Quaestio XXXIII — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XXXIII
Secundo quaeritur an in quolibet angelo sit tota sua species secundum totum ambitum suum, ita quod extra ipsum non possit esse aliud individuum eiusdem speciei.
Et quod sic videtur.
- Primo, auctoritate Dionysii. Dicit enim, 11 capitulo Hierarchiae angelicae quod superiores ordines abundanter habent minorum sacras proprietates, inferiores vero maiorum superpositas universitates non habent particulariter in eas primo apparentibus illuminationibus per primas eis proportionaliter distributis. Et 12 capitulo dicit quod ultimi ordines non participant universitates excelsiorum nec sunt participes seu capaces universali et superposita virtute maiorum ornatuum seu ordinum. In eodem etiam capitulo dicit quod ordo sanctorum Cherubim participat altiorem sapientiam et scientiam, inferiores vero ordines qui sunt sub ipsis participant quidem sapientiam et scientiam, particularem tamen et valde subiectam respectu ipsorum. In omnibus his videtur Dionysius expresse dicere quod scientia et caetera dona quae sunt in superioribus angelis habeant quandam universalitatem respectu scientiae et aliorum donorum quae sunt in inferioribus et quod dona quae sunt in inferioribus se habent ad dona superiorum sicut particulare ad universale. Sed universalis scientia non potest esse in aliquo subiecto, nisi ipsum sit secundum suam naturam universale ; quicquid enim continet in se totum ambitum alicuius universalis non est minoris ambitus quam universale contentum in ipso ; ergo et caetera.
- Secundo, ex proportione potentiae ad suum obiectum : potentia enim et suum obiectum sunt sibi invicem proportionalia ; sed obiectum intellectus angelici est universale non solum secundum intentionem, sed etiam secundum rem, quia Deus qui est summe universalis est eius obiectum ; ergo potentia intellectus angelici est universalis.
Praeterea, quod attingit totam universalitatem et totum ambitum obiectorum universalium oportet quod sit aequalis ambitus cum eis ; sed intellectus eorum attingunt totam universalitatem specierum et generum quas intelligunt, aliter non possent intelligere totum ambitum eorum ; ergo et caetera.
Si dicatur quod universalia non sunt aliquid secundum rem, sed solum secundum intentionem seu secundum modum intelligendi : hoc non videtur obstare, quia tantundem est attingere totum ambitum universalis sic se habentis quantum si ita se haberet in re.
- Tertio, ex infinitate intellectus et voluntatis : omne enim individuum habens intra se infinitam essentiam suae speciei videtur intra se continere totum ambitum suae speciei ; sed potentiae angeli hoc habent, ut videtur ; quicquid enim actu et simul est capax infinitorum ipsum est actu infinitum ; sed potentiae angeli sunt huiusmodi ; non enim est dare tantum numerum quin angelus possit maiorem intelligere et velle ac per consequens memorari ; ergo potest simul et actu capere numerum maiorem quocunque numero finito ; sed nullus est maior quocunque numero finito nisi solum numerus infinitus ; ergo et caetera.
Praeterea, ita facile est eis velle infinita sicut et finita, quia etiam nos possumus velle quod infinita simul fierent et essent.
Praeterea, a modernis magistris communiter supponitur quod in memoria angelorum non cadit oblivio, prout oblivio significat corruptionem specierum memorialium ; secundum hoc autem nunquam potest eorum memoria tot simul habere quin adhuc possit habere plures simul cum illis, quia primis existentibus indeletis semper per infinitum successum temporum acquiret alias et alias ; sed hoc non potest esse, si eius capacitas est actu finita, quia omnis capacitas actu finita potest repleri et adaequari per aliquas formas finitas tam numero quam essentia.et virtute, ita quod non poterit simul cum eis amplius capere, nisi augeatur.
- Quarto, ex respectu eorum ad naturam caeli et corporum caelestium : constat enim quod incomparabiliter maioris sunt nobilitatis angeli quam corpora caelestia ; sed secundum Aristotelem, libro De caelo et mundo, in caelestibus forma occupat totam suam materiam, et haec est causa secundum eum ibidem quare caelum vel mundus non potest plura individua habere, ita quod essent plures mundi vel plures caeli eiusdem speciei ; ergo multo magis hoc est in angelis.
- Quinto, ex parte divinae potestatis : constat enim secundum fidem nostram quod Deus posset facere de duabus rebus unam ; videmus enim quod plurimos panes potest convertere in corpus Christi, quod est maius quam si de pluribus per viam compositionis constituere posset aliquod unum ; ergo Deus potest duo individua eiusdem speciei ponere in uno, et qua ratione hoc potest de duobus, eadem ratione de tribus vel quatuor et sic in infinitum ; ergo Deus potest omnia individua unius speciet ponere in uno, et tunc illud habebit totam naturam suae speciei ; sed si Deus potest hoc facere, verisimile est quod hoc fecerit in aliquibus nobilibus creaturis, inter quas praeeminent angeli ; ergo et caetera.
