Quaestiones LXXXI-LXXXII — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestiones LXXXI-LXXXII

QUAESTIO LXXXI

Decimo quaeritur an conscientia dicat potentiam unam vel plures aut actum vel habitum.

 

QUAESTIO LXXXII

Undecimo quaeritur etiam an lex naturalis dicat aliquid concreatum intellectui vel voluntati vel utrique.

 

Ad primum dicendum

Quod sicut per nomen intellectus vel per nomen voluntatis aliquando significatur potentia mentis, aliquando habitus, aliquando actus : sic et per nomen conscientiae. Actus quidem, ut, cum quis dicit ego nunc habeo conscientiam non loquendi, habitus vero, ut, cum de dormiente dicitur quod habet conscientiam mentiendi vel sui oppositi aut consimilium, potentia vero, ut, dum quis dicit hoc est vel non est in conscientia mea.

 

Sciendum tamen quod communiter non significat potentiam nisi sub respectu ad actum vel habitum consciendi seu contestificandi de propriis actibus factis vel fiendis, quamvis in uno solo casu sumatur pro actu conseitivo et approbativo facti alieni, pro quanto aliqualiter dependet a consciente, ut, cum dicitur quod subditus non faciat hoc vel illud nisi de conscientia sui praelati vel sui confessoris, aut aliquando, licet rarius, pro actu reminiscentiae vel scientiae facti proprii vel alieni, ut, cum Genesis capitulo 43 dicitur, non est in conscientiis nostris quis hoc fecerit, id est, nescimus nec scivimus quis hoc fecerit. Non etiam communiter, sumitur per respectum ad quamcunque actualem vel habitualem contestificationem propriorum actuum, nisi cum fit cum quadam approbatione vel reprobatione illorum actuum et cum indicio sive sententia vel opinione tentionis ad illos actus agendos vel vitandos, si tamen sunt futuri, vel tentionis quod debuerunt fieri vel vitari et tentionis ad poenam, si iam sunt facti vel respectu praeteriti temporis sumpti. Unde nullus communiter dicitur habere conscientiam de actibus mere naturalibus et mere necessariis qui nihil habent vitii vel virtutis.

 

Quia autem huiusmodi approbationes vel reprobationes seu sententiales contestificationes fiunt communiter cum quodam affectuali stimulo aut de praeteritis actis vel neglectis remordente aut ad agenda stimulante : hinc est quod conscientia sumpta sive pro actu sive pro habitu sive pro potentia, ut subest illis, includit in se communiter intellectum et voluntatem et aliquos utriusque actus vel habitus seu habituales inclinationes et dispositiones.

Quia etiam in huiusmodi sententiis et stimulationibus mens super se respectu actorum vel agendorum reflectitur : hinc est quod conscientia potius accipitur sub ratione contesti secundarii seu reflexi quam sub ratione primarii testis seu primi apprehendentis, et hinc est quod potius dicitur conscientia quam scientia.

Quia etiam ad quaedam agendorum seu operum scimus certitudinaliter nos teneri absque demonstratione praevia, ad quaedam vero non nisi argumentatione praevia ex primis principiis moralium deducta, ad quaedam vero, sola fide catholica, ad quaedam vero sola opinione probabili ex aliquo trium priorum probabiliter deducta, aliquando vero in simul tribus modis, scilicet, fide et intellectu vel scientia et probabili ratione : hinc est quod conscientia aliquando includit alterum istorum, aliquando omnia simul.

Quia etiam praedicti habitus intellectus et affectus per doctrinam et exercitium excrescere vel minui possunt, et quantum ad habitus opinionis et affectionis possunt multipliciter obliquari et depravari : hinc est quod conscientia quorundam dicitur prava et polluta, quorundam vero bona et recta. Quorundam etiam dicitur fortis et acuta et multum discreta et docta, quorundam vero mollis, tepida et remissa et erronea vel indocta seu indiscreta, et quorundam dura et obstinata. Quorumdum etiam dicitur nulla aut magna vel parva, nulla quidem, ut de quibusdam dicitur quod nullam habent conscientiam de fornicatione, scilicet, quod sit peccatum vel quod sit fugienda tanquam mortale vel quod de iis quas iam fecerunt se reputent reos vel obnoxios poenae. In, hac autem ultima acceptione potius stat pro habitu vel actu quam pro potentia ; quia licet potentia ex habitibus suis possit dici exacuta vel indurata aut recta vel obliquata, improprie tamen propter ipsos dicitur magna vel parva vel nulla. Quoniam autem stimulus affectionis qui nos stimulat ad recte eligendum - unde et sinderesis, id est, coelectio dicitur - est secundum praedicta quaedam pars habitus conscientiae : idcirco bene a quibusdam dicitur sinderesis esse scintilla conscientiae, quae aliquando etiam in pessimis omnino non extinguitur. Uqde et per illam ludas proditor poenitentia, quamvis desperata, ductus dixit : Peccavi tradens sanguinem iustum. Non autem per hoc excluditur a bona conscientia plena et recta electio, quia perfecta conscientia non solum in se includit stimulum praedictum, prout est imperfectus et virtutum seminarium, sed etiam prout est perfectus per habitualem virtutum consensum, sicut e contrario prava conscientia includit in se habitualem peccati consensum.

