Quaestio XI — Livre II — Pierre de Jean Olivi
Pierre de Jean Olivi - Livre II
QUAESTIO XI
Quinto quaeritur an conservatio rerum in esse sit aliud quam earum creatio vel fieri.
Et quod sic videtur.
- Quod creatur et fit prius non erat, quoniam creatio seu fieri est exitus de non esse in esse ; sed res quae prius erant conservari possunt et conservantur ; ergo et caetera.
- Item, opus gubernationis est aliud ab opere creationis secundum Hugonem ; ab opere enim creationis requievit Deus die septimo, non tamen ab opere gubernationis, de hoc enim dicitur Pater meus usque modo operatur et ego operor ; sed conservatio rerum spectat ad opus gubernationis ; ergo et caetera.
- Item, operationes quae nunquam sunt simul differunt ; sed creatio et conservatio nunquam sunt simul ; semper enim conservatio est post creari et fieri ; conservari enim est continuari rem in esse creato vel facto ; ergo et caetera.
- Item, esse substantiarum creatur et est a solo Deo immediate ; sed bene possunt conservari ab aliis creaturis ; ergo non sunt idem creatio et conservatio ; si enim res a Deo conservantur sicut creantur, tunc a nulla creatura possent destrui Deo conservante nec aliquo modo, nisi Deo desinente conservare. .
- Item, res non creantur a Deo per aliquam influentiam intermediam, conservantur autem, ut videtur, per influentiam intermediam ; quia si nihil Deus influat per quod rem conservet : tunc omnis res creata ita conservaretur et tantum sicut et alia per hoc solum quod est creata.
- Item, creatio non praeexigit subiectum vel patiens, conservatio autem hoc exigit ; conservatio enim est entis et in ens, creatio autem non entis seu de nihilo ; ergo et caetera.
- Item, creatio nihil addit ad id quod creatur, quia non accidens, subiectum enim non sequitur suum accidens nec est per ipsum nec etiam addit substantiam ; nec potest dicere aliquid rem praecedens vel consequens nec aliquo modo dicere aliud ab eo quod creatur, quin dicat aliud a se, quoniam et ipsa est aliquid creatum ; sed conservatio addit ad rem conservatam, quoniam res in primo suo nunc erat sine conservatione ; ergo et caetera.
Contra : Ex eisdem est conservatio et generatio ; unde et secundum Aristotelem habitus qui generantur ex operibus conservantur per opera ; ergo et caetera.
[Respondeo]
Ad quaestionem istam quidam dicere volunt quod conservatio sit opus differens etiam specie a creatione seu a factione ; unde et volunt quod res non possint a Deo conservari nisi per aliquam influentiam intermediam, moti aliquibus rationibus praemissis.
Aliis autem non mediocribus placet quod conservatio non differat a creatione seu factione secundum rem, nisi quantum esse vel fieri in sequenti tempore vel nunc differt ab esse vel fieri priori nunc ; dicunt enim quod rem conservari non est aliud quam rem quae in priori nunc creabatur et erat vel fiebat a sua causa iterum in sequenti nunc fieri et esse ab eadem ; unde secundum eos realiter non differt conservatio a creatione nisi sicut sequens factio a praecedenti factione. Secundum tamen modum intelligendi et loquendi differt amplius, quia communiter loquendo creari vel fieri non dicimus rem quae prius erat ; unde secundum modum loquendi creari et fieri praeter acceptionem ipsius esse rei includit in sua ratione respectum ad non entitatem immediate praecedentem, quamvis secundum rem hic respectus nihil addat super primam acceptionem ipsius esse ; nec ipsa primitas dat rationem fieri vel creationis acceptioni ipsius esse secundum rem, sed solum secundum modum intelligendi et loquendi ; realiter enim accipere esse a sua causa est vere fieri et effici ab ea.
Istis autem ad praesens magis consentiendum mihi videtur, quoniam non solum rationi sed et dictis sanctorum et philosophorum magis conforme videtur.
