Quaestio XLVIII — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio XLVIII

QUAESTIO XLVIII

Nono quaeritur an ruinam angelicam decuerit ex hominibus reparari.

 

Et videtur quod non.

  1. Primo, propter diversitatem specierum suarum : diversae enim species diversas habent potentias et actus et proprietates et diversos exigunt status et ordines et connexiones.

 

  1. Secundo, propter disparitatem naturarum suarum : quia natura rationalis in hominibus longe inferior esse videtur quam in angelis et ideo non videtur assumptibilis ad ordines illorum.

 

  1. Tertio, quia restaurans deperditum debet in fine esse simile et aequale ipsi deperdito ; sed hoc non potuit in angelis fieri nisi per alios angelos ; ergo melius fuit novos angelos creari et per illos primum deperditum restaurari.

 

  1. Quarto, quia angeli remanentes ex sua permansione potius meruerunt honorari quam in gloria minorari ; sed si per inferiorem naturam hominum restaurantur, tunc in hoc videntur a sua priori dignitate minorati, et maxime quia tunc locum capitis eorum, scilicet Luciferi, non teneret angelus, sed aliquis homo, et ita homo praeesset remanentibus ; cuius contrarium erat ante casum daemonum.

 

  1. Quinto, quia homines qui essent ad sedes angelorum assumpti, quantum gauderent de huiusmodi assumptione, tantum, ut videtur, gauderent de eo sine quo talem assumptionem non potuissent habere ; et ita gauderent de casu daemonum a sedibus illis.

 

  1. Sexto, quia si natura humana erat de se spectans ad integritatem universi, tunc specialis ordo et numerus hominum secundum proportionem integritatis primi universi erat sibi a creatore praefixus ; ergo propter casum daemonum non erat numerus beatificandorum hominum augmentandus ; sed huius oppositum dari oportet, si praeter primum numerum hominum est dare homines supplentes ruinam angelorum.

 

  1. Septimo, quia secundum hoc homines supplentes loca eorum non fuerant de primo ordine nec de prima intentione et integritate universi ; nisi dicas quod illi iidem, qui angelis non cadentibus essent in alio gradu gloriae, ob ipsorum casum sunt a suis primis gradibus ad gradus angelicos ordinati, et tandem in primo loco ipsorum alii homines subordinati, qui alias non fuissent creati ; quod incongruam variabilitatem videtur ponere circa praedestinationem electorum et circa ordinem universi.

 

[Respondeo]

Dicendum quod sancti doctores et etiam tota Ecclesia communiter tenet quod ex hominibus ruina angelica reparatur ; ex quo oportet tenere quod hoc ipsum deceat et decuerit, quia Deus omnia opera sua decentissime facit.

 

Inter multas autem decentias huius operis relucent haec quatuor.

Primo scilicet, maior confusio ruentium daemonum : quod scilicet homo qui sub ipso erat condendus et in sola infima corporali materia tunc materialiter conditus ad sedem eius sublimaretur merito, humilitatis divinique timoris et virtute gratiae Dei.

Secundo, multiformior magnificatio divinae potentiae : sicut enim primo iam superabunde ostensa erat eius omnipotentia tam magna de nihilo creans, sic decuit quod occasione accepta monstraretur quomodo potest infima sublimare et summa deicere et quomodo potest personas unius status in loca alterius status congrue translocare.

Tertio, relucet hic ordo et potentia insertionis ramorum ; unius arboris in stipitem alterius speciei et ordo mutuae suppletionis ; in quo partes universi sic sibi connecti et mutuo subservire noscuntur quod una sit apta et ordinata vel ordinabilis ad supplendum alterius incrementum et decrementum.

Quarto, relucet hic sublimatio remanentium angelorum : quia per hoc quod homines ad loca ruentium assumendi angelorum ministeriali cooperatione potuerunt quoad sua corpora propagari, nutriri et conservari et quoad mentes ad gratiam duci et promoveri, fuerunt ipsi angeli quodam modo reparatores sui deperditi et quasi fabricatores et architecti seu promotores et progenitores sui hierarchae qui sedem Luciferi obtineret, et sic de aliis qui ad loca aliorum levantur.

 

[Solutio obiectorum]

Ad primum igitur in contrarium a diversis dupliciter vel tripliciter respondetur.

 

Quidam enim dicunt quod sicut lumen solare idem specie potest esse in caelo, aere, aqua et terra, quamvis, haec sint diversarum specierum : sic idem lumen gloriae potest esse in mentibus angelicis et humanis, licet sint diversarum specierum.

