Quaestio LXX — Livre II — Pierre de Jean Olivi

Pierre de Jean Olivi - Livre II

Quaestio LXX

QUAESTIO LXX

Quantum ad undecimum, an scilicet secundum numerum sensitivarum cognitivarum sit numerus sensitivarum appetitivarum.

 

Est communis opinio quod non sit nisi una sequens sensum communem et imaginativam et aestimativam.

Causa autem quare nullam aliam ponunt est : Quia appetitum cuilibet sensui particulari proprium et conradicatum ponunt esse eandem potentiam cum potentia cognitiva ipsius sensus particularis et sumpserunt occasionem ex quadam sensibili indistinctione unius ab altero et etiam quia communiter utrumque sub nomine sensus accipimus. Nam Augustinus, II De libero arbitrio, attribuit sensui communi appetere et fugere, cum dicit quod alius sensus est quo videt bestia et alius quo ea quae videndo sentit vitat vel appetit. Et, XII De Trinitate, sub ratione superiori et inferiori includit appetitum eis connexum. Unde et capitulo 12 eiusdem libri dicit rationem inferiorem aliquando oblectari illicitis, superiorem vero illa per plenum consensum quasi comedere. Eundemque modum tenet Scriptura Sacra, sub nomine fidei et scientiae et sapientiae saepe et saepius dilectionem includens.

 

Quia tamen Augustinus expresse distinguit voluntatem ab intellectu et etiam a sensu communi et a quinque sensibus, sicut patet, XI De Trinitate, ubi primo in trinitate cuiuslibet sensus particularis ponit voluntatem pro tertio, et idem facit in secunda trinitate communis seu interioris sensus, et consimiliter ceteri doctores expresse distinxerunt voluntatem ab istis, non autem, sic reperiuntur distinxisse appetitus sensibus particularibus proprios et conradicatos ab ipsis sensibus, in quantum sunt cognitivi : idcirco omnes quasi pro rato habuerunt quod quilibet sensus particularis per eandem potentiam sentiat et appetat et in sibi convenientibus delectetur et contraria fugiat et in eorum praesentia contristetur. Immo et plures eorum ulterius credunt quod idem actus sit sentire obiectum conveniens et delectari in illo, et quod similiter unus solus actus sit sentire obiectum disconveniens et tristari in illo sive ex illo. Unde et ulterius procedunt, ut scilicet dicant omnem potentiam apprehensivam delectari in obiecto sibi convenienti et tristari in disconvenienti, quia sentire sibi conveniens est secundum eos idem quod delectari et sentire disconveniens idem quod tristari. Attamen plerique istorum nblunt quod aliqua potentia apprehensiva praeamet vel praeappetat suum obiectum, nisi quod solum delectatur vel tristatur in illo, cum illud actu apprehendit.

 

Quibusdam vero, inter quos et mihi, est aliquando visum quod omnis actus delectandi et tristandi, est necessario alicuius potentiae appetitivae, specie et genere differentis ab omni cognitiva, et quo d omnis actus delectandi includit actum amandi tanquam sui radicem et causam, et consimiliter actus tristandi vel dolendi actum odii.       

 

Ratio autem ad hoc movens erat multitiplex :

Prima quidem ex aperta diversitate rationum obiectivarum aut diversorum essentialium modorum tendendi in idem vel diversum obiectum. Nam delectatio secundum suam rationem tendit, in bonum et delectabile, in quantum tale, et hoc per modum affectivum ; omnis vero cognitio tendit in cognoscibile, in quantum tale, puta, visio in visibile et auditus in audibile, et hoc per modum repraesentativum seu expressivum et cognitivum.

 

Secunda vero sumitur ex eadem ratione ex qua. omnes in superioribus potentiis distinguunt potentias cognitivas ab appetitivis ; quia diligenter aspicienti videtur omnino esse eadem ratio hic et ibi, et qua ratione non hic, eadem ratione nec ibi.

 

Tertia sumitur ex eo quod ex visu vel apprehensione eiusdem proprii et formalis obiecti aliquando delectamur, aliquando contristamur ; unde aliquando in gustu vini vel mellis eiusdem saporis delectamur et aliquando sic contristamur quod illud tanquam abominabile reicimus et evomimus, et idem est de visu eiusdem lucis vel candoris vel nitoris. Si autem delectatio erat eadem specie et numero cum actuali apprehensione illius obiecti : ergo impossibile esset apprehensionem eiusdem formalis obiecti posse fieri tristitiam praefatae delectationi contrariam, immo nec posset simul in eodem obiecto stare cum illa.