Et de philosophis quidem hoc clarum est : Dicit enim Avicenna, VI Metaphysicae suae, capitulo 2 in fine, quod causatum eget datore sui esse semper, incessanter, quamdiu habuerit illud esse ; et paulo ante dixerat quod esse quidditatis causatae pendet ab alio, in quantum esse est illi quidditati, non in quantum ipsum esse est post non esse ; et secundum hunc modum causatum est et interim, dum duraverit sic, erit causatum pendens ab illo.
Augustinus etiam recitat, XI De Civitate, 4 capitulo, quod philosophi qui posuerunt mundum factum a Deo negaverunt eum habere initium temporis, sed non principium seu initium creationis ; in quo vult quod posuerint mundum esse factum ab aliquo principio, sed tamen sine initio ; et tamen hoc dictum non fuisset nisi dementium, si fieri ab alio non dicerent nisi primum exitum rei a suo principio seu nunc primo esse post non esse immediate praecedens ; tunc enim in intellectu factionis non minus includeretur ratio initii quam efficientis principii.
Et sic etiam Aristoteles stulte distingueret in principio Physicorum suorum de principio exponens propositionem illam quod factum est habet principium aut pro initio aut pro effectivo principio ; nec intendo per hoc quin necessarium sit res creatas habuisse initium, sed quod in ratione factionis earum directe non implicatur, ita quod fieri seu accipere esse semper sit idem quod initiari vel inchoari.
Sanctorum etiam dictis hoc magis consonat : Quia Augustinus vult, libro VIII Supra Genesim, capitulo 8, quod gratia semper est in fieri, sicut et lux in aere ; et tamen nullus credit eum velle quod semper fiat alia et alia gratia ; et ita oportet quod credant eum velle gratiam eandem fieri in sequenti tempore et nunc sicut et in primo suo nunc et hoc modo conservari ; quoniam per hoc ibidem probat quod gratia semper indiget Deo conservante, ubi et dicit quod sicut aer praesente lumine non factus est lucidus, sed fit ; quia si factus esset, non autem fieret, etiam absente lumine lucidus maneret : sic homo Deo sibi praesente illuminatur, absente autem continue tenebratur. Si igitur consequentia eius bona est quod si aer factus esset lucidus, non autem fieret, etiam sine illuminante lucidus maneret : ergo et in proposito, si creatura facta est, non autem fit, etiam sine Deo faciente manebit.
Et quasi consimili modo loquitur de conservatione omnium, IV libro, capitulo 11 ; dicit enim quod non se habet Deus in factione rerum sicut domificator ad domum ; ita quod postquam abcesserit, possint esse vel stare, etiam per unum nunc. Et propter hoc, sicut ibidem dicit, Dominus ait : Pater meus usque nunc operatur, continuationem quandam operis eius quo universam creaturam continet atque administrat ostendit ; aliter enim posset intelligi, si diceret « et nunc operatur », ubi non esset necesse ut operis continuationem reciperemus ; aliter autem cogit intelligi, cum ait usque nunc, ex illo scilicet quo cuncta, cum conderet, operatus est.
Item, paulo post probans ipsum hoc per illud Apostoli quod habetur in Actibus in illo vivimus, movemur et sumus, subdit quod cum aliud simus quam ipse, non ob aliud in illo sumus, nisi quia id operatur ; et hoc est opus eius quo continet omnia et quo eius sapientia disponit omnia ; per quam dispositionem in illo vivimus, movemur et sumus ; quod opus si rebus subtraxerit, nec vivimus nec movebimur nec erimus ; haec Augustinus. Si igitur secundum eum Deus continue operatur id quod sumus, pro eo quod non ob aliud in illo sumus, nisi quia id operatur quod sumus : ergo ipse continue operatur substantiam nostram et nostrum esse. Rursus, cum motus nostri quibus movemur non conserventur, nisi per hoc quod sunt in continuo fieri : ergo conservatio motuum nostrorum non est aliud quam eorum continua factio.
Item, IX libro, capitulo paenultimo, ostendens quod mulier non potuit de costa formari per angelos subdit quod medicus non de rebus quas creavit, sed quas creatas opere conditioris invenit cibum vel potum administrare poterit et emplaustrum formare et medicamentum apponere, non autem ex iis quae adhibet operari et creare vires vel carnem potest ; natura enim id agit interiore motu nobisque occultissimo, cui tamen si Deus subtrahat operationem intimam qua eam substituit et facit, continuo tanquam extincta nulla remanebit. Ecce quod hic dicit quod Deus continue naturam rerum substituit et facit.