 

Sed contra istos arguitur : primo, quia secus est de actibus et influxibus in quibus naturalis et consubstantialis potentia activa recipientis nihil agit, sicut utique est in praefato exemplo illuminationis solaris. Actus vero amoris et amativae fruitionis qui sunt principales in substantia gloriae veraciter efficiuntur a voluntate bonorum ut activa et libera et ut caritate nihilominus informata, actus etiam visionis vere fit ab intellectu glorioso. In talibus autem specifica diversitas potentiarum agentium non patitur specificam identitatem intrinsecorum actuum ; in cuius signum est quod potentiae sensitivae, nunquam possunt habere actus eiusdem speciei cum intellectivis nec appetitivae cum apprehensivis.

Secundo, quia etiam habitus diversarum potentiarun non solum sunt diversi specie, sed etiam genere ; unde voluntas non est susceptibilis alicuius habitus intellectus nec e contrario, quantumcunque illi habitus ponantur fieri per simplices influxus.

Tertio, quia lumen solis dicitur in praedictis suscipi per uniformem potentiam passivam, quia tota materia corporalis omnium corporum est secundum se eadem specie et forte habet in se, aliquas formas priores et materialiores ; quae quantum est ex se solis, sunt eiusdem speciei seu eiusdem rationis, licet forte differant secundum magis et minus. Et sic dicunt aliqui de perspicuitate caeli et aeris ; non enim curant isti de positione Aristotelis quae dicit quod caelum tanquam incorruptibile non habet aliquod unum genus cum elementis corruptibilibus.

Quarto, arguitur specialiter contra istos, quia ipsi non tenent quod mens angelica et humana differant specie tanquam duae naturae eiusdem generis, sed potius sicut quodam particulare seu particulabile in diversis differt a quodam universali in se ipso manente. Et ideo oporteret quod habitus et actus et omnia accidentia illius mentis universalis differrent consimiliter ab omnibus accidentibus mentis particularis seu particulatae.

 

Dicunt igitur secundo alii quod licet anima humana differat specie ab angelo, non tamen mens, scilicet pars intellectiva, unius a mente alterius. Dicunt enim quod eadem natura formalis potest in diversis entibus et materiis cum formis diversarum specierum ad constituendam tertiam naturam componi, sicut utique formae corporales corporis humani et forma partis animae sensitivae et forma intellectivae complent unam totalem formam hominis, unde tota connexio ipsarum in simul sumpta potest dici forma humana. Sicut enim essentia materiae non contrahit in se diversitatem specificam ex formis diversarum specierum sibi supervenientibus : sic dicunt quod potest esse in formis.

Cum autem obicitur istis quod unibilitas quam in homine habet pars intellectiva ad sensitivam et ad corpus est ei consubstantialis, alias non constituerent unum secundum substantiam, constat autem quod huiusmodi unibilitas non competit parti intellectivae angeli : respondent ad hoc dupliciter.

Primo scilicet, quod sicut naturae Christi humanae data est inclinatio et unio ad suppositum naturae divinae, ita quod substantialiter existit in illo nec per hoc differt specie a naturis caeterorum hominum, pro eo quod illa inclinatio et unio non est sibi adiuncta ad modum unius formae absolutae vel formalis differentiae quasi ad alteram speciem constituendam, sed solum respicit suum actuale existere, et ideo in solo illo facit differentiam specificam respectu nostri existere : sic dicunt quod Deus componendo naturam formalem mentis humanae cum natura hominis sensuali adiunxit sibi quandam inclinationem et unionem, quam et posset tollere sibi et dare sibi illum modum essendi quem habet mens angelica. Praedicta autem inclinatio et unio est quidem substantialis menti humanae eo modo quo plures partiales naturae unius totalis naturae sunt sibi consubstantiales, non autem aliter. In hoc autem differt modus iste a modo naturae Christi humanae : quia unio naturae Christi non est tanquam partis ad partem ad constituendam unam totalem naturam, sicut utique est ista. Sicut igitur materia performas diversarum specierum dicitur differre specie non quoad suam essentiam, sed solum quoad suum esse, formale : sic dicunt quod mens humana per huiusmodi unibilitatem et unionem differt specie a mente angelica non quoad suam essentiam absolutam, sed quoad diversa esse formalia quae recipiunt per sibi annexam. Et hoc modo calor animalis dicitur differre a calore igneo, quia primus per annexam sibi virtutem animae ultra suam propriam essentiam qua est calor acquirit quoddam esse vitale.