 

Quarta ratio est : Quia secundum Augustinum, VI Musicae, nullus sensus in obiecto delectatur, nisi prius habeat quandam affectionem proportionalem ad illud. Quae quidem affectio secundum eum ibidem per frequens exercitium augetur et per contrarium usum minuitur et aliquando eius contraria gignitur, et dat exemplum in auditu cui aliqui modi cantuum placent qui prius non placebant, dicitque quod, nisi numerosam proportionem illorum cantuum haberet prius in aliqua affectione sua, non repente demulceretur in auditu illius nec offenderetur in auditu contrarii, et idem dicit de gustu respectu diversorum vinorum. Ergo ista affectio est quiddam habituale alicuius potentiae oppositis modis affectibilis seu contrariarum affectionum susceptibilis. Sed hoc non est cognitivae, in quantum cognitiva. Ergo est alicuius appetitivae sibi consertae.

 

Quinta est : Quia omnis potentia appetitiva consimiliter apprehendet et sentiet et gustabit sua obiecta, quia constat quod ipsa vehementer delectatur vel tristatur. Si ergo delectari vel tristari sunt idem quod sentire obiectum sibi conveniens vel disconveniens : ergo omnis appetitiva hoc sentiet vehementer. Omne autem sentire est quoddam cognoscere et apprehendere. Ergo omnis potentia appetitiva est quaedam potentia cognitiva et apprehensiva. Quo concesso sequitur quod absque notitia alterius potentiae cognitivae poterit sentire et obiecta sua amare.

 

Sexta est : Quia obiectum non sentitur esse conveniens ex hoc solo quod absolute sentitur et discernitur eius essentia et natura absolute sumpta, sed potius ex hoc quod sentitur concordare et conformari alicui affectioni suae. Quod probatur : quia eadem natura obiecti aliquando sentitur ut conveniens, aliquando vero ut disconveniens, aliquando vero ut indifferens, et hoc nulla variatione facta ex parte ipsius nec ex parte cognitionis eius, in quantum cognitio, sed solum ex parte affectionis et modi afficiendi. Constat enim quod corporales Christi sensus possunt nunc sentire omnia propria obiecta sua, sicut fecerunt, dum erant mortales, et tamen non possunt inde nunc offendi et tristari, puta, eius auditus non potest, nunc offendi ex discordantia sonorum quam audit nec utique delectatur ex ea, cum sit quidam defectus bono concordantiae contrarius. Gustus etiam noster, quando tangit vet rodit paleam mundam, sentit eam. ut sibi indifferentem, gustus vero bovis ut sibi delectabilem, et aliud animal naturaliter horrens eam sentit eam ut sibi horribilem ; et tamen absoluta natura sui saporis est apud omnes gustus eadem. Praeterea, sentire convenientiam obiecti ad ipsum sentientem est idem quod sentire eius delectabilitatem secundum quam est delectabile ipsi sentienti, et e contrario sentire eius disconvenientiam est idem quod sentire eius offensivam horribilitatem. Sed sentire hoc includit sensum complacentiae vel displicentiae quo ipse sentiens complacet sibi vel displicet in tali obiecto. Ergo aliquis actus complacentiae vel displicentiae praeit naturaliter sensum praefatae convenientiae vel disconvenientiae, nisi prout sub nomine sensus vel sentiendi comprehenditur non solum simplex apprehensio, sed etiam condelectatio. Non loquor autem hic de convenientia, prout dicit debitum et congruum ordinem partium obiecti inter se vel prout dicit aliquam absolutam nobilitatem vel bonitatem ipsius obiecti, sed solum prout dicit eius concordiam ad aliquem affectum et affectus ad ipsum.

 

Septima est : Quia cum omne scibile, in quantum scibile et verum, sit conveniens potentiae cognitivae, et eius cognitio, in quantum cognitio, sit perfectio eius ac per consequens sit sibi conveniens : ergo potentia cognitiva semper et necessario delectabitur in eius actuali cognitione, nec in hoc poterit per affectum contrarium transmutari ; quia contrarietas affectus non tollet quin vera notitia veri scibilis sit perfectio conveniens potentiae cognitivae, quin potius delectatio, quae, ut dicitur, est idem quod notitia obiecti convenientis, trahet affectum ad amorem et delectationem illius. Ex hoc autem sequitur quod ille, quantumcunque pessimus, qui subtiliori ratione et scientia actualiter considerat essentiales et specificas rationes virtutum et Dei pius delectetur in ipsis virtutibus et in Deo quam sanctus qui non habet tantam scientiam earum. Sequitur etiam quod intellectus daemonum tantam habeat delectationem quantam habet actualem scientiam veritatum ; quia tam veritas quam scientia est essentialiter conveniens suo intellectui, in. quantum est cognitivus. Et certe, potius debet dici quod daemon vel pessimus non habet experimentalem notitiam delectabilitatis virtutum et horribilitatis vitiorum quam habet sanctus, quamvis daemon praeabundet in simplici scientia et intelligentia earum. Experimentalem autem notitiam voco sentire propriam delectationem qua in virtutibus tanquam in vere amabilibus et convenientibus delectatur, ac detestationem qua vitia tanquam horribilia detestatur ; per hoc enim sentit illarum convenientiam et eorum disconvenientiam.

