Quaestio XXXII — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XXXII
Primo quaeritur an substantia angeli sit in loco corporali.
Quidam enim dicunt quod angeli non sunt in loco nisi solum ratione suae operationis quam faciunt et imprimunt in corporibus mundi, quod est dicere, quod ipsi secundum se non sunt in loco, sed solum operatio ab eis egredieris et in corporibus recepta et manens.
Alii vero dicunt quod ipsi secundum se sunt in loco, non tamen dimensionaliter, quia non habent quantitatem corporalem secundum quam possint se commetiri quantitati loci.
Horum tamen quidam moventur ad hoc quibusdam rationibus quae aliis eiusdem positionis defensoribus non placent. Quidam enim ponunt quatuor rationes huius.
Quarum prima est, ut maneat distinctio angelorum inter se, quia, nisi essent in distinctis locis, viderentur esse omnes unus aut sibi illapsi.
Secunda est virtus continendi omnia ; quae videtur esse appropriata supremo caelo seu universo corporali.
Tertia est ornatus caelorum ; sicut enim stellae sunt in ornatum caeli, sic quodam modo et angeli.
Quarta est dependentia rerum a loco propter quam nulla videtur posse esse sine loco.
Istae autem, rationes multis videntur ridiculosae, quia angeli per suas proprias essentias et per suas proprietates intellectuales sufficienter sunt distincti, unitas autem loci corporalis non tollit hanc distinctionem nec eam facit diversitas locorum ; secundum hoc etiam corpus gloriosum non posset esse cum altero corpore in eodem loco nec angelus cum corpore, quia si unitas loci necessario infert indistinctionem aut illapsum coexistentium in illo, tunc corpus et spiritus essent idem aut essent sibi mutuo illapsi.
Quod etiam caelum aut quodcunque corpus habeat virtutem contentivam spiritus potius quam e contrario est absurdum, quia quanto aliqua sunt formaliora et superiora, tanto magis competit eis virtus continendi et regendi inferiora.
Quod etiam angeli sint ordinati ad ornandum caelum, acsi ipse ornatus caelorum sit finis eorum, absurdum est, quia caeli et omnia corpora potius sunt ordinata ad intellectualia tanquam ad finem suum.
Non minus etiam absurdum est dicere quod substantiae intellectuales dependeant a rebus vel locis corporalibus, cum omnis dependentia reducatur ad aliquem respectum causalem, ita quod illud a quo alterum dependet habet aliquam causalitatem in id quod ab eo dependet, nisi forte sit dependentia solius mutuae colligantiae secundum quem modum duae partes homogeneae ab invicem dependent ; sed secundum hoc locus sequeretur continue angelum et e contrario, sicut pars lapidis sequitur alteram partem.
Istis igitur rationibus exclusis alii moventur propter alias rationes et ultra hoc propter auctoritatem fidei catholicae et Scripturae Sacrae.
Rationes autem sumunt ex triplici respectu seu ordine qui necessario est in angelis.
Primus est ordo existendi seu assistendi.
Secundus est ordo agendi aut influendo in extrinsecum patiens aut apprehendendo et volendo obiectum extrinsecus existens.
Tertius est ordo movendi se ipsum.
Ex primo arguitur sic : datis quibuscunque duobus actu existentibus, aut ipsa sunt sibi immediate praesentia aut sunt ab invicem distantia ; ergo dato spiritu et corpore oportet quod vel sibi immediate coassistanf aut quod ab invicem distent. Si coassistunt, habeo propositum ; si distant, ergo aut per intermediam corporalem quantitatem, et tunc oportebit spiritum esse praesentialiter in termino distantiae per quam distat, et sic iterum habeo propositum ; aut distabit per solum intermedium spiritum, ex quo iterum duo sequuntur ex quibus habetur propositum ; primum est quod saltem spiritus intermedius erit praesens illi corpori ; secundum est quod illud quod distat ab altero per solam intermediationem spiritus non distat localiter ab illo, immo est praesens loco eius.
Forte dicetur quod non oportet quod sint sibi praesentia aut distantia, quia haec divisio non est per immediata nisi solum respectu corporum in quibus solis videtur eadem distantia localis.
Sed contra hoc arguitur :
Primo, quia absque dubio ista videntur esse omnino immediata ; unde dicere quod aliqua actu existentia non distant ab invicem videtur idem quod dicere quod sunt sibi immediate praesentia, et eodem modo dicere quod non sunt sibi praesentia videtur idem quod dicere quod ab invicem distant.
Secundo, quia non videtur maior ratio hoc ponere in corporibus inter se quam in aliis entibus, quia distantia intermedia ita parum spectat ad corpora ab invicem distantia sicut et ad alia entia.
Tertio, quia omnia entia creata sunt partes totius universi ; ex quo oportet quod habeant ordinem et connexionem ad totum universum et adomnes partes eius et hoc non sicut quoddam totum omnia in se comprehendens, sicut facit Deus, sed sicut quaedam pars partialiter et particulariter respiciens illa, quamvis superiora habeant quandam totalitatem respectu inferiorum ; ergo oportet omnia entia creata habere modum existendi non omnino abstractum et absolutum ab omni respectu et connexione ad caetera entia ; sed si angeli habent existentiam omnino abstractam ab omni respectu distantiae et praesentiae ad omnia corpora mundi et e contrario, tunc non videntur inter se habere ordinem et connexionem tanquam partes eiusdem universi.