Secundo respondent quod forma activa habet duplicem respectum, unum scilicet ad suum existere seu ad suum informare et alium ad suum obiectum seu ad suum agere. Et secundum primum differunt specie mens angelica et humana, non autem quoad secundum ; alias nunquam possent Deum uniformiter videre et amare. Hoc autem secundum sufficit ad salvandum uniformitatem hierarchiae per assumptos homines restitutae. Quibusdam tamen videtur quod nisi haec distinctio reducatur ad praecedentem, quod contradictionem in se ipsa includat ; quia si una forma ex sua absoluta essentia sic quoad suum informare et existere differt ab altera quod una secundum quicquid est omnino se habet ad tale existere et informare, reliqua vero omnino ad oppositum disparatum : tunc impossibile est quod habeant eosdem specificos actus, quia tunc ipsa principia activa differunt secundum absolutam et totalem quidditatem suarum essentiarum.

 

Tertii ad principale respondent quod suppletio per insertionem facta non exigit univocam similitudinem, sed conformem proportionem ; ut si quis piro habenti septem ramos cuius tres arefacti truncantur vice illorum inserat tres ramos pomi, sufficit quod ad eius piramidationem et debitum statum proportionaliter suppleant defectum trium priorum ramorum. Et idem est de corona regia habente plures gemmas sibi incastratas ; de qua quibusdam cadentibus aliae alterius speciei, aequalis tamen decoris et valoris, iterum inseruntur.

Et hanc tertiam responsionem oportet prioribus addi, saltem quoad illa in quibus homines beati diffeferunt ab angelis ; sicut utique est, quia isti fuerunt peccato infecti et per Christum redempti et per gratiam redemptricem salvati et habebunt corpora quae non habent angeli.

 

Ad secundum dicendum quod quidam non indocte volunt quod mens angelica et humana quoad absolutam quidditatem suarum specierum simpliciter sint aequales, in suis vero individuis iuxta beneplacitum creatoris possunt accipere dispares gradus quantum ad substantialia et quantum ad accidentalia et quantum ad naturalia et gratuita. Unde et animam Christi quoad omnia credimus nobiliorem omni mente angelica. Quod igitur mens angelica a sua creatione nobiliorem statum accepit quam natura humana factum est hoc quoad accidentia sibi inserta. Unde quod angelus clarius et altius et copiosius potuit omnia intelligere quam homo non fuit ex absoluta essentia intellectuum suorum, sed potius ex variis habitibus et habitualibus claritatibus et dispositionibus sibi annexis ; quae pro tanto sunt naturales, tum quia ab initio naturae acceptae, tum quia plures ex eis sunt eis inseparabiliter infixae, tum quia spectant ad debitum statum naturae. Quando autem, teste Christo, Matthaei 22 sancti erunt aequales angelis Dei in caelo : tunc sanctus superioris ordinis praeabundabit angelo inferioris non solum quoad actus substantialis gloriae, sed etiam, ut a quibusdam probabiliter aestimatur, quoad omnes actus intellectus et voluntatis. Quod autem illud amplius posse habuerint angeli per accidentalia probant per verbum Apostoli dicentis quod non sumus sufficientes aliquid boni cogitare ex nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est ; hoc enim non minus spectat ad angelos, quia natura eorum non minus eget gratia quam nostra. Nobilitas autem naturalis in mentibus sanctis ad imaginem Dei potius est attendenda per respectum ad gradus ascensionis in Deum quam ad quodcunque aliud ; quia caetera omnia quasi nihil sunt respectu illius. Probant etiam hoc ex eisdem quibus nostrae intellectuales.potentiae probantur egere accidentalibus habitibus et aspectibus. De quibus suis locis scripsi quod mihi est visum.

 

Ad tertium patet ex dictis. Si tamen quaeras quare per angelos de novo creatos non fuit prima ruina restituta, iam patent ad hoc aliquae rationes tactae in principali responsione. Sunt etiam aliae rationes ex stabili et integra perfectione primae creationis et fundationis universi acceptae. Quas in parte tetigi in tractatu de originali peccato et in lectura Genesis super principio eius.

 

Ad quartum patet ex supradictis : quia angeli permanentes sunt ex hoc plus honorati quam si per alios angelos de novo creandos hoc fieret, quia non ita multiformiter potuissent cooperari illorum formationi ac gubernationi et iustificationi sicut possunt super homines. Praeterea, ita sunt unus spiritus cum Deo quod quicquid est ad maiorem gloriam Dei habent et sibi ipsis pro gloria maiori. Cum etiam caritate aequali diligant aequaliter sanctos, quamvis secundum naturam sint speciei diversae, perinde est eis par beatificatio hominum sicut et angelorum.

