Quaestio CIX — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO CIX
Vicesimo quaeritur an reatus culpae possit esse in aliquo in quo non. est nec fuit aliquis actus vel habitus pravus.
Et videtur quod sic.
- Quia peccatum omissionis est non facere quod Deus vult fieri ; sed huiusmodi omissio potest in nobis esse absque hoc quod aliquid faciamus aut male velimus actu vel habitu ; ergo et cetera.
- Item secundum Anselmum culpa est carentia iustitiae debitae ; sed huiusmodi carentia, in quantum talis, non necessario praesupponit aliquem habitum vel actum ; ergo et cetera.
[Respondeo]
Dicendum quod reatus culpae non potest esse in aliquo nisi ratione sui pravi actus vel habitus praesentis vel praeteriti nondum a Deo indulti.
Cuius ratio est in promptu ; quia nullusi est culpabilis vel reus nisi ratione alicuius propriae malitiae ; nam aliena malitia, in quantum aliena,neminem reddit reum aut culpabilem apud Deum. Nulla autem malitia potest dici propria alicui, nisi quia est vel fuit in eo sive ab eo. Ab eo autem esse non potuit nisi per actum malum, in eo etiam esse non potest ex absoluta ratione suae substantiae et naturae. Ergo oportet quod sit vel fuerit in eo ratione alicuius essentialiter seu inseparabiliter mali. Sed hoc non est nisi interior actus malus vel habitus.
Item, qui non habet nec habuit actum malum velhabitum est et fuit omnino innocens. Si dicatur quod sola privatio actus vel habitus iustitiae debitae est mala et culpabilis certum est quod hoc non habet ex hoc solo quod est privatio iustitiae, quia si Deus creasset angelum iustitia privatum seu nudum, in solis scilicet essentialibus et mere naturalibus, talis angelus non esset ex. tali privatione reus vel culpabilis. Nec potest dici quod ad eam de praesenti habendam sit obligatus, nisi fuerit sibi data sufficiens facultas ad eam statim habendam. Haec autem facultas iam sibi data non potuit sibi tolli nisi per proprium actum vel habitum malum. Idem est autem aliquem debere habere iustitiam quod esse obligatum ad illam habendam. Ergo nullus caret iustitia debita, nisi sit obligatus ad illam habendam. Ex quo oportet quod aut habuerit sufficientem facultatem habendi illam aut quod per aliquem suum malum actum vel habitum sit hac facultate privatus, ita quod ex hoc solo Deus cessaverit dare eam sibi.
Praeterea, nihil quod est alicui sic debitum quod absque eo non potest carere vitio vel culpa non potuit sibi a Deo subtrahi nisi propter eius culpam qua fuit indignus tali dono. Ergo illa iustitia quae sic est debita, quod absque ea non potest quis carere culpa non potuit ai Deo subtrahi, nisi per suam culpam fieret indignus ea. Ergo praeter hanc subtractionem oportet dare in eo aliquam culpam propter quam Deus dare noluerit sibi iustitiam. Sed talis culpa non potest dari nisi ratione alicuius habitus malitiosi vel actus pravi.
Nota autem quod, sicut aliquis est vere pater sui filii propter solum actum generationis praeteritum quo genuit eum et propter hoc est vere dignus a suo filio amari et honorari ut pater : sic aliquis est vere reus et dignus poena propter solum actum vel habitum malum hactenus habitum, nisi huiusmodi reatus sit sibi a Deo indultus.
Nota etiam quod malus habitus voluntatis, id est, habitualis voluntas mala est sic ex se odibilis Deo et sic simpliciter mala quod eum in quo est reddit malum et dignum ira Dei, quamquam non sit factus ab ipso habente nec per actionem eius, nisi Deus ex mere beneplacito suae misericordiae eius reatum remittat illi personae, prout in tractatu de peccato originali plenius est ostensum.
[Solutio obiectorum]
Ad primum igitur in contrarium dicendum quod omuis culpabilis omissio fundatur in aliqua mala voluntate quae neglexit facere bonum ad quod tenebatur, ex eo quod plus voluit aliquid aliud propter quod omisit facere tale bonum, sicut patet in eo qui plus vult dormire vel otiari quam facere tunc illa ad quae tenetur.
Item, omissio non potest esse mala, nisi sit per se vel per accidens voluntaria, quia quicquid est omnino involuntarium est omnino inculpabile. Omnino autem involuntarium voco illud quod nullo actu vel habitu voluntatis est per se vel per accidens volitum.
Ad secundum patet ex dictis, quia absentia debitae iustitiae nulli potest inesse nisi propter infectionem actus vel habitus mali praesentis vel praeteriti.