Quarto, quia existentia Dei est in infinitum abstractior et intellectualior omni existentia angelorum ; et tamen Deus secundum suam substantiam est praesens rebus, et certe, si non esset praesens, diceremus quod esset distans.
Quinto, quia in tempore seu in duratione videmus quod est divisio per immediata, scilicet quod aut res sunt simul duratione seu sunt sibi praesentes aut distantes secundum prius et posterius ; ergo a simili videtur hic esse dicendum.
Ex secundo autem, scilicet ex ordine agendi, arguitur sic : omne agens creatum prius naturaliter habet aspectum praesentialiter protensum et fixum super suum patiens vel super suum obiectum, antequam agat in illud aut antequam apprehendat illud ; ergo antequam angelus agat in corporalia vel antequam apprehendat ipsa, prout sunt in suis locis propriis, oportet quod prius aspectus eius sit praesentialiter protensus et fixus in illa ; sed hoc est impossibile, nisi substantia in qua ille aspectus formaliter existit sit ibi praesens, ita quod quibusdam illorum assistat immediate, quibusdam vero mediate, aut omnibus immediate.
Item, si angelus secundum se non est praesens alicui corpori, nulla est ratio quare actio ab eo fluens plus fiat in hoc corpore quam in alio. Si enim dicas quod hoc fit a voluntate eius ordinante actionem plus in hoc fieri quam in alio, hoc nihil est, quia suum velle vel nolle nihil facit ad hoc nisi applicando potentiam activam ad patiens ; sed applicare non potest, nisi illa potentia fiat praesens patienti.
Item, nulla potentia finita potest immediate et indistanter super infinite distantia, quia omne quod potest in extrema infinite distantia et in omnia intermedia absque sui applicatione ad illa et absque successiva peragratione illorum habet in se potentialem aspectum virtualiter continentem totum ambitum illius distantiae infinitae ; sed si substantia angeli absque omni praesentia sui ad loca mundi potest agere in quodcunque illorum : utique aget in illa indistanter et immediate, quia ipsa actio recepta in locis illis erit saltem immediate coniuncta suo efficienti immediato seu primo et proximo, et qua ratione potest hoc super loca mundi, eadem ratione est ex se potens in infinita loca ; ergo potentia angeli haberet, infinitum ambitum virtualiter attingentem omnia loca possibilia Deo. Praeterea, potentia quae sic indistanter et immediate potest in omnia, scilicet in hoc vel in illud, est potentia absolutissima ; quae soli competit Deo.
Si dicatur quod potentia angeli non potest simul agere in omnia, sed solum disiunctive in quodcunque illorum, ita quod, si agat in unum, non agit in reliquum, contra hoc arguitur :
Primo, quia non sufficit haec evasio, quia quamvis actio non fiat in omnibus simul, tamen potentia aequaliter aspicit omnia simul et est simul potens in omnia disiunctive sumpta, sicut dicimus quod voluntas potest simul in opposita.
Secundo, quia nulla est ratio quare non possit sequi actio in omnia simul, ex quo, quantum est ex se, aequaliter se habet ad omnia simul nec applicatur plus ad unum quam ad reliquum.
Tertio, quia aut ista potentia agit naturaliter aut secundum imperium voluntatis. Si naturaliter, ergo in omnia ad quae se habet aequaliter aget aequaliter ; si per imperium voluntatis : sed angelus potest ita faciliter velle agere simul in omnia sicut in solum unum illorum, ergo ita ageret in omnia sicut in unum illorum.
Quarto, quia locus in quem agit non est punctalis, immo comprehendit in se plura loca. Quaero ergo quare potest simul agere in omnes partes illius loci potius quam in omnia, cum non plus uno aspectu feratur et applicetur ad illa quam ad alia ; et non videtur conveniens ratio posse dari. Item, quando angelus dicitur assumere corpus, falso dicetur assumere, cum illud corpus secundum hoc non plus applicetur substantiae angeli quam alia corpora. Praeterea, si dicitur assumere illud propter hoc solum, quia agit in illud et quia movet ipsum : ergo eadem ratione dicetur assumere omnia corpora quae movet et in quae agit.
Notandum autem quod quidam faciunt hic quoddam argumentum non bonum, dicentes : prius est esse quam operari ; ergo prius est esse in loco quam operari in loco. Forma enim huius consequentiae non est bona, quia non valet quod, si aliquid secundum se est prius aliquo altero, quod ipsum sub una.circumstantia sumptum sit prius illo altero respectu eiusdem circumstantiae. Non enim valet : prius est caro cruda quam cocta, ergo prius est in ore comedentis caro cruda quam cocta. Sic etiam non valet : prius est esse quam operari, ergo prius est esse malum quam facere malum. Praeterea, ex praedicta consequentia, si est bona, sequitur quod prius sit res in hoc loco quam operetur in hoc loco, et ita nulla res poterit operari nisi solum in loco in quo est ; quod est aperte falsum, quia sol potius agit in loca sibi propinqua quam in loco in quo est.
Ex tertio arguitur sic : in omni creatura intellectuali est magnae libertatis posse se movere ad varia mundi loca et posse se associare rebus et res sibi et iterum posse se elongare ab eis ; sed hoc est impossibile, nisi sit praesens alicui loco mundi. Quod probatur :
primo, quia omne quod movetur ad aliquem terminum recedit a termino eiusdem generis ; termini enim motus sunt sibi oppositi sub aliqua una ratione generis unde inter terminos disparatorum motuum non cadit motus, unde dealbatio non fit recedendo a magnitudine aut a tali odore ; ergo angelus non potest se movere ad aliquem locum nisi recedendo ab aliquo termino locali eiusdem generis.
