Quaestio XXIII — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
Deinde de generalibus proprietatibus agentium seu actionum et motuum quaeruntur novem.
QUAESTIO XXIII
Primo quaeritur an omne agens sit semper praesens suo patienti seu suo effectui primo.
Et quod sic videtur.
- Ita enim videtur velle Aristoteles : I De generatione et II De anima probat aliquod esse medium inter visibile et visum, quia alias actio rei visibilis non posset devenire ad visum, nisi per continuationem medii continuaretur praesentia agentium et patientium.
- Praeterea, per hoc inter alia probamus Deum esse in omnibus rebus praesentialiter, quia omnia sunt ab eo ; sed haec ratio non videretur valere, si non necessario omnis effectus praesens esset suae causae, saltem proximae et immediatae.
- Item, si effectus non est praesens suae causae proximae, ergo est dare medium inter effectum et causam, cui medio causa non erit praesens et in quo nihil aget, quoniam si aliquid ageret, tunc praedictus effectus non fuisset proximus et immediatus ; sed si in medium sibi propinquius nihil agit, ergo multo minus nec in longinquius.
4. Item, virtus agentis oportet quod semper attingat ad suum patiens et ad suum effectum ; sed impossibile est virtutem alicubi esse ubi non est sua essentia et suum suppositum ; ergo essentia virtutis et suppositum eius erunt praesentia suo patienti et effectui.
Contra : Adamas trahit ferrum longinquum ad se et non aerem intermedium ; ergo agit immediate in ferrum et non in aerem intermedium, et ita primus effectus virtutis adamantis seu primum patiens non est sibi praesens.
Et idem potest argui de centro trahente ad se molem terrae quae est in aere et non aerem intermedium.
[Respondeo]
Ad quaestionem istam dicendum quod omnes in hoc conveniunt quod agens sit praesens suo proximo patienti et primo effectui. Sed an virtus agentis sit praesens alicui effectui suo, ita quod non substantia agentis vel substantia ipsius virtutis, hoc est, an aliquis effectus qui non est praesens substantiae virtutis agentis possit immediate effici ab ipsa virtute : de hoc est non modica dubietas apud profundantes se in materia ista.
Quibusdam enim visum est quod agens per se agit in superficiem corporis quodsimmediate est post eum, in reliqua vero quae post illam superficiem consequuntur non agit nisi per intermedias impressiones ; utpote lux solaris per se gignit lucem in superficie corporis sibi immediati et per illam gignit aliam in partem sequentem et per illam aliam gignit tertiam et sic usque ad finem.
Et isti moventur ratione immediationis quae debeat esse inter per se et primo agens et inter primum patiens ; quae alias non videtur posse salvari.
Moventur etiam secundo ratione naturalis ordinis qui est inter partes impressionum, ut inter partes luminis seu radii geniti a sole. Videmus enim quod pars lucis quae est longinquior a sole naturaliter dependet a priori et naturaliter eam sequitur, in tantum quod impossibile esset eam fieri a sole, nisi prius praecedens fieret. Quod non videtur esse necessarium, si non aliquo modo causaretur posterior a priori ; si enim quaelibet aeque primo et aeque per se causaretur a luce solari, tunc non plus dependeret sequens a priori quam e contrario nec ad suum esse praeexigeret esse prioris ; cuius contrarium manifeste deprehendimus per hoc quod priori destructa posterior necessario destruitur et ea genita necessario gignitur, nisi interveniat aliquod obstaculum seu impedimentum.
Moventur etiam tertio ratione multiplicis variationis factae in incessu istarum impressionum seu in modo agendi ; nam aliquando generat in rectum, aliquando per incessum fractum, aliquando vero per incessum reflexum. Et tamen haec varietas non potest contingere ratione lucis vel virtutis solaris corpus solis informantis, sed per hoc solum videtur fieri, quia lux genita, quando invenit obstaculum, non potest generare in profundum seu in rectum et ideo generat in reflexum seu post se ; et eodem modo, quando invenit medium densius vel subtilius quam sit illud perspicuum in quo ipsa est, non potest generare in rectum et ideo generat per incessum obliquum seu fractum.