Praeterea, quamvis infinitas quantitatis seu dimensionis implicet contradictionem ac per consequens non possit a Deo fieri, sicut in quaestione de infinito est probatum, tamen infinitas simplicitatis seu essentiae simplicis non videtur aliquid contradictionis implicare ; nullam enim illarum quae in responsione quaestionis illius tactae sunt in se includit, sicut de se patet, quia omnes illae sumuntur solum ex infinitate quantitatis continuae vel discretae, nec videtur posse aliqua alia assignari, quia ex hoc. non sequetur quod sit aequalis Deo, quia istud erit ens creatum et generis determinati et annihilabile et a Deo semper dependens ; ergo videtur.quod tale infinitum possit a Deo fieri, et si sic, verisimile est quod aliquod tale fecerit ; sed omne tale habebit in se totum ambitum suae speciei ; ergo et caetera.
- Sexto, potest hoc argui logice seu ex communibus sic : in quocunque est tota species et totaliter, ipsum est aequalis ambitus cum sua specie ; sed in hoc vel illo angelo est tota sua species et totaliter, quia aut ambitus speciei est de essentia ipsius speciei aut non. Si sic : tunc sequitur quod sit in hoc angelo, quia tota essentia seu quidditas speciei est in eo. Si non : tunc sequitur quod ille ambitus sit accidentalis ipsi speciei ; sed si est accidentalis, tunc absque ipso potest essentia speciei tota et totaliter esse in hoc angelo ; ergo et caetera.
Praeterea, species non est maior in omnibus individuis simul quam in uno solo. ; ergo ita continetur totus ambitus eius in uno solo sicut in omnibus simul.
Septimo, posset argui ostendendo quod non habent formam in materia partialiter receptam, sed potius in se ipsis existentem, probando scilicet quod non habent materiam. Qui modus arguendi satis est tactus in quaestione praecedenti.
Quoniam autem illud propter quod praecipue quidam theologi ponunt eos habere totam suam speciem est universalitas scientiae et specierum quam in eis ponunt, credentes se in eis sequi non solum verba philosophorum, sed etiam verba Dionysii supradicta : idcirco iuxta hoc quaeratur an sint in eis species universales.
Et quod sic videtur.
- Dicit enim Dionysius, Angelicae Hierarchiae capitulo 10, quod prima hierarchia est occultior tanquam invisibilior et magis simplificata et unificata ; ergo in ea est scientia unitior et simplicior ; sed hoc non potest esse, nisi per unam speciem possint plura scire quam angeli secundae vel tertiae hierarchiae ; sed illa species per quam possunt sciri et repraesentari plura videtur esse illimitata et universalis, quia si potest repraesentare plures species rerum, videtur habere ambitum generis, si vero plura individua, videtur habere ambitum speciei, qua enim ratione poterit repraesentare duo, eadem ratione omnia quae sub uno genere vel specie esse possunt ; ergo et caetera.
- Item, quanto aliquid nobilius, tanto simplicius et unitius ; ergo quanto scientia et lumen intelligibile superiorum angelorum est nobilior, tanto est simplicior et unitior ; sed omnis virtus unita est potentior se ipsa multiplicata ; ergo una species vel unus habitus superioris angeli ad plura poterit attingere quam species vel habitus inferioris angeli.
- Item, universalitas naturarum sensibilium potius est in intellectu universaliter eas intelligente quam in ipsis rebus ; sed in intellectu non.est nisi ratione speciei vel actus per quam sic intelliguntur ; ergo videtur quod ipsa species sit vere universalis.
- Item, intellectum, in quantum est sic intellectum, est universale et, in quantum tale, est in intelligente ; quia intellectum, in quantum intellectum, et intellectus, in quantum intelligens, sunt idem secundum Aristotelem ; sed, in quantum tale, est idem cum habitu vel actu scientiae ; ergo et caetera.
- Item, a multis conceditur quod angeli beati per unam simplicem speciem videant Verbum et omnia quae per Verbum, et in Verbo vident ; ergo si hoc est verum, species illa non solum est universalis, sed etiam universalissima ; cum enim species.per suam essentiam repraesentet id cuius est similitudo, ita quod ratio repraesentandi illud est ei essentialis : ergo species quae potest repraesentare omnia habet intra suam essentiam rationem omnium specierum et rerum ; sed omne tale est illimitatissimum et universalissimum.