Item, angelus non potest se movere ad locum, nisi primo impellat et inclinet se ipsum ad illum locum ; sed impulsus mobilis et virtus impellens, in quantum talis, sunt prius virtualiter protensi in terminum motus, antequam sequatur motus vel mutatio ; huiusmodi autem protensio non est sine ordine praesentiae et distantiae ad terminos motus.
Item, angelus non potest sibi dare praesentiam localem per simplicem influxum, influendo scilicet eam in se, sicut influit lux lucem, quia tunc ipsa praesentia localis esset quasi qualitas absoluta ; ergo oportet quod hoc fiat applicando suam substantiam alteri ; hoc autem aut fiet successive aut in instanti et aut per medium aut sine medio ; si in instanti et sine medio : ergo res cui sic applicatur erat prius sibi immediata aut fere immediata, alias non posset sibi immediate applicari ; si autem successive et per medium : ergo prius erat in loco qui per spatium intermedium distabat ab altero loco.
Item, quando angelus dabit sibi praesentiam localem, tunc auferet sibi illum modum existendi per quem erat absolutus ab omni praesentia loci ; et e contrario, quando auferet sibi omnem praesentiam loci, tunc eo ipso dabit sibi illum modum existendi absolutum et abstractum ab omni loco. Ex hoc autem sequitur quod sua praesentia localis possit mutari in duo genera disparatissima seu in terminos diversorum generum, quia illa praesentia localis potest mutari in aliam eiusdem speciei, utpote eundo ad alium locum, et nihilominus potest mutari in illum modum existendi absolutum. Sequetur etiam quod instans possit esse immediate post instans, quia dato quod in hoc instanti angelus sit in hoc loco, constat quod immediate potest facere quod non sit hic. Nec mirum : quia hoc possum ego per motum, nam in toto tempore quod immediate sequitur post instans ego sum extra locum a quo coepi moveri ; sed angelus non potest recessisse ab omni praesentia loci nisi faciendo in se illum modum existendi absolutum quem utique faciet in instanti ; ergo erit instans immediate post instans ; quod licet quidam in angelicis mutationibus dicant esse possibile, tamen simpliciter et universaliter est impossibile, sicut alibi est probatum, nisi forte uno solo modo quem in quaestione de conversione panis in corpus Christi recitavi et dictum ab aliis, prout potui, sustinui.
Praeter hoc autem arguitur ad principale ex existentia animae nostrae in corpore quae non solum est in eo sicut forma in materia, sed etiam sicut substantia praesens substantiae corporis et loco eius ; nulla enim forma potest esse praesens materiae suae, nisi sit praesens loco iniO quo est sua materia.
Rursus, anima cum corpore aspicit praesentialiter corpora mundi et loci, alias non videret praesentialiter loca et corpora mundi ; sed initium sui aspectus est in loco ubi corpus suum existit ; ergo est, ibi localiter seu praesentialiter.
Ad hoc etiam facit auctoritas Scripturae et fidei.
Primo, quia ponit daemones et animas damnatas esse, alligatas vel alligandas in igne infernali.
Secundo, quia animas sanctorum patrum ponit fuisse in loco qui dictus est sinus Abrahae in quo anima divitis in inferno sepulta vidit animam Lazari.
Tertio, quia animas fidelium defunctorum ponit purgari in certis locis.
Quarto, quia animam Christi dicit descendisse ad inferos et est unus articulus nostrae fidei.
Quinto, quia secundum sententiam Petri et Pauli, in epistolis, suis, daemones usque ad diem iudicii sunt detrusi in hoc aere caliginoso.
Sesto, quia angelos dicunt de daelis ad nos descendere et a nobis ad caelos ascendere.
Septimo, quia Christus dicit quod angeli in caelis semper viclent faciem Patris sui ; quod non potest dici respectu actus visionis Dei, quia ille est magis abstractus a loco quam substantia angeli.
Rursus, tam sancti quam Scripturae dicunt quod angeli portant animas ad caelum ; unde angeli, teste Christo, portaverunt animam Lazari in sinum Abrahae. Et Hieronymus, in sermone De assumptione Dominae, dicit quod angeli venerunt obviam animae matris Christi. Et in Commentario super Isaiam, libro XI, in fine, super illud qui extendit caelos et expandit eos dicit : Ut vel supra habitarent angelorum multitudines vel subter homines moverentur, quasi magnam rationalibus creaturis domum fecit. Et, libro XIII, in principio, super illud manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi dicit : Ego extendi caelos, ut essent angelorum habitaculum.
Rursus, tota Scriptura vult eos sub corporali specie visos et receptos fuisse a patribus, ita quod vere recipiebant eos in hospitio suo. Omissis autem pluribus auctoritatibus sanctorum, pono ad praesens unam Damasceni, capitulo 3 dicentis : Angelos esse circumscriptibiles ; cum enim sunt in caelo, non sunt in terra et cum ad terram a Deo mittuntur, non remanent in caelo ; et post dicit quod intellectualiter adsunt et operantur ubicunque iussi fuerunt. Beda etiam et Strabus dicunt angelos fuisse creatos in caelo. Unde et Christus dicit Satanam de caelo sicut fulgur cecidisse.
