Quaestio XCI — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio XCI

QUAESTIO XCI

Secundo quaeritur an genus vitii sumatur a suo proximo obiecto.

 

Et videtur quod sic : Nam homicidium dicitur malum ex suo genere, et malum ex genere dicitur actus transiens super obiectum proximum secundum se et absolute indebitum, quamvis ex circumstantia possit fieri bonum.

 

Contra : Genus actuum et habituum mentis sumitur a potentia cuius sunt, species vero eorum sumitur a suis obiectis ; unde omnes actus videndi conveniunt in genere visivi ; sed videre album differt specie a visione ruboris.

 

Dicendum quod licet supremum genus actuum animae sumatur a suis potentiis seu ex respectu ad ipsas : nihilominus genera proximiora sumuntur a generalibus rationibus suorum formalium obiectorum, species vero a specificis rationibus ipsorum, ultimatae vero species sumuntur a circumstantiis actus vel habitus, id est, ex determinatis modis et causis agendi seu ex determinatis modis se habendi ad obiecta proxima et formalia specifice sumpta. Et idem est de generibus et speciebus virtutum.

 

Et per hoc patet ad obiecta : Quia homicidium dicitur malum ex genere respectu specificationis ipsius actus per circumstantias seu determinatos modos et causas agendi. Et consimiliter dare eleemosynam dicitur bonum ex genere respectu specificationis ex suis circumstantiis sumptae.