Praeterea, quod per suam essentiam repraesentat illud quod est extra omne genus non videtur esse alicuius determinati generis, et maxime cum species per analogiam reducatur ad illud cuius est similitudo ; ergo species quae repraesentat Deum erit extra omne genus, et tunc sequitur quod sit plus quam universalis.
Si dicatur quod secundum suum esse est determinati generis, sed non secundum suum repraesentare : contra, suum repraesentare est sibi essentiale nec dicit aliquid diversum a sua essentia ; ergo si suum repraesentare est extra genus, et sua essentia erit extra genus.
[Respondeo ad primam quaestionem]
Ad quaestionem primam dicendum quod licet quidam sequentes in hac parte paganos philosophos et Saracenos dixerint et dicant quod quilibet angelus comprehendit totam suam speciem secundum totum suum ambitum, ita quod nihil illius speciei potest esse vel intelligi extra ipsum sicut nec extra ipsam speciem, fundantes se praecipue in duobus, scilicet in omnimoda privatione materiae et in causa multiplicationis numeralis individuorum sub eadem specie vel speciei in plura individua, quam volunt esse materiam et accidentia materialia, quae quia secundum eos nullatenus sunt in angelis, sic per consequens nullo modo poterit in eis numeraliter multiplicari species in plura individua : sequendo tamen doctor in hac parte saniores et magis catholicos, credo quod haec positio non solum est rationi et veritati contraria, sed etiam in fide valde periculosa.
Quod patet, si consideremus in eis primo rationem suae durationis seu existentiae, secundo rationem suae localitatis seu asgistentiae, tertio rationem suae virtutis seu potentiae et efficace, quarto rationem suae quidditatis seu essentiae, ut sic gradati m a suis exterioribus ad eorum interiora intrando videamus quomodo secundum omnem modum ista positio eorum naturae repugnet.
Attendendo igitur primo eorum durationem sequitur ex positione universalitatis quod angeli habeant aeternitatem tam secundum praeteritum quam secundum futurum et talem quod praesentialiter attingant omnia praeterita et futura. Cum enim universale abstrahat ab omni differentia temporis, ita quod non limitatur nec includitur sub praefixo tempore, et quantum est de se, aequaliter respiciat omne tempus ; si tale universale ponatur in actu secundum totum ambitum suae universalitatis, oportet quod actualiter et secundum rem praedicta sibi conveniant et etiam omnia illa quae universalibus per intellectum abstractis attribuit intellectus.
Praeterea, constat quod si humanitas haberet actu omnia individua quae sub ipsa in toto decursu temporum possunt esse et poterunt et sic quod quodlibet suorum individuorum in suo proprio tempore staret : tunc tam ipsa quam eius individua attingerent realiter et praesentialiter totum tempus praeteritum et futurum quod esse potuit et poterit ; sed multo altior esset ambitus humanitatis, si tota esset in se ipsa universaliter collecta quam quando sic esset diffusa et multiplicata in omnibus individuis suis ; ergo tunc et altius et universalius et praesentialius attingeret totum tempus quod esse potuit in praeteritum et in futurum ; sed talis ponitur natura cuiuslibet angeli, et tanto altius, quanto secundum eos natura angelica est altior in se ipsa universaliter ab omnibus individuis recollecta.
Praeterea, essentia et suum esse sibi invicem adaequantur ; si ergo essentia est universalis : ergo et esse seu existere eius erit universale ; ergo habebit universalem permanentiam et durationem ; sed universalis duratio attingit omnes durationes praeteritas et futuras.
Praeterea, omnis natura universalis, et infinita universalem et infinitam habet actualitatem ad existendum ; ergo in infinitum habebit plus de existentia et de virtute existendi quam aliqua natura particularis ; ergo existentia et duratio angeli se habebit ad existentiam et durationem animae meae vel animae Christi sicut infinita duratio ad finitam et sicut universalis ad particularem.
Ex praedictis autem non solum sequitur quod habeat aeternitatem omnia simul attingentem, sed etiam quod sit purum necesse, nullam habens possibilitatem ad non esse, quia pro tempore pro quo non solum est actu sed etiam aeternaliter fuit non potest cedere in non esse.
Sequuntur etiam ex praedictis omnia illa inconvenientia quae ad positionem aeternitatis mundi sequuntur, et tanto adhuc plura, quanto altior et simplicior eis aeternitas attribuitur.