Ad evidentiam tamen huius veritatis et difficultatum eius sciendum primo quod si nullum corpus esset, tunc angeli essent sine loco corporali ; corpore autem posito in esse non possunt non esse praesentes corpori aut alicui parti eius, non propter dependentiam eorum a corporibus, sed propter connexionem partium universi. Si vero quaeratur an dato quod Deus annihilaret omnia corpora, angeli qui prius per varia loca erant diffusi distarent ab invicem sicut prius, ita quod remanerent sicut prius in locis suis, aut dato quod angelis primo creatis Deus crearet corpora, an ex sola creatione corporum fierent angeli in loco corporali et an omnes in eodem aut in diversis : dicendum ad hoc quod si Deus annihilando corporalia loca in quibus erant angeli nollet miraculose angelos existere, tunc oporteret quod simul cum praedicta annihilatione auferret angelis modum existendi quem habebant in locis corporalibus. Videtur autem quibusdam quod miraculose posset facere quod modus existendi quem ibi habebant remaneret, sicut et potest quod forma remaneat sine materia, acsi esset in materia ; nec tunc angeli essent in loco corporali, non propter defectum ex parte sua, sed propter annihilationem loci corporalis. Tunc autem distarent ab invicem eo modo quo partes circumferentiae caeli diametraliter distarent ab invicem, dato quod omnia corpora et loca intermedia essent annihilata ; quamquam enim tunc nullum spatium nullaque realis quantitas seu distantia esset in medio : nihilominus partes sphaerae caelestis haberent ad se eandem habitudinem situs et distantiae quam prius habebant, ita quod tantum spatium et non maius nec minus posset poni inter eas ad replendum seu supplendum exigentiam mutuae distantiae earum. Si autem Deus post creationem angelorum crearet vel creasset corpora mundi, tunc cum ipsa creatione collocasset angelos aut in eodem loco corporali aut in pluribus ; quando enim Deus creat plura, multa oportet fieri praeter creationem absolutae essentiae eorum, ut verbi gratia, quando creavit corpora mundi, potuisset ea fecisse simul aut unum in loco alterius et unam partem in situ alterius partis, ita quod quaelibet stella haberet alium situm in orbe suo quam habeat. Quod igitur unum fuerit sursum, aliud cleorsum, aliud a dextris, aliud a sinistris, aliud in medio : non fuit ex absoluta creatione substantiarum suarum, sed potius fuit opus annexum illi.
Secundo sciendum quod angelus totum locum quem simul occupat habet pro uno loco, ita quod sub aliqua unitate respicit omnes partes illius loci, et consimiliter illae respiciunt ipsum sub aliqua una coordinatione et connexione, et ideo oportet quod omnes per intermedias partes sui loci sibi contiguentur aut continuentur. Unde angelus non posset esse in duobus locis quae nec per lineam obliquam nec per rectam sibi respectu collocationis angeli connectuntur, quia tunc esset in eis tanquam in duobus locis et non tanquam in uno. Et per hoc cessat obiectio quae solet fieri de pluralitate locorum, quando angelus simul occupat loca trium vel plurium corporum, quia non occupat ea ut plura respectu sui, sed potius ut unum correspondens uni existentiae suae locali.
Tertio sciendum quod modus applicationis angeli ad locum habet in se quandam intellectualem quantitatem, ita quod licet totus angelus sit in qualibet parte loci ratione suae simplicitatis, non tamen est ibi totaliter, id est, secundum totam magnitudinem suae applicationis.
Quarto sciendum quod ille modus applicationis habet naturales limites in natura angeli praefixos et ideo non secundum omnem modum potest applicari ad partes eiusdem loci ; unde dato quod omnes partes corporis sphaerici in quo est angelus semper magis ac magis producerentur et transponerentur in longum, ita quod occuparent longitudinem satis plus quam ab oriente in occidens, immo et in infinitum possent hoc modo successive protendi : non propter hoc oporteret quod angelus posset occupare omnes eas semper, sicut poterat prius. Et ideo cessat obiectio quae ex hoc solet trahi.
Quinto sciendum quod angelus sic attingit omnes partes sui loci, ita quod totus est in qualibet earum, quod tamen ex hoc non sequitur quod attingat infinitas in actu ; quia nullam attingit nisi secundum quod est ens actu, ipsaeautem non sunt actu infinitae nec esse possunt.
Sexto sciendum quod modus localis existentiae seu applicationis angeli non potest a nobis proprie accipi aut intelligi nisi per negationes multorum modorum dimensionalium. Unde non est imaginandum quod quando angelus est in loco sphaerico aut triangulari et sic de aliis, quod propter hoc sua localis existentia sit sphaerica vel triangularis, sed solum quod est illi coaptata et comproportionata. Non est etiam imaginandum quod sicut pars loci est post partem, quod ita angelus, prout est in posteriori, sit posterior se ipso, prout est in parte anteriori, aut quod ipse sit ibi quasi replicatus aut reiteratus, sicut si eundem punctum vel eundem digitum totum pluries replicares, acsi essent plures digiti sese contingentes.
Septimo sciendum quod angelus in movendo se de uno loco ad alium ponitur a quibusdam hoc posse facere duobus modis :
primo scilicet, quod a toto priori loco et omnibus partibus eius subito recedat faciendo se immediate in loco post primum totalem locum subsequente. Si autem tunc quaeras quomodo ipse, prout erat in partibus postremis loci prioris, factus est in partibus loci sequentis non transeundo per partes intermedias loci prioris : dicunt quod hic fallit imaginatio, accipiens existentiam angeli localem, acsi esset in partibus loci per sui replicationem et per posteriorationem et anteriorationem.