Quibusdam vero aliis visum est quod tota impressio quae per profundum seu per continuum sequitur ab aliquo agente, sicut totus radius a luce solari, est per se et primo ab ipso agente. Unde voluerunt quod totus radius esset primo et per se a luce solari, et non quod pars radii posterior esset a parte priori. Dixerunt enim quod virtus solis et cuiuslibet agentis in longinquum agit per virtualem aspectum seu per virtualem conversionem et directionem in longinquum, et ideo quantum ad efficaciam virtualis aspectus et directionis praesens est toti medio in longinquum protracto usque ad terminum ultra quem non potest agere. Sicut enim proiectis, quando proiciuntur, datur quidam impulsus per quem habent inclinationem usque ad terminum ad quein per impulsum illum tendunt ; et sicut a generante datur elementis levitas vel gravitas quasi quidam impulsus et inclinatio quodam modo virtualiter, attingens suum locum; sicut etiam visus aliquando dirigitur per aspectum in rem propinquam, aliquando vero ultra in longinquum et iterum aliquando ulterius, sicut in nobis sensibiliter experimur : sic isti dixerunt quod omnis virtus naturaliter agens, saltem corporalis, habet aspectum virtualem non soluni ad superficiem corporis sibi immediate praesentis, sed ad totum medium usque ad terminum ultra quem ab eo nulla potest sequi impressio. Quia autem aspectus cuiuscunque virtutis non potest aspiciendo attingere seu aspicere id quod est a se remotius, nisi prius naturali ordine, non tempore, aspiciat id quod est propinquius : ideo dicunt isti quod licet a virtute agentis sit tota impressio, pars tamen posterior praesupponit priorem ; non quia ab ea sit, sed quia virtus agentis prius efficit partem priorem quam partem posteriorem, prius, inquam, natura non tempore, sicut prius aspicit partem patientis priorem quam posteriorem.
Isti autem moti sunt ex parte impressionis genitae et ex parte vir tutis activae seu ipsius agentis et ex parte potentiae passivae seu subiecti patientis.
Ex parte quidem impressionis genitae. Dicunt enim quod ex positione priori sequitur in partibus impressionis esse actualem partium infinitatem et ex partibus indivisibilibus in eis fieri continuitatem, immo nullam in partibus esse continuitatem nec speciei seu generis identitatem et adhuc ex ea sequi contrariae positionis veritatem. Certum est enim quod omne genitum ab aliquo, sicut a causa vere et proprie efficiente est simpliciter distinctum ab eo in essentia et in esse ; impossibile est enim quod efficiens cum suo effectu constituant unum ens.
Item omne generans est vere actu existens prius naturaliter quam suum genitum ; si igitur pars Ilicis prior gignit sequentem : ergo omnis pars posterior est actu distincta ab omni priori se et omnis prior ab omni posteriori se ; omnes igitur quas per divisionem continui est possibile ibi dare in infinitum, omnes sunt ibi actu distinctae et ita actu infinitae et distinctae, actu signantes partes subiecti seu medii infinitas.
Praeterea, omne generans habet aliquod unum primum et immediate genitum, et eodem modo omne genitum aliquod unum per se generans primum et immediatum ; ergo pars impressionis genita in superficie immediate coniuncta superficiei ipsius agentis habet aliquam partem post se totaliter et immediate ab ea genitam. Aut igitur illa est simplex aut habet intra se partem priorem et partem posteriorem. Simplex quidem esse non potest, nisi post superficiem possit sequi alia superficies immediate in qua existat haec pars immediate genita ab illa quae primo erat genita, ab ipso principali agente ; et si simplex esset, tunc sequitur actualis partium infinitas et ex indivisibilibus continuitas aut potius nulla continuitas. Si autem pars immediate genita est composita ex priori et posteriori, tunc sequitur contrariae positionis veritas ; c[uia tunc posterior huius partis immediate genitae non erit genita a sua parte priori, sed potius utraque ab una et eadem primo et immediate. Et hoc quidem simpliciter, ut dicunt, oportet concedi quod post quamcunque partem simplicem seu superficialem sit aliqua ab ea immediate genita quae habeat partem priorem et posteriorem peb modum continuitatis, divisibiles in infinitum in priores et posteriores ; pro eo quod post superficiem non sequitur nisi profundum nec post indivisibile nisi divisibile immo non erit in toto profundo dare aliquam immediate genitam nisi compositam ex priori et posteriori, cum in toto continuo non sit dare aliquod indivisibile actu nisi forte in extremitatibus suis. Oportebit igitur quod multae generantes immediatae et primae habeant partes priores et posteriores quae omnes immediate attingent ad eam quae generabitur, et eodem modo quod multae sint primo immediate genitae quae habeant partes priores et posteriores immediate genitas ab una generante. Et oportebit cum hoc quod quot erunt ibi priora et posteriora, tot sint actu generantia et genitas. Ex quo enim prior semper gignit posteriorem, generare autem actu non possit quod non est actu : oportebit omnes prius ibi esse in actu et non solum in potentia ipsasque generationes omnium priorum et posteriorum ibi esse in actu quarum una non erit alia.