Item, paulo post dicit : Certissime dixerim supplementum illud carnis in costae locum ipsiusque feminae corpus et animam conformationemque membrorum, omnia viscera, omnes sensus et quicquid erat quo illa et creatura et homo et femina erat nonnisi illo opere Dei factum est quo Deus non per angelos sed per semetipsum non operatus est et dimisit, sed ita continuanter operatur ut nec ullarum aliarum rerum nec ipsorum angelorum natura subsistat, si non operetur ; haec Augustinus. Si igitur Deus non dimisit operari illud opus quo res fecit, sed continuanter operatur illud, ita quod si hoc non continuaret, statim natura rerum deficeret a suo esse : ergo opus conservationis non est aliud quam continuatio operis creationis.
Item, libro VIII, circa finem, ait : Deus bipartito providentiae suae opere praeest universae creaturae naturis, ut fiant, voluntatibus autem, ut sine illius iussu vel permissu nihil faciant ; natura igitur universitatis corporalis non adiuvatur extrinsecus corporaliter ; nec enim est extra eam ullum corpus, alioquin non est universitas ; intrinsecus autem adiuvatur incorporaliter Deo. id agente ut omnino natura sit, quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia ; partes vero eiusdem universitatis et intrinsecus incorporaliter adiuvantur vel potius fiunt ut naturae sint et extrinsecus corporaliter quo se melius habeant, sicut alimentis agricultura, medicina ; haec Augustinus. Ecce quod ait quod universitas intrinsecus adiuvatur Deo agente ut omnino natura sit ; de eius partibus vero dicit quod adiuvantur vel potius fiunt ut naturae sint.
Item, IV libro, capitulo 11 : Proinde quod Dominus ait : Pater meus usque nunc operatur, continuationem quandam operis eius quo universam creaturam continet atque administrat ostendit ; unde cum ait usque nunc, intelligitur ex illo scilicet nunc quo cuncta, cum conderet, operatus est. Ecce quod vult opus conservationis esse continuationem operis creationis seu continuationem inchoandam a primo nunc creationis.
Et praeter verbum eius potest sic ratione probari : Certum est enim quod omnis actio Dei in rebus incipit in aliquo nunc ; ergo actio conservationis incipit in aliquo nunc ; aut igitur nunc est nunc creationis, et tunc oportet quod se habeat ad ipsam sicut se habet nunc temporis ad tempus et sicut se habet initium motus intrinsecum ad ipsum motum ; aut est nunc immediate coniunctum ad nunc creationis, quia certum est quod conservatio immediate est post nunc creationis ; sed impossibile est duo nunc esse sibi immediate coniuncta ; ergo primo necessario est dandum.
Item, paulo post pertractans illud Actuum : In ipso vivimus, movemur et sumus dicit : Nec enim tanquam substantia eius sic in illo sumus, sed utique cum aliud simus quam ipse, non ob aliud in illo sumus, nisi quia id operatur, et hoc est opus eius quo continet omnia ; haec Augustinus. In quo aperte dicit quod ideo in Deo sumus, quia operatur id, scilicet quod sumus.
Item, Anselmus, libro De casu diaboli, capitulo 1, dicit : Cum ipse desinit servare quod fecit, non ideo id quod erat redit in non esse, quia facit non esse, sed quia cessat facere esse ; unde facit non esse, quia cessat facere esse, non quia fecit non esse ; haec Anselmus. Constat autem quod verba eius praedicta non possunt esse vera, nisi usque ad tempus in quo res incipit non esse Deus continue fecerit eam et eius esse.
Item, Augustinus, XII De Civitate, capitulo 25, dicit : Si potentiam suam, ut ita dicam, fabricatoriam rebus subtrahat, ita non erunt sicut antea quam fierent non fuerunt ; haec Augustinus. Sed potentia Dei fabricatoria, in quantum talis, est idem quod potentia creativa, in quantum creativa ; ergo videtur quod velit res conservari in esse per potentiam creativam, in quantum est creativa.