 

Octava est : Quia carnis pruritus qui ab omnibus ponitur esse in sensu tactus est idem quod appetitus confricationis seu compressionis et emissionis alicuius. spumatis spiritus seu humoris ; fames etiam et sitis quae sunt in gustu sunt quidam appetitus absentis cibi et potus. Sed absurdum est dicere quod tales appetitus non sint alicuius potentiae appetitivae. Ergo tactus et gustus habent aliquam potentiam appetitivam sibi conradicatam.

Sed forte dicetur quod praedicti appetitus sunt illius potentiae appetitivae quae sequitur imaginationem. Sed contra hoc est : quia nulla imaginatio cibi vel potus potest inducere appetitum famis vel sitis nec pruritum, nisi in sensu gustus sit dispositio famelica vel sitibunda, et nisi in sensu tactus sit dispositio pruribunda.

Praeterea, quantumcunque superiori appetitui displiceat quod homo famescit et sitit et prurit, non propter hoc cessat, fames et sitis atque pruritus, immo aliquando cum hoc fortius accenduntur.

Praeterea, appetitus famelicus includit sensum indigentiae cibi et sensum indigentiae ut plurimum sensibiliter contristantis. Unde fames magna et vehemens includit quandam molestiam quam coneomitatur sensus ipsius molestiae, qui quidem spectat ad sensum communem, quia eius est sentire actus particularium sensuum. Sed sensus indigentiae cibi sive sensus illius exinanitionis corporis quae defectum talis indigentiae in se includit spectat ad tactum. Ergo et famelicus appetitus necessario sequens sensum praedictae inanitatis et indigentiae sequitur sensum tactus, prout inest organo sensus gustus seu prout est radix ipsius gustus.

 

Videtur ergo quod quilibet sensus duas potentias comprehendat, unam scilicet apprehensivam et aliam appetitivam, quae quidem sic se habet ad appetitivam sensus communis sicut sensus particularis se habet ad sensum communem. Quia autem huiusmodi appetitivae nullum motum imperant nec imperando causant, sicut facit appetitus sequens sensum communem - ob quod manifeste discernitur esse diversa ab imaginativa et ab omni apprehensiva, quia sola imaginatio vel apprehensio non sufficit ad causandum motum - : idcirco distinctio appetitivae particularis a potentia cognitiva ipsius sensus non sic potuit discerni, et ideo sub nomine quinque sensuum comprehenduntur.

 

Et secundum hoc septem sunt potentiae partis sensitivae organis nervosis affixae, sic tamen quod quinque earum sunt geminae. Quas si distinguas, sunt decem et cum reliquis duabus duodecim. Et sic summus conditor formavit in eis ministerium quinarii et septenarii ac denarii et duodenarii.

 

Pro mysterio autem septenarii est illud libri Iudicum de septem nerviceis funibus Samsonis quibus fuit primo ligatus a Dalila meretrice, quia originalis corruptio nostrae carnis in praedictis septem potentiis sensitivis consistens est primum ligamentum spiritus fortis. Quibus si addas inventiones novas et compositiones novorum obiectorum, addes eis septem funes novos nunquam prius in, opere positos ; iuxta quod novas salsas gustui et novas cantilenas auditui novosque ornatus visui et sic de aliis similiter carnis prudentia nobis affert, ut nos ligatos tradat hostibus Philistaeis. Post hoc autem, si spiritus in eius gremio iterum sopiatur, sequitur confusa intricatio et intricata confusio spiritualium contemplationum septiformis spiritus gratia Deo consecratarum quasi septem Samsonis crinium, quibus clavus sensualis concupiscentiae alligatus et terrae, id est, luteae delectationi infixus iterum amplius ligat eum. Quod si negligas et te amplius consopiri permittas, raduntur crines sacrati et spiritus fortitudo recedit caecanturque oculi quibus sinistra inferiorum contemnebantur et dextra supernorum praeferebantur ; quia et tunc summe bona et pulchra reputantur deformia et amara, et mala et abominabilia sunt dulcia et iucunda, et ideo pro eis habendis rotat miser homo instar asini continue molam curae et sollicitudinis assiduae et anxiosissimae et onerosissimae, sicut et Samson corporaliter fecit. Si tamen crines non sunt radicitus evulsi sed rasi, adhuc spes est per incrementum crinium vires resumendi hostesque cum propriae carnis interitu pariter occidendi, ut sic Samson funditus moriens suae carni fortius et triumphalius conterat suos hostes quam fecerat vivens. Septem autem sensitivae praedictae bene nerviceis funibus comparantur, quia in nervis et nervosis principaliter radicantur. Et quia dominativum imperium partis sensitivae spectat, principaliter ad appetitivam sensus communis ac per consequens et imperativum iudicium ipsius sensus communis : idcirco cor nerviceum est proprie sedes imperativi iudicii, cerebrum vero iudicii apprehensivi et collativi. Et secundum hoc sunt septem organa sensitivarum quasi septem nervi, scilicet, cor et cerebrum cum organis quinque sensuum.