Attendendo etiam secundo ad eorum localitatem seu existentiam sequitur ex praedicta positione quod adsit quilibet angelus omnibus locis et omnibus entibus, non solum existentibus, sed etiam possibilibus fieri. Constat enim quod multo pluribus poterit adesse quam posset natura humana existens simul in omnibus individuis quae habere potuit, potest et poterit ; quae omnia si simul haberet, non solum esset, in infinitis hominibus, sed etiam in infinities infinitis ; constat autem quod infinities infiniti homines occuparent infinita loca quae Deus facere posset.
Sequitur etiam quod adsit cuilibet rei et loco totus et totaliter, quia natura angelica sic universalis tantae erit simplicitatis necessario quod nullam vel partialitatem vel divisibilitatem erit in ea dare, etiam ita parum sicut in Deo ; ergo nullum locum nec aliquam rem respiciet partialiter, sumendo partialitatem qualem cunque ex parte sua ; ex his autem sequitur quod erit ubique eo, modo quo Deus ponitur esse ubique.
Praeterea, ex praedictis videtur sequi quod poterit illabi et erit illapsus omnibus mentibus, non solum ex hoc quod iam positus est omnibus adesse simplicissime et totalissime ac per consequens intimissime, sed etiam ex hoc quod eius substantia et virtus erit in infinitum virtuosior et simplicior quam mentes nostrae et plus excedens eas quam universale excedat suum particulare.
Attendendo etiam tertio ad eorum virtutem, potentiam et efficaciam videtor primo sequi quantum ad potentiam recipiendi quod quicquid in eis erit receptum aut recipi poterit necessario erit universale ; non enim videtur quod accidens particulare possit esse in subiecto universali, sicut nec accidens universale in subiecto particulari ; omne enim accidens informat totum subiectum suum aut partem eius, cum enim in subiecto universali non sit dare partem, oportebit quod suum accidens informet eum totum.
Praeterea, subiectum reducitur in actum per suum accidens ; non autem videtur quod subiectum universale possit reduci in actum per formam aliquam partialem seu particularem.
Praeterea, omne subiectum et omnis potentia receptiva est coordinata et coaptata et coordinabilis et coaptabilis accidenti quod in se recepit ; sed nulla natura universalis videtur posse coordinari et coaptari et aliquo modo subici ad aliquod particulare, quia tunc oporteret quod haberet in se partialem ordinem et respectum.
Ex his autem videtur iterum sequi quod omnis habitus et actus gratiae et gloriae et cuiuscunque scientiae sint in eis universales ; et tunc sequetur quod gratia et gloria et omnes actiones et habitus cuiuslibet angeli transcendant gratiam et gloriam, meritum et praemium et omnes habitus et actus animae Christi et aliarum animarum beatarum, sicut universale transcendit suum particulare et sicut infinitum transcendit finitum. In animabus enim nostris nihil poterit esse aut recipi nisi particulare et finitum, pro eo quod subiectum earum est particulare et finitum ; omne autem accidens est conclusum et quasi circumscriptum intra limites sui subiecti.
Sequetur etiam tunc quod nullum vitium nec aliqua affectio aut cogitatio particularis possit esse in daemonibus nec aliqua revelatio particularis in bonis angelis sive malis. Ex. his iterum sequetur quod nullum vitium nec aliquis habitus vel actus eiusdem speciei possit esse in pluribus angelis, quia habitus vel actus qui erit in uno eorum erit in eo secundum totum ambitum suae speciei.
Esto autem quod ad ista quis diceret quod accidens particulare bene potest recipi in eorum potentia universali : adhuc tamen sequetur quod potentia eorum non esset repleta per illud accidens, usquequo haberet illud universaliter et infinite. Et tunc sequetur quod non habeant gratiam et gloriam vel malitiam et culpam quanti fuerunt capaces, nisi habeant ea in quadam universalitate et infinitate. Cum igitur ponatur quod gloria replet potentias, saltem propinquas, beatorum, adhuc sequetur quod in eis sit gloria universalis et infinita.
Praeterea, adhuc videtur sequi quod in eis nullum accidens nec aliquod aliud possit recipi aut sit receptum, quia in natura sic universali et sic simplici et sic actuali et infinita non videtur posse poni potentia receptiva, sicut ex iis quae in praecedenti quaestione sunt tacta satis patere potest. Et tunc sequitur quod in eis nullus verus sit habitus vel actus differens a substantia eorum nec in eis possit esse aliqua mutatio vel variatio et sic per consequens quod status bonitatis vel deliciarum quem ab initio habuerunt omnino immobiliter et uniformiter et necessario perseveret in eis. Et sic indubitanter philosophi pagani senserunt et loeuti sunt de eis tanquam de quibusdam diis aeternis et omnino invariabilibus.