Hoc ipsum autem magis est consonum rationi : Quod patet attendendo ad id quod ponit creatio et ad id quod ponit conservatio et ad universalem dependentiam creaturae a Deo.
Primo quidem ex eo quod creatio ponit. Aut enim nihil addit ad rem creatam et eius esse aut saltem non tale quid per se et directe quod sit separabile a re. Si enim adderet illud, aut esset substantiale rei aut accidentale ; si autem substantiale, tunc et inseparabile et pars constitutiva rei et tunc aut materiale vel formale ; si autem accidentale, tunc prius naturaliter fuisset res ipsa quam eius creatio, quia prius naturaliter est subiectum quam suum accidens ; et tunc potius reciperet esse a re quam e contrario, quia accidens suscipit esse a subiecto et non e contrario nisi solum esse accidentale.
Iterum, creatio si aliquid ponit in creatura differens ab ipsa, hoc erit quaedam passio ; passio autem praeexigit patiens nec ipsa potest esse causa sui passivi seu potentiae patientis, in quantum tale ; passio etiam naturaliter praecedit effectum ipsam consequentem, quia habet se ad illud sicut via ad terminum et sicut causa ad effectum ; nihil autem potest poni creatum ante essentiam et esse creaturae et multo minus nihil creatum potest esse causa essentiae substantiarum creatarum hoc modo quod sine motu immediatissime et totalissime oriatur ab ipso ; et tamen, tali modo . orirentur substantiae a creatione passione. Si etiam creatura non potest fieri a Deo sine creatione passione : ergo non est plene potens super creatura ; non enim poterit immediate esse ab eo, ita quod sine omni medio, et tunc eadem ratione ipsa creatio, cum sit aliquid a Deo creatum, differet a creatione per quam esset creata. Si etiam creatio aliquid adderet, eadem ratione transubstantiatio seu conversio panis in corpus Christi diceret quandam passionem vel aliquid consimile terminatum ad corpus Christi. Mirabile etiam esset quid addet creatio gratiae ad gratiam et creatio rerum intellectualium ad ipsas ; non enim aliquid quod sit in genere gratiae aut in genere intellectus.
Unde breviter : creari non videtur aliud secundum rem quam hoc esse a Deo, in diversitate tamen substantiae ; quantum igitur addit esse a Deo super esse absolute acceptum, tantum addit creatio super rem creatam ; et ideo tam per praedicta quam per consimilia quae faciliter cogitanti occurrere possunt clarum est quod creatio nihil addit separabile a re creata ; ergo quicquid realiter ponit creatio semper manebit durante re creata ; hoc autem est impossibile, si differat a conservatione, nisi solum modo superius concesso.
Secundo patet hoc ex eo quod ponit conservatio. Si enim conservatio aliud ponit quam rem continue esse a Deo, sicut est ab eo in primo nunc, hoc non potest esse nisi aliqua influentia vel impressio facta in creatura per quam creatura conservetur ; impossibile est autem quod aliquid tale addat ; talis enim influentia quantum ad suum existere dependebit a re creata et non e contrario, quia habebit se ad eam sicut accidens ad subiectum.
Quaero etiam quid in creatura ad talem influentiam sequetur. Si enim nihil : tunc per eam non conservabitur, sed solummodo quoddam accidens creaturae superponetur ; et tunc conservatio non erit nisi cuiusdam accidentis superadditio. Si autem aliquid sequitur : hoc non poterit esse essentia vel esse creaturae, nisi per eam de novo crearentur ; ergo solum erit aliquod accidens quod superaddetur et superponetur essentiae et esse creaturae ; et ita adhuc nihil aliud esset conservatio nisi formarum accidentalium nova additio et informatio, quod nemo sani intellectus credet.
Item, haec influentia aut semper est alia et alia, sicut motus in suis partibus ; aut semper, quamdiu manet creatura, est una et eadem et simplex. Si semper est alia et alia : ergo terminus eius et effectus semper alius et alius ; conservationis autem rei creatae semper est idem terminus eo modo quo terminum habet, quia conservationis non potest esse terminus nisi conservatum quod semper est idem ; alias non esset conservatio, sed magis continua alterius et alterius generatio seu factio. Terminus etiam conservationis non potest esse nisi res ipsa quae conservatur, quia ipsa et conservatum idem sunt ; res autem semper est eadem, nec etiam ipsa terminus esse potest cuiuscunque influentiae vel passionis, nisi causaretur ab ea ; unde et quamvis influentia semper esset eadem, adhuc non posset esse terminus conservationis seu influentiae huiusmodi ; et tamen si semper maneret eadem, tunc eodem modo in ea differret conservatio a suo fieri, quia suum fieri secundum istos non esset nisi in primo eius nunc.