Impossibile etiam erit quod generatio possit transire vel pervenire ab uno termino subiecti seu medii in alium terminum seu punctum, quantumcunque modicum distans, nisi essent sibi omnino immediata. Ex quo enim pars prior semper generat posteriorem, non devenietur ad generationem quae erit in puncto seu in termino ad quem, nisi prius sint completae infinitae generationes per ordinem se habentes.
Non etiam erunt, ut dicunt, partes impressionis eiusdem generis speciei, sicut nec lux solaris est eiusdem generis veh speciei cum suo radio, cum non sint univoca, sed potius analoga. Nullum enim generans alterum secundum essentiam et esse videtur posse esse univocum cum eo, quoniam essentia talis geniti dependet totaliter ab essentia talis generantis. Si autem partes impressionis aequaliter participarent rationem seu speciem suae essentiae et na, turaev respectu utriusque, utrumque esset aequaliter independens, ita quod sicut essentia generantis non dependet a genita, ita nec essentia geniti, postquam esset in actu.
Amplius, nulla virtus ad unum determifiatissima habet diversos per se effectus in specie vel genere ; sed impressio agentis est determinatissima, quoniam est applicatissima ad agendum, immo quasi ipsa applicatio ; si ergo eius est partem sibi similem generare : ergo eius per se non erit patiens in quo recipitur ad aliam formam movere, et ita impulsus datus lapidi a proiciente non faciet motum, sed potius alium impulsum similem sibi nec similitudo genita a calore generabit calorem realem, sed solum speciem caloris similem sibi ; nunc autem videmus quod virtutes agentium per impressiones suas movent patientia sua ad formas seu per eas formas de potentia materiae educunt, quod idem est.
Praeterea, secundum hoc, quando lapis impellitur, proicieiis non impellet nisi superficiem sibi propinquam, et illa impellet partem lapidis sequentem et sic per consequens usque ad finem ; quod istis valde videtur absurdum.
Amplius, si pars impressionis agit alteram partem, cum modus agendi per incessum rectum sit ei datus a virtute agentis nec sibi conveniat iste modus per aliud quam per essentiam suam, quando inveniet obstaculum vel medium alterius densitatis seu raritatis, quaeritur unde accipit virtutem generandi per incessum non rectum ; non enim ratione obstaculi vel alterius medii occurrentis species in aliquo immutatur, cum sit forma simplex quae non potest esse subiectum per se variationis ; oportebit igitur, ut isti dicunt, huius aliam causam dare.
Ex parte vero virtutis activae seu ipsius agentis sic arguunt. Omnes enim partes virtutis agentis non solum quae in superficie sunt sed etiam quae in profundo concurrunt et cooperantur ad efficaciam actionis seu impressionis ; non enim ignis calefacit tantum per calorem qui est in superficie, quia tunc semper modicissime calefaceret, sed ad hoc concurrit totus calor qui in eius profundo est ; et idem est de gravitate et levitate et consimilibus ; sed hoc esse non potest, nisi per virtualem aspectum attingant efficaciter ubi substantialiter nqn sunt.
Praeterea, posito quod pars prior impressionis producat posteriorem : hoc facere adhuc non potest nisi in virtute principalis agentis ; ergo oportet quod virtus principalia agentis attingat virtualiter ad omnia ad quae attingunt instrumentalia agentia.
Amplius, maioris efficaciae est in agendo virtus agentis quam impressio ab ea immediate genita quae est in superficie agenti immediate coniuncta ; sed ista oportet quod attingat usque ad aliquem certum terminum profunditatis quae post superficiem illam sequitur ; non enim est dare aliquid indivisibile quod immediate sequatur illam superficiem ; nulli autem parti illius profundi, quantumcunque modicae, potest ipsa esse praesens per suam essentiam ; ergo cum ibi agat, oportet quod sit praesens virtualiter et non substantialiter ; ergo multo magis virtus agentis hoc poterit ; et tunc quanto maior et intensior, tanto in longinquius attingere poterit, et ita si est ineffabiliter maior, sicut est virtus solis respectu globi ignei, ineffabiliter remotiora virtualiter iuxta modum praedictum attingere poterit.