Amplius, attendendo ad eorum potentiam activam sequitur quod quicquid exibit ab eorum potentia activa secundum totum suum conatum est infinitum et universale. Et tunc visio et dilectio qua Deum vel se ipsos vident et diligunt erit universalis et infinita, quia saltem illa exit ab eis secundum totum suum conatum. Quis enim dicet quod voluntas universalis et infinita non diligat se amore universali et infinito, et tunc, si bona vel beata est, quin tantum et amplius diligat Deum suum ? Et consimiliter erit sentiendum de intellectu universali et infinito, habente virtutem infinitae efficaciae et infinitae simplicitatis. Ex hoc autem non solum sequuntur omnia inconvenientia praemissa, sed etiam ultra haec sequetur quod quicquid de Deo videbunt vel diligent in tanto excessu et ita intense videant et diligant quod non possit ab aliquo alio, etiam a Deo, in maiori excessu vel plus intense diligi, quia quicquid de Deo videbunt videbunt visione infinita et universali, et ita nullo termino limitabitur in videndo illud, sed quicquid ultra dederis, totum attinget et apprehendet ; si enim in aliquo termino sisteret, tunc non videret illud visione infinita et universali.
Praeterea, cum omnis natura universalis habeat infinitam essentiam et virtutem et infinitam existentiam et simplicitatem : videtur quod omnis talis natura erit in sfe ipsa existens, et maxime cum omne participatum sonet in partialitatem et particularitatem, quia idem est participatum quod partialiter captum seu receptum ; ergo omnis habitus qui in angelo ponetur universalis et infinitus erit per se existens et in nuilo subiecto receptus seu participatus ; et tunc necessario sequetur quod omne intelligere angeli et omne velle eius sit omnino idem cum sua substantia aut saltem quod sit alia substantia ab eo immediate producta.
Quod quanta alia inconvenientia in se implicet satis de se patet.
Amplius sequitur quod possint res, etiam infinitas, solo suo imperio creare ; quod quia prolixiorem deductionem et pleniorem sui notificationem exigit, in quaestione an angeli possint creare et an eis possit communicari potentia creandi plenius tangetur.
Attendendo etiam quarto ad eorum essentiam vel quidditatem primo quidem ex praedicta positione sequetur quod omnis ratio quae in essentia unius angeli includetur, sive sit ratio generis sive differentiae sive ratio entis et veritatis et unitatis et consimilium, quod secundum totum suum ambitum sint in eo, ita quod nulli duo angeli poterunt aliquo modo convenire univoce in aliqua ratione eis essentiali ; quia sicut natura specifica ponitur in eis esse secundum totum suum ambitum, pro eo quod non est participata in materia, sed solum existens in se ipsa : sic eadem ratione erit de quacunque ratione eis essentiali, quaelibet enim erit existens in se ipsa et in nulla materia recepta. Si dicatur quod immo erunt receptae in ipsa natura specifica : contra hoc est, quia natura specifica nihil aliud dicit nisi rationes generum et rationes differentiae specificae ; nihil autem est dictu quod ratio seu natura generis recipiatur in natura differentiae, quia natura generis potius est fundamentum differentiarum et potius hahet se ad eas per modum prioris et radicis quam e contrario, et consimile est de rationibus superiorum generum respectu generum inferiorum.
Praeterea, si in essentia eorum esset compositio recipientis et recepti, tunc ibi esset necessario compositio materiae et formae, sicut patet ex praecedenti quaestione. Si igitur dicatur quod nihil inconveniens est eos in nulla ratione essentiali univocationem habere, sed potius, omnis ratio in qua communiter convenire videntur est in eis analogice et tali analogia quae nihil univocationis in se habet : tunc sequitur quod angeli non sint in aliquo uno praedicamento, immo etiam quod nullus eorum sit sub aliquo genere vel praedicamento. Et tunc, quando dicimus quod angeli habent voluntatem vel intellectum : per nomen voluntatis vel intellectus non intendimus significare potentias aliquam univocationem, etiam generis, in eis habentes, sed potius est sermo quasi aequivocus.
Praeterea, actus specifici potentiarum nullam univocationem, saltem generis, inter se habentium omnino sunt inter se diversarum specierum et etiam diversornm generum, et maxime cum actus videatur trahere rationem generis a potentia a qua exit et non in qua existit. Ex hoc autem sequitur quod intelligere et velle unius angeli nec specie nec genere conveniat cum intelligere et velle alterius angeli ; constat enim quod velle est actus proprius potentiae volitivae et intelligere intellectivae. Quanta autem inconvenientia in hoc includantur cuivis deducenti faciliter patere potest.