Item, alia influentia vel impressio erit in materia per quam conservetur, alia in forma et. alia in quolibet accidente, alia in una parte materiae et formae et alia in alia ; quot enim per se conservabilia et conservata, tot et conservationes, ut videtur.
Item, alterius generis erit haec influentia in intellectualibus, alterius in corporalibus ; et erit mirabile in quo genere et specie sint tales influentiae et quomodo in forma gratiae recipietur influentia per quam conservetur et quomodo in libero arbitrio, immo quomodo in ipso esse seu vivere ; nam secundum istos oportebit quod in gratia et in aliis post primum nunc durantibus differat conservatio a sua creatione.
Tertio patet hoc ex naturali dependentia creaturarum a Deo. Secundum enim fidem nostram et rationem certam creatura sic dependet a Deo. quod statim cederet in nihilum, si deficeret ei manutentio divinae virtutis et praesentiae, et tali modo quod ipsum tendere in nihilum nullum actum realem poneret nec aliquid aliud nisi purum non esse ; si enim poneret aliquem actum seu motum, cum omnis motus habeat aliquem terminum intrinsecum qui est pars suae essentiae : oporteret quod primo et per se motus ille terminaretur in aliquid et non in nihil. Cum etiam per motum vel actionem fiat vere et per se aliquis effectus, nihil autem non possit esse effectus alicuius nisi per accidens, per hoc videlicet quod si aliquod ens in quo fundatur et ad quod sequitur talis, negatio subtrahitur vel aufertur : si tendere in nihil diceret aliquem actum, tunc non posset tendere in nihil nisi per hoc quod tenderet in aliquid, ut forte in contrarium terminum vel disparatum. Si etiam diceret aliquam actionem vel motum : tunc creatura, antequam totaliter esset annihilata, quamdiu duraret illa actio, esset simul semiannihilata et semiexistens ; oporteret etiam quod talis actio vel motus semper esset in aliquo subiecto quod per eam non destrueretur, sed potius ipsa in subiecto tali firmaretur.
Unde Augustinus, 83 Quaestionum, quaestione 22, et Anselmus, De casu diaboli, capitulo 1, hoc ipsum, expresse asserunt, scilicet quod tendere in nihilum non dicit nisi purum defectum et quod summa essentia non potest esse causa non essendi agendo, sed solum cessando agere et per accidens. Sed si conservatio creaturae non dicit idem quod continue creaturam esse a Deo, aut si creatura continue non est a Deo sicut et in primo nunc, sed solum in primo nunc ab eo exiit et esse accepit, in aliis vero solum per influentias conservatur : tunc ipsum esse nec per defectum talium influentiarum nec per aliam viam poterit annihilari. Cum enim ipsum esse nullo modo causetur a tali influentia, nullo modo dependet ab ea sicut a sua causa ; et ideo, quamquam ipsa deficiat, non propter hoc oportet quod ipsum esse deficiat, maxime defectu annihilationis. Effectus etiam qui manet cessante suo fieri per quod factus est non dependet a sua causa efficiente post suum fieri, maxime quantum ad illud quod accepit per illud fieri. Unde Augustinus dicit, VIII libro Super Genesim, in auctoritate superius allegata, quod si aer factus esset lucidus, non autem fieret, etiam sine lumine lucidus maneret ; et ideo si creatura cessante suo fieri maneret, creatoris praesentia ad sui permanentiam non necessario indigeret ; tenendo autem quod continue fiat et sit a Deo : eo ipso quod Deus cessabit eam facere, cessabit et ipsa esse.