Secundo modo dicunt hoc posse fieri ita quod successive recedat a partibus loci prioris et successive acquirat partes loci sequentis, et tunc, ut dicunt, tota applicatio angeli mutat successive varios aspectus in partibus loci quas per motum et morose transcurrit ; sicut punctus solis, dum sol movetur, continue mutat et acquirit varios aspectus super omnes partes hemisphaerii quas aspicit semper, licet aliter et aliter.
Octavo sciendum quod quamvis nesciamus quantum spatium potest simul quilibet angelus occupare, scimus tamen quod non potest infinitum actu nec in infinitum semper maius, immo est aliqua certa mensura ultra quam non potest. Probabiliter tamen credimus qubd nullus angelorum qui nunc sunt possit occupare simul totum spatium universi orbis ; tum quia Scripturae aperte dicunt eos per motum absentari a nobis vel praesentari nobis, si enim essent ubique, non oporteret eos descendere de caelis, quando ad nos mittuntur ; tum quia congruum fuit quod soli Deo universalis occupatio servaretur ad designandum eius immensitatem et eius universale dominium ; tum quia forte, sicut anima rationalis, quantumcunque nobilis, sicut est anima Christi, non potest praesentialiter occupare nisi corpus satis modicae quantitatis respectu multorum corporum mundi, sic fortasse est de substantia angelica, sed boc ignoramus.
Sed adhuc ad rationem de infinitate angeli super infinita distantia respondetur a quibusdam quod ex hoc nulla infinitas sequitur in angelo, quia non refertur ad illa sicut ad infinite distantia, sicut nec punctus centri ad infinitas lineas circuli in se ipso terminandas vel idem locus ad infinitos angelos in se suscipiendos vel ad infinita corpora in eodem loco per miraculum susceptibilia.
Sed contra hoc est, quia si angelus nulla ab invicem distantia aspicit ut distantia : tunc oportet quod omnia aspiciet secundum aliquam rationem mutuae simultatis omnium ; quae non videtur posse dari. Item, tunc omnibus illis simul assistet ; et ex quo omnia distantia sunt praesentia respectu ipsius et suarum actionum, sequitur quod ipse consimiliter omnibus erit praesens. Item, quando unum aspectum etactum suae virtutis dirigit ad quodcunque infinite distantium et alium ad oppositum situm et terminum et alium ad situm intermedium : tunc isti tres aspectus se habent ad invicem sicut se habent tres aspectus eiusdem puncti solaris vel visualis ad tres radios lucis et ad tres aspectus visus super tres partes obiecti visibilis seu super tria sibi, contigua in simul visa ; de quibus utique constat quod distantia respiciunt ut distantia, ita quod quanto aspectus extremi sunt super obiecta magis ab invicem distantia, tanto maior et latior est ambitus potentiae aspicientis, et ideo si sunt super infinite distantia, ambitus potentiae erit infinitus, et maxime quia ex quo potest sic simul aspicere extrema et medium, potest etiam aspicere simul omnia intermedia sub uno generali et continuato seu counito aspectu, nisi sit aliquod obstaculum prohibens seu impediens. Item, quando per aspectum et influxum suae virtutis movebit seu inclinabit utrumque praedictorum extremorum versus alterum, tunc aspectus ipsius motoris mediante uno extremorum dirigitur ad aliud ; quod non potest fieri, nisi tunc primo naturaliter dirigatur ad omnia intermedia ; ergo tunc respicit illa per intermediam distantiam ; si ergo infinite distant, respicit illa per infinitam distantiam ab ipso et ab eius extremis aspectibus totaliter comprehensam. Si dicatur quod hoc ipsum sequeretur respectu Dei moventis ipsa : dicendum quod non est verum, quia sicut alibi est monstratum, Deus est tantae absolutionis et infinitatis quod sic ex parte sua est actualis super quaecunque infinita quod tamen propter insusceptibilitatem illorum non fertur super ea tanquam super unum actum infinitum, sed solum tanquam super plura, et hoc sub divinis rationibus infinitis quarum una non est respectu alterius partialis, prout in quaestione quomodo Deus possit scire et facere infinita plenius est ostensum, haec autem sic sunt propria soli Deo quod nulli creato possunt communicari.
Sed adhuc ad ipsam rationem de partialitate entium respectu universi superius factam respondetur a quibusdam quod angeli et corpora possunt ad invicem multos respectus partiales habere absque respectibus partialium compraesentialitatum et distantiarum ; quia absque hoc eorum individuales essentiae et eorum species se habent ad totum ambitum entis creati seu creabilis sicut quaedam modicae partes.
Sed contra hoc est quod sicut respectu universalis ambitus entis seu essentiae oportet ipsa esse partialia, sic respectu universalis ambitus actualium existentiarum ad invicem sub aliquo uno universo coordinabilium oportet eorum existentias seu modos essendi esse partiales. Si autem inter angelum actu in se ipso existentem et inter corpora actu existentia non est dare mutuam praesentiam vel distantiam, saltem potentialem seu aptitudinalem, qualis esset inter partes circumferentiae sphaericae, si corpora intra ipsam inclusa essent annihilata - adhuc enim partes sphaerae pro tanto inter se distarent, pro quanto tanta quantitas et non maior posset poni inter illa - si, inquam, inter angelum et corpora nihil tale est dare : tunc eorum existentiae secundum quas unumquodque est sibi ipsi praesens non videntur habere ad invicem aliquem partialem respectum et connexionem. Ex.quo oportet quod vel utraque vel altera illarum habeat modum existentiae absolutissimae et universalis, qualis competit soli Deo ; et tamen cum hoc sequetur quod nec illam habeat, pro eo quod non ponitur esse praesens omnibus corporibus sicut Deus. Et ideo multa contradictoria videtur in se includere.