Praeterea, in natura intellectuali eorum non videtur posse poni differentia nisi secundum gradus intellectualitatis et libertatis superiores et inferiores, actualiores et minus actuales ; sed talis differentia non mutat speciem nisi solum in illis in quibus natura ex ratione suae speciei est sic determinata ad talem gradum quod, si ultra illum ascendat vel infra illum descendat, necessario transit in aliam speciem ; sed natura intellectus et voluntatis non solum in angelis sed etiam in nobis non videtur ex ratione suae speciei habere tales limites, ad minus in sursum ascendendo ; non enim intellectus ex eo quod fit essentialiter intellectualior vel voluntas ex eo quod fit liberior videtur mutare speciem, sicut in eorum habitibus videmus quod caritas ex eo quod plus, diligit vel fides ex eo quod firmius credit vel castitas ex eo quod purior est vel iustitia ex eo quod iustior est et sic de aliis non per hoc mutant suas species, sed per hoc potius plenius attingunt ad eas.
Praeterea, unde poterit probari quod Deus non posset naturam cuiuslibet angeli tam quoad materiam quam quoad formam semper magis augere et meliorare, sicut et nos firmiter supponimus quod naturam animae Christi in tantum fecerit nobilem, etiam in suis naturalibus, quod non solum transcendat omnia naturalia mentium nostrarum, sed etiam naturalia angelorum ?
Praeterea, quando ratio obiectiva alicuius potentiae secundum hoc quod est eius ratio est ambitus infiniti : tunc potentia illa non videtur mutare speciem per hoc quod fit potentior ad rationem illam magis ac magis attingendam ; sed ratio veritatis et bonitatis secundum hoc quod sunt rationes obiectivae intellectus et voluntatis sunt huiusmodi ; ergo per ascensum ad eas magis ac magis attingendas non videntur potentiae illae speciem mutare, alias quando potentiae nostrae transeunt de statu fidei ad statum gloriae, viderentur speciem mutare, quod est haereticum.
Secundo etiam sequetur quod qua ratione Deus potest facere unam naturam angeli specificam in se ipsa universaliter existere, eadem ratione poterit hoc de quacunque ratione generali entis creati ; et tunc sequeretur quod Deus posset creare unum ens quod haberet in se totam rationem entitatis generalissime et abstractissime acceptae.
Tertio videtur sequi quod hoc sit factum in eis, quia sicut ratio eorum specifica est manens in se ipsa, sic et ratio essentiae et ratio unitatis et consimilium non sunt in eis participatae, sed aeque bene in se ipsis existentes, sicut et ratio eorum specifica ; ergo videtur quod quilibet eorum habeat intra se totum ambitum rationis, entitatis et veritatis generalissime et abstractissime acceptarum ; ex quo indubitanter sequitur quod quilibet eorum sit vere summum ens et summus Deus. Unde sicut imaginans albedinem simplicem simplicitate intellectuali in sua imaginatione duo incompossibilia comprehendit, utpote quod albedo sit forma corporalis et in specie albedinis corporalis et quod cum hoc sit forma intellectualis et in aliqua specie intellectualium : sic imaginans angelum universalem imaginatur eum esse simul creaturam et Deum.
Quarto sequitur quod essentia cuiuslibet eorum erit summae simplicitatis et absolutionis et summae abstractionis secundum modum secundum quem hoc fuit probatum in secunda parte responsionis quaestionis praecedentis.
Ex omnibus autem praedictis satis colligi potest quam periculosus sit iste error, quia ex hoc ponitur in creatura immensa aeternitas secundum ante et post, immensa localitas seu praesentialitas, immensa simplicitas et quod nullum in eis est accidens particulare et quod in eis nulla passio vel receptio et quod quicquid est in eis est eorum substantia et quod quantum ad naturam, gratiam et gloriam transcendunt in infinitum animam Christi et omnem aliam animam et quod gratia et gloria est in omnibus eadem numero aut non eadem specie et sic de omnibus habitibus et actibus tam gratuitis quam vitiosis et quod in nullo sunt praedicamento et quod in nullo penitus univocantur. Et si quis bene inspexerit omnia dicta philosophorum de pluralitate deorum, recte ille error omnia illa in se includit. Et isto etiam errore fortissime astruitur quod non sit in omnibus hominibus nisi unus intellectus, quia omnia illa per quae probatur universalitas naturae specificae in quolibet angelo possunt adduci aeque efficaciter ad probandum quod tota species intellectus humani est in una substantia universaliter recollecta. Quaedam etiam alia inconvenientia ex responsione secundae quaestionis huic superius adiunctae inferius ostendentur.
Positio igitur quae tenet quod plures aut omnes angeli sunt aut esse possunt eiusdem speciei est tenenda.