Item, cum esse creatum non sic sit annihilabile quod habeat aliquam potentiam passivam vel activam per quam realiter sit possibile ad suscipiendum annihilationem nec sic quod habeat aliquam inclinationem realem per quam inclinetur et tendat ad nihilitatem, immo de se omne esse, pro quanto habet de entitate, pro tanto habeat potestatem et appetitum essendi : si ipsum continue non fit a Deo, sed manet factum post suum fieri, quamvis nulla influentia sibi addatur, nulla poterit esse ratio vel causa quare cessante tali influentia in nihilum deficiat aut deficere debeat, cum de se sit determinatum et potens ad esse et ad fugiendum non esse. Quicquid autem sit de hoc apud illos qui tenent quod duratio omnium rerum sit successiva, apud illos tamen qui tenent quod esse rerum et maxime aeviternorum instanti seu mensura simplici mensuretur necessario videtur eo ipso tenendum quod conservatio a creatione non differat et quod aeviternorum fieri semper sit praesens et nunquam in praeteritum transeat, quia tunc necessario esset ibi successio.
Si autem dicatur quod creatura conservatur a Deo immediate sicut creatur et tamen conservari est alius effectus a creari et quando creatura conservatur, non fit in ea aliud nisi solum ipsum conservari seu conservatio passive accepta : adhuc, si bene quis advertat, reditur in idem quod prius ; quia si conservari est quidam novus effectus alius a creatione et ab ipsa re et eius esse, tunc necessario oportet quod dicat, aliquod accidens creatum seu aliquid creatum rei et eius esse superadditum ; et tunc contra hoc sunt rationes primae partis, rationes etiam secundae et tertiae partis, si quis subtilius intendat, adhuc stant et manent.
Quarto patet hoc ex eo per quod creaturae creantur a Deo, quod non fit per aliud nisi per hoc quod vult eas actu esse ; sed ita vult Deus creaturam esse actu pro sequenti nunc sicut et pro primo nunc ; et ita est necessarium ad hoc quod sint in sequenti nunc quod Deus velit eas esse pro illo nunc sicut et pro primo nunc fuit hoc necessarium ; unde posito quod Deus desinat velle eam esse, statim eo ipso desinit esse ; ergo continuatio seu conservatio ipsius esse non est aliud quam iterata factio eius.
Videtur igitur tenendum quod conservatio non differat secundum speciem a creatione, sed solum numero, sicut differunt prior pars temporis et posterior ; quamvis sicut supradictum est, nomen creationis nori possit proprie praedicari de conservatione, pro eo quod non significat absolute et in generali factionem creaturae, sed solum pro primo nunc, ita quod in suo significato includit primitatem seu inchoationem secundum communem usum nominis.
Quinto patet hoc ex continuatione conservationis ad creationem, et haec ratio supra ad declarationem dictorum Augustini est aliqualiter tacta. Si enim conservatio differt specie a creatione, ergo ipsa habet per se suum proprium initium quo incipit fieri et esse ; constat autem quod non potest incipere nisi in nunc ; ergo ipsa inchoatur in aliquo nunc quod fit et sequitur post nunc creationis ; ergo immediate post nunc creationis sequitur aliud nunc quod est initium conservationis. Sed in hoc plura impossibilia includuntur : primo scilicet, quod nunc immediate sequetur post nunc ; secundo, quod conservatio non continuatur cum creatione, quia unum nunc non continuatur ad illud nunc nisi per aliquod continuum intermedium ; tertio, quod conservatio passive sumpta non est idem quod continuatio ipsius esse quod fuit factum in hora creationis, pro eo quod non continuabitur ad initialem existentiam eius quam habuit in primo nunc suae creationis.
Si autem dicatur quod conservatio non dicit aliud quam manutentionem ipsius esse creati, ita quod manutentio passive sumpta nihil realiter addit super ipsum esse rei conservatae : tunc aut hoc redit in idem cum positione praemissa aut nihil est dictum ; quia si manutentio passive sumpta est effectus a Deo manans et cum hoc est omnino secundum rem idem cum esse creaturae : ergo in eo quod ipsa fit et manat a Deo ponitur quod tunc ipsum esse creaturae fit et manat a Deo. Praeterea, haec manutentio non est aliud quam continuatio ipsius esse ; et tunc constat quod omnes rationes praemissae vadent ad illud sicut et ad istud (a).
