Quaestio LXXVIII — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio LXXVIII

QUAESTIO LXXVIII

Septimo quaeritur an unico simplici actu sciantur plures termini eiusdem propositionis aut plura extrema eiusdem correlationis aut plures partes eiusdem totius.

 

Et videtur quod sic.

  1. Quia unica ratio scibilis scitur unico simplici actu ; sed unica relatio plurium extremorum et unica compositio plurium terminorum est unica ratio scibilis ; ergo scitur unico simplici actu ; sed relatio aut compositio non potest sciri, quin eo ipso sciantur extrema ipsarum ; ergo et cetera.
  2. Item, actus iudicii non est minus nobilis nec minus simplex quam actus de quo fertur iudicium ; ergo actus quo iudico me videre aut quo iudico album non esse nigrum non est minus simplex quam actus quo apprehendo album et quam actus quo apprehendo nigrum ; sed praedictus iudicii actus simul iudicat de pluribus, et si verus est, scit illa de quibus iudicat ; ergo et cetera.
  3. Item, sub una ratione et significatione unius nominis numeralis simul apprehendo totum numerum, utpote, per nomen mille mox apprehendo totum numerum millenarium, id est, mille unitates ; sed ipsum nomen seu eius significationem apprehendo uno simplici actu ; ergo mille partes praefati numeri scio tunc uno simplici actu.
  4. Item, visus in uno nunc suae visionis videt aliquid ; sed non potest videre aliquid nisi quantum ex pluribus partibus constans ; ergo tunc uno simplici actu videt partes illius quanti.

 

Contra : Sicut albedo non potest esse nigredo, sic nec propria similitudo albi potest in creatis esse propria similitudo nigri, unde et actus qui estactualis repraesentatio albi non est ille actus qui est propria repraesentatio nigri ; sed scientia plurium terminorum eiusdem propositionis vel correlationis apprehendit et exprimit unumquemque terminorum sub sua propria ratione ; ergo necessario includit in se plures actus sciendi.