 

Ad quintum dicendum quod eadem ratione posset argui quod anima Christi gauderet de peccatis quibus non praeviis non habuisset gloriam redemptoris, aut quod quidam sancti gauderent, de peccatis commissis quarum occasione sunt humiliati et tandem salvati. Est igitur regula quod beati non possunt gaudere de aliquo malo, in quantum tali, nec mala quorumcunque habuerunt per se aliquam rationem causalem boni eorum, sed solum per accidens et quodam modo sub ratione contrarii seu termini a quo.

 

Ad sextum secundum aliquos posset dici quod si nulli angeli ruissent, natura humana non fuisset facta. Et videtur pro eis esse ratio : quia si angelica hierarchia fuit instar perfecti templi vel corporis in plena integritate formata, propter quod, ut in praecedenti quaestione dictum est, eius ruinam oportuit restaurari, quia alias praedictae integritatis detruncatio in quandam turpitudinem et invalitudinem redundaret, si, inquam, sic est edita integra et completa, tunc videtur quod homines non possent angelis in gloria consociari, quia tota eorum additio superflueret.

Verum tamen huius contrarium a doctoribus probabilius iudicatur ; natura enim humana de prima integritate universi esse videtur. Quod primo colligitur ex ordine creationis, quia teste Scriptura in primo initio mundi creavit Deus totam molem materiae corporalis, sub quadam tamen tenebra et confusione ; ex quo apparet quod creata fuit sub ordine ad aliquam finalem perfectionem, sicut et tandem comprobat ordo operum sex dierum. Constat autem quod finis eius est laus Dei a natura intellectuali contemplanda et extollenda, unde et ipsa intellectualis natura fuit finis molis illius. Moles autem haec corporalis non ita proprie aut directe aut necessarie confert utilitatibus angelorum sicut humanae naturae, cuius quoque una pars est corporea. Si igitur a principio, in creatione scilicet primae molis corporum, intenta est humana natura ut finis illius : ergo ipsa fuit de principali intentione et integritate primae conditionis.

Secundo colligitur ex hoc quod Scriptura tradit de perfectione seu consummatione operum Dei quae fuit in septima die ; in quo aperte Scriptura innuit quod ante opus sextae diei, id est, ante creationem hominis in utroque sexu non fuit opus primae conditionis integre consummatum.

Tertio colligitur hoc ex multis et miris proportionibus quae in creatione humanae naturae refulgent ; quarum aliquas tetigi in tractatu de originali peccato. Si enim spiritus separati et corpora inanimata fuerunt de prima integritate universi, cur non et natura ex utrisque compacta ? Quomodo etiam in ipsa ratio primi principii et ultimi tinis et virtus divinae omnipotentiae innumera et permaxima in solo uno homine quodammodo creantis potuit refulgere tactum fuit ibidem et de se satis patet.

 

Ad illud autem quod contra hoc de prima integritate angelicae hierarchiae infertur potest multipliciter responderi.

Primo scilicet, quod consummata fuit quantum ad numerum personarum illius naturae, sed non quantum ad numerum alterius naturae sibi associandae. Qualiter autem esset tunc sibi associanda, an scilicet in quolibet ordine restarent gradus seu loca pro hominibus illic assumendis, vel solum sub novem ordinibus angelorum collocaretur in caelis decimus ex hominibus ordo quasi decima drachma non est, quod sciamus, usque hodie revelatum.

Secundo, potest dici quod sicut corpus hominis in principio suae formationis habet integritatem partium radicalium, quae tamen usque ad certam quantitatem eius habet augeri per adventum materiae nutrimentalis : sic forte fuisset in proposito, suo tamen modo. Aut sicut domus regia habens sua fundamenta et parietes et tecta est quoad hoc integra, quamquam adhuc egeat vasis et varia supellectili, aut sicut vestis regia in suis partibus integra eget adhuc pellibus variis aut quacunque nobili folratura : sic per simile posset dici et in proposito.

 

Ad argumentum igitur suprascriptum dicendum quod variabilium praedestinatio apud Deum est fixa, quia ipse variabilia invariabiliter novit. Sed nihilominus ex parte humanae naturae fuit aliqua ratio propter quam potuit ex ipsa maior et minor numerus electorum praedestinari. Quia enim ex causis alibi dictis fuit ultimo condenda et quia ex uno fuit successive complenda : ideo potuit congrue ordinari tam, ad ultimam consummationem caelestium hierarchiarum quam ad reparationem aliquorum angelorum, si contingeret ipsos labi ; et maxime quia, ut ex Scripturis probabiliter conicitur, tempus confirmationis vel reprobationis angelorum fuit praefixum a Deo, ut scilicet fieret ante hominis creationem.

 

Ad septimum patet ex omnibus supradictis.