Et hanc expresse tenet Damascenus, unde in Logica sua, capitulo de substantia et natura, dicit : Exteriores philosophi naturas vocaverunt, id est, species specialissimas, ut angelum, hominem, equum, ut universaliores et contentivae hypostasum. Ecce quod angelum dicit. esse speciem specialissimam plura individua sub se continentem.
Item infra, capitulo 16, de persona dicit : Gabriel cum sancta Dei genitrice disputans, unus angelorum existens, solus, illic praesens disputavit, separatus a consubstantialibus angelis per eam quae est in loco praesentiam et disputationem ; haec Damascenus. Constat autem quod angeli non possunt dici consubstantiales ratione originis ; ergo oportet quod hoc sit ratione substantialis univocationis.
[Solutio obiectorum]
Ad primum ergo in contrarium dicendum quod Dionysius per nomen universalitatis intendit significare quendam superexcessum scientiae et aliorum donorum qui est in superioribus angelis respectu inferiorum, et e contrario per nomen partialitatis intendit significare notabilem parvitatem donorum respectu superiorum ; sicut si diceremus quod sol respectu candelae vel carbonis habet quandam universalitatem luminis vel quod fornax respectu scintillae habet quandam universalitatem caloris, quamvis utrumque sit particulare, totam suam speciem non comprehendens.
Ad secundum dicendum quod quando dicitur quod potentia proportionatur obiecto, non est sensus quod habeat eandem naturam vel proprietates quas habet obiectum, quia contrariam huius manifeste experimur ; oculus enim videt caelestia, incorruptibilia et terrena inanimata, et tamen non est caelestis et incorruptibilis nec inanimatus. Sensus igitur est, quod oportet potentiam esse coaptatam et coordinatam ad obiectum sub aliquo certo modo et tali secundum quem sit apta mata apprehendere ipsum. Non igitur sequitur quod, si intellectus apprehendit universale, quod sit universalis ; sicut nec sequitur quod, quia apprehendit Deum, quod propter hoc sit Deus. Et consimiliter potest responderi, si de habitu vel actu argumentum simile formaretur.
Ad id autem quod additur, quod scilicet attingunt totum ambitum universalium : aut intelligit de ambitu quem habent in re actu aut de ambitu quem habent ibi in potentia aut de ambitu quem habent secundum modum intelligendi. Primus ambitus est actu finitus, quia in rebus nihil est de universalibus nisi finitum et particulare. Secundus ambitus est infinitus potentia et non actu, et sumitur hic large potentia pro omni modo possibilitatis secundum quem natura speciei vel generis potest in infinitis individuis multiplicari ; hanc autem infinitatem non attingit aliquis intellectus creatus nisi per viam negationis et superexcessus, intelligendo scilicet quod non habet limitem in sui multiplicitate, sed quod transcendit omnem limitem. Tertius etiam sequitur modum istum, quia intellectus naturae universali non. attribuit aliam infinitatem secundum veritatem nisi solum immediate praemissam. Ex his autem non sequitur aliqua infinitas vel universalitas in intellectu hoc modo apprehendente ambitum universalium.
Quando autem dicitur quod tantumdem est attingere universale sic intellectum quantum si esset in re : falsum est ; quia si esset in re, tunc esset actualiter infinitumet ideo non posset totaliter attingi nisi per potentiam actualiter infinitam.
Ad tertium dicendum quod licet contra maiorem illius argumenti posset instari, ad praesens sufficit dicere quod minor est falsa. Ad eius autem probationes satis est responsum in responsione ad nonum argumentum quaestionis an Deus possit facere aliqua actu infinita.
Ad quartum dicendum quod quando dicitur quod caelum occupat totam suam materiam, aut intelligitur de materia quam nunc habet aut de tota materia quam Deus creare posset. Si de prima : sic in nullo excedit corpora alia particularia nisi solum in hoc quod materia sua non potest sibi per viam naturae tolli nec forma sua potest in materia corruptibilium per agens naturale aggenerari. Si vero de secunda hoc accipiatur : tunc est falsum et erroneum, quia Detis posset aliam materiam creare et forma consimilis speciei eam vestire, immo et formam quam nunc habet caelum posset illi materiae dare, quin etiam materiam elementorum posset caelesti forma induere. Non autem per hoc >intendo negare quin Aristoteles crediderit Deum ista non posse, quia forte ipse sensit quod Deus fecit caelum ita magnum quam facere potuit et quod quicquid facere potuit per se et immediate totum fecit ab aeterno et necessario. Sic enim Averroistae credunt eum sensisse. Si autem ita sensit, diabolice sensit.