Praeterea, diversorum agentium secundum speciem et genus diversi debent esse effectus primi et immediati ; unde principali agenti alia actio genere competit et alia agenti instrumentali, et idem effectus in specie habent eandem causam in specie ; ergo actio quae procedet immediate ab impressione agentis alia erit genere ab illa quae procedet immediate a virtute agentis, quoniam impressio et virtus a qua exit non sunt univoca, sed analoga ; omne igitur quod erit univocum cum quacunque parte impressionis erit immediate a virtute agentis.
Ex parte vero potentiae passivae seu subiecti patientis propositum suum sic astruunt. Potentia enim passiva ipsius patientis non est superficies nec dicit aliquid quod sit superficiale seu habens simplicitatem superficialem, in quantum tale ; cum ergo oporteat virtutem agentis praesentem esse potentiae passivae ipsius patientis potius quam superficiei patientis et cum oporteat virtutem praedictam sibi esse praesentem potius virtualiter quam superficialiter seu quam secundum superficiem agentis - tactus enim mathematicus seu superficialis non est causa actionis et passionis, alias caelum pateretur ab igne, sed tactus naturalis seu virtualis - : videtur igitur istis necessario ponendum quod virtus agentis attingat virtualiter in profundum patientis, quamvis ibi non sit substantialiter seu secundum suam substantiam, hoc est, quod sit praesens in ratione agentis seu agere et movere potentis et non in ratione coexistentis ; quod non est aliud secundum istos nisi quod virtus est ita efficaciter inclinata in partem longinquam patientis quod immediate potest ab ea impressio sequi, ita quod immediatio excludat causam aliam intermediam, sed tamen non effectum intermedium ; sicut enim motor caeli non potest movere stellam ab oriente in occidens, nisi prius moveat ad situm intermedium, et tamen uterque motus seu impulsus ab eo immediate causatur : ita suo modo et hic ponunt, hoc excepto quod pars posterior motus praeexigit aliam priorem tempore et nondum est vel fit, hic vero e contrario.
Causam vero praedictae difficultatis, quare scilicet modus agendi per incessum non rectum varietur ratione obstaculi intervenientis vel medii alterius densitatis vel raritatis, conantur isti reddere, per hunc modum. Volunt enim quod variatio aspectus virtutis quae est in agente est causa variationis quae fit et apparet in ipsa impressione, virtutis autem aspectum dicunt posse variari interventu obstaculi vel medii, quamvis virtus ipsa per essentiam suam non sit praesens medio vel obstaculo, quia hanc variationem effective dicunt fieri a natura ipsius virtutis, occasionaliter vero per modum obiecti vel termini ab obstaculo vel a medio. Sicut enim gravitas, cum est praesens subiectum suum centro, figitur in eo, cum vero est longe, habet se per modum tendentis ad ipsum et tunc aspicit distantiam intermediam ut medium ab ea pertransibile, centrum vero ut terminum aptum suam inclinationem figere et quietare, et tamen centrum secundum veritatem non facit fixionem in ipsa nisi solum in quantum terminus, quoniam gravitas ipsa est quae tam se quam subiectum suum figit, nec centrum est aliqua talis natura quae possit hanc fixionem effective causare, non dicam solum in forma gravitatis sed nec in subiecto eius : sic aspectus virtutis corporalium agentium aliqua aspicit ut pertransibilia seu ut a se penetrabilia quae dicuntur respectu eius media, aliqua vero ut impertransibilia. Quando igitur aspectui obicitur aliquid quod penetrare seu pertransire non potest, et hoc, antequam sit terminata tota inclinatio sua seu efficacia virtualis qua potest virtualiter et per modum agentis attingere in longinquum usque ad certum terminum distantiae sibi a natura praefixum secundum mensuram suae quantitatis virtualis : impetus inclinationis seu aspectus sui naturaliter dirigitur ubi potest, non quod haec variatio fiat in ipso aspectu localiter, acsi localiter usque ad obstaculum veniret et localiter ab eo in aliam partem reflecteretur ; sed sicut virtus naturae per modum agentis aspicit suum patiens in longinquum et aliquid aspicit ut medium, aliquid ut fixivum terminum : sic per eandem naturam obstaculo posito vel medio variato mutat