum visualem suae naturae corporali repugnantem. Item, sicut superius dictum fuit, non est contra naturam influxus quod analogice deficiat a suo influxore, contra vero naturam eius est quod transcendat suum influxorem.

 

Ad septimum dicendum quod omne corpus convenit cum omni corpore in extensione et situali positione partium, quantum est ex se, divisibili et iterum in dimensionali et situali aspectu ; omnia enim agunt sub tali aspectu et aliter agere non possunt. Conveniunt etiam in specifica quidditate materiae et ideo, quantum est ex parte materiae, sunt ad invicem transmutabilia. Unde Augustinus, libro VII Super Genesim ad litteram, dicit : Omne quippe corpus in omne corpus mutari posse non incredibile est, quodlibet vero corpus mutari posse in animam absurdum est dicere. Et ideo non valet quod si corpus vilioris formae potest agere in corpus nobilioris formae, quod consimiliter possit agere et in spiritum. Praeterea, arguere sic quaedam superioritas non tollit possibilitatem patiendi ab inferiori, ergo nulla superioritas hoc tollit est arguere per fallaciam consequentis.

 

Ad octavum dicendum quod originale transit afficiendo, non quidem per influxum, sed per viam naturalis colligantiae, prout superius est ostensum.

Et per hoc ipsum patet ad nonum.

 

Ad decimum dicendum quod eo modo quo generans animam sensitivam brutorum potest in eius substantiam potest et in eius potentiam, utramque scilicet de materia educendo. Sed ex hoc non sequitur quod sicut potest utramque de materia corporali educere, quod sic in utramque iam eductam possit directe influere. Cuius ratio est : quia utramque educit influendo solum in materiam corporalem et hoc per aspectum et influxum corporalem, in potentiam vero animae iam eductam, non posset directe influere nisi per aspectum et influxum spiritualem ; qui non esset immediate directus et inclinatus in materiam corporalem, immo prius et potius in simplicem potentiam et substantiam animae. Et ex hoc ipso patet ratio quare maius et altius esset generare actum cognitivum in anima brutorum quam sit ipsam educere de materia corporali, nisi forte sit vera opinio quorundam dicentium animas brutorum non posse fieri nisi a solo Deo.

Sed forte obicietur quod actio potentiae cognitivae brutorum et eius habitus sunt tantum in corporali materia eius, quia anima brutorum non habet materiam aliam nisi corporalem ; ex quo videtur quod possunt influi a virtute corporali.

Sed ad hoc dicendum quod actio cognitiva et eius habitus prius naturaliter cohaerent formae substantiali animae et potentiae cognitivae quam suae materiae ; nam non possunt recipi in materia et praecipue in corporali nisi per praeviam et intermediam formam animae et suae potentiae, nec materia, et praecipue corporalis, est aliter capax eorum. Et ideo virtus influens huiusmodi actus et habitus oportet quod habeat aspectum directe conversum et elevatum super substantialem formam animae et potentiae cognitivae tanquam super primum et immediatum subiectum sui influxus. Et sumo hic subiectum large pro omni eo quod subiacet alicui formae, quamvis non subiaceat ei ut materia ex se omnino informis. Ex hoc autem patet quod non est omnino simile de actibus et habitibus sensitivae brutorum et nostrae ; quia sicut nostra fundatur principalius in materia spirituali quam in materia corporali, sic et eius habitus et actus, saltem illi quos post separationem suam a corpore potest agere vel habere.

 

Ad undecimum dicendum quod quando materia est ex se subicibilis actioni talis agentis, eiusque actualis subiectio et susceptio non derogat formae et personae illius materiae nec est incompossibilis stare simul cum forma eius : tunc nobilius est illi personae posse suam materiam subicere illi actioni quam hoc non posse. Et sic est de gloriosis corporibus beatorum. Quando autem omnium horum contraria est dare, tunc non solum ignobilius esset hoc posse, immo et omnino impossibile est. Et sic est in proposito.

 

Ad duodecimum dicendum quod prima est falsa, saltem loquendo de specie simplici simplicitate spirituali quae valde est differens a simplicitate punctali. et situali et longe altior illa. Haec enim non potest primo et immediate fieri aut existere nisi in potentia seu natura simplici et spirituali nec potest influi ab agente nisi per aspectum simplicem et spiritualem ; punctatis autem species - si est eam dare - est posita et situata in certo et situali situ ultra quem non se extendit et influitur a corpore per aspectum punctalem vel linearem. Quod autem species spirituali simplicitate simplex non possit immediate informare corpus aut influi in ipso a corpore vel a spiritu in sequentibus quaestionibus plenius ostendetur, quamvis ex praedictis satis patere possit.