[Solutio obiectorum]
Ad ea igitur quae obiecta sunt in contrarium dicendum.
Ad primum enim dicendam quod prima propositio non est vera, si creari et fieri sumatur pro esse a Deo non addendo ibi nunc primo ; si vero addatur ibi, ita quod creari accipiatur pro nunc primo esse a Deo, sic vera est propositio, et tunc non differt conservari a creari nisi sicut nunc secundo esse et nunc secundo fieri a nunc primo esse et nunc primo fieri.
Ad secundum dicendum quod opus gubernationis, si sumatur pro opere conservationis, potest dici aliud ab opere creationis, secundum quod creari dicit nunc primo esse tantum et non absolute et simpliciter esse et fieri a Deo, non tamen opus aliud in specie, sed quasi numero ; conservatio enim dicet reiterationem seu secundam factionem ipsius rei, creatio vero inchoationem eius seu primam factionem ; quamvis opus gubernationis pro tanto plus differat ab opere creationis quam opus conservationis, quia opus gubernationis addit multas alias operationes praeter rerum conservationem.
Ad tertium dicendum quod sumendo creationem pro nunc primo fieri, sic nunquam est simul cum conservatione et sic differt ab ea modo iam dicto ; sumendo vero pro absolute fieri vel esse a Deo sine respectu ad primum nunc, sic in nullo differunt et sic simul esse possunt.
Ad quartum dicendum quod aliter una creatura conservatur ab altera, aliter a Deo ; sicut et aliter una fit et est ab altera, aliter a Deo. Et praeter hoc creaturam conservari ab altera potest fieri diversimode : aut scilicet praeservando eam a corruptivis agentibus aut continue faciendo aliquid circa eam quod exigitur ad eius esse. Primo modo non est esse vel fieri ab ea nec hoc est conservatio nisi per accidens ; et sic non loquimur de ea in hac quaestione. Secundo vero modo est idem aliquo modo, quod facere creaturam esse sive secundum quid sive simpliciter, secundum quod conservans conservat eam secundum quid vel simpliciter et totaliter. Non est etiam verum quod esse omnium substantiarum creatarum sit a solo Deo immediate, sic quod una substantia creata non possit fieri ab altera ; illud tamen fieri non erit idem quod creari ; et ideo non oportet quod conservari a tali causa sit idem quod creari.
Ad illud autem quod additur quod si omnes res immediate a Deo conservantur, sicut creantur, a nulla creatura possent destrui, nisi Deo prius desinente conservare : dicendum quod quaedam sunt res quae totum esse quod habent non suscipiunt a Deo per creationem, sed aliquid suscipiunt mediante operatione creaturae ; et quantum ad illud quod possunt suscipere a Deo mediante creatura possunt conservari ab eo et destrui mediante creatura ; quantum vero ad illud quod non possunt suscipere nisi a solo Deo non possunt conservari nisi a solo Deo, sumpta conservatione secundum modum iam dictum quo de ea hic loquimur.
Ad quintum dicendum quod verum esset quod concluditur, si res conservatur a Deo per hoc solum quod est creata et non potius per hoc quod continue magis ac magis fit a Deo.
Ad sextum dicendum quod conservatio non sic dicitur esse entis quasi dicat aliquid factum in aliquo ut in subiecto seu de aliquo, sed propter hoc solum quia praesupponit ipsum ens in priori nunc fuisse.
Ad septimum dicendum quod creatio tantum addit ad esse rei quantum conservatio et e contrario ; prout enim creatio differt a conservatione, sic addit ad ipsum esse absolute acceptum primum nunc seu respectum ad primum nunc ; et sic conservatio addit sequens nunc vel tempus ad ipsum esse absolute acceptum. Neutra tamen addit aliquam actionem vel passionem realiter a creatura differentem nisi secundum modum intelligendi ; et si addit una, addit et reliqua.
Si tamen vera esset positio et responsio illius qui dicebat quod successio aevi nihil ponit diversum per essentiam super ipso esse et quod ratio realis eius quod transit in praeteritum tota secundum essentiam remaneat per iteratam productionem entis : posset ad istud consimiliter respondere.
Argumentum vero quod fiebat in contrarium non est magnae efficaciae, licet pro nobis faciat.