Ulterius ad difficultatem de modo essendi angelorum quem, corporibus annihilatis vel non creatis cum ipsis, eos oporteret habere triplex modus sive positio datur.
Primus est, quod angeli haberent tunc quendam alium modum essendi secundum quem essent omnes sibi invicem praesentes, quem quidem modum restitutis corporibus perderent. Sed hic modus subdistinguitur in duos. Primus est, quod illum modum essendi ipsi in se ipsos causarent sicut in se causant diversas locales existentias, quando de uno loco movent se ad alium. Et isti volunt quod hoc ipsum possint facere etiam corporibus in suo esse stantibus. Alius est, quod hunc modum non possunt sibi dare vel aufferre, sed quod eis daretur a Deo, si corpora annihilarentur.
Pro primo autem est duplex ratio : prima est, quia angelus non semper occupat aequalem locum corporum ; ergo quando occupat minorem quam prius, secundum aliquid sui retraxit se ipsum ab existentia locali ; qua autem ratione potest se ab ea retrahere secundum aliquid sui, eadem ratione potest hoc secundum aliud et aliud sui vel suae existentiae et sic per consequens secundum totum ; et sicut, quando maiorem locum occupat quam prius occuparet, secundum maiorem ambitum suae existentiae se communicavit loco quam prius faceret : sic, postquam se totum ab omni locali praesentia retraxisset, poterit se totum in loco facere sicut prius.
Secunda ratio est, quia qua ratione aspectus visualis aliquando ad exteriora diffunditur, aliquando vero ad interiora retrahitur : eadem ratione, ut videtur, poterit simile contingere circa communicationem praesentiae angelicae ad locum corporalem et circa eiusdem retractionem ad sua interiora.
Sed contra hanc positionem et contra utrumque modum eius arguitur :
Primo, quia si ille modus essendi quem absque corporibus habent et secundum quem omnes sibi invicem sunt praesentes est longe nobilior et intellectuali naturae convenientior quam ille per quam occupant corporalia loca : ergo ex creatione corporum et ex. assistentia ipsorum in corporibus ipsi multum deteriorantur, perdendo scilicet nobiliorem modum essendi.
Secundo, quia sicut per illum modum nobiliorem sunt praesentes omnibus angelis : sic yidetur quod per eundem possint eadem ratione praesentes esse omnibus corporibus sive omnibus actu existentibus, et tunc non oportebit quod per annihilationem corporum illum de novo acquirant aut quod per creationem corporum illum amittant.
Tertio, quia detur quod Deus restituendo corpora non auferat angelis illum nobilem m odum essendi - quod videtur posse dari et maxime respectu potentiae Dei - : tunc omnes rationes superius factae ad probandum angelum esse in aliquo certo loco erunt contra positionem istam et specialiter contra primum modum ipsius, sicut applicanti eas ad propositum de facili patere potest.
Quarto, quia quod per illum modum possint esse praesentes omnibus angelis quotcunque et quantiscunque : aut est, quia per illum modum sunt omnes quasi in uno puncto seu loco et omnes intra se invicem, sicut est, quando angeli et plura corpora ponuntur esse in eodem loco corporali, qui modus non videtur in eis bene possibilis ; aut est, quia ille modus habet infinitum ambitum per quem unus angelus infinitis angelis coexistere potest, qui modus non minusest impossibilis quam primus ; aut est per solam privationem distantiae corporalis seu dimensionalis, et tunc non poneret in eis aliquam realem praesentiam, sed solum privationem talis distantiae, qui modus non solum est impossibilis, immo nec bene imaginabilis seu intelligibilis.
Quinto, quia sicut rem esse in se ipsa nihil diversum addit ad ipsam rem, sic nec ille modus quo in solis se ipsis et non in locis corporalibus esse ponuntur nihil videtur addere ad ipsam substantiam angelorum ; ergo quamdiu eorum substantia non est substantialiter variata, perseveraret in eis ille modus essendi.