Ad. quintum dicendum quod posito quod Deus possit per viam compositionis de pluribus angelis facere unum angelum, non tamen ex hoc sequitur quod possit de infinitis ; sicut nec sequitur quod licet Deus possit de pluribus panibus facere unum, quod idem possit de infinitis. Cuius ratio est, quod infinita nullo modo possunt actu esse vel fieri ac per consequens non possunt in compositionem alicuius simul concurrere. Si autem loquamur de modo quo Deus per conversionem convertit plura in unum, tunc sciendum quod per hoc nullum augmentum substantiale accrescit rei in quam convertuntur, sicut patet de corpore Christi. Et ideo nihil ex hoc potest contra propositum argui.
Ad rationem vero quae ibidem subditur dicendum quod si actualis infinitas ponatur in angelis, aut hoc fit per infinitam aggregationem partium formalium seu virtualium, et tunc includuntur ibi contradictiones illae quae in infinito secundum quantitatem discretam vel continuam includuntur ; aut hoc fit cum omnimoda simplicitate, ita quod est simplex, omnino carens partibus et cum hoc infinitae essentiae et virtutis. Hic autem modus indubitanter convenit soli Deo. Unde ponere quod aliquod creatum sit tale est ponere ipsum esse summum Deum, quia ubicunque est talis simplicitas cum tali infinitate, ibi sunt penitus idem totus et totaliter ; et ita, cuicunque aderit, totum et totaliter, quantum est ex parte sua, secundum totalitatem suae virtutis illi actioni aderit ; tunc etiam oportebit quod sua essentia et duratio sit simul simplex et infinita et quod tota et totaliter sit simul. Ex. quibus, si quis vult alia inconvenientia in iis inclusa deducere, omnia inconvenientia praemissa sequuntur et adhuc plura.
Quod autem in fine istarum rationum subditur, quod si essent infinita, haberent totum ambitum suae speciei : non oportet hoc simpliciter esse verum de infinitate quae est per infinitarum partium aggregationem, quia ponendo hodie unam lineam infinitam, non propter hoc posui omnes lineas quae extra ipsam per totam superficiem possunt poni nec propter hoc posui omnes illas quae in praeteritis temporibus potuerunt eam praecedere nec illas quae in futuris temporibus possunt ei succedere ; quamvis eo modo quo in hac infinitate contradictoria implicantur posset fortasse ostendi quod simul haberet totum ambitum speciei et non simul haberet, de quo ad praesens non curo.
Ad sextum dicendum quod quando dicitur quod species non est secundum totum suum ambitum in aliquo individuorum suorum, per nomen ambitus non intendimus significare aliquid realiter additum essentiae ipsius speciei, sed solum volumus dicere quod non sic est in isto quin simul cum hoc possit esse in alio ; secundum tamen modum intelligendi secundum quem intelligimus ipsam essentiam speciei, acsi haberet realem in se unitatem et universalitatem et acsi cum reali unitate esset una in omnibus individuis suis, distinguitur in ea totum et totaliter ; sicut in Deo distinguitur simplex et immensum, non per hoc quod sint realiter diversa, sed per hoc quod est ibi realiter veritas utriusque. Ex nullo autem istorum modorum sequitur quod quamvis in quolibet sit tota, quod propter hoc! sit ibi totaliter ; nec ex primo modo sequitur quod eius ambitus seu totalitas sit ei accidentalis, nisi diceretur quod essentiae speciei est accidenthle esse in suis individuis. Posset tamen dici quod ei, prout est in uno individuo, est accidentale esse in altero et e contrario, quamvis le accidentale non significet hic accidens proprie sumptum, quod scilicet informat subiectum cuius est accidens. Ex secundo autem modo bene sequitur, quod totalitas non est secundum rem essentialis essentiae ipsius speciei, sed solum secundum modum intelligendi ; quia sic intelligitur, acsi ita se haberet in re, quantum est ex parte modi intelligendi, sicut in quaestione de universalibus satis est tactum.
Ad rationem vero quae subditur dicendum quod quamvis non sit maior in pluribus quam in uno, tamen plures existentias habet et plura individua occupat in pluribus quam in uno. Nec tamen modus ille arguendi est bonus, quia quamvis Deus non sit maior in pluribus locis quam in uno solo, non tamen propter hoc sequitur quod capiatur totaliter a quolibet loco ; quamvis etiam angelus non sit totaliter in qualibet parte sui loci, non propter hoc debet dici quod sit maior in omnibus partibus simul quam in una sola, quia tunc per hoc non sblum significaretur quod non esset totaliter in qualibet parte, immo etiam quod non esset ibi totus.
