Quaestio XXXIX — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio XXXIX

QUAESTIO XXXIX

Secundo quaeritur an gloriam prius habitam possint mereri per actus subsequentes

 

Sicut quidam scripserunt

Moti ad hoc :

  1. Primo, a simili : quia saepe videmus quibusdam solvi stipendium quod nondum meruerunt, sed sunt postmodum promerituri.
  2. Secundo, quia non est verisimile angelos nihil mereri in omnibus quae propter Deum circa nos regendos usque ad novissimum diem extremi iudicii operantur.
  3. Praeterea, constat quod angelus secundum gratiam praeacceptam efficaciter operans est eo ipso dignior habere praeacceptam gratiam quam prius esset ; ergo hanc dignitatem meruit per actum subsequentem.
  4. Praeterea, per hoc fit dignus ut sibi eadem conservetur ; ergo pro tanto eam promeretur.

 

[Respondeo]

Sed contrarium tenetur et certe rationabilius.

Cuius prima ratio ex parte Dei gratiam infundentis sumitur, quia ipse non dat nec infundit nec efficit talem gratiam conditionaliter, sed potius absolute et liberaliter et mero amore amicitiae ; per hoc enim donum facit suscipientem esse suum specialem filium et amicum.

Secunda sumitur ex parte ipsius doni, quod quidem est prima iustificans gratia ; et ideo secundum Apostolum contra eius rationem est quod cadat sub merito nisi forte congrui, quamquam nec sic, si sit omnino prima.

Tertia sumitur ex parte actus meritorii talem gratiam subsequentis ; constat enim quod talis actus accipit rationem virtuosi et meritorii ex praeaccepto habitu gratiae ; ergo perinde est dicere quod per talem actum praeacceptam gratiam mereatur, acsi diceretur quod eadem gratia se ipsam mereatur. Praeterea, effectus non est causa productionis suae causae ; meritorium autem est per viam promerentiae causa dationis et productionis sui formalis praemii ; ergo non potest esse effectus talis praemii.

Quarta sumitur ex ratione habitus gloriosi, qui quidem, in quantum talis, habet rationem ultimi finis et termini et impossibile est quod respectu ipsius habeat rationem tendentis et viatoris ; et si aliquo modo in aliquid aliud tanquam in finalem terminum et praemium tendit, eo ipso sequitur ipsum nondum esse in gloria consummatum. Nec est contra hoc illud quod de Christo in praecedenti quaestione praemisimus, quia ipse secundum animam fuit simul passibilis et beatus ac viator et comprehensor, et promerentia sua fuit longe disparis rationis ab omni alia promerentia.

Quinta sumitur ex causa propter quam angeli facti sunt primo in statu in quo peccare et a quo cadere potuerunt, iuxta quod et quidam eorum de facto ceciderunt. Constat enim secundum Anselmum et secundum rectae rationis dictamen quod huius causa fuit, ut iuxta quod decebat primo mererentur gloriam, antequam acciperent eam. Si enim essent facti impossibiles ad peccandum, tunc nihil boni eorum posset eis tanquam primae causae secundum aliquam rationem adscribi, unde et in omnibus potius haberent rationem accipientis quam dantis et electi quam eligentis, pro eo quod essent a Deo necessitati ad omne bonum suum ; nunc autem pro quanto peccando potuerunt a Dei amore averti, pro tanto habent rationem eligentis et dantis et primae causae boni quod elegerunt, sicut alibi plenius et ostensum. Sed si post acceptum statum et habitum gloriae eam sufficienter promereri possunt, tunc haec ratio nullum habuit hic locum, immo est simpliciter falsa.

Huic autem sententiae attestatur Augustinus, libro De moribus Ecclesiae, dicens : Vita aeterna est totum praemium cuius promissione gaudeamus, nec praemium potest praecedere merita nec prius homini dari quam dignus sit ; Quid enim hoc iniustius ? Et quid iustius Deo ? Non ergo debemus poscere praemium, antequam mereamur accipere.

 

[Solutio obiectorum]

Ad primum vero alterius partis dicendum quod illud non est simile ; tum quia tale stipendium non habet in, sua essentia rationem amicitiae et merae gratiae ; tum quia potest recompensari ipsi danti per aliquod aequivalens aut etiam praevalens ; tum quia opera tale stipendium promerentia non efficiuntur ab ipso stipendio nisi forte per modum alicuius extrinseci coauxiliantis, in quo quidem plus habet rationem sumptus quam stipendii vel praemii. Contraria autem horum reperiuntur in proposito.

 

Ad secundum dicendum quod, angeli possunt nunc mereri augmentum gloriae quod nondum habent ; rationabile enim est quod eorum, gloria cum incremento gloriae hominum per eorum ministerium salvandorum excrescat et tandem in eorum consummatione finaliter consummetur. Quod autem nunc merentur et mereri possunt provenit ex merito quo apte suam gloriam meruerunt ; ex hoc enim quod, cum possent se a Deo avertere, elegerunt in aeternum permanere cum ipso, totius sui boni quod per hoc meruerunt et tandem obtinuerunt facti sunt quodam modo prima et libera et gratuita causa. Et ideo ex relatione ad primum meritum potuerunt sortiri quandam rationem merendi suam ampliorem consummationem.

 

Adtertium dicendum quod per illud non probatur quod dignitatem gratiae quam prius habebat meruerit per actum sequentem, sed solum quod aliam ipsius condignitatem ex hoc meruit ; nec ista condignitas est praemium illius meriti, immo est ipsum meritum quod, pro quanto est gloriosum, est quodam modo sui agentis praemium.

 

Ad quartum dicendum quod conservatio gratiae subsequens primam creationem ipsius subsequitur et actum ipsam promerentem ; ex hoc autem non sequitur quod per eundem actum promereatur ipsam gratiam, pro quanto fuit primo data et habita. De hoc autem solo erat quaestio.

 

Deinde pro peccato et casu daemonum quaeruntur octo.