Si vero contra lianc rationem instes dicendo quod nec etiam esse in loco corporali aliquid addit ad rem locatam aut ad esse in se ipso, quia si adderet, tunc videtur quod illud additum posset a Deo miraculose fieri absque ipsa re et etiam quod res posset a Deo fieri absque omni tali accidente et ita absque omni tali loco, videtur etiam quod illud additum esset aliqua qualitas, ex quo sequeretur quod motus localis seu motus ad ubi esset motus alterationis : dicendum quod ubi seu esse hic vel illic addit aliquid ad rem quae est hic vel illic, non tamen aliquid quod debeat dici qualitas vel forma absoluta seu absolute respiciens suum subiectum, sed potius dicit quendam modum essendi multum relativum qui locatio vel situatio vocatur. Quod autem aliquid diversum addat probatur ex tribus quae omni motui essentialiter competunt, scilicet terminus a quo et terminus ad quem et fluxus seu cursus intermedius. Constat enim quod terminus ad quem est aliquid de novo factum et introductum per motum, ex quo oportet quod dicat aliam essentiam ab ipso mobili. Terminus etiam a quo per eundem motum amittitur seu destruitur et ipse etiam fuit vel esse potuit terminus ad quem oppositi motus. Ex quorum utroque sequitur quod dicat essentiam diversam a subiecto mobili. Intermedius etiam fluxus localis motus non est secundum rem aliud quam continua et successiva acquisitio diversorum ubi seu diversarum situationum vel locationum. Constat autem quod motus addit aliquam essentiam diversam super suum mobile ; impossibile est enim, quod motus sit ipsa essentia sui mobilis per quam est mobile et per quam subiacet ipsi motui. Praeterea, si ubi seu locatio nihil addit ad rem locatam, tunc res semper habebit idem ubi, sicut semper habet se ipsam ; non enim poterit hic dari illa ratio successionis cum identitate reali quae datur de diversis partibus aeviternae durationis.
Quod vero contra hoc dicitur, quod scilicet Deus posset miraculose facere ipsum ubi absque re locata et ipsam rem absque omni ubi : dicendum quod sicut alibi plenius est monstratum, illa accidentia quae sic dicunt actuales et correlativos modos essendi quod in suo intellectu seu in sua ratione necessario includunt actualem existentiam subiecti non possunt absque contradictione fieri absque aliquo subiecto. Licet etiam subiectum a suo accidente non dependeat, quasi conservetur ab ipso : nihilominus sic sunt limitata secundum suam speciem ad aliquos modos essendi et se habendi quod non possunt absque contradictione poni in esse sine aliquo tali accidente, quamvis possint poni sine hoc vel sine illo. Unde si alicubi in aliquibus argumentationibus meis contra aliquorum dicta factis contrarium huius inveniatur, hoc dixi tanquam arguens ex iis quae ab illis communiter supponebantur.
Si vero quaeras unde est quod Deus non possit rem creare absque aliquo ubi differente ab ipsa, cum sicut in questione de aeternitate1 mundi est tactum, locus seu spatium quod occupatur a corpore locato nihil addat realiter ad quantitatem ipsius locati : dicendum quod huius ratio est determinata et limitata habitudo rerum locabilium ad suas locationes quam quidem in Corporibus in tantum experimur quod impossibile est nos imaginari aliquod corpus nisi cum coimaginatione determinatae situationis eius in aliquo determinato loco ; unde sicut moles flgurabilis non potest esse sine hac vel illa figura sic nec locabile sine hac locatione vel illa. Praeter hoc autem potest altius dari huius ratio ex eo quod omnis res creata, cum sit limitata ad esse partiale seu particulare et ad esse relatum et connexum seu connexibile ad omnia quae sibi intra vel extra superaddi possent, quod impossibile est eam habere esse absolutissimum ab omni respectu locali aut habere esse immensum, attingens absolutissime et immensissime omnem locum actualem et etiam possibilem ; et hinc est quod non potest poni nec extra omnem locum nec in omni loco Deo possibili ; ex quo relinquitur quod semper oportet eam esse in aliquo loco suae limitatae magnitudini comproportionato.
Ad primam vero rationem praefatae positionis dicendum quod sicut quaedam corpora per sui condensationem et dilatationem occupant aliquando maiorem locum et aliquando minorem, nunquam tamen possunt sic intra se colligi quin semper sint, in aliquo loco : sic, licet per alium modum nobis inexpertum substantiae intellectuales possint ambitum suae diffusibilitatis ad loca aliquando magis ad se recolligere sicque minorem locum occupare, aliquando vero per quandam sui spiritualem dilatationem ad extra possint maiorem locum occupare, sicut autem est certa limitatio eis in se dilatando naturaliter praefixa, ita quod ultra illam se amplius dilatare non possunt : sic et in sua recollectione est eis certus limes praefixus. Et ideo non oportet quod si secundum aliquid suae existentiae se aliquando auferunt alicui parti loci, quod secundum se totum possint se subtrahere omni loco, et maxime quia quando se recolligendo subtrahunt se alicui parti loci, tunc illam sui recollectionem reducunt ad illam partem loci in qua ipsi sic recollecti remanent, nec intelligo quod hoc fiat nisi modo spirituali, consono simplicitati intellectualium substantiarum.
Ad secundam dicendum quod aspectus visualis secundum suam essentiam semper stat circa illam partem organi in quo eius potentia formaliter est affixa, quamvis virtualiter protendatur ad extra vel retrahatur ad intra ; modus enim secundum quem huiusmodi potentiae vel substantiae referuntur ad sua obiecta est alius secundum rem ab illo quo applicantur ad loca.
Secunda positio est, quod dum angelus existit in loco corporali, habet simul cum hoc quendam alium modum essendi qui sibi remanet, quando omnibus corporibus annihilatis perderet illum modum secundum quem in locis corporalibus existebat ; secundum autem illum alium modum semper est praesens caeteris angelis aut saltem quando corporibus annihilatis non essent ab invicem localiter distantes.
Huius autem positionis prima ratio est, quia absurdum videtur quod substantia intellectualis non possit videre caeteras substantias intellectuales in, loco remoto distantes, nisi protendat aspectum suum in corporalia loca quasi intermedia, quasi corporalia loca et eorum aspectus sint necessaria ad intellectualem visionem intellectualium, sicut actus sensus particularis est necessarius actui sensus communis ad apprehendendum sensibilia quae sunt extra ; sed si angeli non sunt sibi invicem aliquo intellectuali modo praesentes, non poterunt aliter se videre quam modo praedicto, quando sunt in locis ab invicem remotis.