Rursus, potest dici quod nulla, species vel forma potest esse punctalis. Et primo, ea ratione qua omne continuum et omnis pars eius est semper divisibilis in infinitum nec est. ex punctis vel punctalibus composita. Secundo, quia punctalis, pars formae non posset esse nisi in punctali parte materiae corporalis. Moles autem materiae corporalis non componitur ex partibus punctalibus aut ex atomis indivisibilibus, etiam secundum Aristotelem, si componeretur ex eis, tunc necessario essent actu in ea infinitae partes punctales. Tertio, quia sicut alibi est probatum, punctus non dicit aliquid extra partes lineae cuius est, sed solum est intrinseca terminatio seu finitio earum ; et ideo punctus formae extensae non est aliud quam finitio ipsius et partium eius. Qui autem ponunt speciem punctalem a toto uno corpore genitam et totum repraesentantem non intendunt dicere quod sit tantum finitio speciei extensae, immo quod sit quaedam species totius corporis in se completa.

Ad illud ergo de punctali contactu sphaerarum dicendum quod nomine contactus proprie intelligitur sola cohaerentia vel coassistentia duorum corporum qua sibi exterius cohaerent Vel coassistunt, ita quod formalis cohaerentia unius non inhaeret formaliter alteri. Illa ergo cohaerentia potest considerari aut per respectum ad subiectum in quo est aut per respectum, ad terminum extrinsecum ad quem est vel iterum potest considerari per respectum ad suam totalem cohaerentiam et existentiam aut per respectum ad aliquem suum finem vel medium. Primis autem duobus modis praedictarum distinctionum est idem quod extensa et totalis situatio seu ubi vel collocatio sui subiecti ; nam per idem ubi vel per eandem situationem per quam corpus est in lioc loco cohaeret et potest cohaerere omnibus immediate circumstantibus illum locum. Duobus autem modis secundis est idem quod aliquis punctalis terminus vel punctalis unio vel punctalis terminatio illius situationis vel partium sphaerarum per ipsum situatarum et in solo ipso cohaerentium consimili puncto alterius sphaerae. Sicut enim multae partes sphaerae undique circumambiunt idem punctale medium et continuantur in ipso et per ipsum : sic omnes illae in eodem iunguntur alteri consimili puncto alterius sphaerae. Nec est hic plus quam quando duae tabulae longae sibi superficialiter iunguntur, ita quod medium unius iungitur medio alterius et termini terminis ; iunctura enim huiusmodi punctalium mediorum et terminorum est idem quod punctalia media et punctales termini situationum utriusque superficiei.

Ad illud autem quod dicitur quod tangi est quaedam passio illata a tangente et quod sicut sphaera potest tangere sphaeram in puncto, sic potest eam irradiare in puncto : dicendum quod tangi praedicto modo sumptum non dicit aliquam passionem rei tactae, sed solum extrinsecum terminum tactivae cohaerentiae alterius corporis. Verum est tamen quod in corporibus, quae mox cum illo contactu suas actiones sibi mutuo imprimunt, est praedicto tactui adiuncta aliqua passio ; sed illa non potest esse punctalis, quia non potest sic esse una in qualibet partium materiae continuatarum ad illud punctum sicut illa punctalis continuatio potest omnium illarum partium esse una. Oportet ergo quod illa irradiatio facta a partibus sphaerae concurrentibus ad idem punctum et facta in partibus alterius sphaerae concurrentibus ad simile punctum sit extensa, sicut sunt illae partes corporis informatae ab ea.

Si vero contra hoc instetur de superficiali irradiatione parietis per quam nulla pars secundum sui profundum vel densum videtur irradiari, sed solum in sua superficie, ex quo a simili videtur quod partes sphaerae in solo suo punctali termino possint punctaliter irradiari ab altera sphaera : datur ad hoc duplex responsio. Quidam enim dicunt quod irradiatio quae videtur esse in superficie parietis non est in ea tanquam in subiecto, sed solum in aere sibi cohaerente. Sed contra hoc est : quia secundum hoc color parietis non fieret per talem irradiationem actualior ad generandum speciem sui coloris in aere nec per talem irradiationem fieret visibilis aut visibilior. Est ergo alia responsio quod irradiatio parietis attingit aliquid de densitate seu profunditate ipsius, saltem aliquid minimum invisibile nobis, et consimiliter attingit colorem parietis. Alias nulla pars coloris fieret per eam lucida et visibilis, quia omnis pars cploris habet aliquam densitatem seu profunditatem, sicut et pars materiae quam informat.