 

Si autem quaeras in quo secundum praedicta differat recta conscientia a prudentia fidei seu a prudentia fide et caritate regulata : potest dici quod differunt ratione ; quia prudentia dicitur, in quantum discrete dirigit ad agenda, conscientia vero dicitur, in quantum per credulitatem tentionis seu obligationis stimulat ad agenda aut de actis sive neglectis remordet.

 

Ad secundum vero dicendum

Quod lex per analogiam dicitur de pluribus, nam principaliter dicitur de lege increata quae est Deus. Et haec proprie est ipsum Dei velle, in quantum est praeceptivum operum virtuosorum et prohibitivum vitiosorum.

Secundo modo lex significat obiectum praefati velle Dei, ut in primo sensu stet pro lege imperante, in secundo vero pro imperata. Et si hoc secundo modo sumatur, prout tale imperatum est in voluntate imperante : sic a primo modo non differt secundum rem, sed solum secundum rationem. Si vero sumatur, prout est vel esse debet in effectu : sic significat opera mandatorum, prout sunt fienda et fieri iussa ; nam prout de facto in effectu ponuntur, non dicuntur mandata, sed potius mandatorum vel legum impletiones. Et de, hoc modo videtur loqui an scimus, libro De conceptu virginali, capitulo 4, ostendens quomodo Apostolus accipit legem Dei, quando [ad] Romanos 7 ait, condelector legi Dei : Iustitiam, inquit, quam lex iubet et legem Dei dicit Apostolus, quia a Domino est, et legem mentis, quia.per mentem intelligitur ; sicut lex vetus lex Dei dicitur, quia a Deo est, et lex Moysi, quia per Moysen ministrata est.

Tertio modo sumitur pro habitu nostrae mentis. Et hic modus plura in se includit. Nam primo stat pro naturali notitia seu lumine moralium praeceptorum per quam scilicet cognoscimus nos teneri ad illa. Secundo stat pro naturali rectitudine affectus stimulante et inclinante ad illa. Quae non solum dicitur lex, in quantum stimulando nos magis astringit, sed etiam, in quantum per illam intellectus practicus acuitur ad experimentaliter saporandam et agnoscendam aequitatem et rectitudinem praeceptorum agendorum. Tertio includit plenos habitus prudentiae et virtutum, in quantum per illos tanquam a lege interna plenius alligamur et regulamur ad praecepta agenda. Quartus modus est, quando stat pro lege scripta, sive hoc fiat per expressam revelationem et iussionem Dei sive per regum et praelatorum edicta et scripta. Quinto modo significat debitum seu ius obligationis quo tenemur Dei voluntatem facere et eius iussa implere. Quid autem hic modus realiter ponat notavi in quaestione quid ponat ius vel dominium. Et forte ille quintus modus non differt secundum rem ab illa parte secundi modi in qua lex dicitur significare Dei iussa, prout sunt fienda, id est, fieri debita. Quod quidem debitum dicit quendam ordinem creaturae rationalis ad Dei volita et mandata.

 

Si ergo lex naturalis sumatur pro isto ordine seu obligatione : tunc non addit aliquam essentiam creatam diversam a natura rationali, sicut ; in praememorata quaestione plenius est tactum. Si vero lex naturalis stet pro naturali notitia mandatorum vel pro naturali, inclinatione nostrae voluntatis ad illa : sic tantum addit ad substantiam mentis, quantum praedicti habitus. Si vero sumatur pro obiectis agendis, in quantum sunt naturaliter a nobis nota vel noscibilia vel amabilia, aut in quantum sunt a Deo volita, aut in quantum in sua ratione includunt rectitudinem iustitiae seu rationem recti et iusti : tunc non plus realiter addit quam addat reale fundamentum talium rationum obiectivarum, in quantum sunt menti noscibiles et amabiles, quamquam nihil reale nondum ponant in opere seu effectu. Quo quidem modo nihil reale addunt super actus et habitus mentis et super exemplaritate sapientiae et iustitiae increatae et super recto et debito ordine nostri ad agenda.