Secunda ratio est, quia habitudo mutuae praesentialitatis angelorum videtur naturaliter esse prior habitudine praesentialitatis eorum ad corpora mundi, et saltem illa non videtur dependere ab ista nec tolli aut variari per istam.
Sed contra hanc positionem arguitur :
primo, quia aut ille alius modus essendi est in eis unus et idem numero aut sunt vel esse possunt plures eiusdem speciei, iuxta scilicet modum quo unum ubi mutatur in aliud ubi. Si semper est unus numero : ergo omnes substantiae intellectuales sunt per illum modum semper sibi uno et eodem modo praesentes, cuius contrarium quoad praesentiam animarum nostrarum ad caeteras animas et ad angelos et daemones nostra interna experientia comprobare videtur. Praeterea, quis dicet quod angelus per intermedium spatium mille dietarum ab alio angelo localiter distans sit eidem secundum suam substantiam immediate coniunctus et praesens ? Si vero sunt plures numero, eiusdem tamen speciei, sibi invicem succedentes : tunc erit inter eos dare spirituales distantias et situationes nunc magis nunc minus distantes ; quod non est bene intelligibile, nisi solum pro quanto unus transcendit alterum in substantia vel potentia aut in habitibus et eorum actibus.
Secundo arguitur : quia ille alius modus essendi non videtur aliud ponere quam angelum esse in se ipso ; per hoc autem quod est in se ipso non est praesens neque distans alteri angelo, sicut nec sunt corpora quae utique praeter suas situationes locales semper habent suum esse substantiale secundum quod sunt semper in se ipsis.
Ad primam vero rationem in contrarium factam dicitur quod aspectus intermediae distantiae non est necessarius ad videndum alterum angelum, nisi solum quando contingit ab invicem esse distantes, et tunc eadem ratione est necessarius qua particulares essentias et quidditates corporum distantium non possunt videre seu visibiliter aspicere absque aspectu intermediae distantiae. Huius autem necessitas non est ex hoc quod intellectualia a corporalibus directe seu causaliter dependeant, sed solum obiective et intermediative, quando habent videre aliqua in locis corporalibus existentia ; tunc enim intellectualis aspectus non potest dirigi et ferri ad illa, nisi dirigatur ad illa loca in quibus existunt. Non est etiam inconveniens quod actus superior egeat actu inferiori respectu propriorum obiectorum actus inferioris, sicut videmus quod intellectus et sensus communis egent visu oculi ad praesentialiter apprehendendum propria obiecta visus. Nec mirum, si actus superior per intermedium actum inferiorem pertingat ad proprium obiectum eius, quia secundum Augustinum, XXII libro De civitate Dei, intellectus beatorum per intermedium oculorum aspectum fortasse videbunt Deum, prout est actu in corporibus illis. Non enim est intelligendum quod quando ibi nititur astruere quod beati per oculos videbunt Deuin praesentem in corporibus mundi, quod velit dicere quod acfus oculi aliquo modo attingat substantiam Dei, ita quod videat ipsam in se ipsa et secundum se ipsam, cum etiam vitam animae in corpore non videat oculus in se ipsa, sed solum in quadam refulgentia praesentialiter ab ipsa manante et redundante in corpus.
Ad secundam dicendum quod sicut communiores rationes sunt priores rationibus specificis, licet istae sint completiores et pro tanto dignitate primitatis digniores : sic illud quod competit alicui secundum communiores rationes est prius eo quod sibi competit secundum specificas rationes ; particularitas autem et limitatio seu finitas sunt communiores rationes quam sint specifica. seu angelica intellectualitas angelorum ; localis autem praesentia et distantia competit angelo et omni enti creato propter eorum particularitatem finitam et limitatam ad hic et nunc, et ideo, licet sit imperfectior quibusdam aliis praesentialitatibus intellectualibus, nihilominus iuxta modum praedictum est aliquando prior.
Tertia positio est, quod eandem habitudinem localem quam habet angelus ad locum corporalem, quando est in ipso, retinet seu retineret, quantum est ex se, si omnia loca corporalia annihilarentur, ita quod inter angelos prius localiter distantes posset poni tantae distantiae quantitas quanta prius erat inter eos et non aliqua maior ; ad hoc autem quod ipsi sic prius distantes flerent post annihilationem corporum sibi praesentes oporteret quod vel miraculose a Deo subito transferrentur aut quod possent se movere quasi per vacuum seu potius per nihilum, sicut faciunt, quando per intermedia loca procedendo sibi invicem appropinquant. Nec propter hoc deberet dici quod angelus esset tunc in loco corporali, sed solum quod habet illam habitudinem seu illud ubi quod haberet, si sibi assisteret locus corporalis ; quia tamen ubi locale proprie sumptum in sua ratione continet assistentiam alterius extremi, scilicet loci corporalis : ideo angelus pro tanto non esset tunc dicendus habere ubi locale, quamvis formaliter haberet secundum rem totam intrinsecam essentiam sui ubi.
Rationes autem quae pro hac positione fieri possent facile est colligere ex praedictis.
Eligat igitur quicunque vult aliquam trium praedictarum aut aliquam aliam meliorem.