Ad illud vero quod subditur, quod scilicet in omni puncto lucidi et calidi est lux et calor, potest uno modo dici quod simpliciter est falsum, et alio modo quod secundum quid est verum, eo scilicet modo quo res est secundum quid in suo termino aut pro tanto potest hoc dici, pro quanto punctalis terminus lucis vel caloris seu lucidi et calidi non dicit aliquid extra ipsa situatum, sed potius intra ipsa.

 

Ad decimum tertium dicendum quod minor est falsa, sive quantitas sit accidens formarum corporalium sive non. Quaedam enim sunt accidentia ad quorum genus sic subiectum eorum se habet quod impossibile est ipsum esse, etiam miraculose, absque, alio accidente illius generis. Et hoc aperte patet in situ vel ubi ; nullum enim corpus potest fieri absque omni situ locali, quamvis possit esse absque hoc loco vel illo. Et idem est de quibusdam intrinsecis et accidentalibus unionibus et transpositionibus partium corporum homogeneorum, puta, aquae vel aeris vel terrae vel cerae. Impossibile est enim quod sint absque aliqua talium unionum accidentalium, quamvis possint esse absque hac vel illa. Igitur genus oppositum generitalium accidentium nullo modo potest per se competere talibus subiectis. Et sic est in proposito : dato quod quantitas secundum totum illud quod dicit sit accidens, multo magis autem est hoc, si quantitas secundum aliquid sui est aliquando aliquid essentiale formis vel materiis extensis vel numeratis. Utroque autem modo est falsa maior praedictae supprobationis. Dato enim quod corpora non sint sic ex se et absolute quanta quod quantitas sit ipsa essentia eorum : adhuc nihilominus sunt sic ex se quanta quod ipsorum essentiae nullatenus possunt fieri vel esse nisi cum aliqua quantitate ; nam limitatio qua limitantur ad genus quantitatis seu ad quantitatem in generali est essentialissima omni corpori.

Ad secundam autem supprobationem dicendum est quod non omne intelligibile est intellectuale. Alias nulla quantitativa extensio esset intelligibilis vel intellecta a nobis. Cum etiam constet quod omne intellectuale est incorporeum et differens genere ab omni corporeo, etiam si illud esset punctale : patet quod impossibile est quod aliqua species vel quidditas corporum vel corporeorum sit quid intellectuale. Et loquor de ipsis, prout manent in genere corporum ; quia omne corpus posset Deus convertere in spiritum, sed non sic quod simul cum hoc esset in genere seu specie corporum. Quomodo autem quantitas seu extensio corporuin dicat aliquid accidentale et aliquid essentiale essentiis formarum et materiarum extensarum, alibi est diffuse satis tactum. Rursus, quidditas rerum sensibilium aliquo modo cognoscitur a sensu, nam videre lucem est idem quod videre entitatem lucis. Pro tanto tamen dicitur cognosci a solo intellectu, pro quanto nomine quidditatis solemus significare essentiam rei, ut est absolute sumpta et prout est communis ad omnia individua sua aut prout sumitur per modum definitionis, seu definitivum intelligibiliter dicentem quid est hoc vel illud.

 

Ad decimum quartum dicendum quod prima est falsa loquendo de corporali quanto et continuo, quamvis sit vera loquendo communiter tam de quantitate corporali quam de quantitate seu magnitudine spirituali. In qua quidem est dare quandam ordinatam unionem partium corporalium, et in actibus et in habitibus animae reperitur huiusmodi quantitas tam intensive quam extensive. Extensionem autem voco dilatationem seu diffusionem actus cognitivi super multas partes obiecti ; nam quanto plures simul addet, tanto est dilatatior.

Quod autem subditur hanc extensionem trahere ab obiecto : verum est, sicut a terminativo, sed non tanquam ab efficiente proprie sumpto. Unde et eodem modo trahit suam essentiam ab obiecto tanquam a terminativo, sed non tanquam ab influxivo vel eius per influxum praevium eductivo.