modum aspiciendi, sicut in aspectu visus nostri sensibiliter experimur. Haec autem mutatio non fit in aspectu ipsius virtutis nisi secundum illam virtualem sui protensionem qua ultra, obstaculum aptum natum erat in directum protendi, et eodem modo fit acsi localiter veniens ad obstaculum realiter ab obstaculo repercuteretur ; sicut in reverberatione proiectorum videmus quod aspectus virtutis ita virtualiter resilit ab obstaculo per naturam propriae inclinationis acsi ab eo moveretur ; et sic secundum istos, quando intrat medium densius, fiunt quaedam aspectus resilitiones ratione aliquantulae impenetrabilitatis suae, sed non omnino sic in oppositum quin facta resilitione tendat in profundum ; sicut ambulantes offendendo in lapidem aliquando violenter retrocedunt, aliquando autem ultra procedunt, non tamen recte sed a latere. Quanto autem medium est subtilius, tanto a virtute est penetrabilius, et ideo simpliciori modo et magis unito per illud aspicit ; quanto autem densius, tanto minus penetrabile, et ideo aspectus per illud disgregatur. Et haec est causa secundum istos quare mutat incessum rectum, quando a subtiliore medio venit ad densius vel e contrario : quia enim in simpliciori medio habet aspectum magis unitum, ideo quando ab illo venit ad densius, disgregatur et accipit latiorem incessum, et ideo tunc dicitur frangi incessus a perpendiculari, scilicet elongando se a perpendiculari vel potius ab axe quae est linea media ipsius, aspectus et omnium rectissima seu eius axis, eo modo quo est ibi intelligere lineam sive axem ; quando vero a densiori venit in, subtilius, incipit acui eius aspectus seu congregari, et ideo tunc dicitur frangi versus perpendicularem seu potius versus axem activi aspectus, quoniam quanto magis aspectus coadunatur versus illam, tanto magis unitur. Nisi autem aspectus agentis intelligatur variari, ut aliquod patiens aspiciat nunc quod prius non aspiciebat, non potest secundum istos reddi ratio quare species nunc generatur longinquius a perpendiculari nunc propinquius ; posito enim quod una pars speciei generet alteram : prius naturaliter oportet intelligi quod aspiciat suum immediatum patiens quam quod agat in illud ; igitur si occurrat ei nunc densius medium nunc subtilius, habebit aspectum nunc strictiorem nunc latiorem, alias non diffundet nec aget speciem suam nunc in partes remotiores a perpendiculari nunc in propinquiores.
Quae autem, istarum opinionum sit verior non est meum definire, und boc sapientiorum iudicio derelinquo praeter hoc quod prima communior est, prout credo.
[Solutio obiectorum]
Ad argumenta tamen superius facta facile est respondere.
Ad illud enim quod contra primam opinionem obicitur dicendum quod adamas influxum per quem trahit ferrum causat per intermedium influxum factum in aere intermedio, influxus tamen qui in aere recipitur non trahit aerem, quia aer non est aptus moveri motu tractus per talem influxum, sicut est ferrum ; sicut lux solis vere influit lucem in corpora caelestia nec tamen transmutat ea, educendo in eis de potentia formas varias, sicut facit elementaria, quia illa non sunt apta per illum influxum sic moveri sicut ista.
Et ad illud de centro posset eodem modo rpsponderi, quamvis verius sit quod centrum non trahit molem terrae, sed potius moles terrae per virtutem suae gravitatis tendit ad centrum. Utrumque autem, et quod adamas trahat ferrum et quod locus non trahat locatum, alibi et non hic habet ostendi, quamquam ab Aristotele pro tanto locata a locis suis dicantur trahi, quia sic ad illa tendunt acsi ab eis traherentur.
Ad primum vero alterius partis et ad secundum et tertium dicendum quod non plus cogunt, nisi quod oportet quod virtus non possit habere aspectum virtualiter protensum ad longinqua, nisi per naturalem ordinem sit praesens propinquioribus ; quamvis non sit simile de divina virtute in qua non est dare protensionem, sed summam absolutionem, et ideo quicquid attingit virtualiter attingit vere essentia et suppositum suae virtutis.
Ad quartum dicendum quod etsi virtus non potest alicubi esse ubi non est sua essentia, potest tamen per modum potestativi agentis alicubi attingere ubi ipsa non existet secundum opinionem secundam.
